Obrázky na stránke
PDF
ePub

pauperes, verum etiam divites vocat dicens, Venite ad me, omnes qui laboratis. Propter quid autem vocat, nisi quod paulo post dicit, Et invenietis requiem animabus vestris (Matth. x1, 28, 29)? Quando istud erit, nisi quando corruptio corporum, quæ nunc aggravat animas, non erit? Nunc vero laborant pauperes, laborant divites, laborant justi, laborant iniqui, laborant magni, laborant pusilli, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Tam quippe malignum est hoc sæculum, ut nisi exitum binc fuerit, promissa requies nobis adesse non possit quamvis per prævaricationem primi hominis labor posteris ejus advenerit; tamen etiam reatu prævaricationis illius quem traximus jam soluto, ut fidei examen exerceatur, labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum vitiis, et in ipso certamine laborare, donec donetur nobis adversarium non habere. Quapropter ut boni præliatores perducantur ad præmia, supplicia vertuntur in prælia. Parvulorum quoque, soluto reatu originali, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur exorti; quia etiam sic Deo placuit fidem probare majorum, a quibus ei offeruntur ut regenerentur. Qualis et quanta fides esset rerum invisibilium, si invisibilis remuneratio continuo sequeretur; ac non potius dilata requie quæ promittitur, ageretur fidei negotium cum corde, non cum oculis; ac sic futurum sæculum, ubi nulli labores erunt, quod nondum videmus, et crederetur sincerius, et desiderabilius quæreretur? Ac per hoc Dens labores nostros, id est pœnas nostras, ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit. Hæc refellere cupiens inutiliter tu laboras: laboras enim pariendo spinas, non evellendo; nos autem laboramus ut spinas tuas, quantum donat Dominus, evellamus. Nisi forte ideo non laborare te jactas, quoniam tot libros magna ingenii facilitate conscribis, ac sicut illæ barbaræ ac rusticanæ fetus suos, ita et tu sine difficultate spinas paris. Sed puto quod te de ingenii facilitate inaniter jactes; prorsus laboras: quomodo enim agis ut non labores, qui etiam conaris introducere in paradisum labores? Nam utique res ista quanto impossibilior probatur, tanto tuus labor et amplior, et inanior inveni

[ocr errors]

XXX. JUL. Haud sane impugnavero eos qui autumant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem potuisse pro remuneratione transferri. Enoch quippe et Eliam translatos legimus, ne viderent mortem. Verum aliud sunt instituta naturæ, aliud præmia obedientiæ. Non est enim tanti unius meritum, ut universa que naturaliter sunt instituta perturbet. Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in æternitatem a diuturnitate migrasset. Non inficiabili conjectura, sed certo res tenetur exemplo: siquidem Enoch filii, immortalitate parentis non potuerunt asseri a conditione moriendi. Nec illud forte putetur occurrere, quoniam si

Sic Mss. In Vign., laborant justi, iniqui et pusıllı, a die exitus.

non peccatores, justi tamen omnes ad immortalitatem sine intercessu corporalis dissipationis' evaderent siquidem Abel justorum primus, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, et omnia sanctorum agmina, lam in novo quam in Vetere Testamento, et meritum suum virtutibus, et naturam morte docuerunt. Rem in absoluto positam Christi quoque confirmavit auctoritas. Nam cum ei Sadducæi quæstionem exemplo septinubæ mulieris intulissent, rogantes, si corporum excitatio crederetur, a quo marito esset potissimum vindicanda, respondit : Erratis, nescientes Scripturas, neque Dei virtutem; in resurrectione enim neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur (Matth. XXII, 29, 50, et Luc. xx, 35, 36). Conscius operis sui, propter quid conjugia instituisset expressit, videlicet ut damna mortis fetura suppleret; statim autem cessatum ire munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Si ergo, Christo teste qui condidit, fertili tas ob hoc creata est, ut cum fragilitate confligeret, et hæc conditio nuptiarum ante peccatum ordinata est; apparet quoque mortalitatem non ad prevaricationem spectare, sed ad naturam ad quam spectare leguntur et nuptiæ. Illa ergo lex que promulgata est, id est, Quacumque die ex interdicto ede· ris, morte morieris : pœnalis mors intelligitur, non corporalis; peccatis, non seminibus imminens; quam non incurrit nisi prævaricatio, non evadit nisi emendatio. Die autem peccati quod dicitur inferenda, mos Scripturæ est, quæ damnatum solet vocare damnandum. Inde est quod in Evangelio Dominus, Omnis, inquit, qui non crediderit in me, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. HI, 18). Non quod infidelitas Christum negans, ante tempus judicii, supplicio juncta esset perpetuo; cum omnes qui ad fidem veniunt, prius fuerint infideles: sed ut censura præcipientis appareat, dicuntur peccata jam esse supplicia. Denique Adam ipsum, et ille liber qui Sapientia dicitur, et multorum opinio, se cuta emendatione asserit expiatum '.

AUG. Si non oppugnas, ut dicis, eos qui existimant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatemi pro remuneratione potuisse transferri; discerne immortalitatem, majorem scilicet a minore. Nam et ista non absurde immortalitas dicitur, qua potest quisque non mori, si non faciat unde moriatur, quamvis possit et facere. In hac immortalitate fuit Adam : hane immortalitatem merito prævaricationis amisit. Hæcei subministrabatur de ligno vitæ, a quo non est prohibitus, quando legem bonam, ne peccaret, accepit, sed quando mala voluntate peccavit: tunc enim de paradiso ejectus est, ne extenderet manum ad lignum vitæ, et manducaret, et viveret in æternum. Unde intelligendus est de hoc ligno vitæ solere sumere sacramentum; de cæteris alimentum. De solo enim li

[blocks in formation]

gno quod appellatum est dignoscentiæ boni et mali, non manducare præceptum est ei. Cur ergo putetur non manducasse de ligno vitæ, quandoquidem et cœæteris longe præstabilius erat, et illo solo excepto in quo peccavit, ex omnibus manducandi acceperat potestatem? Dei namque præcipientis hæc verba sunt: Ab omni ligno, inquit, quod est in paradiso, edes: de ligno autcm cognoscendi bonum et malum, non manducabis de illo (Gen. 11, 16 et 17). Itemque ista sunt verba damnantis : Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuæ, et edisti de ligno, de quo præceperam tibi, de eo solo non edere ( Id., m, 17). Quæ igitur fuit causa ut non præcipue de ligno vitæ manducare curaret, cum prohibitus non fuerit nisi ab illo solo, cujus usurpatione peccavit? Imo si vigilanter intelligamus, sicut de ligno interdicto manducando peccavit, ita de ligno vitæ non manducando peccaret; quoniam ipse sibi vitam, quæ ex illo ligno aderat, invideret. Illa vero immortalitas in qua sancti Angeli vivunt, et in qua nos quoque victuri sumus, procul dubio major est. Non enim talis, in qua homo habeat quidem in potestate non mori, sicut non peccare, sed tamen possit et mori, quia potest peccare: sed talis est illa immortalitas, in qua omnis qui ibi est, vel erit, mori non poterit, quia nec peccare jam poterit. Tanta quippe erit ibi voluntas bene vivendi, quanta etiam nunc est voluntas beate vivendi, quam nobis nec miseria potuisse videmus auferri. In hanc immortalitatem, nullo ambigente majorem, si ex illa minore dicas Adam remuneratione obedientiæ, nulla interposita morte potuisse mutari; dices aliquid quod recta fides non debeat improbare: si autem sic laudas istam, ut neges illam; profecto el mortibus, et morientium cladibus, quas non ferendo urgentur in mortem, cogeris implere paradisi faciem; atque ita tuam decolorare, ut te velis fugere, si illam in speculo possis aspicere. Cur enim et posteri primi hominis in paradiso nati, et non solum boni, verum etiam beati, cogerentur mori, si eos nulla culpa de paradiso exire compelleret, ubi erat lignum vitæ, et summa ex illo vivendi potestas, moriendi autem nulla necessitas? A qua necessitate translati sunt Enoch et Elias in his enim terris erant, ubi lignum vitæ non erat, et ideo eos ad hujus vitæ finem, communis omnibus necessitas mortis urgebat. Nam quo eos credendum est fuisse translatos, nisi ubi est ipsum vitæ lignum, unde illis sit potestas vivendi, nec ulla moriendi necessitas; sicut esset in paradiso hominibus, in quibus nulla peccandi oriretur voluntas, quæ illos ibi esse non sineret, ubi nulla æquitas mori cogeret? Quapropter exempla Enoch et Eliæ nos potius quam vos adjuvant. Deus quippe in his duobus ostendit, quid etiam illis quos dimisit de paradiso, præstaturus esset, si peccare noluissent: inde namque ejecti sunt isti, quo trajecti sunt illi. Ubi etiam hoc cis Dei gratia credimus esse collatum, ne haberent unde dicerent, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). In his enim terris, ubi corpus corruptibile eorum animas aggravabat (Sap. 1x, 15), ita

:

confligebant magno agone cum vitiis, ut tamen si dicerent se non habere peccatum, se ipsos deciperent, et veritas non esset in eis (I Joan. 1, 8). Qui sane creduntur ad exiguum temporis redituri in has terras, ut etiam ipsi cum morte confligant, et quod primi hominis propagini debetur exsolvant. Unde intelligendum est, quod ii qui peccatum nullum ha- ́ berent, et filii eorum, si paradisi habitatores in eadem rectitudine permanerent, magis in illa immortalitate persisterent, donec in ampliorem, nulla interposita morte, transirent, si eis qui sic erant in his terris extra paradisum justi, ut non possent dicere se non habere peccatum, id est, Enoch et Eliæ tantam diuturnitatem vitæ fateamur esse collatam. Sed Dominus, inquis, interrogatus de septinuba illa muliere, sua responsione firmavit, propterea nuptias institutas, ut damna mortis fetura suppleret ; cessaturam vero munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Omnino erras, qui propterea putas instituta esse conjugia, ut decessio mortuorum suppleretur successione nascentium. Instituta sunt namque conjugia, ut filios patribus, et patres filiis, certos faceret pudicitia feminarum. Nam et permixto usu atque indiscreto quarumque mulierum, homines nasci possent: sed certa necessitudo inter patres et filios esse non posset. Si autem nemo peccaret, et ob hoc etiam nemo moreretur; sanctorum numcro terminato, quantus fu turo sufficeret sæculo, hoc sæculum finiretur, ubi et non peccandi et peccandi facultas esset, atque illud succederet, ubi quisquam peccare non posset. Si enim animæ corporibus exutæ, possunt esse vel miseræ vel beatæ, et tamen peccare non possunt: quis fidelium neget, in regno Dei, ubi erit corpus incorruptibile, quod non gravabit animam, sed ornabit, nec alimentis amplius indigebit, hunc affectum futurum, ut nullius ibi ullum possit esse peccatum, non id agente nulla voluntate, sed bona? Dominus ergo ubi dixit, cum de resurrectione loqueretur, Neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur; non ideo dixit, ut propter morientes ostenderet nuptias institutas; sed quia sanctorum numero impleto, non opus esset aliquem nasci, ubi necesse esset neminem mori. Sed, inquis, Adam secuta emendatione a delicto suo asseritur expiatus, et libro Sapientiæ, et opinione multorum : et tamen, inquis, mortuus est, ut sciremus corporis mortem non pertinere ad supplicium illius peccati, sed ad instituta naturæ. Quasi vero David duo illa scelera gravia, id est, adulterium et homicidium, non sic expiaverit pœnitendo, ut ei datam veniam propheta ipse qui cum terruerat, testaretur et tamen ita ea quæ Deus fuerat comminatus, legimus subsecuta, ut intelligamus ad hoc profuisse illam veniam, ne homo qui tanta mala commiserat, sempiterno pro eis supplicio plecteretur. Erat ergo et primo homini, ad quam rem proficeret pœnitentia, id est, ut eum diuturna, non tamen æterna pœna puniret. Unde factum est, quod rectissime creditur, ut eum filius ejus, id est, secundum hominem Dominus Jesus, quando ad inferna

1

[ocr errors]

descendit, ab inferni vinculis solveret. Tunc enim, juxta librum Sapientiæ, intelligendus est eductus a delicto suo, ut hoc ille liber non factum dixisse, sed futurum prædixisse monstretur, quamvis per verbum præteriti temporis : sic enim ait, Eduxit illum a Jelicto suo (Sap. x, 2), quemadmodum dictum est, Foderunt manus meas (Psal. xxı, 17), et cætera, quæ ibi per verba præteriti temporis futura esse dicuntur. Ac per hoc el morte corporis factum est, ut pro peccato pœnam lueret temporalem; et pœnitentia non nihil actum est, ut evaderet sempiternam : ubi plus valuit gratia liberantis, quam meritum pœnitentis. Non est unde te munias adversus impetum veritatis, quo cum tuis machinis in clarissima luce prosterneris, nec in Dei paradisum et mortes et innumerabiles morbos, mortiferis cruciatibus plenos, immittere ulla penitus ratione permitteris. Crede Deo dicenti, Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini (Gen. 1, 17). Eo quippe die cœperunt mori, quo separati a ligno vitæ, quod utique in loco positum corporali, corpori vitam subministrabat, necessitatem mortis conditionemque sumpserunt. Certe damna mortis et mors avara, verba sunt tua: saltem te ista verba tam dura et horrenda, ut paradiso Dei parceres, admonerent. Tantumne te offendit locus prædicatissi

us beatorum, ut a te in eum et mors et damnifica et avara mittatur? O inimici Dei gratiæ, inimici paradiso Dei, quo amplius progredi poteritis, quam ut sanctarum deliciarum dulcedinem amarissimis pœnis impleatis, nihilque velitis esse paradisum nisi gehennam minorem?

XXXI. JUL. Porro jam satis multa de Genesi. Transeamus ad apostolum Paulum, quem opinionis suæ Manichæus et Traducianus opinantur. Cum ergo de mortuorum resurrectione dissereret, ait : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22). Hoc testimonium usurpasti tu, cum quo nobis causa est : sed quid eo confici putares, quia tu tacuisti, etsi suspicer, tamen confirmare vix possum. Quid enim spectat ad traducem, si omnes in Adam mori dicantur; cum Adam nomen hominis sit, tradux autem peccati et labis Manichææ indicium? Nisi forte nihil aliud ipsum Adam, quam peccatum et esse, et sonare fatearis; ut hac appellatione Apostolus omnes mori in peccato pronuntiasse videatur? Sed hoc propalam insanum est. Quid igitur novum, si quia Adam sermo hebræus nihil aliud inJicat quam hominem (hoc enim interpretatio ipsius exprimit), dixerit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificabuntur : id est, secundum bominis qui moriuntur naturam, per virtutem Christi a mortuis excitantur? Huic sententiæ qui inficiatur, insanit: ejusdem quippe auctoris virtute, qui in hac vita fecunditatem et mortalitatem instituit, universi excitabuntur e sepulcris, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bo

1 Mss. Mar. et Clar., ab æternis vinculis.

* Editi, futuri temporis. Castigantur ex manuscriptis. 2 Vignierius, ecce. At MSS., corte.

num, sive malum (II Cor. v, 10). Hoc itaque dicto Apostoli, quo ait, Sicut in Aḍam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; mortem corporalem quæ justis injustisque communis est, an pœnalem illam diabolo et impiis deputatam insinuari putas? Si naturalem istam simplicem, quæ in sanctis etiam pretiosa est (Psal. cxv, 5), quæ non solum bonis et malis, verum etiam hominibus pecudibusque ex æquo accidit; hanc, inquam, mortem hic Apostolus indicavit manifestum est quoniam nomine Adæ naturam humanitatis, nomine autem Christi potentiam creatoris et excitatoris ostendit. Sin autem quod ait, Is Adam omnes moriuntur; crimen hic velis intelligi, non naturam; suppetit expositio tam aperta quam certa, videlicet ut dixerit, Sicut omnes, id est, multi Ada imitatione moriuntur; ita omnes, id est, moli Christi imitatione salvantur. Aut ergo de communi morte locutus est, et naturam indicavit : aut de pec calo, et imitationem accusavit. Sic enim et post pauca subjunxit: Sicut portavimus, inquit, imaginen terrestris, portemus etiam imaginem illius cœlestia (I Cor. xv, 49). Certe susceptio imaginis non poterat imperari, si naturalis in qualitate alterutra crede

retur.

AUG. Quis est tam negligens apostolicoruin eloquiorum, ut non videat quod Apostolus de resurrectione corporis disscrebat, ubi ait, Sicut in Adam omnes noriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Sed tu ad dilatanda, non eloquia, sed vaniloquia tua, ubi nulla quæstio est, ingeris quæstionem, et quæris a me illud quod dictum est, In Adam omnes moriuntur; de qua morte sit dictum. Prorsus de morte corporis dictum est, ista scilicet qua necesse est moriantur boni et mali, non illa qua mortui dicuntur qui eadem morte sunt mali: quas duas mortes, una brevi Dominus complectitur sententia, dicens : Sine mortuos sepelire mertuos suos (Matth. vin, 22). Est etiam mors, quæ in Apocalypsi mors secunda dicitur (Apoc. 11, 41 ; xx, 6, 14; xxi, 8), qua et corpus et anima igne cruciabuntur æterno; quam minatur Dominus ubi dicit : Eum timete, qui habet potestatem, et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. x, 28). Quamvis ergo multe mortes inveniantur in Scripturis; duæ tamen sunt præcipuæ, prima et secunda: prima est, quam peccando intulit primus homo; secunda est, quam judicando illaturus est secundus homo. Sicut in sanctis Libris mulia Dei testamenta commemorantur; quod possunt advertere, qui diligenter legunt : sunt tamen duo præcipua, vetus et novum. Prima ergo mors cœpit esse, quando Adam de paradiso ejectus est, et separatus a ligno vitæ mors secunda esse incipiet, quando dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum (Id. xxv, 41). Cum igitur de resurrectione corporis loqueretur Apostolus, ait: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur (1 Cor. xv, 21 et 22). Non itaque debemus inquirere, de qua morte agatur hoc loco; manifestum est enim de morte

1 Codex Port., accumulavit.

:

corporis agi: sed potius debemus attendere, per quem sit mors ipsa de qua agitur, utrum per Deum qui hominem condidit, an per hominem qui peccando causa bujus mortis exstitit. Sed hoc, ut dixi, attendere debemus in promptu positum, non quasi abditum quærere. Nam et hanc abstulit Apostolus quæstionem, apertissime dicens, Per hominem mors. Et quis est iste, nisi primus Adam? Ipse est quippe ille, de quo dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors1: cui e contrario Adam secundus opponitur, qui est forma futuri (Rom. v, 12, 14); unde et hic dictum est, Per hominem mors, el per hominem resurrectio mortuorum. Sic ergo est accipiendum quod ait, In Adam omnes moriuntur; ut non obliviseamur quod ait, Per hominem mors. Ideo quippe in Adam omnes moriuntur, quia per hominem mors: sicut ideo in Christo vivificantur, quia per hominem resurrectio mortuorum. Homo igitur, et homo: sicut ergo unus iste, sic unus est ille; ac per hoc, quia homo secundus est iste, homo primus est ille. Scimus Adam, sicut commemoras, hebræa lingua hominem dici sed non hinc efficitur quod impudentissime persuadere comaris, ut in eo quod dixit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, omnem mortalem hominem significasse credatur; ut scilicet non in illo primo homine, sed in eo quod mortales sunt, existimemus omnes mori. Noli obscurare clara, recta pervertere, implicare simplicia in illo moriuntur omnes, per quem mors; sicut in illo vivificantur, per quem resurrectio mortuorum. Et quis est iste, nisi secundus homo? quis ergo est ille, nisi primus homo? Proinde quis iste, nisi unus est Christus? quis ille nisi unus Adam? Itaque sicut portavimus imaginem terrestris hominis, ita portemus etiam cœlestis. Indicatur illud, hoc imperatur : illud quippe jam præsens est, hoc futurum. Et ideo illam portavimus imaginem conditione nascendi, et peccati contagione hanc autem portamus gratia renascendi ; portamus autem interim spe, re vero portabimus eam præmio resurgendi, et beate justeque regnandi. Quæ cum ita sint, mors quidem hominis ita instituti, et in eo constituti loco, ut non moreretur, nisi peccasset, sine dubitatione pœnalis est: sed Deo per gratiam suam in usum nobis bonum pœnalia mala nostra vertente, in conspectu Domini pretiosa est mors sancterum ejus. Per illam certant, sicut per disciplinam : Disciplina enim, sicut scriptum est, ad præsens non gaudii videtur esse, sed tristitiæ; postea vero, uberiorem fructum, his qui per eam certarunt, reddit justitiæ (Hebr. xи, 11). Tu autem, qui mortem corporis etiam in paradiso, etiam peccante nullo, futuram fuisse contendis, hostis es gratiæ Dei, hostisque sanctorum, quorum mors pretiosa est, per illam certantium intrare atque habitare paradisum. Non enim mortem solam, id est, resolutionem animæ a corpore, nolentis tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 4); sed etiam omnes morbos, et omnia

[merged small][ocr errors]

genera malorum, quæ homines non valendo ferre moriuntur, quantum ad te attinet, in locum tantæ felici · tatis et quietis immittis: quod errore quanto facias video, sed qua fronte nescio.

XXXII. JUL. Verum totum contextmn loci ipsius ventilemus. Si, inquit, Christus prædicatur quia ex mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, et vacua est fides vestra1; invenimur etiam falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc estis in peccatis vestris ; et qui dormierunt ergo in Chrislo, perierunt. Si in hac vita in Christo speramus tantum, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus ex mortuis resurrexit primitiæ dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine; primitiæ Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus; deinde finis (I Cor. xv, 12-24).

2

AUG. Ventilandum totum istum in apostolicis Litteris de corporis resurrectione locum ideo te suscepisse, ut haberes occasionem qua tuum multiloquium copiosa, si dici potest, egestate diffunderes, et ad tot libros implendos tibi evagandi spatia procurares, in ipsa tua prolixa et supervacanea disputatione clarebit.

XXXIII. JUL. Instruxit acerrime disputationem magister egregius, et spem nobis de consortio Mediatoris ingessit, asserens illum hominem, quantum spectat ad substantiam qua nobis jungitur, nihil exceptuin habuisse, opinionemque quam infidelitas sciscebat, non minus Christo præjudicare posse quam nobis. Sic ergo miscet negotium Christi et hominum, ut necesse sit in utraque parte credi, quod in altera censeatur. Opinati quippe fuerant per idem tempus hoinines, quia resur rectio mortuorum futura non esset: non tamen re surrexisse Christum negabant. Arripit hoc Magister Gentium, et pronuntiat necesse esse ut uni præjudicio pars utraque sit pervia, et aut omnes homines resurrecturi, aut nec Christus resurrexisse credatur. Certe hanc vim in disputando Apostolus non haberet, si secundum Manichæos et eorum discipulos Traducianos, carnem Christi a naturæ nostræ communione distingueret.

[blocks in formation]

Sic Mss. In Vign., nostra.

[ocr errors]

Vignierius, si in hac vita speramus tantum : ex Mss. additur, in Christo.

3 Sic Ms. Port. At editi, a natura comvitaionis. Sic Mss. In Vign., nobiscum.

1

nione distinguere quasi carnem Christum habere tuis; erit ergo resurrectio mortuorum.
fateantur, quam quoquo modo a nostra carne distin-
guant. Dimitte illos multum a nobis, multumque et a
vobis, in ista de carne Christi quæstione distantes :
nobiscum age quod agis; quia nobiscum carnem Chri-
sti, etsi dissimiliter, confiteris. Nec nos enim eam a
naturæ atque substantiæ carnis nostræ, sed a vitii
communione distinguimus. Caro est enim nostra pec-
cati: propter quod illa dicta est, non similitudo car-
nis, quia vera caro est; sed similitudo carnis peccati,
quia peccati caro non est. Si ergo peccati caro, caro
nostra non esset; quomodo, rogo te, similitudo carnis
peccati caro Christi esset? An usque adeo desipis, ut
dicas aliquid simile esse, sed cui simile sit non esse?
Hilarium audi catholicum antistitem, quem certe quid-
quid de illo sentias, Manichæum non potes dicere: qui
cum de Christi carne loqueretur, ‹ Ergo cum missus
est, inquit, in similitudine carnis peccati, non sic-
ut carnem habuit, ita habuit et peccatum; sed quia
ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam
parente deducta, in similitudine peccati carnis est mis-
sus, existente in eo, non peccato, sed peccati carnis
similitudine. Quid ad ista dicturus es, improbissime,
loquacissime, contumeliosissime, calumniosissime?
Numquid et Hilarius Manichæus est? Sed absit ut tuas
accipere dedigner injurias, non solum cum Hilario,
cæterisque ministris Christi; sed etiam cum ipsa carne
Christi, cui tantam facere non expavescis injuriam, ut
audeas eam coæquare cæteræ hominum carni, quam
carnem consiat esse peccati; si non mendaciter di-
clum est, Christum in similitudine carnis venisse
peccati (Rom. vIII, 3).

).

XXXIV. JUL. Nunquam quippe diceret, Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit: cui poterat referri, Sed Christus, quoniam de virgine natus est, peculiariter resurrexit; bomines autem, quia nati sunt de commixtione diabolica, non resurgunt. Verum ille protinus referret, Et quæ fuit resurgendi vanitas, si nec spei nostræ nec magisterio parabatur ? Quæ enim esset ratio docendi, quæ gravitas exempli, si natura in nobis dissimilis, et spe conregnandi, et vi careret imitandi? Procul igitur, et nimis procul fides Apostoli ab hac opinione consistit. Eodem plenus spiritu, quo etiam Petrus, scit Christum pro nobis ob hoc mortuum, ut nobis donaret exemplum, ut sequeremur vestigia ejus (I Petr. 11, 21 Et quia causam tanti mysterii, sacrificium novit et exemplum fuisse, pronuntiare non dubitat, imo diligenter inculcat, quia non accesserit homo Christus aliquo, a quo quisquam nostrum naturæ suæ præjudiciis arceatur. Si, inquit, resurrectio non est mortuorum, neque Christus resurrexit. Si autem Christus ex mortuis resurrexit, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est ? Id est, si confitemini ejusdem illum secundum hominem, cujus nos, fuisse naturæ, qua ratione vel in illo factam resurrectionem, vel in reliquis non futuram putatis? Præmissis conditionibus, implet ex omui parte sententiam: Nunc autem, inquit, Christus resurrexit ex mor

AUG. Resurrectionem mortuorum non esse putan tibus, et tamen Christum resurrexisse credentibus, propterea dicitur, Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit ; quia Christus ideo resurrexit, ut resurrectionis 1 mortuorum ædificaret fidem, in carne resurrecturos homines ostendens, sicut ipse homo factus resurrexit in carne. Ac per hoc consequens erat, ut negarent resurrexisse Christum, qui resurrectionem non crederent esse mortuorum. Unde quia isti, cum quibus agebatur, illud negare non poterant; hoc quoque debebant ablata caligine confiteri. Nam si propter aliquam Christi differentiam, recte sibi homines videntur resurrectionem negare mortuorum, et tamen resurrectionem Domini non negare; possunt et alia dicere, quæ multa reperiunt, quibus errorem suum defendere sibi videantur. Quid si enim, cum audierint, Si mortui non resurgunt, neque resurrexit Christus; respondeant et dicant, Sed ille non tantum homo, verum etiam Deus est; quod aliorum hominum nemo? Ille secundum ipsum hominem de Spiritu sancto natus et ex virgine Maria; quod aliorum hominum nemo ille : potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. x, 18); quod aliorum hominum nemo : quid ergo mirum, si a mortuis resurgere potuit ; quod aliorum hominum poterit nemo? Si ergo ista dicant, quia Christum solum resurrexisse concedunt, cæteros nolunt ; numquid ideo illas Christi tam magnas a cæteris differentias negaturi sumus, ut aliorum quoque mortuorum resurrectionem de Christi cum eis æqualitate ' suadere possimus ? Sic ergo nec istam differentiam denegantes, qua fatemur solam carnem Christi, non ut aliorum fuisse carnem peccati, sed carnis peccati similitudinem; non ideo tamen solam resurrexisse, sed aliorum quoque resurrecturam esse defendimus, et sic defendimus, ut dicamus quod Apostolus dixit, Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit: resurrexit autem Christus; resurgunt igitur mortui. Neque enim quia non eadem sunt in utraque carne originis merita, ideo non est eadem terrena mortalisque substantia. Habet quidem differentiam suam similitudo carnis peccati, qua discernitur a carne peccati: sed absit ut Christus eis se disparem faciat resurgendo, quibus se voluit æquare moriendo. Non itaque propterea debemus similitudinem carnis peccati carni æquare peccati, quantum attinet ad differentiam pertinendi ad peccatum et non pertinendi, quia noluit esse inter utramque carnem differentiam resurgendi et non resurgendi, qui noluit esse non moriendi atque moriendi. Imitatio autem quam, suffulcis, ubi non opus est, quid ad istam causam valet? Imitatio quippe in voluntate est ; sed cum bona est, præparatur, sicut scriptum est, voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Nemo ergo imitatur, nisi velit: mo

per

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »