Obrázky na stránke
PDF
ePub

vm, 3). Infundens oleum et vinum, hoc est chrisma sanctum et sanguinem suum. Et imposuit illum in jumentum suum : in adjutorium videlicet gratiæ incarnationis sue; quia, sicut scriptum est, Hic peccata nostra portavit, et pro nobis doluit (Isai. Lm, 4). Et duxit in stabulum: scilicet donans ei fidem ad creden-. dum in se, duxit in Ecclesiam suam, quæ omnibus ambulantibus in via fidei, tanquam stabulum patet ad succedendum. Et altera die : quasi tempore alio, post resurrectionem utique et ascensionem suam; protulit duos denarios, videlicet Vetus et Novum Testamentum, in quibus unum numisma Dei regis est. Et dedit stabulario, Paulo apostolo, qui est vas electionis, cui sollicitudo est omnium Ecclesiarum (II Cor. x1, 28). Et ait, Curam illius habe: id est, quæ ad fidem meam pertinent, quomodo eum oporteat ad plenam sanitatem pervenire, doce illum. Et quodcumque supererogaveris, dum rediero reddam tibi : si quid ergo super Evangelium, tanquam misericordiam consecutus ut esses fidelis, ad ejus utilitatem sapueris, dum rediero judicaturus mundum, et unicuique redditurus secundum opera sua, reddam tibi. Quid est autem quod super legem et Evangelium plus Paulus erogavit? Illud puto quod ipse ait ad Corinthios, De virginibus autem præceptum Domini non habeo, consilium autem do tanquam misericordiam conseculus a Domino ut sim fidelis; vel illud etiam ubi de conjugibus ait, Nam cæteris ego dico, non Dominus (1 Cor. vII, 25, 12), etc.

13. Ista interim jam a majoribus Ecclesia catholicæ tractatoribus dicta vel exposita sunt: sed tunc a nobis limes fidei sanæ defenditur, quando termini quos posuerunt sancti patres, non transferuntur, imo observantur et defensantur a nobis. Ecce quemadmodum curatur hominis liberum arbitrium vulneratum. A die ergo adventus sui Dominus, quo venit sanare vulneratum jacentem, usque ad diem reditus sui, quo judicaturus est mundum, stabulario curam habere jubet sibi traditi sauciati: significans quod a die qua datur homini a Deo per motum misericordiæ ejus, non per meritum quod in vulnerato non invenitur, ut sanetur, usque ad diem assumptionis ejus, nisi sub cura gratiæ fuerit, ad perfectum pervenire non posse. Sicut stabularius ejus Paulus docet, scribens ad Philippenses: Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit 1 in vobis opus bonum perficere, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. 1, 6). Item Petrus apostolus in Epistola sua prima: Deus autem, inquit, omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam gloriam suam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque; ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen (I Petr. v, 10, 11).

3

1

CAPUT IX. 14. Quid etiam aliud ostenditur et in ove illa perdita ex centum ovibus, nisi liberum arbitrium, possibilitatis bono vitio primi hominis perdito, a justorum errasse consortio, nec per se ad cortem id est, ad paradisum de quo exivit, fidelium numero resociandum posse reverti, nisi indebita gratia, sua utique voluntate, bonus pastor Christus, qui pro ovibus animam suam posuit, de deserto errantem, hoc est, de isto mundo in quo homo divini præcepti desertor exsulatus est, et errat libero arbitrio in operibus diaboli, humeris suis superimpositum, in adjutorium scilicet fidei et charitatis suæ, revocaverit (Luc. xv, 4)? Hoc enim, ut dixi, ipse Dominus probat, cum in parabola volens hominem intelligi, ovem dicit errasse, quæ non sponte redierit, sed a pastore requisita ad ovile proprium ejus sit humeris reportata. Vel cum vulneratum a latronibus, non proprio gressu, sed jumento superimpositum ad stabulum dicit esse delatum. Quod magister ille Gentium gratia fidei illuminante videns, de se præsumentibus dicit: Igitur non volentis, neque currentis,

1 In Mss., cœperu.

Apud Lov., boni: minus bene.

Sic Mss. At Am. Er., ad curtem Lov, ad cohortem : mendose.

sed miserentis est Dei (Rom. 1x, 16).

15. Sed ais mihi : Ši non volentis, neque currentis est invenire Deum, quomodo scriptum est in Psalmis, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7) : et iterum in Apostolo, cum in figura vasorum de peccatoribus dicit, Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum semper paratum (II Tim. 11, 21)? Accipe fidei rationem. Alia causa est adhuc non credentis, alia jam credentis. De non credente, id est, adhuc Deum ignorante, ut cognoscat et credat, in quo opera bona nulla sunt, dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : quia in vanitate sensus tenebris obscuratum habens intellectum, liberi arbitrii lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videre non potest, nisi Deus propter suam misericordiam, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxerit_in corde ejus, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu; ut ablato velamine, id est, nebula peccati de corde ejus, converti possit ad Dominum, qui spiritus est. Cum autem acceperit Spiritum Domini, erit in eo libertas ad Domini capessenda præcepta : quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas (I Cor. 1, 17). Habet autem thesaurum istum in vase fictili, in corpore videlicet suo terreno ; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipso. Ideo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Fit hoc etiam multifarie multisque modis, in his qui jam Deo serviunt, cum gratis ejus miseratione subito ad ea perveniunt bona, quæ non voluerunt, neque

cucurrerunt.

16. Jam vero credentis, id est, illuminati atque reparati in libero arbitrio per gratuitam gratiam Salvatoris vox est, Et ex voluntate mea confitebor illi, Sed ut possit eidem confiteri, non in se, sed in Domino gloriatur, cum dicit, Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea: propterea sequitur, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. xxvii, 7). Sua est utique omnis fidelis voluntas bona, cum in eo per Christum ut esset bona, de lapsu est reparata. Quapropter quidquid vult bonum, quidquid potest, a Domino est. Quia sine me, ait Dominus in Evangelio discipulis suis, nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Item in eodem Evangelio, id est, secundum Joannein : Non potest homo a se facere aliquid, nisi datum illi fuerit desuper (Id. ш, 27). Item apostolus Paulus ad Corinthios: Fiduciam autem talem, inquit, habemus per Christum ad Deum; non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidil, spiritus autem vivificat (II Cor. II, 4-6).

17. Ita ergo et illud est quod dicit Apostolus: Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum (II Tim. 11, 21). Cum enim deliquerit jam redemptus per gratiam Baptismi propria voluntate, et in peccatis suis permanens ex hoc migraverit mundo, efficitur vas ligneum, quod facile devoretur ab igne gehennæ; aut certe fictile, quod comminui possit virga recta, virga regni Christi, id est, judicio æquitatis ejus; quem, sicut dicit Apostolus, benignitas Dei salvanduin ad poenitentiam adduxerit (Rom. 11, 4): secundum quod iterum ad Timotheum dicit, Ne forte det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. 11, 25, 26): et cibaverit eum pane lacrymarum, potumque dederit ei in lacrymis et mensura (Psal. LXXIX, 6). Mundat se ab bujusmodi vasis: quia cum Dei misericordia se præveniente agit et ipse satis per liberum arbitrium ut

Editi, atque in tenebris. Manuscripti non habent, alque in. Hic ex Mss. additur, fidelis.

mundetur. Sola autem voluntate sua si præsumat mundari non potest: imo nec ex corde pœnitere compellitur: quia Petrum nisi Dominus respexisset, nunquam pœnitentia motus amare flevisset (Luc. XXII, 61 et 62). Pœnitentia ergo res est optima et perfecta, qua: defectos revocat ad perfectum. Sed omne datum optimum, Jacobus inquit apostolus, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17). Oportet ergo ea orare pœnitentem, quae ad ejus mundationem expediunt. Quod ut faciat, unde sit audi. Similiter autem, ait Paulus apostolus, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Rom. vii, 26).

CAPUT X. 18. Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis esse negaverit, catholicus non est : et quisquis sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est, quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere, nec perficere possit, catholicus est. Quibus enim dicitur in Psalmis nisi liberum arbitrium habentibus, Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. xxx, 12)? Item a Domino in Evangelio discipulis, Omnis qui audit verba mea hæc, et facit ea (Matth. vu, 24) : ci iterum, Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego mando vobis (Joan. xv, 14). Et ab Apostolo Corinthiis: lloc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore; nunc vero el facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita et perficiendi sit (II Cor. vi, 10, 11). Et multa alia, quæ tam in Veteri quam in Novo Testamento continentur: que nimis, propter fastidium lectionis, longum est enarrare. Quomodo autem unicuique secundum sua opera redderetur in die judicii, nisi liberum esset arbitrium ? Et ideo non est personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. 11, 11, 12). In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii: id est, operatur Deus cooperatur homo. Quod si dicas, ut dicere consuesti, Quia ego prior volui, Deus voluit; › jam meritum facis, ut gratia ex operibus jam non sit gratia, sed merces. Hoc loco redarguit te Apostolus, dicens : Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. x1, 6). Gratia igitur donatur, non redditur; quia si redderetur quasi ex debito, non ab Apostolo, non ex operibus, sed, Ex operibus, dice

[ocr errors]

retur.

CAPUT XI.- 19. Omnis ergo christianus, cui jam donatum est posse per gratiam ut Dei faciat voluntatem, abundare debet in operibus bonis; quia labor ejus non erit inanis in Domino: sic tamen ut non in se, sed semper in Domino glorietur; cujus, ut dixi, gratia eruditur abnegare impietatem et sæcularia desideria, ut sobrie, juste et pie vivere possit in hoc seculo, sicut dicit Apostolus scribens ad Titum : Apparuit enim gratia Dei nostri Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæ. cularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei, salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. 11, 11-13). Nemo sit segnis et remissus ad serviendum Deo, nec sic de gratia confidat, tanquam Deus liberi arbitrij ejus, quod per mortem Filii sui reparavit et sibi præparavit, opera non requirat : imo declinet a malo, et faciat bonum. Vigilet, quærat, petat, pulset, contendat vincere sæculum, Deo placere, sic ut dum per mundi pelagus currit, quemadmodum sæpenumero dictum est, anchoram gratie cervicibus revinctam fiducia liberi arbitrii non solvat. Quia sive in prospero cursu ne extollatur, sive in tempestate tentationum ne mergatur, cjus gubernaculo, quoadusque

1 In Mss., pæniteri.

Am. Er. et aliquot Mss., rerectam fiducia. Alii Mss., revinciam et omittunt, fiducia.

ad portum paradisi perveniat, poterit permanere securus ut cum impleverit cursum, fidenter dicat cum apostolo Paulo, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. iv, 7). Hæc enim ille cum diceret, non in se, sed in Domino gloriaba tur. Ipse enim dixit: Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31). Quomodo enim potuit bonum certamen certare, cursum consummare, fidem servare, ante jam dixerat: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (Id. xv, 10). Amputavit autem omnem humanam gloriam, et dedit soli Deo gloriam, cum iterum dicit, Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos (II Cor. 1, 9): et iterum, Gralia autem Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10).

20. Recte namque arbitror comparari liberum arbitrium jumento, unde et dictum est, Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23): gratiam vero sessori. Quia sicut jumentum animal vivacissimum, ut dometur ad opus homini necessarium, de armento vagum apprehenditur, et incipit per curam domantis se ad ejus proficere voluntatem: ita et liberum arbitrium, quod vulneratum vivit in homine, gratia Dei apprehenditur de armento et luxuriæ seculi, in quo pastore diabolo vagabatur per incongruas voluptates 3. Pastorem diabolum dixi secundam Zachariam prophetam, de eo dicentem: 0 pastor ä idolum (Zach. xi, 17)! Apprehenditur ergo gratia, ul dixi, domandum liberum arbitrium, ut et malæ conversationis deposita feritate humilietur, et ut ad obediendum in opus Domino necessarium corrigatur : et ita per ejus semper curam incipit ad Dei proficere voluntatem. Sicut enim jumentum illud dum in via dirigitur, sessoris manu regitur, ut iter rectum sive leniter seu cursim, secundum sedentis in se volunLatem possit incedere, quoadusque ad locum perveniat destinatum ita et liberum arbitrium, dum in via, id est Christo ( quia ipse ait, Ego sum via, veritas et vila [Joan. XIV, 6]). esse coeperit, gratiæ regimine regitur, ut in semitis Domini recto corde, sive patientia charitatis, sive fervente spiritu, id est, secundum divisiones gratiarum Spiritus, qui per gratiam dividit singulis prout vult (1 Cor. xu, 41), possit ambulare quoadusque ad promissum regnum cœlorum perveniat. Ideo et in Psalmis ait : Spiritus tuna bonus deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10). Et ut illud, cum aliquoties sub sessore pastum largioribus cibariis incumbens freno, cursu extollitur, sessoris flagello cæditur, ut secundum ejus ambulet voluntatem similiter et liberum arbitrium, dum homo gratia Dei immemor in prosperis efficitur, et tanquam de sui possibilitate gloriatus extollitur, ejus flagello corripitur, cum in variis tribulationibus et afflictionibus paululum subjugatur; ut humiliatus homo in sua infirmitate ad gratiæ recurrat auxilium. Sicut ergo homo sedens in jumento, cum peregerit iter quod incessit, dicit, Feci hodie, ut puta, triginta milliaria cum illo sedente, jumentum cucurrerit triginta milliaria, sed non ea cucurrisset, nisi a sessore tam directum in via, quam gubernatum fuisset. Recte ergo sessor quem gratiæ figuravi®, dicit, Feci triginta milliaria. Ipse enim fecit, qui jumentum facere fecit; et tamen utrisque labor itineris imputatur ita et gratia et liberum arbitrium, peragit sine dubio iter fidei liberum arbitrium dum Dei christianus facit præcepta, sed non, ut supra dixi, sine gratia dirigente vel gubernante: propter quod dicit in Psalmis, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. v, 9); et, A Domino gressus hominis diriguntur

1 Nonnulli Mss. cum Am, et Er., non poterit.

Sic Mss. At editi, de armento luxuriæ sæculi.
Editi, voluntates; dissentientibus manuscriptis.
MSS., sive leviter, seu cursu, id est secundum, ela
In MSS., seu fervens spiritu.

6 Aliquot Mss., dum donorum gratiæ Dei.

7 Am. Er. et Mss., humilitate.

sic Mss. Editi, quem gratia figurat.

(Psal. XXXVI, 23). Itaque nec gratia sine libero arbitrio facit hominem habere beatam vitam, nec liberum arbitrium sine gratia. Et tamen parvulos sine usu liberi arbitrii facit gratia habere beatam vitam. Eos autem qui jam rationis capaces sunt prævenit atque docet, ut bonum velint et possint. Scriptum est enim in Actibus Apostolorum: Et aperuit Deus cor Lydie purpurariæ, ut audiret ea quæ dicebantur a Paulo (Act. XVI, 14). Item in Evangelio post resurrectionem de duobus euntibus in via: Tunc illis, inquit, aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. xxiv, 45). Et in Psalmis Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. xcm, 12). Et in propheta Ezechiele Dominus : Et faciam, ait, ut facialis voluntatem meam, et in præceptis meis ambuletis (Ezech. XXXVI, 27).

CAPUT XII.-21. Dono autem gratiæ Dei Patris, et Christi ejus, sanctique Spiritus, justos qui fuerunt ante legem, vel sub lege, tam electos quam gubernatos fuisse, ex multis testimoniis accipe pauca. In libro Genesis: Noe autem, ait, invenit gratiam ante Dominum Deum. Statimque sequitur: Noe homo justus el consummatus erat in genere suo, et placuit Deo (Gen. vi, 8 et 9). Nota igitur, post inventam gratiam, Deo donante, justum et consummatum dictum esse et placuisse Deo, non ante gratiam. Salvandum 1 ergo per electionem gratiæ assumpsit eum a consortio iniquorum quibus juste iratus inducturus erat diluvium Deus; non actu meritorum, cum in Adæ prævaricatione natus sit reus. Aqua enim diluvii baptismus illi fuit, et arca Ecclesia. Non solum autem illi, sed et uxori ejus et filiis et nuribus secum in reparationem hominum conservatis. Liquet ergo hanc illi salutis fuisse fidem per gratiam habenti præputium, quæ nunc est per Christum in præputio gentium. Quia et ille et nos gratia salvi facti sumus ut dicit Apostolus, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. 11, 8, 9).

2

22. Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego protegam te, el merces tua magna erit nimis (Gen. xv, 1). Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me ( Id. xi, 1). Ideo et ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gratiam ante te, ne transeas puerum tuum (Id. xvi, 1 et 3), etc. Per gratiam ergo quæ non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua magna erit nimis: quia nemo prior dedit Deo, et retribuetur ei (Rom. xI, 35). Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum ( Id. iv, 1, 2).

23. Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni: Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et quia quæcumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et invenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se habuit, sed invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat opera ejus, et somniorum interpretationem ei donaverat. Item cum missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris (Gen. xxxix, 3, 4, 21). De qua gratia non in se gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni ( Id. XLI, 16). Item in Exodo : Dominus autem, ait, dedit gratiam populo coram Egypuis, et accommodaverunt illis, et prædati sunt Agyptios (Exod. 11, 36 ). Quomodo enim eis dedis

1 MSS., Salvator.

"Sic Mss. At editi, et mulieribus.

Editi, licet hanc; omisso, ergo. Castigantur ex manuScriptis.

Antiquiores codices, Putifreti spadoni.

sent, quos odio habebant, vasa sua aurea et argentea, vel vestem, nisi donum gratiæ fuisset?

24. Item in eodem libro Moyses ad Dominum : Edce tu mihi dicis, inquit, Deduc populum hunc, tu autem non demonstrasti mihi quem simul dimittas mecum : et dixisti mihi, Scio te præ omnibus, et gratiam habes apud me. Nunc ergo si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, ut sciam quia populus tuns et gens hæc habeat gratiam apud Deum. Sed ex Deo, non ex se. Denique cum dicit, Si inveni gratiam in conspectu tuo, invenisse se, non habuisse gloriatur. Et cum dicit, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te: quid aliud indicat, nisi, Ut dum te videro manifeste, cognoscam non mei fuisse meriti, sed dono gratie tue? Ideo et ait, ut sim inveniens gratiam ante te. Item post pusillum ait ad Dominum: Nisi ipse exeas nobiscum, ne me educas hinc : et quomodo scietur vere quia inveni gratiam apud te ego et populus tuus, nisi tu pariter nobiscum fueris, et gloriabimur ego et populus tuus præ omnibus gentibus quæ sunt super terram? Gloriabimur, quomodo? Non in nobis 1, sed in te, a quo accepimus gratiam gloriandi. Item Dominus ad Moysen: Et hoc verbum tibi quod dixisti faciam : invenisti enim gratiam in conspectu_meo et scio le præ omnibus (Exod. xxxII, 12-17). Sed ideo faciam, quia miserante me invenisti gratiam meam, non ex Adam peccante natus habuisti tuam. Nam et cum dicit Dominus Jesu filio Nave: Sicut eram cum Moyse, sic ero et tecum; et non derelinquam te, neque despiciam le Josue 1, 5): quid aliud dicit, nisi ut ait Moysi, Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te præ omnibus? Non enim Moysi locum accepisset, nisi ut ille ante Deum gratiam invenisset.

[ocr errors]

25. Item in libro Judicum; Et dixit angelus Domini ad Gedeon: Quoniam Dominus erit tecum, et percuties Madian tanquam virum unum. Et dixit ad eum Gedeon: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et facies secundum ea quæ loqueris mihi, etc. Id est, quoniam me idoneum non agnosco implere que promittis, et vidisse te, non fuit meritorum meorum, nisi esset donum Dei. Ideo et ait, Si inveni gratiam ante oculos tuos. Dono enim Dei eum vidisse angelum, vox divina confirmat, cum paventem et trementem consolatur dicens, Pax tibi sit, ne timeas, non morieris ( Judic. vi, 16, 17, 23): id est, ut videres angelum, gratie mee fuit; quapropter in pace vives, et facies quæ tibi annuntiavit. Item in Regnorum libro secundo, Et dixit rex David ad Sadoch sacerdotem: Circumage arcam Domini in civitatem; si invenero gratiam ante Dominum, reducet me, et videbo eam et decorem ejus (H Reg. xv, 25): id est, Non enim confido in virtute mea liberari me, sed in gratia Dei, quam donare in ejus est potestate. Ideo et ait, Si invenero gratiam ante Dominum: quod confirmat in Psalmis ipse dicens, Gloriam et gratiam dabit Dominus ( Psal. LxxxIII, 12).

26. Quid enim evidentius de gratia et operibus dici potuit, vel probari, quam quod dictum est Jeremiæ prophetæ? Aut si nomen ejus in eodem loco tacuit, numquid non gratia sua gratuita hoc operatus est Deus in illo, cum ei dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. 1, 5)? Plane manifestat gratiæ donum, et non ex operibus. Quae enim ejus erant opera necdum formati in utero, necdum nati ex utero? Igitur non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Priusquam te formarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva sanctifi

3

Editi, super terram. Quoniam non in nobis; omisso, gloriabimur. Castigantur ex Mss.

Am. Er. et Mss., de gratiæ operibus.

3 Codices Mss., manifeste; vel, manifestæ. Am. et manifestum.

cavi le, et prophetam in gentibus posui te. Ecce vere non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Item in Jeremia: Et det, ait, Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, et vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasur filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum ( Baruch 1, 12). Quia peccatis scilicet nostris, quibus traditi sumus in manus corum, requiem invenire non meremur, donet gratiam per quam possimus 1. Ideo item subsequens dicit: Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram, et eripe nos propter te, et da nobis gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt ( Id. 11, 14). Eripe nos, ait, propter le, et da nobis gratiam : id est, quia potestas et misericordia tibi est, juste humiliasti nos, ob hoc gratiam ut dones petimus, propter te, non propter nos, quos in captivitatem malis præcedentibus meritis tradidisti.

et

27. Item in Salomone, Labia, inquit, justorum distillant gratiam (Prov. x, sec. LXX): hoc est, dono gratiæ grata et justa loquuntur. Non enim distillarent gratiam, nisi fonte gratiæ rigarentur. Item illic: Qui diligit disciplinam, diligit sensum ; qui autem odit increpationes, insipiens est: melior qui invenit gratiam ante Dominum ( Id. xII, 1, 2). Quia videlicet diligere disciplinain, et obedire increpanti se propter Dominum, per se solum non potest, nisi dono gratiæ fuerit eruditus. Ideo iterum ipse dicit : Cor viri cogitat recta, ut a Deo corrigantur gressus ejus (1d. xvi, 9). Cogitat enim jam recta, qui invenit gratiam ante Dominum et corrigit gressus ejus Dominus, cum in eo et non in se confidens dicit, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. xvi, 5). Item in libro Sapientia: Quoniam gratia Dei est, ait, in sanctis illius ( Sap. iv, 15). Ecce generaliter dictum, neminem sanctorum sine gratia Dei fuisse vel esse sed ut in eis sft ad confirmandos eos, acceperunt gratis per fidem quæ a Deo est, non habuerunt ante fidem. Quia, ut ait David, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. Lv, 8).

28. Item in libro Tobia: Ego autem, ait, custodivi animam meam, ne manducarem de escis eorum. dedit Et quoniam memor eram Dei in toto corde meo, mihi summus Deus gratiam penes Salmanasar regem, et emcbam illi omnia, iens in regionem Mediam, usquedum mortuus est (Tob. 1, 12-14). Quod vero præposuit dicens, Quoniam memor eram Dei in toto corde meo ne proprium esse videretur, et non donum, quod memor esset Dei, continuo subjungens ait, Dedit mihi summus Deus gratiam; ut confirmaret, ejus dono, non meritis se Dei memorem fuisse, et locum dilectionis ante regem Salmanasar invenisse. Præparatur enim voluntas a Domino (Prov. vii, 3, sec. LXX), a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum est (Jacobi. 1, 17), ut omne os obstruatur el subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo: quia justitia Dei præventu misericordiæ per fidem Jesu Christi apparuit super omnes qui crediderunt. Ideo et subjungens, inquit idem apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. 11, 19-25), et cetera. Ecce audisti, Justificati gratis per gratiam Dei. Noli ei præponere opera propria, nec ex eisdem gloriari, quia, ut jam superius dictuin est, Ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo. CAPUT XIII. 29. Ergo, inquies, damnas opera liberi arbitrii bona, quia dicis justitiam ex operibus non deberi. Si ita est, cur nobis præcipitur ab Apostolo, abundare in operibus bonis, quia labor noster non erit inanis in Domino (1 Cor. xv, 58)? Audi, hæretice stulte, et inimice fidei veritatis. Opera liberi arbitrii bona, quæ ut fiant præparantur

'Sic nonnulli Mss. Quidam alii, donec gratiam accipiamus Der quam possimus. At editi, donec inveniamus gratiam, per quam possimus veniam accipere.

per gratiæ præventum, nullis liberi arbitrii meritis, sed ipsa faciente, gubernante et perficiente ut abundent in libero arbitrio, non damnamus; quia ex his vel hujusmodi homines Dei justificati sunt, justificantur, justificabuntur in Christo. Damnamus vero auctoritate divina opera liberi arbitrii, quæ gratiæ præponuntur, et ex his tanquam meritis, in Christo justificari extolluntur. Quis enim prior dedit ei, et retribuetur illi (Rom. x1, 35)? Paulus hoc dicit, non a se, sed in se Christo loquente. Pelagius non credit. Dic, hæretice, cui est dicendum anathema? Imo dicat Paulus ore suo, proferente Christo sententiam. Sed licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit (Galat. 1, 8, 9). Ille in Spiritu Dei dicit extollentibus se de se: Quis prior dedit illi, et retribuetur illi? Tu in sapientia carnis, quæ inimica est in Deum (Rom. vii, 7), respondes: Ego prior dedi Deo, et retribuit mihi. Quid deinde restat ut audias, nisi anathema?

2

30. Sed clamas iterum, et dicis: Si nullum est meritum operantis, quomodo scriptum est, Et tu reddes singulis secundum opera sua (Matth. xvi, 27, et Rom. 11, 6)? Ausculta, et intellige; si tamen 20res habeas audiendi, et cor non sit induratum intelligendi. Propter liberum arbitrium quo bona et mala operantur homines, dictum est, unicuique reddi secundum opera sua. Habet enim homo malum meritum, cum vitio suo jam baptizatus declinat a bono et facit malum: id est, cum relinquit Deum, et diligit sæculum, sicut fecisse Demam et Hermogenem testatur Apostolus (II Tim. iv, 9, et 1, 15): vel cum etiam quis in toto spem habens in vanis simulacris, Deum verum cognoscere non vult; quem in hoc sæculo habet potestatem3, si velit, summus Deus, tam per indebitam gratiam qua justificat impium, salvare, quam etiam cum se avertit, judicio justo traditum in reprobum sensum, futuro gehennæ supplicio reservare, ut secundum opera sua reddat ei. Babet nihilominus et bonum meritum, cum in omnibus gratiæ Dei bona in se operanti non resistit, sed cooperator existit, et omnem spem suam habet in illam; cum aurem suam et cor Deo loquenti intus, hoc est, in interiore homine praebet, et non foris in malo sæculo perstrepenti, quod meritum non ha bet propter præsentem vitam, tanquam in præsenti sæculo recepturus; sed propter futuram veram vitam, quæ erit in sæcula sæculorum : quia si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores su mus omnibus hominibus (1 Cor. xv, 19). Spes enim quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vII, 24, 25). Quapropter de meritis christianus extolli in hoc sæculo non debet, quia nemo in hac vita positus, gloriabitur purum se habere cor, nec quisquam dicit se esse sine peccato. In præsenti namque labor indictus est, ut fiant merita per auxilium gratiæ, non præmissorum redditio meritorum. Ideo et Apostolus: Non quod jam, inquit, acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem si comprehendam, in quo et comprehensus sum a Chrisio Jesu (Philipp. 111, 12), et cætera. Quidquid ergo homo in præsenti fuerit consecutus, donum est, non meritum. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem (1 Cor. xv, 53), ubi

1 Apud Lov. tantum, justificati extolluntur. Lov., quis totam spem habens.

Editi, quem cognoscendi in hoc sæculo habet potestatem. Abest, cognoscendi, a manuscriptis, ut pronomen, quem, de homine interpretemur; de Deo autem, habet po testatem, ipsum nempe hominem sive per indebitam gratiam salvare, sive judicio justo gehennæ reservare. • Editi, in mulis sœculo perstrepent.

jam nulla crit malorum cupiditas, sed perfecta justitia, ut sit Deus omnia in omnibus; tunc meritum reddetur justis secundum opera sua, quorum per totam sæculi vitam meritum omne fuit gratia, ut gaudentes jam, merito dicant animæ suæ? Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Benedic, anima mea, Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. cı, 1-4). Audis, Pelagiane, in miseratione et misericordia; el cœcus extolleris pro meritis solarum virium tuarum te coronandum? Intellige miseratione et misericordia Dei, non inflatione meritorum, animam coronari.

3

CAPUT XIV. ―31. Omnes igitur sancti Dei, quos superius memoravi, vel non memoravi, qui ante ad ventum fuere incarnationis Domini nostri Jesu Christi, fide non alia nisi quæ nunc est, salvi facti sunt. Quia cum diceret Apostolus in Epistola ad Hebræos, Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Enoch translatus est, ne videret mortem, ct non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo. Sine fide autem, ait, impossibile est placere Deo. (Hebr. x1, 3-6). Sic et de cæteris, quos lectionis ordo commemorat. Sed non sola fide, imo et gratia, quæ nunc per Christum donata est: quia nec fides sine gratia, nec gratia sine fide; dicente Apostolo ad Timotheum, Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu (1 Tim. 1, 14). Nam eamdem, ut dixi, esse fidem quæ salutem contulit in cognoscendum Deum, et illis et nobis, apertissime demonstrat Apostolus, scribens ad Galatas: Prius autem, ait, quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat (Galat. 11, 23). In eam utique, quæ semper temporibus tacitis erat in Dei servis per Dei Verbum, et revelanda erat in gentibus per incarnatum idem Verbum : quia, ut ait iterum Apostolus ad Hebræos, Jesus Christus heri et hodie, ipse el in sæcula (Hebr. xì, 8). Tempora itaque mutala sunt, non fides.

32. Justificatio ergo per fidem Jesu Christi data est, datur, dabitur credentibus. Quæ fides donum est, sicut et gratia, non merces: quia, ut superius commemoravi dixisse Apostolum, Superabundavit gratia Domini nostri Jesu Christi cum fide. In quo enim nostrum fides, priusquam veniret, erat, quæ, sicut dixit Apostolus, revelanda erat? Nemo penitus glorietur, fidem se ex proprio sensu genuisse in se, per quam credere posset Deo; sed agnoscat, tam ante legem quam sub lege et post legem, fidem quæ est in Jesu Christo, per illuminationem gratiæ quæ a Deo Patre est, unicuique revelatam ad salutem : quod apertissime in Evangelio Dominus noster et Salvator ostendit, ubi dicit discipulis suis, Quem me esse dicunt homines Filium hominis? et cætera. Vos autem, inquit, quem me esse dicitis? Respondens Petrus ait: Tu es Christus filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est (Matth. xvi, 13-17)? Ecce clarum fidei donum. An non est donum, cum dicitur, Quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est? Item apostolus Paulus ad Galatas: Cum autem placuit, ait, ei qui me segregavit de utero matris meæ, el vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ul evangelizarem eum in

Quidam Mss., virtutum tuarum.

Editi, non in factione meritorum. Emendantur ex manuscriptis.

Editi, elections: male ac dissentientibus manuscriptis.

gentibus (Galat. 1, 15, 16). Cognoverat quippe in Evangelio quid Petro responderit Dominus se confitenti ideo et dixit, Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me: tanquam diceret, Non caro et sanguis mihi Dei Filium revelavit, sed Pater qui in cœlis est ideo non dixit, cum voluissem ego; sed, Cum placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ ; et vocavit, non per meritum meum, sed per gratiam suam: unde et iterum dicit in alia Epistola, Misericordiam consecutus sum, ut essem fidelis (I Cor. vII, 25). Item ad Ephesios, ubi dicit, Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus et inter cætera sequentia, Per Evangelium, ait, cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi (Ephes. 1, 1, 7). Audi et crede, Pelagiane, secundum donum gratiæ unumquemque fidelem esse, non secundum meritum propriæ voluntatis.

1

CAPUT XV. -33. Sed ais mihi, quia oculis hrretico dolore turbatis intendere lumen non potes veritatis Ergo nullum est prorsus meritum propriæ voluntatis, si discernas inter voluntatem et gratiam ? Audi ergo breviter Proprie voluntatis tunc est meritum bonum, quando gratiae donum praecedit uniuscujusque voluntatem, et operatur ut meritum faciat bomo per propriam voluntatem. Ut evidentius ergo cognoscas donum esse gratiam et fidem, quæ perditum hominem revocant ad salutem, audi Apostolum Ephesiis prædicantem, Gratia salvati estis per fidem et hoc non ex vobis; Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. 11, 8, 9). Omnes igitur qui fucre, vel sumus, et futuri sunt, per unicam fidem 1 et gratiam quæ est in Christo Jesu, in Deum crediderunt, credimus, et credituri sunt, salutem receperunt, recepimus, et recepturi sunt. Sine Christo enim nemo hominum poterit in Deum credere vel adipisci salutem sicut dicit in Actibus apostolorum Petrus apostolus de Christo, increpans infidelium insaniam Judæorum, Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus: nec enim nomen aliud est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 11, 12). Quamobrem et apostolus Paulus scribens Corinthiis, id est, ostendens eadem fide', iisdem sacramentis, quibus et nos, patres nostros omnes fuisse redemptos, dicit: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse3, hoc est per Moysen, baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem eral Christus (I Cor. x, 1-4 ). Hem ad Corinthios secunda: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur ( II Cor. iv, 13). Omnem vero amputavit imperitorum suspicionem ancipitem, et nostram definitionem nullo hæreticorum ariete quassandam muro vallavit, cum scribit Ephesiis: Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Item illic post pusillum: Donec occurramus, ait, omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 4-6, 13). Nota dictum, hæretice, omnes, et in unitatem fidei : sed fidei quæ est in Christo Jesu, quæ cum gratia, ut superius probavimus, gratis, non meritis a Deo Patre ad salutem omnibus credentibus est tributa. Hæc magisterio gratiæ, quæ

1 Veteres Mss., per unitam fidem. Quidam tamen cup Am. et Er., per unitatem fidei.

2 Sic Mss. At editi, eamdem fidem.

3 Ebrulphensis codex, juxtà græcum, in Moysen.

« PredošláPokračovať »