Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur. Et Theosterictus, ejus temporis scriptor, apud Nicetam sic ait: Quam Christus sibi in domicilium elegit, gloriosissimam, inquam, suam Matrem, omnibus aliis rebus creatis superiorem, omnium hominum salutem, mundi patrocinium, quæ propter virginitatis suæ prestantiam prope Deum versatur; hujus, inquam, venerandum nomen multis modis ab Ecclesia expellere studuit; ejus vero intercessiones, per quas mundus consistit, illas nec nominare quidem voluit, cum diceret nemini eam posse opitulari. Contra quem errorem satis nunc erit, morem hunc invocandi Sanctissimam Virginem, ex Sanctis, et antiquioribus Patribus, tanquam testibus apostolicæ traditionis, ostendere.

8. Primus sit Ambrosius, Precat. 2 præparationis ad Missam, ubi cum Deum pro charitate obtinenda precatus esset, subjungit: Et ut efficax hæc mea sit deprecatio, B. Mariæ Virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla præter ipsam tam notum acciperet. Huic adjungo Augustinum, qui in lib. Meditationum, cap. 35, post longam ad Christum Dominum orationem, ita concludit: Propter bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi effectum petitionis meæ, et desiderii mei, intercedente, et orante, et impetrante gloriosa Virgine genitrice tua Maria, Domina mea, cum omnibus Sanctis tuis. Amen. Et c. 40 sic orat Virginem: Sancta et immaculata Virgo Dei genitrix, Maria, et Mater Domini nostri Jesu Christi, intervenire pro me digneris apud illum, cujus meruisti effici templum; et serm. 18 de Sanctis, insiguem habet orationem ad Virginem, ex qua Ecclesia sumpsit illa verba: Sancta Maria, succurre miseris, etc. Notatur autem in Antuerpiensi editione sermonem illum ab aliquibus tribui Fulgentio; sed inter opera ejus non invenitur, et ideo merito Theologi Lovanienses non in appendice, sed inter vera Augustini opera illum collocarunt. Ipse autem Fulgentius, in sermone de Laudibus Mariæ ex partu Servatoris: Venite (inquit) virgines ad Virginem, venite matres ad Matrem; et post multa similia concludit: Ideo omnes istos cursus naturæ Virgo Maria in Domino nostro Jesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus feminis subveniret, etc.

9. His accedat Gregor. Nazianz., qui Orat. 18 de S. Cypriano, refert, B. Justinam a dæmone sollicitatam ad Deum confugisse: posteaque adjungit : Virginemque Mariam supplex

obsecrans, ut periclitanti virgini suppetias fer ret, jejunii, et chameuniæ pharmaco sese communit, etc. Et in Tragedia citata, circa finem, hæc addit: Senectie expers, supremo ex æthere benigna adesto vocibus meis, preces admitte, Virgo, o inclyta hic quando tibi Verbi parenti, sed supra modum tamen, legemque, solus inter omnes contigit honor; quam precationem piissime et elegantissime usque ad finem prosequitur, eamque his tribus versibus concludit: Regina, Domina, generis humani bonum, amica semper esto tu mortalibus, maximaque quovis in loco mihi salus. Eadem fide et pietate Chrysost., in Proœmio ad Psal. 118, station. 3, in fine: Hæc (inquit), fratres, Patrum monumenta et documenta sunt, ex quibus nos haurientes, cum ea, quam adhiberi par erat, animadversione vobis impertivimus, quæ nimirum Dei mandata in robis proficiant, ut juxta sinceram vestram fidem ac religionem probæ quʊque actiones sint. In quibus confirmabit ros Dominus Deus, dans vobis uberes misericordias, et per intercessiones incontaminatæ Dominæ nostræ Deiparæ, ac semper Virginis, etc. Omitto Athanasium, Gregorium Nyssenum, et alios, quos de hac re alibi disputans allegavi', libetque hic adjungere Basilium, Seleucia Archiepiscopum, qui Synodo Constantinop. adfuit, et licet in Chalcedonensi, action. 1, in fine, legatur depositus, non tamen propter fidem, et paulo post restitutus est, ut ex action. 5 colligitur. Ille ergo in orat. 1 de Annuntiatione Deiparæ 2, inter multa alia, quæ de laudibus et intercessione Virginis dicit, hac tandem oratione concludit : O ter Sacrosancta Virgo, aspice nos de cœlo oculo propitio, et nunc quidem educ nos hinc cum pace; ad judicis autem thronum a confusione liberos nos siste, ac stationis tandem ad dexteram participes nos effice, etc.

10. His addi possunt multa ex Damasceno, orat. 1 de Nativit. Mariæ, ad finem, et orat. 1 de ejusdem Dormitione; et Epiphanio, in ser. de Laudibus Virginis; et Ephrem, de ejusdem Laudibus; Beda, in simili homil. de S. Virgine; Anselmo, lib. de Excellentia B. Virginis, præsertim c. ult. ; et Bernardo, in homiliis super Missus est, et in sermonibus de Assumptione; Ildephonso, in libr. de Virginitat. Mariæ; Laurentio Justiniano, et aliis quamplurimis Patribus, sive antiquioribus, sive recentioribus. In omnibus enim illis frequenter

12 tomo tertiæ partis, disp. 23. 2 Refertur tom. 2 Bibliothecæ.

invenientur devotissimæ orationes ad B. Virginem cum magna reverentia, laudibus, et encomiis de illius excellentia, et exhortationes ad fideles postulandi Virginis intercessionem cum magna fiducia. Et ex illis omnibus evidenter colligimus, consuetudinem hanc non novam, sed antiquissimam fuisse, neque etiam fuisse antiquatam vel mutatam aliquando, sed conservatam semper in cordibus et ore fidelium. Immerito ergo videtur illam rex ponere inter eas consuetudines, quas nuperas et novitias vocitat.

11. Responsio ad regis verba.-Optime stat visio beata cum cognitione et dilectione creaturarum.-B. Virgo potest pro nobis intercedere, quin felicitatem suam deserat. - Ratio autem, quæ contra illam objicitur, regii sane ingenii videtur indigna, potiusque apparet esse alterius hominis parum in mysteriis fidei et rebus theologicis versati. Nam qui Sanctorum felicitatem contemplari noverunt, non ignorant visionem illam divinitatis, quæ homines et Angelos beatos efficit, eos non impedire quominus, quæ apud nos aguntur, cognoscere et curare possint. Est enim visio illa beata eminens quædam participatio divinæ scientiæ, qua Deus se ipsum comprehendit, et ideo sicut contemplatio, quam Deus de se ipso habet, ipsum non impedit quominus nostra consideret, et omnibus exactissime provideat, ita in suo gradu et proportione contemplatio Beatorum non necessario excludit nostrarum rerum cognitionem; imo potius illam unicuique juxta suæ felicitatis gradum et statum confert. Unde etiam fit, ut sine suæ felicitatis diminutione aut intercessione possint Beati nos diligere, et secundum charitatis suæ gradum pro nobis intercedere. Sic enim de Sanctis Angelis dixit Christus: Semper vident faciem Patris, qui in cælis est, Matth. 10; et nihilominus eos vocat Angelos hominum dicens: Angeli eorum, utique custodes, juxta illud Psalm. 33: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Si ergo Angeli beati possunt homines custodire, et ex hac terrenarum rerum cura et sollicitudine ab æternis gaudiis suæ felicitatis non avocantur, quis cogitare potest non posse B. Virginem orationes nostras audire, et pro nobis intercedere, quin a sua felicitate distrahatur? 12. Quod si hoc cuipiam difficilius videtur, quia longe feliciorem et gaudiis æternis magis intentam B. Virginem esse credit, manifeste decipitur; nam cum ipsa felicitate et ejus gaudio crescit etiam et facultas conside

randi res humanas simul cum divinis, et affectus charitatis ad illarum curam, pro ratione sui status, et propter majorem Dei gloriam suscipiendam. Unde Christus etiam ipse, licet a principio conceptionis suæ longe felicior fuerit in anima sua, quam nunc sit Beata Virgo, nihilominus summam curam et sollicitudinem nostræ salutis semper habuit, et pro nobis intercessit, et nunc etiam nostras exaudit orationes, nostrique curam habet, neque propterea a tantis gaudiis suæ æternæ felicitatis avocatur. Certe Beatus Petrus, cum fidelibus scriberet: Dabo autem operam, et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis 1, non timebat ne post obitum suum a sua felicitate propter nostri recordationem et intercessionem retardaretur; ita enim illum locum intellexit Chrysostom., Orat. in Petrum, quem alii secuti sunt; cur ergo rex cogitat, non posse B. Virginem sine suæ felicitatis imminutione nobis opitulari?

13. Quod vero ait rex, non posse in animum inducere tam otiose Virginem in cœlis degere, ut absurdis cujuslibet inepti hominis orationibus pateat, interrogo quid per absurdas orationes intelligat, quove sensu dicat eis patere Virginem. Absurdæ enim orationes dici possunt, quibus aliquid absurdum vel indecens a Virgine postulatur, et has orationes audit Virgo, sed non exaudit. Neque est alienum a perfectione Virginis, vel eximia ejus felicitate, esse in eo otio, in quo possit has orationes audire; nam Deus ipse in eo est otio, ut hujusmodi etiam orationibus pateat, et eas videat, non ut eas recipiat, sed ut puniat potius. Quia otium illud non est vanum aut vitiosum, sed contemplationis otium, omni quidem labore vacuum, non tamen rerum omnium cognitione et altissima providentia destitutum ; illud ergo otium in suo gradu B. Virgo participat. Quod si absurdas orationes rex vocat omnes illas, que ab infimis et vilibus hominibus, vel a magnis etiam peccatoribus fiunt, hoc nihil obstat quominus, si fideliter et honeste fiant, aditum patentem ad Virginem inveniant, et ab illa non solum cognoscantur, sed etiam acceptentur, quantum secundum ordinem divinæ providentiæ expedire judicaverit, quod cæteris etiam sanctis commune est, ut capite sequenti dicemus.

14. Diluitur prima objectio contra modum inrocandi Virginem.-Ecclesia non tri'uit B.

1 2 Petr. 1.

Virgini imperium in Christum Dominum.
Ad primam vero objectionem contra modum
invocandi Virginem, fundatam in verbo im-
perandi, eamdem responsionem damus, quam
supra de nomine Deæ exhibuimus. Ecclesia
enim non consuevit petere a Virgine, ut im-
peret filio, nec docere, habere Virginem hanc
potestatem, aut illa interdum uti consuevisse.
At vero Augustinus, lib. 2 de Symbolo, ad
Catechum., cap. 5, significat B. Virginem,
quando Christo dixit, Joan. 2: Vinum non
habent, tentasse, jubere se filio posse tanquam
matrem, Christum autem ideo respondisse:
Quid mihi et tibi est, mulier? ut distingueret
inter Deum et hominem, et significaret virtu-
tem faciendi miracula esse a divinitate, secun-
dum quam non erat subditus matri. Unde
Augustinus tacite reprehendit dicentes, B.
Virginem posse petere a filio per imperium.
Neque vero putandum est hac mente Virgi-
nem in nuptiis ad filium fuisse locutam, sed
humiliter rogando, et ex charitate petendo,
ut cum Hilario, Ambrosio, Cyrillo, et aliis Pa-
tribus alibi tradidimus. Neque etiam est nobis
verisimile, hoc fuisse Augustinum de Virgine
suspicatum, cum in illius verbis nullum sit
talis suspicionis fundamentum aut vestigium.
Solum ergo videtur indicare Augustinus,
Christum ita respondisse, ut ab omnibus eam
suspicionem auferret. Vel certe usus est Au-
gustinus verbo jubendi latiori modo, pro
verbo petendi cum materna fiducia, unde si-
mul ait: Tentavit jubere tanquam domina,
que se agnoscebat ancillam. Non ergo poterat
ex proprio imperio petere, si se agnoscebat
ancillam. Ita ergo Ecclesia nunquam postulat
a Virgine ut jubeat vel imperet. Solumque
Petrum Damianum, serm. 1 de Nativitate
Mariæ, inveni dicentem: Accedit non solum
rogans, sed etiam imperans, domina, non an-
cilla; non tamen propterea Ecclesia modum
illum loquendi approbat; imo neque illum
fidelibus permitteret, si eo communiter uti
vellent. Et nihilominus pietas christiana do
cet, verba quæ per tropum et exaggeratio-
nem dicta sunt, sana mente interpretari. Nam
Josue 10, ad vocem Gedeonis: Sol, ne mo-
tearis, dicitur sol stetisse, obediente Deo voci
hominis; si autem Deus obedivit, homo impe-
ravit. Est autem metaphorica locutio ad ex-
aggerandam efficaciam orationis hominis
apud Deum. Ita ergo Petrus Damianus locu-
tus est, exaggerando quanta sit materna fi-
ducia apud filium.

dam objectionem respondemus, fundatam esse in falsa calumnia fortasse conficta ab aliquibus Protestantibus; nam in Catholicorum libris non existimo aliquid simile reperiri. Quamvis enim sæpe legatur, et pium ac verisimile sit, B. Virginem supplicibus suis, ad spiritualem consolationem interdum apparere et loqui, vel per se, vel per ministerium Angelorum, nunquam tamen legitur aliquid indecorum, vel quod pudicissimum non sit, in hujusmodi apparitionibus contigisse. Aut certe si aliquid hujusmodi lectum alicubi fuerit, quod piam et prudentem interpretationem non recipiat, credendum est aut fuisse opus dæmonis, se in Angelum lucis transfigurantis, aut (quod sæpe contingit) esse malevolorum hominum deceptiones, qui ad eludendam auctoritatem revelationum, et ignominiæ vel infamiæ notam his cœlestibus visitationibus inurendam, similes confingere fabulas non verentur.

16. Satisfit tertiæ objectioni, et quomodo B. Virgo dæmones pulset declaratur.- Ad tertiam objectionem de fuga dæmonum, respondemus hunc effectum sæpe fieri per orationes Virginis, et ideo a Patribus sæpe illi tribui; nam Cyrillus Alexandrinus, homil. 6 contra Nestorium, in Concilio Ephesino dicta, inter alia multa, quæ de Virginis excellentia et efficacia prædicat, inquit: Salve, per quam cœlum exultat, per quam Angeli et Archangeli lætantur, per quam dæmones fugantur. Et Laurentius Justinianus, serm. de Annunciat., eam vocat inter alia, dæmonum fugam. Et Ecclesia ad Virginem orat: Maria, mater gratiæ, tu nos ab hoste protege. Refertque Surius S. Richardum Anglum, Cicestriensem Episcopum, in mortis articulo semper in corde simul et voce illa verba habuisse, suisque capellanis mandasse, ut ad ejus aures illa pronuntiare non cessarent. Denique de fidelibus suis dixit Christus, Marci ultimo In nomine meo damonia ejicient. Quid ergo mirum est, quod Beatissima Christi Mater ad dæmones fugandos sit potens? Quod vero in objectione dicitur de pertinaci et acri altercatione Virginis cum dæmone, calumniam sapit novatorum, et est modus loquendi ab eis inventus ad fidelium pietatis et devotionis irrisionem; nunquam enim a catholicis Doctoribus assertum est, Virginem altercari cum dæmone, sed vel illi imperare, vel (quod frequentius est) per orationem ad filium, illius fugam impetrare. 17. Quomodo B. Virgo hæreses interimat.15. Solvitur secunda objectio. — Ad secun- Atque hoc etiam modo dicitur Virgo omnes

hæreses vincere, scilicet, per Christum, qui est verum lumen, qui illuminat omnem hominem, qui suo proprio judicio damnari nolit. Et sic etiam multi alii effectus gratiæ tribuuntur Virgini, non quia per se illos efficiat, sed vel quia nobis Christum omnium gratiarum auctorem peperit, vel quia per illum et ab illo eos nobis impetrat. Et sic etiam dicitur Virgo spes nostra, vel quia per illam habuimus Christum, qui est spes nostra, ut exposuit Epiphanius, in sermone de Laudibus Virginis, vel ad explicandam magnam fiduciam, cum qua ad illam recurrimus. Et ad eundem modum facile intelliguntur quamplurimæ aliæ locutiones Sanctorum, in quibus ea, quæ secundum excellentiam sunt Christi propria, per singularem participationem Virgini tribuunt, phrasim et modum loquendi Scripturæ imitando. Qui sensus tam est notus fidelibus, et per se patens, ut nullam patiatur calumniam, nec majori interpretatione aut persuasione indigeat. Quod Canisius et alii catholici scriptores copiose et erudite responderunt; et nos etiam aliis locis aliquid attigimus. De nomine autem Advocatæ seu Mediatricis, in cap. 9, de Sanctis, generaliter dicemus'.

CAPUT VIII.

DE IIS QUE CIRCA CULTUM SANCTORUM IN REGIS PRÆFATIONE NOTANTUR.

1. Multa sunt quæ in Præfatione et fidei suæ professione rex objicit contra veram doctrinam, quam Ecclesia Catholica de Sanctis vita functis credit et profitetur, possuntque ad quatuor capita reduci, videlicet ad cultum et invocationem Sanctorum, reliquiarum et imaginum adorationem, quæ breviter prosequemur, quia non plenam disputationem, sed solam sufficientem responsionem dare intendimus, obiter ostendendo non solum non esse nupera, seu nova, quæ in his Ecclesia observat, verum potius a perniciosa novitate temerarioque errore excusari non posse, qui hæc reprehendere ausi sunt.

[blocks in formation]

honestandæ ergo nostra publice Ecclesia tot solemnes dies instituit; quos Scripturæ auctorilate in album Sanctorum relatos legimus. Sed tot nugis, que in novitiorum Sanctorum actis, ac legendis perscribuntur, sane credulitatem meam deludi non patior. Ex quibus verbis confessionem regiam ex ea parte recipimus, qua saltem in genere contendit, Sanctos homines cum Christo regnantes esse a nobis colendos, tanquam honore et veneratione dignos. Id enim non solum Scriptura et Sancti Patres, ac Ecclesiæ traditio, sed etiam ratio naturalis docet, ut confirmant verba illa Psal. 138: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, id est, ita sentio, amicos Dei maxime colendos, et honorandos esse, seu, amicos tuos, Deus, valde colo et veneror. Quo testimonio ad hanc veritatem confirmandam usus est Hieremias Constantinop., in suo ad Protestantes Resp. ', c. 15, et ita etiam exponit Basilius, cum in Scholio ait: Præscivisti me, inquit, et cum nondum essem, adduxisti me, et ego vicissim rependo, ut diligentes te honore prosequar. Ubi valde notandum est quod Basilius indicat, et ex verbis David colligit, ita esse gratum Deo suos amicos honorare, ut tanquam obsequium pro beneficiis ab eo acceptis ex gratitudine. illi possit offerri. Nam ut recte Ambrosius, serm. 1, de Sanctis: Quisquis honorat Martyres, honorat et Christum, et qui spernit Sanctos, spernit et Dominum, cum ipse dicat ad Sanctos suos: Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit, me spernit. Sic etiam Hieron., ep.53 ad Ripari.: Honoramus servos, ut honor eorum redundet ad Dominum, qui dixit Qui vos suscipit, me suscipit. Quod ita etiam exposuit Athanasius, lib. de Virg., circa finem. Alia consulto prætermitto, quia frequentia, et alibi a nobis tractata 2, et quia, ut dixi, rex Angliæ, se etiam Sanctorum memoriam colere profitetur.

[ocr errors][merged small][merged small]

adorandos, quo sensu asseruit Hieronymus supra, Sanctos honorari a nobis, non adorari; nam potius eos honorando, Deum adoramus; et lib. 1 contra Vigil., cum dixisset: Quis Martyrem adoravit? illud explicando addit: Quis hominem putavit Deum? Eodemque modo loquuntur Justinus, Epiphanius, Damascenns, et sæpe Augustinus. Et nihilominus, sumpto adorationis verbo in ampliori significatione, non dubitavit idem Augustinus dicere in Psalm. 25, de Sanctis: Beatissimum Petrum piscatorem modo genibus provolutis adorat multitudo credentium, per Dominum nostrum Jesum Christum. E contrario autem sumpto verbo colendi strictiori modo, dixit idem Augustinus, epist. 44 ad Maximum Grammaticum: Ne te hoc lateat, et in sacrilega convitia imprudentem trahat, scias a Christianis Catholicis nullum coli mortuorum; id tamen exponens subjungit: Nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a Deo. Addendo enim particulam numen, se de cultu et adoratione latriæ loqui declara

mus, est enim in cæteris sanctis in gradu suo similis ratio. Illos enim propter excellentiam quamdam omni civili dignitate superiorem veneramur, eosque in felicitatis æternæ celsitudine constitutos, tanquam suo modo nobis superiores, et in illo ordine singulariter excellentes recognoscimus; merito ergo eos sacro et excellentiori cultu, et a civili distincto adorandos esse profitemur.

vit.

4. Civili honore potius quam religioso cultu Sanctos decorare videtur rex Jacobus.-Sanctos sacro et religioso cultu veneratur Ecclesia Catholica. Præter hanc verbi colendi et adorandi ambiguitatem, aliam præcavere necesse est, quia verba regis lubrica sunt, et Calvinismum etiam in hac parte redolent. Calvinus enim civilem honorem et cultum Sanctis vita functis concessit deferendum; sacrum vero et religiosum cultum eis sine idololatria dari posse negavit. Regis autem verba talia sunt, ut de civili cultu intelligi facile possint, nam et solemnes dies, quos Sanctorum memoriam honestandi gratia in sua pseudoecclesia institutos esse dicit, solum ob civilem honorem instituti esse feruntur, sicut etiam in regum et principium sæcularium natalitiis interdum institui solent. Quod si in hoc tantum sensu de cultu Sanctorum rex loquitur, immerito ad solos illos, qui Scripturæ auctoritate in Sanctorum album relati sunt, suas illas solemnitates coarctat; possumus enim cultu civili benefactores defunctos, vel insignes homines colere, etiamsi de illorum felicitate certi non simus, saltem dum non constet illos esse damnatos. Catholica vero Ecclesia non civilem tantum, sed sacrum et religiosum cultum Sanctis tribuendum esse censet, licet non latria, sed inferioris rationis cultus sit, ad quem significandum nomen duliæ Theologi accommodarunt, sicut in cultu B. Virginis explicui

5. Consuetudinem sacro cultu Sanctos honorandi antiquissimam esse ex Patribus convin citur. Hanc vero doctrinam nuperam non esse, sed antiquissimam, testimoniis Sanctorum Patrum evincere facile possumus. Ambrosius enim, in dicto serm. 1 de Sanctis, qui est in festo S. Lucia, de thesauro abscondito in agro, sic concludit: Igitur, fratres, quotiescumque Martyrum memoriam celebramus, prætermissis omnibus sæculi actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, qui tam sacrata hostia pro nostra propitiatione Domino sunt oblati. Honor ergo Sanctorum, teste Ambrosio, non est tantum civilis, ille enim sæculi actibus exhiberi solet; hic autem per actiones religiosas et sacras, consentaneas fidei, et sacræ causæ, propter quam datur, tribuendus est. Unde dixit Damascenus, lib. 4 de Fide, cap. 10: Quibus rebus Deus colitur, eisdem servi oblectantur, quapropter, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus Sanctos colimus. Est ergo suo modo spiritualis hic cultus, qui actionibus spiritualibus exhibetur; nec propterea est æqualis cum divino, quia semper spiritus, et intentio adorandi est longe diversa. Est autem hic cultus cum divino cultu conjunctissimus, totusque in supremam Dei venerationem redundat, ut Athanasius, Hieronymus et Ambrosius supra, et Basilius, orat. in 40 Martyres, notant. Ideoque consuevit Ecclesia eisdem fere rebus, quibus Deum colit, sanctos honorare, et jejuniis, vigiliis, orationibus, et aliis similibus actionibus, ut sumitur ex Concilio Toletano III, cap. 23; et Hieronymo, contra Vigilantium; et Cypriano, epist. 34 et 37; et Augustino, 2 contra Faustum, cap. 21. Unde recte Eusebius Cæsariensis, lib. 13 de Præparat. Evangelica, cap. 7, sic inquit: Veræ pietalis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus tanquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur.

6. Tacita regis objectio.· -Neque contra

« PredošláPokračovať »