Obrázky na stránke
PDF
ePub

quomodo dicas naturam mali, qui malum naturale

non dicis; aut quomodo malum naturale non dicas, qui naturam mali dicis. Quid autem vanius definitionibus tuis, qui propterea putas non esse quærendum unde sit voluntas, quia motus est animi, cogente nullo? Si enim dicatur, ut putas, unde sit; non erit verum quod dictum est, cogente nullo : quia illud unde est, eam cogit esse; et ideo non est alicunde 1, ne cogatur esse. O stultitiam singularem! Non est ergo alicunde ipse homo, qui non est coactus esse; quia non erat qui cogeretur, antequam esset. Prorsus et alicunde est voluntas, et esse non cogitur; et si ejus origo quærenda non est, non ideo quærenda non est, quod voluntas alicunde non sit, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo est enim voluntas, cujus est voluntas; ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem bonam, id utique agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cujus est voluntas; sicut agit ut homo oriatur ab homine: non enim quia Deus creat hominem, ideo non homo ex homine nascitur. Mala autem voluntatis suæ unusquisque auctor est, quia malum vult. Sed cum quæritur, quare homo possit habere malam voluntatem quamvis ut habeat non sit necesse; non origo quæritur voluntatis, sed origo ipsius possibilitatis: et invenitur ea esse causa, quia etsi magnum bonum est rationalis creatura, non tamen est quod est Deus, cujus solius est inconvertibilis incommutabilisque natura. Et hujus rei causa cum quæritur, hoc invenitur, quia non de sc ipso, hoc est, de sua natura atque substantia genuit, sed de nihilo, hoc est, de nulla re fecit hæc Deus. Non quia nihil habet aliquam vim; si enim haberet, non nihil, sed aliquid esset: sed quia hoc est cuique naturæ de nihilo factam esse, quod est naturam Dei non esse, quæ immutabilis sola est. Nec ea quæ de aliquibus rebus facta sunt, ab hac excipiuntur origine : quoLiam res quæ ita factæ sunt, ut ex iis aliæ fierent, de nullis exstantibus factæ sunt, hoc est, omnino de nihilo. Mutari autem possunt quæcumque alia diversis et propriis qualitatibus suis; voluntate vero, quæ ratione utitur, sola est rationalis creatura mutabilis. Hæc diligenter et intelligenter quisquis advertit, multum te de nihilo nihil quod ad rem pertineat dixisse cognoscet.

XLIII. JUL. Quid est enim malum, id est, peccatum? Voluntas sequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quid est ipsa voluntas? Motus animi, cogente nullo. Si ergo peccatum ex voluntate natum est, voluntas ex motu animi cogente nullo; nec nihili, nec tenebrarum conditio fecit ut esset hic motus, qui ideo a nullo cogitur, ut possit esse cogente nullo. Ac per hoc nullum est naturale, nullum originale peccatum : quia hæc duo nomina unum indicant, id est, peccatum esse non voluntarium; præ. scripsit autem veritas, nisi voluntarium non posse esse peccatum : et ideo qui dicit malum esse quod

[blocks in formation]

constat ingenitum, non convincit in natura esse peccatum; sed se ostendit per pravitatem judicii 1 criminosum. Ecce responsum est, ad quod tu responderi non posse credebas. Oxymora (a) prorsus fuit quæstio, quam tu arbitraris invictam.

AUG. Exsultas inaniter, et dicis, Ecce respon sum est ubi te respondere non potuisse mox invenit, quicumque acutus legit hæc tua, vel non multum tardus et mea. Quantalibet enim perplexitate, non implicata explicare, sed aperta implicare coneris; sani negare non possunt, oriri ab unoquoque voluntatem suam, nec nisi ab homine oriri hominis voluntatem. Ac per hoc,quoniam mala hominum mala voluntate esse cœperunt, et ante voluntatem malam scimus fuisse hominum naturam bonam; ex bonis orta sunt mala. Hoc dicit Ambrosius; hinc perimitur Manichæus : hoc pro Manichæo negat contra Ambrosium Julianus, dicens, Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; ut Manicharus dicat, non esse homines opus Dei, per quos Apostolus transisse dicit peccatum et mortem (Rom. v, 12), quod est opus diaboli : quoniam secundum Julianum, ‹ per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; › et dicit Apostolus per homines transisse opus diaboli; non sunt ergo homines opus Dei. Manichæi est ista conclusio, veniens illi, Juliane, de adjutorio tuo. Sed Apostolus pro veritate decertans, et homines dicit esse opus Dei, ut prosternat Manichæum ; et per opus Dei, hoc est, per homines transisse opus diaboli, ut cum illo prosternal et te ipsum.

XLIV. JUL. Illud tamen admoneo, solere etiam te in scriptis tuis tenebras non dicere creaturam, sed absentia luminis remanere obscuritatem; ut nihil aliud sit obtenebratio, quam splendoris exclusio. Quod ergo excluditur, creaturam vocas; quod remanet, tenebras : quod quidem vulgatum a philosophis est; nec nunc quæro verumne esse putetur, an falsum sed illud inculco, tenebras tu non dicis esse aliud quam nihil in homine autem, id est, opere Dei malum ideo exstitisse argumentaris, quia de nihilo factus erat: causam ergo mali illud nihilum fuisse confirmas, quod nihilum tenebras etiam pronuntias. Necessitatem itaque mali de tenebrarum dicis conditione descendere. Igitur nec in hoc a præceptore dissentis, quoniam voluntatem malam pariter æternis tenebris deputatis.

AUG. Paulo ante jam tibi de nihilo nihil dicenti, quantum aperte potui, breviterque respondi, et nunc frustra ad tenebras voluisti fugere. Non latebis: lumen quippe te persequitur veritatis, ita dicens factas ex nihilo creaturas, quæ non sunt quod ipse qui fecit, ut ipsum nihil non existimetur vel intelligatur esse aliquid, nec ad faciendum habere aliquam vim; quia si haberet, non esset nihil. Ac per hoc, nihil nec corpus est ullum, nec spiritus, nec his substantiis aliquid accidens, nec informis ulla materies, nec inanis locus, nec ipsæ tenebræ, sed prorsus nihil : quia

[blocks in formation]

fieri necesse est, etiam fieri posse; non omne quod fieri potest, etiam fieri necesse esse? Si ergo hoc tibi placuit appellare possibile, quod ita fieri potest, ut non sit necesse ; illud autem necessarium, quod non solum fieri potest, verum etiam necesse est : loquere ut vis, ubi res apparent, non est de verbis controversia facienda. Satis est nosse omne necessarium esse possibile, non omne possibile esse necessarium.

XLVI. JUL Transiit ergo in necessitatem conditi, quod venerat de possibilitate condentis. Fecit etiam diversas naturas diversasque species in naturis, custodito eo ordine qui a rerum fluebat exordio, ut alia essent necessaria, alia possibilia. Quidquid ergo habent creaturæ naturaliter, a necessarii parte sortitæ

ubi sunt tenebræ, corpus est aliquod carens lumine, sive aer, sive aqua, sive aliquid aliud; corporali enim lumine vel illuminari ut clareat, vel privari ut tenebrescat, nisi corpus non potest. Ac per hoc istarum corporalium tenebrarum conditor non est, nisi qui condidit corpora. propter quod in hymno trium virorum benedicunt eum lux et tenebræ (Dan. 11, 72). Fecit ergo Deus cuncta de nihilo; id est, omnia quæ ut essent fecit, si eorum originem primam respiciamus ex his quæ non erant fecit: hoc Græci dicunt, oux BT. Quod ne credatur de Unigenito, qui est Deus de Deo, lumen de lumine, et ideo non de nihilo, vehementer Catholica resistit Arianis. Cum itaque dicimus, non ideo potuisse oriri ex bono malam voluntatem, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo; non nihilo damus ullam naturain, sed naturam factoris a natura eorum quæ sunt facta discernimus. Ideo quippe pos-sunt ista mutari, sive voluntate, sicut rationalis potuit creatura, sive propriis qualitatibus suis, sicut cætera; quoniam de nihilo facta sunt, non de Deo, quamvis faciente nonnisi Deo; id est, quia non sunt quod illa natura, quæ facta non est, atque ob hoc immutabilis sola est. Si ergo vis Manichæos vel devitare vel vincere, hoc sape, hoc cape intelligendo, si potes, credendo, si non potes, quoniam ex bonis orta sunt mala, nec est aliquid malitia nisi indigentia boni.

XLV. JUL. Verum ut ambos vos veritas detexit, et proruit: ita a nobis consideratio nostri reposcit officii, ut quid sit hoc quod obscuritatem huic quæstioni, quæ jam exarmata est, fecerat, explicemus. Omnia quæ fiunt, aut a necessario, aut a possibili dicuntur existere. Necessarium autem hic dico, non quod solemus utile nuncupare, sed quod majoribus fuerit causis coactum. Necessarium ergo vocamus, non quod in jure sit voluntatis, sed quod patiatur existendi vim. Possibile autem dicimus, quod nec existendi, nec non existendi in alteram partem experiatur necessitatem, sed certis modis et possit esse, et possit non esse. Teneat ergo lector noster, quid hic necessarium, quid possibile nuncupemus. Et ut a grandibus inchoemus exemplis, ut Deus faceret mundum, a possibili venit ei, non a necessario; id est, omnipotentiae ejus possibile fuit creare quæ condidit, necessarium tamen non fuit, videlicet non est ab aliquo coactus ut faceret, sed fecit quia voluit, quod non fecisset profecto si noluisset. At hoc quod auctori adfuit a possibili, in opere a necessario factum est, id est, non fuit mundo possibile esse et non esse, qui esse ab Omnipotente jubebatur, sed cogebatur existere, cui Omnipotens mandabat essentiam.

AUG. Quomodo mundus cogebatur existere, qui non erat antequam existeret? Quomodo cogitur quisque, si non est? Nonne satius erat ut diceres, Mundus factus est Dei voluntate, non sua? Sed perge, videamus quid ex ista distinctione possibilis et necessarii coneris ostendere quam melius possemus intelligere, si eam commemorare tantummodo, non et exponere voluisses. Quis enim non videat, omne quod SANGT. AUGUST. X.

sunt.

1

AUG. Si quidquid habent creaturæ naturaliter, a parte necessarii sortitæ sunt; non ergo naturaliter habent homines quod concumbunt, sed quod possunt concumbere nec ille quem Apostolus commemora vit, naturalis est usus feminæ (Rom. 1, 27), sed possibilitas ejus; si enim nolit homo, non est ipse usus, quamvis possit esse, si velit: possibilitas ergo ejus natu ralis est, ipse non est; non enim est necessarius, qui' nullus est, si nolimus, et erravit Apostolus qui dixit esse usum feminæ naturalem. Ubi est etiam quod ante dixisti, naturam genus, speciemque ejus esse conjugium; quandoquidem non necessitate, sed voluntate conjugia copulantur? An forte ut hoc diceres, nondum tibi in mentem venerat duorum istorum, id est, necessarii possibilisque distinctio? Et ut post concubitum sexuum nascatur homo, naturale non est, quia non est necessarium? Non enim necesse est ut sequatur conceptus et partus, cum mas et femina concubuerint: hoc autem possibile, non necessarium definisti, quod fieri potest, sed necesse non est. Nec naturaliter manducamus? Quia et hoc 3, si nolumus, non fit; et ideo possibile est, non necessarium. Sed ista negare esse naturalia, nihil est aliud quam magnam partem velle auferre naturæ. Falsum est itaque quod aisti, ‹ Quidquid habent creaturæ naturaliter, a necessarii parte sortitæ sunt : › quandoquidem et hæc quæ commemoravi, et alia quæ commemorare longum est, naturaliter habent, nec ea tamen sunt a necessarii parte sortitæ.

[blocks in formation]

bos, et similes animantes vulnerabilem babent naturam, et ideo incommodi capacia a necessario sunt : ut autem vulnerentur, non semper necessarium est. Si enim per diligentiam custodum defendantur a plagis, possunt non vulnerari: quod si non custodiantur, possunt etiam vulnerari. Plurimum ergo distat inter ca quæ a possibili veniunt, et ea quæ a, necessario : quæ nisi custodiatur distinctio, in innumeros itur errores. Quod ut comparatione clarescat: lapsi sunt quidam medicinæ oppugnatores, argumentati hanc artem nihil habere utilitatis ; disputantque hoc modo: Moriturisne medicina subvenit, an victuris? Si morituris, nihil promovet : si victuris, frustra gestit. Qui enim morituri erant, hac quoque laborante, morientur qui victuri, sine quoque hujus beneficio salvi esse potuerunt. Quam nempe concinna, quam urbana conclusio! sed dissolvitur a propugnatoribus medicinæ hoc modo: Hæc ars, inquiunt, prodest nec victuris, nec morituris duntaxat a necessario, sed a possibili id utrumque passuris non ergo adjuvat medicina eum qui sine dubio moriturus est, quoniam facere immortalem non potest; sed neque ei subvenit, qui sine dubio futurus incolumis est : verum illi, qui si non curetur, periclitari potest; si curetur, liberari potest: sicut ergo nec victuro nec morituro a necessarii conditione subvenire, ita et morituro et victuro, sed a possibili, ars potest erudita prodesse. Illi ergo priores medicantum studiis obloquentes, propositionem a possibili inchoantem, necessarii fine clauserunt quod disputationis genus in innumera extenditur. Verbi gratia, prohibet lex homicidium fieri, prohibet etiam negligentiæ per quam in pericula ruitur occasionem dari, ut in tauro cornupeta (Exod. XXI, 28-32), atque in domorum coronis (Deut. xxII, 8). At potest dici: Victuro subvenit ista diligentia, an morituro? Si morituro, nihil promovet : si victuro, ex abundanti consulit; si utrumque hoc contrarium, et per impedimenta et sine impedimentis necessario consequentur. At hoc falsum est: optimo enim mortalibus jure consulitur, ut quod poterant pati sine diligentia, diligentiæ opibus evadant. Aliud ergo est a possibili, aliud a necessario. Ostendamus, jam quid his anteloquiis adjuvemur. Fecit Deus hominem liberi arbitrii, naturæ bona; sed quæ capax esset virtutum, quas sibi ex se mancipato animo comparasset: quod liberum arbitrium aliter constare non poterat, quam ut haberet etiam peccandi possibilitatem. Libertatem ergo a necessario habet, voluntatem a possibili. Non potest non esse liber; sed in neutram voluntatem cogi potest, factusque rei necessariæ possibilis effectus. In possibili ergo peccari potest, in necessario non potest; quia necessario non actor, sed auctor ipse censetur; atque hoc quod potest homo ex integro Dei est, a possibili autem ipse actor expenditur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Ab initio diabolus peccal (I Joan. 1, 8)? Possibilitatem peccandi habet an necessitatem? Si necessitatem, to videris quomodo secundum tuas disputationes excu· setur a crimine: si autem possibilitatem; polest ergo et non peccare, potest habere bonam voluntatem, potest agere pœnitentiam et impetrare miseri cordiam Dei; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18). Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut perhibetur auctore : sed hoc, ut nosse te existimo, fides catholica et sana non recepit: unde nonnulli Origenem quoque ipsum alienum fuisse ab hoc errore vel probant, vel volunt. Restat igitur, aut ante supplicium ignis æterni, etiam necessitas ista peccandi magna sit diabolo magni pœna peccati neque hinc excusetur a crimine, quoniam et ista vindicta est pro maximo crimine, ut eum delectet sola malitia, nec possit delectare justitia. Ad hanc autem jam pœnalem peccandi necessitatem non utique pervenisset, nisi prius libera voluntate, nulla necessitate peccasset. Definitio itaque illa peccati, cum fit quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, ad illud peccatum pertinet quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pœna peccati.

XLVIII. JUL. Et malum ergo et bonum ex propria voluntate facit: sed bonum suum etiam Deo debet, qui parti huic, non quidem præjudicium, tamen adjutorium subministrat.

[ocr errors]

AUG. Tam bonum certe quam malum ex propria homo, sicut dicis, voluntate facit, et utriusque in illo possibilitas æqua lance libratur, et ad bene faciendum Deus adjutorium subministrat : cur ergo ad peccandum proclivior est natura mortalium, si nihil egit originale peccatum? Quamvis et ipsum adjutorium, quod subministrare Deum cogimini confiteri, quale dicatis esse, non lateat. Legem quippe, non spiritum dicitis, cum Paulus apostolus per subministrationem Spiritus sancti nos doceat adjuvari (Philipp. 1, 19). Quod ideo commemorandum putavi, ne forte qui audiunt vel legunt de subministratione divini adjutorii sententiam tuam, obliviscantur hæresim

vestram.

XLIX. JUL. Tantum ergo valet ista distinctio, ut si nescientes, quod a possibili incipit, in necessarium concludamus, omnia crimina ad Deum recurrant. Quod Manichæus videns, tenebras peccati excogitavit auctores: non enim valuit inter possibile necessariumque distinguere. Omne ergo quod naturaliter habet homo, a necessarii parte sortitus est: quia non potuit aliter esse quam factus est.

AUG. Jam paulo ante monstravi, quam vana sit scntentia ista stolidissimum est enim, habere ho

1 In editis omissum, quomodo secundum tuas disputationes excusetur a crimine. Legitur tamen in omnibus manuscriptis.

'Mss., recipit.

• Editi, magna, mendose.

Sic Mss. Mar. et Clar. At editi, est proxima crimine. Vetus codex Port., sed ad.

• Vignierius, naturá humana mortalium. Abest, humana,

a manuscriptis.

▾ Vetus codex Port. hic addit, dicere.

mines naturaliter possibilitatem manducandi, sed non naturaliter cibos naturæ congruos manducare; aut habere homines naturaliter possibilitatem concumbendi, sed non naturaliter genitalibus membris sexus utriusque concumbere. Quis hoc dicat, qui considerat utcumque quod dicit? Utrumque enim naturale est, et quod fieri possunt ista, et quod fiunt: sed est illud et quando nolumus; hoc non est nisi velims.

L. JUL. Malum autem quod agit, a possibili agit. AUG. Attende eum qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; et responde utrum necessitatem non habeat agendi malum, qui non * quod vult facit bonum, sed quod non vult malum, hoc agit. Quod si Apostolo repugnare non audes, ecce homo a necessario malum agens definitiones tuas disrumpit et dissipat: necessitate quippe malum agit, qui non vult, et agit. Hoc autem quod nolens agit, si tantummodo concupiscere est carne, sine ulla mentis consensione membrorumque operatione; mala est et concupiscentia carnis, etiamsi non ei consentiatur ad malum; quam te tamen laudare delectat: si autem tantum cogitur iste qui clamat, Quod nolo malum, hoc ago, ut etiam sua membra exhibeat arma peccato; non solum concupiscuntur a necessario mala, verum etiam committuntur. Ubi sunt definitiones tuæ, quas tanta loquacitate distinguis? Nempe ut fumus defecerunt et perierunt. Necessarium atque possibile magna cura discernenda commendas, necessarium dicens esse quod fieri necesse est; possibile autem quod fieri potest, sed necesse non est. Proinde necessitatem necessario tribuis possibile vero nulla necessitate constringis. Malos actus non das necessario, sed possibili; et dicis loquens de homine, Malum autem quod agit, a possibili agit; ne quisquam male agere necessitate, non voluntate, dicatur. Sed procedit in medium qui tibi validissime contradicit, et dicit: Quid est quod dicis? Ecce ego non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. vii, 19). Notum est quod homo primus voluntate malum egit, non necessitate : sed iste qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ostendit malum agere, non voluntate; et flens miserias suas, ridet definitiones tuas.

LI. JUL. Nisi ergo necessaria possibilitas fuisset, effectus possibilis non fuisset. Ut ergo possit malum et bonum facere, necessarium est: ut auteni malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet. Ubi autem possibilitas est partis utriusque, necessitas neutra est. Sic fit ut nihil sit aliud peccatum, quam voluntas agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Si nihil sit autem aliud voluntas, quam motus animi, cogente nullo; quomodo ergo Deus, ut mundum faceret, a possibili habuit; mundus autem ipse, ut existeret, a necessario pertulit: ita etiam in magine Dei simile quiddam intelligitur. Quippe ut habeat, quam elegerit voluntatem, non cogitur; sed a possibili ei venit: illud autem quod male fecerit, ne

[blocks in formation]

cessitatem habet reatus. Ita crimen a necessario incurrit horrorem; licet exortum sit, non a necessitate, sed a possibilitate facientis. Opus ergo possibilitatis testimonium est liberi animantis.

AUG. Jam te omnino negligit, qui ea quæ tibi supra respondimus, legit. Quoniam qui dicit, Non quod volo, facio bonum ; sed quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ad agendum malum premi satis aperte indicat et ostendit falsum esse quod dicis, Ut malum faciat, non necessario, sed possibili suo debet : et cœtera talia quæ garris inaniter. Sic fit ut illa1 definitio, qua dicitur, esse peccatum voluntas agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, illud peccatum complectatur, sicut jam superius admonui, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pœna peccati. Tali namque pœna iste agebat quod nolebat malum; unde illi si liberum esset abstinere, nequaquam diceret, Non quod volo, facio 'bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Sicut ergo nos agnoscimus hominem in corpore vitæ illius beatum, ubi liberum habuit quod vellet agere, sive bonum, sive malum: sic et tu agnosce hominem in corpore mortis hujus miserum, ubi' perdita libertate audis eum dicere, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vi, 15, 19, 24)?

LII. JUL. Hujus vituperatio ad necessaria non recurrit: quia quidquid ad necessarium pervenerit, ipsum pulsat auctorem.

AUG. Numquid hoc malum hominis, ubi dicit, Quod nolo malum, hoc ago, ipsum hominis pulsat auctorem? Et tamen eum qui sic agit malum, satis apparet ad necessarium pervenisse necessitate quippe agit quod non agit voluntate.

LIII. JUL. Quomodo ergo quod a necessario venit. possibili meo adscribi non potest : ita quod a possibili venit, necessario adscribi non potest. Id est, quomodo natura corporis et animi mei voluntati meæ appli'cari non potest, ut ideo sic videar esse quia volui, cum non potuerim velle antequam essem, ita malum voluntatis naturæ non potest admoveri, ut necessitati possibilitatis opera misceantur 3.

AUG. A necessitate quidem satis evidenter et aperte discernitur, quod ita fieri potest, ut non sit necesse : hoc tu possibile appellas, tanquam impossibile sit quod fieri non solum potest, verum etiam necesse est. Sed quoniam placuit tibi talia duobus istis nomina imponere, intelligamus ut possumus, et feramus. Sed quid est quod dicis, ‹ Malum voluntatis non potest admoveri naturæ ? Nonne cum angelus, vel homo aliquid vult, natura aliquid vult? Et angelus et homo natura:

1 in B. Sic fit ulla definitio. Correximus, ut illa, cx Vign. M. vignierius, ubi habuit liberum arbitrium. Abest, arbtrium, a manuscriptis.

3 Mss. Mar. et clar., misceatur. Ms. Port., misceat. Maximus Aquileiensis in synodo Lateranensi anni 649, act. 5, locum hunc ita citat: Numquid, Juliane, quando angelus aut homo aliquid vult, non natura eorum aliquid vuli?

non sunt 1? Quis hoc dixerit? Si ergo naturæ sunt ange. Jus et homo; profecto natura vult quodcumque vult angelus, natura vult quodcumque vult homo. Quomodo ergo malum voluntatis naturæ non potest admoveri ; cum velle aliquid nisi natura non possit? Aut non imputetur homini peccatum voluntatis suæ; quia homo natura est, et malum voluntatis, ut dicis, naturæ non potest admoveri. An in tantum tua progreditur vanitas, ut naturæ dicas debere imputari, quod naturæ non potest admoveri? Nam quis dicat naturæ non imputari, quod imputatur homini, nisi quisquis ita desipit, ut hominem neget esse naturam? Videsne quam multum loquaris, nesciens quid loquaris? Si ergo dicas, Voluntas necessitati non potest admoveri; ne hoc quidem universaliter verum est. Aliquando enim quod necesse est volumus; sicut necesse est ut qui perseveranter bene vivunt, fiant beati aliquando etiam necesse est aliquid ut velimus; sicut necesse est nos beatitudinem velle: unde quædam est et beata necessitas, quia necesse est Deum semper et immutabiliter et beatissime vivere. Sed quoniam sunt et quædam necessitates sic a voluntatibus alienæ, ut et necessitas sit ubi voluntas non est, et voluntas ubi non est necessitas: ex parte saltem verum est quod dicitur, Voluntas necessitati non potest admoveri. Qui vero dicit, Mala voluntas non potest naturæ admoveri idem nobis, si potest, voluntatem vel malam, vel bonam, ubi natura non est, ostendat; aut quod voluntas esse aliqua possit, si natura non sit quæ aliquid velit. Attende igitur quam sis a veritate seclusus. Tu dicis, Voluntas maia naturæ non potest admoveri : veritas autem dicit, Quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari.

a

id est, antiqui nihili contigisse? Infleximus pcr casus nihil, ut appareret Traduciani virtus in nihilo collocantis spem suam. Vide tamen imbecillitatem Dei, quem Traducianus inducit. Ipsum nihilum superare non valuit: cumque hominem fecisset ex nihilo, non eum potuit a conditione mali, quæ de nihilo veniebat, exuere sed rerum difficultate factus amarior, pro suis culpis hominem criminatur, et imaginis suæ exitio nihili delicta condemnat. Benignius cum eo agit senex Manes, ut dicat illum non usquequaque tenebrarum gente vastatum; cujus debilitatem tan4am inducit Traducianus, ut commentetur eum a nihilo fuisse superatum.

AUG. Nemo superatur a nihilo; sed tu superaris nihil dicendo: nec ego in nihilo collocavi spem meam ; sed tu ad nihilum perduxisti loquacitatem tuam. Sane, si recte intelligas quod perverse loqueris, isto modo Deus a nihilo superatur, quoniam Deum nulla res superat nihil enim quid est, nisi res nulla? Isto modo etiam Deus non potest superare nihil; quia nullam rem non superat, qui superat omnia; est cnim super omnia. Sed non introspexit, ut dicis, ‹ Manichæus subtilitates divisionum tuarum, et ideo dicit, Si malum ex homine, homo autem per Deum, malum igitur per Deum : ut hac conclusione territi, aut hominem per Deum, aut malum negemus ex ho❤ mine, aut utrumque, ut ille, falsum esse dicamus; ac sic nobis introducat nescio quam substantiam tenebrarum, quæ hominem fecerit, et quæ principaliter malum sit, unde malum omne credatur. Tu ergo, divisor subtilissime, huic astutiæ qua putas sapientia resistendum? Dicam, inquis, malum ab homine ex possibili exstitisse, non ex necessario. › Quasi vero tibi ille respondere non possit, Si malum ex possibili, possibilitas ex natura, natura per Deum, malum igitur per Deum. Hanc conclusionem si tu non times, nec ego illam : quoniam ambo non ex necessario, sed ex possibili peccasse hominem primum confitemur. Etenim nos dicentes hominem propterea potuisse peccare, quia non est ejus natura facta de Deo, quamvis omnino esse nisi illo creante non posset; non ita hoc dicimus, ut ex hoc ei dicamus impactam, sicut calumniaris, peccandi necessitatem. Prorsus peccare poterat et non peccare: sed si non de nihilo factus esset, id est, si de Deo natura ejus esset, peccare omnino non posset. Quis enim est tam demens, qui dicere audeat, immutabilem et inconvertibilem naturam quæ Deus est, ullo modo posse peccare; de quo dicat Apostolus, Negare se ipsum non · potest (Il Tim. 11, 13)? Utrique igitur Manichæo resed sistimus, dicentes a bono et justo Deo non sic hominem factum esse, ut ei esset necesse peccare; et ideo peccasse quia voluit, qui posset et nolle. Sed quod in ejus progenie mala tanta et tam manifesta conspicimus, non voluntaria hominum, sed cum quibus nati sunt, cum ea venire de vitiata per peccatum origine vos negatis, profecto ad naturam mali introducendam

LIV. JUL. Hanc ergo subtilitatem divisionum non introspiciens Manichæus, Traducianorum nobis produxit examina. Argumentatur enim hoc modo: Unde malum? Nimirum de voluntate. Unde voluntas mala? Respondet, De homine. Unde homo? Per Deum. Concluditque: Si malum ex homine, homo per Deum; malum igitur per Deum. Et post hoc, quasi religiosus, ne criminosum faciat Deum, dat tenebrarum naturam, cui malum debeamus adscribere. Hinc et Augustinus Unde malum? De voluntate. Unde, inquit, ipsa voluntas? De homine, qui est opus Dei. Et colligit: Si malum ex voluntate, voluntas ex homine, homo opus Dei; málum igitur per Deum. Quod quasi conatus absolvere, ne Deum criminosum dicere videretur (quod tradux ejus affirmat), violentum æque pro Deo nobis nihil obtulit, id est, tenebras quibus malum hoc adscribere deberemus. Non enim, inquit, ideo in homine malum natum est, quia opus Dei erat, ideo quia de nihilo erat › (De Nupt. et Concup., lib. 2, 1. 48). Quasi veritas respondere non possit: Et qua impudentia primo mentitur Deus tuus, esse in homine voluntatem; deinde condemnat, cum malum istud, videlicet peccatum, de necessitate noverit tenebrarum,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »