Obrázky na stránke
PDF
ePub

xvi, 10). Quid adhuc de naturalibus dicam, quod A membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, docuit virtutes cœlorum moveri (Luc. xx1, 26), Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cujus passione tenebræ per diem facta sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. xxIII, 44)?

5. Ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis præsertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem : et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendæ divinitatis, et vitæ regendæ, humanis pectoribus infudit. Nec quis quam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum hæc calumnia etiam Paulum possit incessere. Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus : et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. x11, 4-6 ). Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. 11, 11). Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. xu, 14). Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo virtutis est.

haud dubie perpetua promerebitur sacratarum præmia coronarum. Bonorum enim laborum nobilis fructus est et quanto plura certamina, b tanto præcellentior corona virtutum.

7. Sed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hune Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis præceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum. Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. 1, 5), eamque historiam plena digestione persequitur. Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quæ in Apocalypsi revelantur (Apoc. B iv, 7), quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari ; vitulus enim sacerdotalis est victima. Et bene congruit vitulo bic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus ; sacerdotalis enim est ille vitulus. Idem quippe el vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit. Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthæum diximus esse moralem, opinio hujuscemodi non prætermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani.

8. Plerique tamen putant ipsum Dominum nostrum C in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur. Homo quia natus ex Maria est leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est. Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscujusque libri series popositorum videatur animalium aut naturæ, aut virtuti, aut gratiæ, aut miraculo convenire. Quæ 1265 licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quædam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis præceptis uberiori. bus erudivit. Alius (Marcus) a potentiæ cœpit expressione divinæ, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit,

6. Hæc igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius 1264 elucere. Qui enim quærit, inveniet : et qui pulsai aperietur ei (Matth. vI, 8). Aperit sibi diligentia januam veritatis, et ideo præceptis cœlestibus pareamus. Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium : In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. 1, 19). His enim animalibus quæ natura irrationabilia sunt, jussu Dei terra pabulum ministrare præcepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitæ cursus in labore præscribitur. Qui enim non est contentus animalium pabulo cæterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam datum: sed delicias sibi variarum exquirit epula- D Tertius (Lucas) sacrificium 1266 sacerdotale prærum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat æterna. Itaque si quis in hæc sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitæ hujus exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiæ, athleta pietatis oleo spiritali velut quædam animæ

[blocks in formation]

misit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit, Quartus copiosius cæteris divinæ miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11): non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed jam ipsum sermonem adoriamur Evangelii.

[blocks in formation]

LIBER PRIMUS.

1265 (Cap. I. — Vers. 1). Quoniam, inquit, A redundat: hæreses, cum multa habeant, unum non multi conati sunt ordinare narrationem rerum.

4. Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Judæorum, paribus et generibus formantur et causisa atque exemplorum similium pari usu, exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant Nam sicut multi in illo populo divino infusi Spiritu prophetarunt: alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio (Jerem. xxvIII, 1), erant enim pseudoprophetæ, potius quam prophetæ, sicut Ananias filius Azor; erat autem ↳ populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum; quos autem quasi bonus nummularius improbaret, in quibus materia magis corrupta sorderet, quam veri splendor luminis resultaret sic B et nunc in novo Testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quæ boni nummularii non probarunt. Unum autem tantummodo in quatuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt intelligendum.

C

2. Et aliud quidem fertur Evangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides Evangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. Fertur etiam aliud Evangelium, quod scribitur secundum Thomam. Novi aliud scriptum secundum Matthiam. Legimus aliqua (Dist. 37, cap. Legimus aliqua), ne legantur : legimus, ne ignoremus legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, et ut sciamus qualia sínt in quibus magnifici isti cor exaltant suum. Sed Ecclesia, cum quatuor Evangelii libros habeat, per universum mundum & Evangelistis C

a Rom. edit., atque exemplorum simili usu.

b Cave credas hanc Ambrosii mentem fuisse, ut singulis e populo Judæorum eam gratiam attribuerit; cum ejus partem multo maximam toties a pseudoprophetis deceptam tradant sacri codices: at credibilius est ipsum hanc prerogativam ei sacerdotum collegio, quod sanedrim vocabant, adscripsisse; cum ad eorum judicium in gravibus controversiis recurrere populus jubeatur Deut. xvi, 9, et seq. Forsan etiam hoc tantum significatum voluit, benignitate divina fuisse provisum, ne umquam universus populus a falsis prophetis perverteretur, ut Reg. ii, 19 tempore Achab factum legimus.

e Rom. edit. quod duodecim apostoli: quo etiam vocabulo adulterinum hoc Evangelium ab Hieronymo nominatur Prooemio in Matth.; sed vox apostoli, supressa in vet. edit. ac mss. satis a lectore intelligitur. Infra vero ubi omnes edit. et plures mss, secundum Basilidem: mss. quinque melioris notæ legunt, secundum proprium nomen. De hoc Basilidis Evangelio loquitur Hieronymus citato loco, et in Isai. cap. LXIV, ubi alia nonnulla hujusmodi apocrypha Evangelia recenset. Evangeliorum quoque Thomæ ac Matthia idem Hieronymus memorato Procem. in Matth. mentionem facit, sicut et Evangelii secundum Bartholomæum. Denique hæretici eo usque amplificarunt numerum pseudoevangeliorum, ut suum etiam Judæ proditori ascriberetur, quemadmodum ab Epiphanio, hæresi 38, ac Theodoreto, lib. Hæret, fabul,, discere est. Origenes, Hom. 1 in Luc., Athanasius in Synopsi,

habent. Multi enim conati, sed Dei gratia destituti sunt. Plerique etiam ex quatuor Evangelii libris in unum e ea quæ venenatis putaverunt assertionibus convenientia, referserunt. 1266 Ita Ecclesia quæ unum Evangelium habet, unum Deum docet: illi autem qui alium Deum veteris Testamenti, alium novi asserunt, ex multis Evangeliis non unum Deum, sed plures fecerunt.

3. Quoniam multi, inquit, conati sunt. Conati útique illi sunt, qui implere nequiverunt. Ergo multos cœpisse, nec implevisse, etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens plurimos esse conatos. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quæ ubi se infuderit, rigare consuevit ; ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. Non conatus est Matthæus, non conatus est Marcus, non conatus est Joannes, non conatus est Lucas: sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine cœpta complerunt. Et ideo dicit :

Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quæ in nobis, completæ sunt, vel quæ in nobis redundant.

4. Quod enim redundat, nulli deficit: et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. Itaque Evangelium completum est, et redundat omnibus per universum orbem fidelibus, et mentes omnium rigat, animumque confirmat. Ergo fundatus in petra, et qui om

et alii nonnulla ex his insanorum Evangelistarum
commentis memorant, que omnia configit decreto
Suo Gelasius, et Innocentius 1, epist. 3, ad Exuper.
Notandum porro quod hic dicitur, Legimus aliqua, re
legantur; innuit enim his verbis S. Doctor bonorum
episcoporum munus esse, ut pravos libros ipsi per-
volventes detecto eorum veneno illos refellant, et
plebi suæ hac pestifera lectione interdicant.
d Rom. edit., Evangeliis redundat.

e Ea temeritate corrumpendi sacras paginas Marcionem in Evangelio B. Lucæ usum testantur Tertul. in libris adversus cumdem hæreticum, et Epiphan. hær. 4. De manichæorum autem in conspurcandis libris divinis audacia hic aperte Ambrosius noster non secus ac Leo papa, serm. 4 de Epiph., conqueruntur. Ad extremum Gelasius citato decreto Evangelia Luciani atque Hericii apocrypha declarat. Cæterum hoc loco liceat obiter admonere hoc decretum de libris apocryphis, quod recentiores quidam Hormisdæ pontifici attribuunt, a nobis sub consueto Gelasii titulo allegari, quia illud in mss. ante mille annos exaratis eadem inscriptione prænotatum reperiatur. Vide Mabill. nostrum in Dissert. de Cursu Gallic. §1, num. 9.

f Grece πεπληροφορημένων ἐν ἡμῖν, quod etiam nonnulli vertunt, quæ nobis abunde probatæ sunt. Vide annot. Corderii in Catenam græc. Pairum ad hunc

versum.

8 Corb. cod. et alii non pauci, mentes omnium regit.

[ocr errors]

nem fidei sumpserit plenitudinem, firmamentum- A cor eorum. Ipse quoque non se` posse a Judæis vique constantiæ, recte dicit: Quæ in nobis completæ sunt; quoniam non signis et prodigiis, a sed verbo vera et falsa discriminant, qui salutaria Domini gesta describunt, vel qui animum mirabilibus ejus intendunt. Quid enim tam rationabile, quam ut credas, quod legis ea gesta quæ supra hominem sunt, potioris esse naturæ; at vero cum legis ea quæ sunt moralia, suscepti credas 1267 esse corporis passiones? Ita verbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur.

(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.

5. Non congruit ista locutio, ut b magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed quia non prolativum verbum, sed substantiale signa- B tur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud cœleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt. Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. xx, 18) : et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce præstantius est, Verbum videtur. Unde et Joannes sanctus Evangelista Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostræ scrutalæ sunt de Verbo vitæ : et vita apparuit, et vidimus, el lestamur, et annuntiamus vo- C bis de vita, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. 1, 1 et 2). Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111). Isti enim viderunt Jesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Jesus videtur.

6. Denique Judæi e non viderunt eum ; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. vIII, 56). Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum utique in corpore non videbat : sed qui vidit D in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat. Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2). Non viderunt eum Judæi; obcæcatum enim erat insipiens

a Rom. edit., sed verbo atque ratione vera, etc. b Sic edit. omnes, ac mss. aliquot. Novem tamen non infimæ notæ legunt ut magis, e quibus quatuor majus, ministerium verbi, quam auditus ex quo etiam numero quidam forte calami lapsu, quam auditum. Sed in illis omnibus deest, visum.

Mss. Corb, et alii non pauci, non vidcrunt eum,

deri testificatur dicens: Duces cæci, liquantes culi cem, camelum autem glutientes (Matth. xxш, 24). Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant Crucifige, crucifige eum (Joan. xix, 6); si enim vidissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent.Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum : qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt.

7. Quid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, dimmo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? Non credis quia ego in 1268 Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 9 et 10)? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre. Non enim dissimiles in dissimilibus videntur : sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filins in Patre, et Pater videtur in Filio. Quæ ego, inquit, opera facio, et ille facit (Joan. v, 19). In operibus Patris Jesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Jesum qui Galilæum illud mysterium (Joan. n, 9), * id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere. Video Jesum, quando lego quia cæco linivit oclos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. 11, 7). Video Jesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. 11, 6 et 7). Video Jesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Joan. x1, 44). Video Jesum, video etiam Patrem, quando oculos ad cœlum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo Invisibilia enim ejus, per ea quæ perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. 1, 20).

e

8. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio. Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: finis autem intentionis est actio : principium actionis intentio. Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andreas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. iv, 19), sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt. Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem

qui videbant. Vidit, etc. Non male, si post verbum videbant, subintelligatur in corpore.

d Vet. edit. et plerique mss. immo dicentem audi. • Id est, ex aqua vinum factum. Hæc verba quæ non nisi in tribus mss. et in edit. Rom. reperiuntur, e glossa in textum irrepsisse haud improbabile est. Corb. et alii aliquot, faciam vos piscatores homi

[ocr errors]

adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus : Domine, A per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur.

Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in jejuniis jam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; hæc enim est actio Christiani. Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. Nam et ipse Petrus a cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus : Tu me sequere (Joan. xx1, 22), tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis. Sed fuerat in Petro, Andrea, Joanne, et cæteris apostolis et intentionis, et actionis æqualitas.

B

(Vers. 3). Visum est, inquit, et mihi.

10. Potest etiam non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est: sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus; qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit, operatur; quem enim miseratur, et vocat (II Cor. x, 3). Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit Christianus, respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim præparatur voluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. Denique plurimi voluerunt scribere Evangelium: sed quatuor tantummodo, qui divinam meruerunt gratiam, sunt recepti. Visum est, inquit, et mihi asseculo a principio omnia ↳ diligenter ex ordine.

b

:

11. Prolixiorem hunc Evangelii librum quam cæteros esse nemo dubitaverit. Non ideo non ea quæ falsa sunt, sed quæ vera, sibi vindicat. Denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiæ. Sic enim laudat Lucam: Cujus laus, inquit, est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. vi, 18). Et vere laudabilis est, qui meruit a tanto gentium doctore laudari. Assecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia et assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed assecutus est omnia; quia quæ fecit, inquit, Jesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror (Joan. xx1, 25). Advertis enim quod consulto etiam ea quæ ab aliis sunt scripta præteriit, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli 1270 libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Diviserunt enim sibi vestimenta Domini milites Christi, quod suo loco plenius explanabitur (Infra lib. x, in cap. XXII, XXXIV).

9. Est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam. Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ, quod dereliquit me soror mea solamministrare. Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha... Maria optimam partem elegit, quæ 1269 non auferetur ab ea (Luc. x, 40-42). Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat. Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cujus actio intentionis indicium est et Maria tantum gratiæ de utriusque retulit perfectione virtutis; ut ungeret pedes Jesu, et terge- C ret capillis, et totam domum sux fidei odore compleret (Joan. x11, 3). Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinæ animum aliquis intendat, et cum omnia medendi præcepta cognoverit, non exsequatur officia : atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. Est etiam in nonnul- 12. Scriptum est autem Evangelium ad Theophilis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si lum, hoc est, ad eum, quem Deus diligit. Si Deum quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et co- diligis, ad te scriptum est: si ad te scriptum est, gnoscendis variarum virtutum præceptis animum suscipe munus Evangelista pignus amici in pene. nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis in- tralibus animi diligenter adserva. Bonum deposicuriam fructum actionis amittat. Ideo ergo utriusque tum custodi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis virtutis plenitudo quærenda est, quam consequi (II Tim. 1, 14): frequenter inspice, sæpius discute. potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio Fides pignori prima debetur fidem sequitur viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod diligentia; ne commissa tibi pignora aut tinea, aut viderunt, divinæ cognitionis intelligatur intentio : D ærugo consumat. Quod enim tibi commissum est,

a Rom. edit. et pauci niss. cum multa apostolica virtute perpeti præelegisset: duo mss. perelegisset. Alia edit. et cod. scripti: cum multa apostolica virtute perpeti (quidam, perpete, quidam vero utrumque omiserunt) peregisset. Atqui sensus docet ultimam hanc lectionem optimam ac retinendam esse. Non enim vox, apostolica, in sexto casu, sed in quarto, sicut nec perpeti pro verbo, sed pro adjectivo sumenda est.

b Sic mss. omnes. Addunt. vet. edit., tibi scribere. Rom. autem locum ita decurtaverat: omnia diligen• ter. Et ideo, etc.

c Edit. Rom., qui Deum diligit : quod quidem cum hoc sequenti, si Deum diligis, videtur melius convenire sed huic lectioni vel. omnes edit. ac mss. refragantur. Cæterum videtur hoc loco Ambrosius per

d

Theophilum non certi cujuspiam hominis nomen intelligere, sed quamdam omnium Christianorum appellationem. Communior tamen opinio certum ac definitum hominem eo significari contendit; et hoc imprimis nititur argumento, quod honoris gratia optimus salutetur, qui titulus non nisi viris illustribus tribui consueverat. Vide Baron. ad an. 58, num. 35, et interpretes in hunc locum, nec non in Acta apost. cap. 1, vers. 1, cap. xxin, vers. 26, et alibi.

a Quod enim tibi commissum est, consumi potest : Evangelium consumi non potest. Isthæc in Rom. edit, evanuerant: eo videlicet ne parum cohærentia loqui videretur Ambrosius, cum nobis cavendum esse præcipit, ut ne in animo corrumpi sinamus Evangelium. Sed nihil in hoc est repugnantiæ, cum veritas omnis in se incorruptibilis maneat licet in mentibus

15. Docet nos Scriptura divina non solum mores in iis qui prædicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari; ut veluti transmissa immaculate puritatis hæreditas in iis quos volumus laudare, præcellat. Quæ enim alia intentio hoc loco sancti Evangelistæ, nisi ut sanctus Joannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione? Sic etiam sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Sacerdos itaque Zacharias, nec solum sacerdos, sed etiam de vice Abia, id est nobilis inter superiores familias.

consumi potest: Evangelium consumi non potest. A bus mandatis et justificationibus Domini sine querelu. Evangelium bonum pignus est: sed vide ne vel in animo tuo illud aut tinea aut ærugo consumat. Consumit tinea, si quod bene legeris, male credas. 13. Tinea hæreticus est, tinea Photinus est, tinea tua Arrius est. Scindit vestimentum, qui separat a Deo Verbum. Scindit vestimentum Photinus, cum legit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat (Joan. 1, 1). Integrum enim vestimentum est, si legas: Et Deus erat Verbum. (Ibid.) Scindit vestimentum qui separat a Deo Christum. Scindit vestimentum qui legit: Hæc est autem vita ælerna; ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. xvn, 3); nisi cognoscat et Christum. Non enim solum Patrem vere Deum cognoscere vita æterna est sed etiam a Christum cognoscere verum B sancti Joannis nobilitas propagatur; non sæcu

Deum, verum de vero, Deum de Deo, vita est sempiterna. Tinea est Christum cognoscere sine divinitatis fide, aut corporis sacramento. Tinca est Arrius, tinea est Sabellius. Patitur has tineas spiritus fluctuantium patitur has tineas spiritus qui non credit quia Pater et Filius divinitate unum sunt: Scindit quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), qui unum per discretas substantias dividit. Patitur hanc lineam spiritus, qui Jesum Christum in carne venisse non credit: et ipse est linea; ipse est enim antichristus. Qui autem de Deo sunt, fidem tenent; et ideo tineam pati non queunt, quæ dividit vestimentum. Omne enim quod inter se dividitur, sicut satanæ regnum, non potest esse perpetuum.

C

16. Et uxor, inquit, ejus de filiabus Aaron. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a majoribus

lari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Tales enim majores habere debuit prænuntius Christi; ut non repente conceptam, sed a majoribus acceptam, et ipso infusam jure naturæ prædicare fidem Dominici videretur adventus.

17. Erant, inquit, ambo justi incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Quid ad hoc referunt qui peccatis suis solatia præferenles, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo; quia scriptum est in Job: Nemo mundus a sorde, nec si una die vila ejus sit in terra, numerosi menses ejus ab ipso (Job. XIV, 4 et 5)? Quibus respondendum est, prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant : utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare? Si enim hoc putant sine peccato esse, ↳ desiisse peccare et ipse consentio; Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom, 11, 23). Sin autem, eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitæ transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam; cum legamus: Quia sic Dominus dilexit Ecclesiam,... ut exhibeat sibi ipse gloriosam, et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi: sed ut sil sancla, et immaculata (Ephes. v, 25 et 27). Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse; nisi primo per Dei

14. Est etiam ærugo animi, cum sæcularium sordibus cupiditatum religiosa acies intentionis obducitur, aut fidei puritas decoloratur nube perfidiæ, Arugo mentis est rei cupiditas familiaris: ærugo mentis incuria est; ærugo mentis est ambitio dignitatum, si in his summa spes vitæ præsentis locetur. Etideo ad divina conversi, acuamus ingenium, exerceamus affectum; ut gladium illum, quem vendita veste (Luc. xx11, 36), emi Dominus jubet, paratum semper et lucidum tamquam in vagina mentis reconditum habere possimus. Arma enim spiritalia et fortia Deo ad destruendas munitiones militibus Christi debent semper esse præsentia; ne cum venerit dux cœlestis militiæ, 1271 situ nostrorum offensus armorum, a legionum suarum nos societate secernat. (Vers. 5, 6). Fuit, inquit, in diebus Herodis regis D gratiam, quod abluta a delicto sit; deinde quod Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia: et uxor ejus de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabeth. Et erant ambo justi, incedentes in omni

plurimorum hominum mendacii commixtione adulteretur.

a Ita vet. edit. quibus scripti cod, consentiunt. Edit. vero Rom. locum interpolaverat hoc modo: Christum cognoscere Deum de Deo, verum de vero, vita est sempiterna.

b Rom. edit., numquam omnino peccasse, Cæteræ, ac mss. omnes, desiisse peccare, ex quibus verbis ut depellatur ambiguitas locum intellige isto sensu : Si dicant eum esse sine peccato, qui peccare desierit, de hac definitione ipsis assentior, cum alia in homi

per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? Ita nec ab initio immaculata; humanæ enim hoc impossibile est naturæ : sed per Dei gratiam et qua

neş quadrare nequeat. Sed si præterea contendant qui recesserit a prioribus peccatis, in posterum ab iisdem aut aliis abstinere non posse, id vero penitus inficior. Certum non levia et quotidiana, sed gravia peccata, qualia sunt quæ sanctificantem gratiam ex. cludunt, hic intelligenda esse manifestum est; cum ipse miseram hanc peccandi, quoad isto corpore mortis liberemur, necessitatem passim agnoscat. Et certe quam pulchre ipsi cum Augustino hac in parte conveniat, a nobis jam fuit observatum.

« PredošláPokračovať »