Obrázky na stránke
PDF
ePub

(inquit) cœleste suscipiens adoro; et Damascenus, lib. 4 de Fide, cap. 13. Neque contra veritatem hanc aliquid rex adducit, nec quid afferri possit, facile conjicere valeo.

[ocr errors]

5. Eucharistia elevatio maxime laudabilis, et antiqua. Ex quo fundamento nullo quidem negotio evertitur, quod in hoc puncto de elevatione Eucharistiæ post consecrationem adorandi causa, adduxit rex. Hoc enim reprehendi non potest, quia malum sit, sicut etiam nec quia novum. Primum patet ex dictis, quia si adorare Eucharistiam ducatur sanctum, illam, ut adoretur, proponere et ostendere populo, non potest esse malum; ergo elevare idem sacramentum propter eumdem finem, non potest esse reprehensibile, sed potius maxime laudabile. Quid enim vel in substantia illius actus, vel in modo, reprehensione dignum excogitari potest? Quod autem mos ille novus non sit, constat ex Dionysio, 3 cap., de Eccl. Hier., p. 3, ubi de sacerdote consecrante ait: Sicque venerandissima mysteria consummat, et laudata oculis subjicit in signis sancte propositis; et Basilius, lib. de Spiritu Sancto, cap. 27, hanc ponit inter apostolicas traditiones, quamvis non elevationem, sed ostensionem vocet divini corporis, et sacri poculi.

6. Et quanquam res non esset adeo antiqua, nihil obstaret quominus, approbante illam Ecclesia, cum omni fide et reverentia susciperetur. Et ideo merito Concilium Viennense inter alios errores Beguardorum et Beguina rum hunc damnavit, quod in elevatione corporis Jesu Christi non debent assurgere, neque eidem reverentiam exhibere. Quod tamen non de omnibus fidelibus, sed de quibusdam valde perfectis asserebant, quia dicebant imperfectionis esse, ab altissima contemplatione ad ministerium Eucharistiæ descendere, quæ erat ridicula dæmonum elusio. Ideoque etiam est valde laudabilis consuetudo Ecclesiæ, quod eo tempore, quo corpus Domini elevatur, pulsetur campanula, qua circumstantes ad Dominum adorandum excitentur. Neque hoc itidem est adeo novum, quin ante quadringentos annos fuerit a Gregorio IX Pontifice approbatum, teste Nauclero, generat. 42. Et Ivo Carnotensis ante quingentos annos gratias egit reginæ Anglorum pro campanis quas Ecclesiæ Carnotensi dono dederat, indicans solitas esse pulsari consecrationis tempore. Hujusmodi ergo mores, cum ad optimum finem ordinentur, et in se nihil indeçens aut divino cultui indecorum contineant,

sive parum, sive multum antiquitatis sortiti fuerint, laudabiles omnino sunt habendi.

[ocr errors]

7. Eucharistiæ in supplicationibus circumgestationem non vituperandam, sed potius laudandam valde esse ostenditur.-Ratio sumpta ex fine. Atque hinc etiam responsum est ad articulum 3 a rege notatum, videlicet de usu circumgestandi divinum sacramentum in supplicationibus, quem ut superstitiosum damnare solent Protestantes, quia novum, humano ingenio inventum, et ad cultum Eucharistiæ introductum. Quibus breviter respondemus, imprimis confitendo non esse morem nimis antiquum, quanquam neque nimis recentem omnino; cum ante tercentos quinquaginta annos inductus sit auctoritate Summorum Pontificum Urbani IV et Clementis V, cum generali Concilio Viennensi, ut habetur in Clement. unic., de Reliquiis et Venerat. Sanctor. Et statim universali consensu totius Ecclesiæ, et mirabili acclamatione et fructu susceptus est, et in dies confirmatus et auctus. Quod non sine speciali Spiritus Sancti providentia, ac nutu prorsus divino factum esse, dubitare nemo potest, qui promissionibus Christi fidem dederit, quibus, et se, et Spiritum Sanctum Ecclesiæ suæ in perpetuum gubernatorem et protectorem est pollicitus affuturum. Deinde in hoc etiam puncto locum habet ratio facta, quia hujusmodi institutio, et Eucharistiæ solemnis circumgestatio finem habet optimum, et in actione ipsa nulla est superstitionis umbra, sed potius ad propositum sibi finem magna utilitas, et aptitudo maxima. Finis enim illius solemnitatis est tanti beneficii memoria populum christianum ad gratiarum actionem excitare, et ad percipiendum uberius tanti sacramenti gratiam et fructum commovere, ut prædicti Pontifices in exordio et discursu illius capitis summa cum pietate declararunt. Actio vero ipsa de se indifferens est, unde facta propter bonum finem, et debita fide ac reverentia, fit honestissima et religiosa, sicut in figura legimus de circumgestatione arcæ, Numer. 14, et maxime 2 Regum 6, et 1 Paralip. 15.

[ocr errors][merged small]

Scriptura enim nunquam hoc prohibuit; imo ubique significat, ea, quæ pertinent ad cultum, cæremonias et ritus hujus sacramenti, Ecclesiæ providentiæ et dispositioni esse commissa, juxta illud 4 ad Cor. 11: Cætera cum tenero, disponam. Deinde in veteri lege fuit potestas instituendi novum aliquod festum, ut constat 2 Macha. 4, et Esther, et Judith, ult., ac proinde multo magis est hæc polestas in Ecclesia, et ita consuevit a primordiis dies festos instituere ad Deum in Sanctis suis laudandum; ergo majori ratione potuit peculiarem diem instituere in honorem Sancti Sanctorum, et tanti beneficii commemorationem, ut Clemens V supra in virtute argumentabatur. Denique naturalis ipsa conditio humanæ naturæ postulat in his rebus varietatem et mutationem, unde incredibile est reliquisse Christum Ecclesiam suam ex hominibus congregatam sine hujusmodi potestate.

9. In principio Ecclesiæ potuit hec circumgestatio non esse utilis. — In principio igitur nascentis Ecclesiæ potuit hæc celebritas non solum non esse necessaria, verum etiam neque utilis, quia Christiani inter infideles viventes, eisque subditi, non poterant sine periculo, tam publico et solemni ritu sacramentum hoc colere. Postea vero licet fieri potuisset, tamen per multum temporis non est judicata necessaria hujusmodi solemnitas, quia pura, et sincera fide hoc mysterium ab omnibus Christi professoribus tenebatur, et quotidie, vel saltem singulis Dominicis ac festis diebus ejus memoria cum magna devotione ac fructu recolebatur. Postea vero cum errores contra veritatem hujus sacramenti ingruentes multiplicarentur, et charitas etiam ac devotio fidelium remitti videretur, prudentissime quidem ejusmodi instituta est solemnitas, quæ et fidelium animos in fide tanti sacramenti magis confirmaret, et ad gratitudinem dilectionemque excitaret ardentiorem. Quapropter merito Concilium Tridentinum anathema dixit illis, qui sacramentum hoc non esse adorandum assererent, festivaque celebratione peculiari venerandum, et in supplicationibus solemniter circumgestandum pernegarent. Nam in his omnibus vel supponitur error veritati præsentiæ Christi in hoc sacramento contrarius, vel saltem includuntur alii errores non minus veræ fidei adversantes, ut Ecclesiam universalem posse in moribus errare, vel non posse præcipere, nisi quod in Scriptura præceptum invenitur, vel, quod inde sequitur, omnes ca

remonias per Ecclesiam institutas esse superstitiosas; et similia, quæ aliis locis satis sunt refutata, et in sequentibus sæpius occurrent obvianda.

CAPUT V.

DE LAICORUM SUB UNA TANTUM SPECIE PANIS COMMUNIONE.

1. Laicorum sub una specie communionem immerito reprehendit rex. Objectio hæreticorum. Cum rex in 4 articulo Ecclesiam Catholicam novitatis insimulat, eo quod laicis in specie tantum panis Eucharistiam exhibeat, in eadem salebra hærere videtur; in eo enim nititur, quod Ecclesia in usu vel ritibus sacramenti nihil addere aut minuere possit, vel immutare, quod universe et sine limitatione sumptum, rationi et Scripturæ contrarium esse demonstravimus. Quamvis enim illa, quæ sunt de substantia sacramentorum, et a Christo sunt instituta, mutari per Eccle siam non valeant, nihilominus ea, quæ ad accidentales ritus, et ad mores utentium pertinent, variationem accipere, et Ecclesiæ auctoritate pro temporum opportunitatibus mutari possunt. At in præsenti articulo solent adversarii urgere dicentes, mutationem hanc contrariam fuisse Christi institutioni et præcepto. Nam Christus omnibus præcepit utriusque speciei perceptionem illis verbis, Joan. 6: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quæ verba ita fuisse principio Ecclesiæ intellecta, antiquus usus communicandi omnes fideles comprobare videtur. Accedit etiam, quod ipsa mutilatio sacramenti videtur esse contra illius institutionem, ac subinde intrinsece mala, tali institutione supposita.

[ocr errors]

2. Solutio. In usu Eucharistiæ sub una specie duo consideranda. Sacerdoti sacrificanti communio sub una specie non permittitur. tur. Sed in his etiam objectionibus non recedunt hæretici a superba præsumptione, qua judicium suum Ecclesiæ Catholicæ auctoritati præferunt, eamque in exponendo vero Scripturæ et Christi sensu, errare posse, imo et eriasse dicere audent. Quia igitur ex contrario fundamento in hoc articulo potissime convincendi sunt, et illud satis est in superioribus confirmatum, ideo in præsenti breviter dictis objectionibus satisfaciemus, simulque morem Ecclesiæ nec novum esse, nec

a verbis Christi alienum, ostendemus. Duo vero, ut clarius procedamus, in usu Eucharistiæ in una tantum specie distinguere oportet. Unum est, an liceat interdum manducare corpus separatim ab usu calicis, vel hoc semper et quasi intrinsece malum sit; aliud est, an liceat privare fideles toto vitæ tempore usu calicis, quia, licet ponamus aliquando posse licite unam speciem sine alia sumi, nihilominus superesse potest quæstio, an liceat nunquam sumere utramque; posset enim esse necessarium, interdum, vel in discursu vitæ utramque sumere, esto unam tantum accipere aliquando liceat. Deinde distinguere oportet inter oblationem Eucharistiæ ut sacrificium est, et participationem ejus, ut sacramentum est. Quoties enim hoc sacramentum conficitur, sacrificium Deo offertur, ut Catholica docet Ecclesia (quicquid hæretici sentiant, quod nunc agendum non est ), et quia sacrificium hoc incruentum imago est cruenti sacrificii in Cruce oblati, quod Christus Dominus in consecratione utriusque speciei separatim facta repræsentari voluit, ideo nunquam Ecclesia permittit, vel sacramentum hoc in una tantum specie confici, vel a sacerdote sacrificante in una tantum specie consumi. Et ita de mutilatione sacrificii, vel communionis sacerdotalis, seu sacrificialis (ut sic rem declarem), nulla est quæstio; illam enim fatemur nunquam esse licitam, et probabile est, licet non de fide certum, illam esse jure divino prohibitam, vel fortasse intrinsece malam, supposita institutione. Sed hæc Theologis omittimus; nam solum de laicorum communione, seu participatione sacramenti extra sacrificium nunc tractamus.

3. Communio in sola specie panis ab initio Ecclesiæ usitata est. - Serapio senex in sola specie panis Eucharistiam recepit. De usu ergo communicandi ex præconsecratis in sola specie panis, dicimus imprimis, nec per se malum esse, neque unquam fuisse in Ecclesia prohibitum, imo neque esse novum, sed potius ab initio Ecclesiæ fuisse in illa usitatum. Et quoniam ex hoc usu cætera sufficienter probantur, et rex maxime hujusmodi novitatem reprehendit, illum præcipue ostendemus. Primo ex antiquo usu servandi Eucharistiam sub specie panis sola, et ministrandi illam infirmis, et deferendi in domum, vel in itinere, utique ad consumendam illam opportuno vel necessario tempore. Morem autem hunc colligimus imprimis ex his, quæ ex Dionysio Alexandrin. Eusebius narrat, lib. 6

Histor., c. 36, de Serapione sene, qui cum diu communione privatus poenitentiam egisset, eo quod sacrificium idolis obtulisset, tandem in articulo mortis existens presbyterum ad se vocari jussit; cum vero ille morbo etiam vexatus, ad Serapionem accedere non posset, exiguam Eucharistiæ particulam nuncio dedit, præcipiens ut eam madefactam in vs senis infunderet, quod postquam factum est, senex feliciter e vivis excessit. Ex qua historia perspicuum relinquitur, particulam illam fuisse panis consecrati, et pro tempore necessitatis. conservati, et illum sine vino vel sanguine pro integra communione fuisse datum, eamque communionem non sine miraculo, vel singulari Dei gratia fuisse a sancto illo sene expectatam, ac proinde Deo fuisse gratam, ut sancta etiam mors senis statim subsecuta comprobavit.

[ocr errors]

4. Ambrosius in sola specie panis Eucharistiam suscepit. ristiam suscepit. Nec dissimile est quod de Ambrosio animam agente in fine vitæ ejus scribit Paulinus, Honoratum, Vercellensis Ecclesiæ sacerdotem, in lecto suo jacentem. ter vocem audivisse, dicentem sibi: Surge, festina, quia modo est recessurus; qui descendens (ait Paulinus) obtulit Sancto Domini corpus, quod ubi accepit, emisit spiritum, bonum viaticum secum deferens, ubi de sanguine nulla est mentio. Præterea eumdem Ecclesiæ morem ostendit historia, quam de suo fratre Satyro refert idem Ambrosius, in Orat. funebri de ipso, videlicet e navi secum corpus Domini tulisse, cujus virtute a naufragio liberatus est, ut in superioribus bis jam attigimus. Item Gregorius Turonen., lib. de Sancta Patrum Vita, c. 3, de S. Gallo Episcopo refert, cum revelationem instantis mortis accepisset, post triduumque migraturum, contocasse populum, et omnibus, confracto pane, communionem sancta ac pia voluntate partitum fuisse. Hoc etiam confirmat antiqua consuetudo Eucharistiam servandi pro infirmis, quæ sumitur ex Concilio Turonico II, sub Joanne Papa III, anno 570 celebrato; et Concilio Matisconensi paulo post sub Pelagio IV, can. 6; et ex Beda, lib. 4 Histor. Anglor., c. 24. Non est enim verisimile servatam fuisse unquam Eucharistiam sub specie vini, cum brevi tempore et facile acescat et corrumpatur; seryabatur ergo in sola specie panis, ut nunc etiam fit.

5. Eucharistiam in domum secum deferre, olim fidelibus licebat. - Alia etiam fuit antiqua consuetudo, qua liberum erat fidelibus

corpus Domini, quod viri in manibus, feminæ in linteolis nitidis accipiebant (ex August., serm. 252 de Temp.), vel in Ecclesia consumere, vel secum in domum deferre ad secrete communicandum tempore opportuno, quæ communio sine dubio in sola specie panis fiebat. Et ita sumitur ex Tertulliano, lib. 2 ad Uxor., cap. 5, ibi: Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit, panem, non illum credit esse, qui d citur. Et in eodem sensu possunt intelligi verba ejusdem, libro de Orat., cap. ult. : Accepto corpore Domini, et reservato, utrumque siltum est, et participatio sacrificii, et executio officii. Quamvis possint hæc verba optime intelligi de priori reservatione pro infirmis. Dicta etiam consuetudo colligitur ex verbis Cypriani, lib. de Lapsis, non longe a fine, ubi refert de quadam femina, cum arcam suam, in qua Domini Sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterritam esse, ne auderet attingere, quod refert in ter Eucharistiæ miracula. Illud ergo Sanctum in privata arca reclusum nihil aliud erat, nisi corpus Domini in propriam demum portatum juxta præfatam consuetudinem, quam etiam commemorat lib. de Lapsis, dicens: Diissus, et adhuc gerens secum, ut assolet, Eucharistiam. Qui mos solum primis quingentis annis Christi durasse videtur. Nam in Concilio Cæsaraugustano, anno 518, cap. 3, anathematizatur, qui probatus fuerit, acceptam Eucharistiæ gratiam non consumpsisse in Ecclesia.

6. Hic communicandi modus non est a Christo prohibitus. Manifestum ergo est, usum communicandi interdum in sola specie panis, antiquissimum fuisse in Ecclesia; ergo propter novitatem non potest a rege Angliæ reprehendi, cum in primis quinque sæculis fuisse probetur. Et eadem ratione reprehendi non potest propter abusum, vel aliquam inordinationem, cum ipsi etiam hæretici fateantor, in illis prioribus sæculis mores Ecclesiæ fuisse puros, et verbo Dei consentaneos. Ratio autem Theologica et Catholica est, quia Christus Dominus nunquam prohibuit unam speciem sine alia sumere, neque ex vi institutionis, et attenta sola rei natura id pravum est. Priorem partem contra adversarios sufficienter probamus, petendo ab eis Scripturæ Jocum ubi illa prohibitio scripta sit. Nam cum illum ostendere nequeant, satis in eorum principiis convincuntur, nullam esse talem prohibitionem specialiter a Christo la

tam. Nos autem addimus, etiam ex traditione Ecclesiæ non haberi, sed contrarium potius, ut videbimus. Imo si vera est opinio dicentium, Christum post resurrectionem dedisse panem consecratum duobus discipulis, Luc. 24, inde habemus, exemplo Christi huiusmodi communionem in una specie esse comprobatam; et sane Augustinus id plane supponit, lib. 3 de Consensu Evangelistar., c. 25, et serm. 140 de Tempore; et Beda, et Theophylact. ibi.

[ocr errors]

7. Christus Dominus sub qualibet specie totum sacramenti effectum communicat. Altera vero pars, præterquam quod sufficienter auctoritate Ecclesiæ probatur, ex principiis etiam fidei ostendi potest, quia Christus Dominus, qui est veluti substantia hujus sacramenti, totus est sub singulis speciebus, potensque sub utrisque, vel separatim sumptis, ad vitam dandam recipienti; ergo sumptio solius panis sufficit, et ad recipiendum Christum, et ad recipiendum effectum sacramenti, et ad significationem sacramentalem, quæ in usu Eucharistiæ, quatenus sacramentum est, invenitur. Nam quomodocumque hoc sacramentum sumatur, semper significat perfectum convivium ad refectionem animæ sufficiens propter excellentiam panis cœlestis, sub speciebus terrestris panis contenti et significati. Sicut etiam hoc sacramentum, ut est Angelorum panis, sufficienter significatus fuit per manna, vel per panes propositionis, sine adjectione potus aut vini, quamvis ubi sub ratione sacrificii oblationis præfiguratum est, utraque species intervenerit, ut in oblatione Melchisedech, quando panem et vinum obtulit.

[ocr errors]

8. Nullum datur præceptum communicandi sub utraque specie. Evasio hæreticorum. — Rejicitur evasio, et verus sensus præcepti Eucharistiam conficiendi traditur. — Reliquum est ut de altera parte proposita aliqua cursim saltem subnectamus, de perpetua nimirum carentia, seu separatione fidelium non consecrantium ab usu calicis. In qua breviter dicimus, Christum nunquam præcepisse Pastoribus Ecclesiæ, ut aliquando communicent subditos sub utraque specie, nec ipsis fidelibus hujusmodi communionem sub legis vel salutis necessitate constituisse. Priorem partem probamus imprimis, quia tale præceptum non invenitur scriptum, hoc enim pro adversariis sufficit, ut jam dixi. Dicent fortasse præceptum hoc datum esse a Christo Pastoribus Ecclesiæ, dicente Apostolis suis in noc

te Cœnæ : Hoc facite in meam commemorationem, quibus verbis id facere præcepit, quod ipse fecerat; ipse autem accepit, benedixit, ac distribuit discumbentibus utramque speciem; ergo idem a ministris suis fieri voluit, et præcepit. Sed imprimis cum Protestantes contra universalem Ecclesiæ sensum, nec substantialem ritum hujus sacramenti, nec sacrificii oblationem ex illis verbis probari velint, profecto nulla verisimili ratione pos sunt præceptum communicandi sub utraque specie inde colligere. Præsertim quia neque præceptum communicandi, quoties sacrificio Missæ assistitur, in verbis illis continetur, ut alibi ostendimus, et ex antiquis Conciliis infra attingemus. Verbis igitur illis non præcepit Christus imitari factum illud quoad omnes circumstantias, quas tunc pro temporis et occasionis opportunitate observavit, alias oporteret noctu semper, et post cœnam, imo et post lotionem pedum communicare. Item esset necessarium de jure divino in azymo conficere, sicut Christus fecit. Item quoties sacramentum conficitur, aliis necessario tribuendum esset, eademque ratione semper deberet sacerdos totum panem, quem consecraverat, distribuere ; et a solo illo sacerdote, qui sacrum confecit, et finita statim consecratione accipiendum esset; ac denique ante calicis consecrationem distribuere necessarium esset; nam ita etiam fecit Christus Dominus; hæc autem omnia incredibilia sunt, et contra perpetuam Ecclesiæ consuetudinem. Solus ergo substantialis ritus hujus sacrificii et sacramenti illis verbis præceptus est, ut Concilium Tridentinum docuit, sess. 22, cap. 1; reliqua enim, quæ accidentaria sunt, Ecclesiæ dispositioni Dominus commisit, ut jam dixi, et Augustinus, epist. 118, affirmavit.

9. Objicitur locus Luca 22.- Explicatur locus prædictus.-Non desunt vero ex adversariis, qni præceptum hoc colligant ex aliis verbis Christi Domini apud Lucam, c. 22: Bibite ex hoc omnes, quod non solum de his, qui tunc præsentes aderant, sed etiam de omnibus futuris fidelibus intelligi obtendunt; aiuntque, non sine mysterio, et quasi prophetico spiritu additum esse verbum illud in distributione sanguinis, potius quam corporis, ad præcavendum et prohibendum morem futurum in Ecclesia Romana excludendi fideles a participatione calicis. At hæc ponderatio frivola est; quamvis enim verba illa futuros homines comprehendere concederemus, de omnibus fidelibus illa intelligere neuti

quam oporteret, sed ad summum de omnibus sacerdotibus, quia ibi soli Apostoli aderant, qui tunc ordinati sunt sacerdotes, ut satis indicavit Concilium Tridentinum, sess. 22, c. 1, et can. 2, dicens Christum in cœna Apostolos sacerdotes consecrasse, dicens eis, et, in eis, successoribus eorum: Hoc facite, etc., ubi licet exclusivam expresse non ponat, tamen solos Apostolos nominando, illos solos ibi adfuisse satis significavit. Idemque ex Matt. 26, et Joan. 13, et aliis Evangelistis colligitur. Nam solos discipulos nominant, per quos quasi per antonomasiam Apostolos intelligunt, et Matthæus expresse addidit numerum duodecim, et quos in particulari nominant, omnes erant Apostoli. Ac denique communis Ecclesiæ sensus est, Christum non omnium discipulorum, sed duodecim tantum Apostolorum pedes lavisse ; illos ergo tantum præsentes in Cana habuit, illisque solis dixit: Hoc facite; illis ergo tantum dixit: Bibite ex hoc omnes. Deinde ineptum est, particulam omnes ad futuros fideles referre, cum Christus ad solos præsentes, et de solo illo calice, quem illis præbebat, qui non poterat nisi inter præsentes dividi, locutus fuerit. Et ita Marcus exposuit ibi statim esse impletum, quod Christus præceperat, dicens: Et biberunt ex illo omnes. Neque in illo verbo vel signo aliquod invenitur mysterium, sed quia Christus panem prius fregerat, et in duodecim particulas diviserat, et unicuique suam porrexerat, non fuit necessarium dicere: Accipite omnes, et comedite; quia vero unum calicem præbebat, ut ex eo omnes biberent, ideo verbis suis illud etiam expressit. Quod aliis verbis, et sine illa distributione expressit Lucas dicens: Accipite, et dividite inter vos ; ubi particula tos, præsentes tantum designat, non futuros.

10. Objicitur locus Joan. 6. Explicatur locus iste. Posterior autem pars, de necessitate fidelibus imposita communicandi aliquando sub utraque specie, maxime fundari solet in verbis Christi, Joan. 6: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebilis vitam in vobis. Verumtamen hic locus a Calvinistis urgeri non potest, cum ipsi plerumque negent Christum Dominum in toto illo capite Joan. 6 de sacramento Eucharistiæ fuisse locutum. Deinde multi etiam Catholici negarunt verba illa intelligenda esse de sacramentali manducatione corporis et sanguinis Domini, quorum sententiam hactenus Ecclesia non damnavit, nec certum sensum illorum verborum decla

« PredošláPokračovať »