Obrázky na stránke
PDF
ePub

vel saltem ministrum habeat, ille populi personam sustinebit, et non solus sacerdos. Tales autem Missas privatas, in quibus nullus ministret sacerdoti, Ecclesia non permittit nec permisit unquam ; prohibet enim Missam dici a sacerdote sine ministro. Nam in Concilio Moguntino, sub Leone III, c. 43, dicitur nullum presbyterum recte posse solum Missam facere, et ita observat universalis Ecclesiæ consuetudo, et omnes catholici Doctores docent. Hoc autem satis est ut non dicatur solus sacerdos simul populi et sacrifici personam sustinere; nam minister, vel solus, vel simul cum persona sacerdotis, populi personas sustinet. Cum enim Paulus, ad Hebr., cap. 5, dicat Pontificem creatum, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre, nullum est inconveniens quod ipsemet sacerdos saltem simul cum ministro populi personam sustineat. Quin potius si solam sacrificii generalem rationem spectemus, non colligitur ex vi illius necessitas alicujus ministri, neque alicujus populi adstantis; constat enim Abel, Abraham, et alios Patriarchas in lege naturæ obtulisse interdum sacrificium solos, sine aliis ministris vel assistentibus, quia licet sacerdos esset solus, poterat nomine populi, et pro se, et pro illo toto simul offerre. Unde quod nunc requiratur aliquis sacerdoti ministrans, est ex peculiari institutione, quæ videtur magis esse ecclesiastica quam divina, quia magis postulatur propter accidentales cæremonias, quam propter essentialem ritum consecratio

in præcedenti puncto tradidimus. Item ex iis quæ tradunt Cyprianus, epist. 62 ad Cæcilium, versus finem, et Augustinus, epist. 118, cap. 6, dicentes, non præcepisse nobis Christum in conficiendo hoc mysterio observare omnes circumstantias, quas ipse observavit, sed quæ ad ritum substantialem pertinent. Sic ergo quamvis ipse coram multis celebraverit, non ideo præcepit semper ita fieri. Alias necessarii essent saltem duodecim assistentes, vel etiam non deberent permitti plures, quia Christus non omnes discipulos, sed tantum duodecim Apostolos ad cœnam vocavit; et simili ratione non in conspectu feminarum, sed tantum virorum esset hoc sacrificium offerendum. Denique non potest designari multitudo assistentium, vel numerus eorum jure divino necessarius ad conficiendum hoc sacramentum; ergo neque est datum præceptum, ut coram multis abso lute fiat, quia non magis uno quam alio modo ostendi potest, vel scriptum, vel tradi tum.

nis.

4. Missa hoc modo privata omnino irreprehensibilis est. Hinc ergo fit, nullam dari verisimilem causam ob quam reprehendi possit Missa privata quoad hanc circumstantiam, id est, cui nullus assistit præter unum ministrum, quia in tali modo offerendi nihil committitur, vel contra naturalem legem, vel contra præceptum Christi, vel contra præceptum aut consuetudinem Ecclesiæ. Primum constat ex dictis, et est per se manifestum, quia nec communis ratio sacrificii, nec peculiaris modus, aut dignitas eucharistici sacrificii multorum præsentiam requirit; potest enim cum debita reverentia, devotione et integro ritu a sacerdote cum uno tantum ministrante fieri. Præceptum item Christi ostendi non potest, quia neque actio ejus in nocte cœnæ, neque verba, quæ tunc Apostolis dixit, continent tale præceptum, ut ex si militudine rationis colligi potest ex iis quæ

5. Nullum præceptum ecclesiasticum olligat ad sacrificandum coram multis. - Præcepto autem ecclesiastico videri potest olim fuisse statutum, ne Missæ dicantur, nisi coram testibus saltem duobus, ut habetur in Concilio Nannetensi, c. 30, et alii referunt ex Anacleto, Epist. 1, ubi generaliter de sacerdotibus dicit: Non soli sacrificent, sed testes secum adhibeant, postea vero in Episcopis plures requirit. Verumtamen hoc jus, vel nunquam fuit generaliter introductum in Ecclesia per modum rigorosi præcepti, vel certe per consuetudinem contrariam abrogatum est, quia in his, quæ accidentaria sunt, potest esse in Ecclesia varietas, ut ratio vel occasio temporum exigit. Et ita multiplicatis sacerdotibus potuit, vel necessarium, vel magis conveniens judicari, ut unus minister sufficeret, ne propter solam assistentium paucitatem aut penuriam divinus cultus minueretur, et Ecclesia ipsique sacerdotes fructibus sacrificiorum privarentur.

[ocr errors][merged small]

præceptum, ut facile ostendi potest discursu sæpe facto. Nam ex facto aut verbis Christi non colligitur de hac re præceptum divinum, ut testimonia adducta et ratio probant, quia solum Christi factum non inducit præceptum, neque per aliqua Christi verba sufficienter indicatum est. Deinde licet verum sit, in principio Ecclesiæ frequentius observatum fuisse, ut fideles assistentes fractioni panis de illo participarent, tamen quod id factum fuerit ex obligatione præcepti, maxime divini, nullo indicio ostendi potest, verisimiliusque est, ex sola devotione et fervore fidelium, eo tempore id provenisse. Præsertim cum dicat Paulus, 1 ad Cor: 11: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, nam poterant etiam tunc multi adesse sacrificio, qui se probantes, non dispositos ad communicandum invenirent, et ideo semper etiam in Ecclesia fuit facilius Missam audire, quam in illa communicare, quod non ita esset, si quoties Missa auditur, communicare oporteret ; quia non eadem probatio conscientiæ idemve justiliæ status æque ad utrumque postulatur. Deinde paulo post Apostolorum ex hac vita discessum designari cœperunt tempora, in quibus solis fideles communicare obligabantur, cum tamen extra illa tempora, et diebus saltem Dominicis Missas audire tenerentur. Merito ergo Concilium Tridentinum damnavit dicentes, illicitas esse Missas in quibus solus sacerdos communicat. De quo puncto plura in scholasticis disputationibus disseruimus.

-

7. Tertio, dicitur Missa privata ex circumstantiis loci el temporis. Prædictæ circumstantiæ non reddunt Missam privatam illicitam.

Tertio, potest Missa dici privata ex aliis circumstantiis, ut ex loco, quia in privata domo dicitur, et non in publico templo, pro toto populo deputato; vel ex tempore, scilicet, quia non fit hora consueta in qua populus solet ad sacrificium convenire, sed quacumque alia sacrificanti opportuna; vel ex modo, quia non fit cum cantu, vel aliis similibus solemnitatibus. Et de his omnibus modis certum est, Missam privatam non fieri illicitam, nisi aliquid contra specialem Ecclesiæ prohibitionem, vel contra reverentiam sacramento debitam committatur. Ratio generalis est, quia in his ritibus accidentalibus nihil est jure divino positivo definitum, et ideo quidquid non est per se malum, nec per Ecclesiam prohibitum, indifferens est. Unde quod ad locum spectat, solum est per se necessarium ut locus sit per Ecclesiæ pastores appro

batus, juxta antiquos canones, a Concilio Tridentino gravissime commendatos et innovatos 1. Dico autem per se, quia semper in Ecclesia usitatum fuit, ut ex prudenti causa vel necessitate, Missæ in privatis locis aut domibus, pro debito tempore et opportuna occasione oblata, dicantur.

8. Consuetudo celebrandi in privatis locis, miraculis confirmata. Quem morem miraculis etiam confirmatum esse, antiquæ historiæ prodiderunt. Nam Paulinus in vita Ambrosii refert, cum aliquando Rome adesset, sacrificium in domo cujusdam matronæ nobilissima obtulisse, et paralyticam in lecto jacentem miraculose sanasse. Et Augustinus, lib. 22 de Civit., c. 8, refert, quemdam presbyterum suum sacrificium corporis Christi in quadam privata domo, quæ a dæmonibus vim noxiam patiebatur, obtulisse, et orationibus suis habitatores illius domus ea vexatione dæmonis liberasse. Theodoretus etiam, in Historia religiosa, c. 20, de se narrat mysticum sacrificium in privata domo cujusdam viri sancti, Maris vocati, propter ejus consolationem obtulisse. Pius tandem I, Summus Pontifex, in sua epist. 1 ad Justum, Veronensem Episcopum, habet: Euprepia titulum domus suæ pauperibus assignavit, ubi nunc cum pauperibus nostris commorantes Missas agimus. Quæ quidem Missæ saltem quoad modum videntur fuisse privatæ, quoad locum autem potest esse dubium, quia per titulos significantur domus ad divinum cultum mancipatæ, ut notat Baronius, an. 112, num. 4. Quia vero Pius non dicit domum illam jam fuisse cultui divino dicatam, sed ab Euprepia pauperibus assignatam, et in illa adhuc cum pauperibus habitasse, satis verisimile est, illam non fuisse Ecclesiam publicis officiis divinis dicatam, sed fuisse domum habitationi pauperum destinatam, in qua privatim Missæ dicebantur. Et hoc maxime solitum est fieri tempore persecutionis tyrannorum vel hæreticorum, ut sumitur ex multis, quæ memorat Victor, lib. 3 de Persecut. Vandalica; et Sozomenus, lib. 7 Historiæ, c. 5; et Augustinus, in Breviculo Collation., c. 17. Item in illo tempore dicebantur Missa in cryptis. Unde Cornelius Papa, ad Lupicinum Viennensem Episcopum exaggerans vim persecutionis ait: Neque in cryptis notioribus Missas agere Chri

Clemens, Epist. 3; et Felix IV, epist. 1, et multa Concilia quæ citantur dist. 1 de Cousecrat.

spectant, a rege non attinguntur, et alibi ex professo a nobis tractata sunt '.

CAPUT VII.

stianis licet, ubi expendo particulam, notorioribus, nam significat in secretioribus privatim et occulte dici potuisse. Dicebantur denique tunc in carceribus, teste Cypriano, Epist. 5, apud quem notanda est prudens monitio: Ita (inquit) ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent; quibus verbis etiam significat, Missas illas fuisse privatas quoad modum, et quoad personarum con

cursum.

9. Consuetudo celebrandi Missam quocum que opportuno tempore exemplis confirmatur. Quocirca eisdem exemplis facile probari potest consuetudine receptum fuisse, ut Missæ quocumque opportuno tempore dicerentur, quia nec necessarium erat, nec moraliter possibile, definitam horam celebrandi in tanta varietate occasionum et locorum observare. Accedit semper fuisse licitum sacerdotibus quotidie celebrare, si vellent, sicut de Andrea Apostolo dixisse legimus: Ego omnipotenti Deo immolo quotidie, non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum Agnum in altari. Hieronymus etiam, epist. 150 ad Hebidiam, q. 2, de se dicit: Quotidie in sacrificiis ejus de genimine vitis veræ rubentia musta calcamus. Quod de Missis privatis, quæ ab ipso quotidie dicebantur, necessario intelligi debet. Nam de eodem Hieronymo ait Epiphanius, epist. ad Joannem Hierosolymit, quæ est 60 inter Epistolas Hieronymi, ipsum non fuisse solitum publicas Missas celebrare. De Cassio etiam, Narniense Episcopo, refert Gregorius, homil. 37 in Evangel., morem illi fuisse, quotidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitæ ejus abscederet, quo non omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret. Et similia in historiis de vitis et gestis Sanctorum frequenter reperiuntur, ex quibus manifeste colligi potest, eos neque certam diem hebdomadæ, neque publicam ac definitam diei horam ad celebrandum observasse, sed pro sua devotione aut commoditate elegisse horam intra diei tempus ab Ecclesia permissum. Et inde a fortiori etiam perspicuum manet, Missas privatas quoad intentionem offerendi, aut alias circumstantias, eodem modo fuisse semper licitas et in usu; tum quia de illis est eadem ratio; tum etiam quia non poterant aliter Missæ tam frequenter celebrari. Atque hæc sufficiunt de hoc puncto, in quo nullam rationem dubitandi, vel difficultatem, quæ ad dogmata fidei pertineat, invenio; alia vero, quæ ad sacrificium Missæ

DE ERRORIBUS QUI CIRCA CULTUM ET INVOCATIONEM BEATÆ VIRGINIS IN REGIS PREFATIONE

NOTANTUR.

1. Inter alia, quæ in reddenda ratione suæ fidei rex Jacobus scribit in Præfatione sua, nonnulla de B. Virgine confitetur, quæ ex catholica doctrina desumpsit, a qua nihilominus in aliis discrepat, quæ breviter expendere, et non minus certa esse quam priora, ostendere necesse est. Primo ergo dum Mariam sanctissimam B. Virginem appellat, recte de perpetua illius virginitate sentire videtur; non enim potest simpliciter virgo appellari, quæ aliquando virginitatem servavit, si postea illam amisit. Deinde recognoscit illam fuisse veram Dei Matrem, eo quod Salvatori nostro placuerit ex illa humanum sibi corpus assumere, et in Christo non possit a divinitate humana natura separari; quod recte dictum est, utpote a Concilio Ephesino I, cum Leone magno et Cyrillo Alexandrino mutuatum. Præterea dicit, se pie ingenueque fateri constanterque contendere, illam Virginem supra omnes beatorum hominum ac spirituum ordines ad celestem gloriam elatam, ejus filio, Deo simul et homine, excepto. In qua confessione veritatem laudo et complector, illius tamen certam fidem postulo, et fundamentum requiro. Si enim rex dicens, pie et ingenue illam veritatem fateri, et pro illa constanter contendere, solum piam quamdam credulitatem, constantemque opinionem illius veritatis se habere significare intendit, confessioni fidei Catholicæ non satisfacit. Nam traditio antiquissima ab Apostolis orta, et unanimi consensu Patrum ad nos usque derivata, et ab universali Ecclesia sine ulla dissensione aut hæsitatione recepta, certam fidem illius veritatis apud Catholicos facit. Si vero rex serenissimus verbis suis hanc fidem indicare voluit, aliquid esse firma fide credendum, quod in libris canonicis expresse non sit scriptum, fateatur necesse est. Verumtamen, quia in veritate doctrinæ quoad hanc partem convenimus, et de modo et regula credendi satis in superioribus dictum est, ideo in hac veritate

3 tomo tertiæ partis, disp. 73, et seq.

confirmanda non immoror, et lectorem ad ea, quæ alibi scripsimus, remitto.

2. Denique hanc Beatissimam Virginem se venerari rex profitetur, quod etiam libenter legimus et admittimus. Nec de verbo venerandi vel adorandi quæstionem movemus, licet fortasse rex primum admittere, posterius autem cavere consulto studuerit; nam hoc etiam sine reprehensione fieri posse, si sana mente et legitimo sensu fiat, non dubitamus. Nam Concilium Tridentinum, sess. 25, in Decreto de Invocatione et venerat. Sanctorum, illum loquendi modum observavit, dicens: Christum adoremus, et Sanctos veneremur. Epiphanius, contra hæresim 78, cum doceat, Virginem honore et veneratione prosequendam esse, adorandam esse negat, utique adoratione latriæ, seu divino cultu, de quo ibi tractabat, et per antonomasiam verbo adorandi simpliciter dicto significari solet.

3. Quid intersit inter verba honorandi, adorandi et venerandi. — Itaque majoris claritatis gratia, et ut pure et sincere hujus dogmatis sensum sine ambiguitate verborum explicemus, tria verba notanda sunt, scilicet, honorare, adorare, et venerari, nam duo priora distinxit Augustinus, contra serm. Arianorum, c. 23: Nam honorat (inquit) omnis qui adorat, non vero adorat omnis qui honorat; honoramus enim non solum superiores nobis, sed etiam æquales; imo et inferiores; quin etiam rex interdum subditum honorat, ut dicitur Esther. 6. Adoratio autem solum exhibetur potentiori et superiori, in signum diguitatis et excellentiæ. Est ergo honor testimonium virtutis absolute spectatæ, quomodocumque ad honorantem comparetur. Adoratio vero est etiam virtutis testificatio, cum recognitione tamen superioris dignitatis, excellentiæ; et ideo qui honorat, non statim adorat; e contrario vero qui adorat, necessario eliam honorat. Venerandi autem verbum licet magis ad proprietatem adorandi accedere videatur, quia exhibitionem reverentiæ et observantiæ indicat, interdum tamen solet pro verbo honorandi, et in eadem significatione usurpari, ut ex latina proprietate et usu constat. In præsenti ergo cavendum est, ne in hac tantum postrema significatione verbum venerandi usurpemus: parum est enim Virginem honorare, nisi id fiat cum debita mentis submissione, et æstimatione excellentis virtutis et dignitatis ejus. Honor autem sic exhibitus est proprie veneratio et reverentia, et dici etiam potest quædam adoratio.

[ocr errors]

4. Adorationis plures species. - Latria. Dulia.-Qua adoratione B. Virgo adoranda.— Nam ipsa etiam adorationis vox generalis est, et varios gradus seu species habet; quædam enim in signum supreme et increatæ excellentiæ exhibetur, quæ latria dicitur, et interdum nomine adorationis simpliciter prolato significari solet; alia vero est quæ ob minorem excellentiam indicandam exhibetur, in qua significatione interdum usurpatur in Scriptura verbum adorandi, ut 1 Reg 24 et 25, et 3 Reg. 1, et alibi sæpe. Atque eodem modo distinguunt Theologi adorationem inferiorem (quam per nominum accommodationem duliam vocant) a suprema adoratione latriæ, et sub priori membro, cum singulari quadam excellentia et perfectione, observationem Virgini debitam constituunt, et hyperduliam vocant. Quæ verba fortasse regi non placebunt, sed de illis non contendemus, dummodo res non displiceat, et per venerandi verbum non quemcumque honorem, sed illum, qui cum debita æstimatione et animi submissione in signum singularis excellentiæ, et sanctitatis, Virgini exhibetur, significemus. Merito enim dixit August., lib. de Genes. ad litter., c. 4: Dummodo intelligatur quod intelligendum est, non magnopere curandum quid vocetur. Nos igitur hac mente confitemur Beatam Virginem esse venerandam, et ab adorandi verbo, ne quempiam in fide infirmum offendat, abstinemus. Nec videtur rex ab hoc sensu alienus : nam statim fatetur, Virginem esse veram Dei Matrem, quam nemo prudens negare potest esse singularem excellentiam, et insuper addit, Virginem in cœlesti gloria supra omnes Beatorum spirituum ordines esse collocatam; ergo necesse est ut cum recognitione ejusdem excellentiæ, et in testimonium ac significationem ejus, honorem illi exhibeat, quando ip

sam veneratur.

[ocr errors]

- His vero

5. Quid rex in veneratione B. Virgini debita coarguat, ejusque objectio. - Objectio ex verbis Regis collecta. Satisfit objectioni.Verus Nazianzeni sensus traditur. non obstantibus, aliquid obmurmurat vel reprehendit rex in cultu et veneratione, quam Catholici Beatæ Virgini tribuimus, dicens : Sed nec ipsam deridiculo ausim habere, nec impias in Deum voces emittere, non illi dive modo, sed et Deæ nomen tribuens. Quibus alia adjungit, quæ proprie ad invocationem pertinent, ideoque commodius inferius tractabuntur. Hæc autem reprehensio hanc fere objectionem continere videtur: nam cultus

6. Invocationem B. Virginis redarguit rex Jacob. Prima objectio contra modum intocandi B. Virginem. — Contra invocationem autem ejusdem Virginis severius rex invehitur, nam et substantiam (ut sic dicam) et modum reprehendit. Negat enim imprimis, orandam esse Virginem a nobis, ejusque dogmatis egregium fundamentum mirabilemque rationem, vel potius conjecturam indicat, dicens: Ne illud quidem in animum induco, tam otiose in cælis eam degere, ut absurdis cujuslibet inepti hominis orationibus pateat, seque ejus rebus, ac negotiis immisceat. Et infra: In cœlis, in æterno Sanctarum animarum receptaculo, in æterna est felicitate collocata, nunquam a tantis gaudiis ulla terrenarum rerum cura, aut sollicitudine avocanda. Ex quibus verbis hæc ratio summatim colligi videtur : non potest B. Virgo, nostra curare, vel nostris precibus attendere, nisi a sua felicitate avocetur; at hoc fieri non potest; ergo neque illud a nobis faciendum aut tentandum est. Deinde in modo interpellandi Virginem, tria potissimum taxat. Primo, quia illam oramus, ut non solum precibus, sed etiam imperio cum Filio suo agat, et quod illi imperet ac dominetur. Secundo, quia perridicnle eam habemus, dum fingimus ipsam in terras ad sacerdotum oscula et complexus descendere. Tertio, quod similiter credimus, propter nos acri ac pertinaci altercatione cum dæmonibus contendere. Alii denique addunt, quod eam omnipotentem facimus, illi tribuendo quod cunctas hæreses sola interemerit in universo mundo, et eam postulando ut beatos nos faciat filium ostendendo, ac denique eam vocando spem nostram, quod est proprium Dei; et mediatricem seu advocatam, quod est proprium Christi.

vel adoratio, non tantum factis, sed etiam verbis divinitatem significantibus exhibetur; ergo cum illa verba divinitatem in Virgine significent, adorationem simpliciter seu latriæ continent; ergo non ad honestam, et debitam observantiam, sed ad idololatria labem spectant. Hæc vero objectio nec fundamentum habet, neque alicujus momenti est. Nego habere fundamentum, quia nunquam Ecclesia Romana seu Catholica, in laudanda, seu invocanda Beata Virgine, illis vocibus usa est, et ideo immerito illi tribuitur, si quid fortasse hujusmodi in aliquo privato Doctore invenitur. Addo etiam, similes voces rarissime inveniri in Patribus, vel Doctoribus Theologis, qui apud nos sunt alicujus auctoritatis. Solum memini legisse me nomen Dea, apud Gregorium Nazianzenum, in tragædia de Christo patiente, in fine, ubi sic inquit: Veneranda o Virgo casta felicissima, quando Beata nunc Beatorum in polo, exuta quidquid fæcis humanæ sedes, æternitatis pallio ornata, ut Dea habita senecta expers. Ex hujusmodi autem, vel similibus verbis, dico frivolam capi reprehendendi vel objiciendi occasionem, quia tam ex fide et sapientia scribentis, quam ex antecedentibus et sequentibus verbis constat, non esse usurpatam ad significandam veram deitatem per essentiam, sed quamdam excellentem participationem ejus. Unde possemus regi respondere verbis Christi Domini, Joannis decimo: Si illcs dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, etc. Cum ergo Scriptura justos, principes et judices deos vocet propter quamdam participationem, quid mirum quod Gregorius Nazianzenus ad significandam inter omnes res creatas singularem excellentiam, dignitatem et propinquitatem (ut sic dicam) Virginis ad Deum, Deæ nomen usurpaverit. Eo vel maxime quod non simpliciter asseruit, illam esse deam, sed ut Deam habitam, nam particula ut, diminuit, et solum participationem quamdam et imitationem dicit, sicut Christus Dominus, Matth. 5, dixit: Estote perfecti, sicut et Pater rester perfectus est; Joan. 16: Et sint unum sicut et nos unum sumus. Denique addere possumus Nazianzenum, quasi licentia poetica usum, et necessitate carminis compulsum, vocem illam præter consuetum morem fideliter interposuisse, nullum timens periculum, sicut revera nullum erat, quod legentes posset in aliquem errorem inducere. Et hæc nunc sufficiunt pro iis, quæ de veneratione Virginis rex attingit.

7. Verumtamen quod ad priorem partem attinet, Protestantes in ea secuti sunt Constantinum Copronymum', de quo Suidas ita memoriæ prodidit: Mortalium omnium impurissimus præcipere ausus est, ne quis Mariæ intercessionem imploraret. Quem errorem statim universa Ecclesia detestata est, et auctores, qui errorem referunt, satis ostendunt, morem invocandi Virginem antiquissimum in Ecclesia fuisse. Sic enim, ait Theophanes, si quisquam, corruens vel dolens, solitam Christianorum. vocem emitteret, dicens: Dei genitrix, juca, ut inimicus imperatoris damnaba

' Vide Baronium, tom. 9, anno Christi 767, n. 27.

« PredošláPokračovať »