Obrázky na stránke
PDF
ePub

futuræ permanet, in se non habet existentiam actualem, ita et res præterita, quæ desiit esse, jam in se non habet existentiam, sed tam est nihil, sicut quæ `nondum fuit, ergo sicut circa rem futuram non potest dari cognitio creata per modum intuitionis, quæ ad ipsam rem terminetur, ita nec circa præteritam. Probatur consequentia ex differentia posita inter rem futuram et præsentem, nam eadem versatur inter rem præteritam et præscntem, quia in utraque est diversitas entis actualis a non ente in se. Nec video rationem probabilem differentiæ, quæ assignari possit. Nam quod res præterita aliquando fuerit, non autem futura, nihil refert. Quoniam ex eo, quod res fuerit, solum relinquitur relatio rationis ex parte objecti, quæ relatio non solum non potest esse ratio cognoscendi præteritionem rei, verum etiam nec cognosci, aut fingi potest, nisi cognoscendo prius aliquo modo rei existentiam in aliquo præterito tempore. Unde confirmatur, quia si Angelus nunquam scivit, nec novit rem esse, perinde se habet ad illam, ac si nunquam fuisset, ergo ex se non magis potest cognoscere talem rem fuisse, etiamsi in re fuerit, quam si non fuisset. Probatur consequentia, quia ex eo, quod illa res fuerit, nulla mutatio in Angelo facta est, et ex parte objecti perinde se habet res, postquam desiit esse, ac si nunquam fuisset, ergo nec ex parte speciei, nec ex parte objecti est aliquod principium, vel aliqua conditio, ob quam nunc possit Angelus magis cognoscere rem fuisse, postquam habuit esse, quam antequam illud haberet.

[ocr errors]

7. Adrationem negativam in numero quarto. -Ad rationem ab speciali in eodem numero.Et ita patet responsio ad fundamentum negativum contrariæ sententiæ, putamus enim rationem factam non tantum sufficientem, sed etiam convincentem esse. Neque verisimile credimus, dictum auctorem, ut erat acuti ingenii, non vidisse illam, sed arbitramur apud illum non valuisse, quia etiam de futuris con tingentibus dixerat, nullam sufficientem rationem dari posse, ob quam non possint ab Angelis evidenter, et in se videri. Unde rationem spectando, idem diceret de futuris, sed propter auctoritatem se continuit. Nos autem credimus, illud, quod in futuris est de fide certum, etiam ratione sufficiente fundari, et quia eamdem in præteritis invenimus, idem de illis dicendum judicamus. Et consequenter ad argumentum ab speciali respondemus, et Thomam, et alios theologos, vel etiam Patres in hoc genere cognitionis, de quo loquimur, non distinguere

futura a præteritis, sed a præsentibus tantum, et in differentia, quam inter hæc ponunt, satis indicare, idem dicendum esse de præteritis, quod de futuris, proportione servata. Communi autem loquendi modo de futuris potius, quam de præteritis loquuntur, quia supponunt, Angelos cognoscere posse res præsentes, et per illas cognoscere præterita per experientiam, et memoriam, et ideo simpliciter non ita negant, posse Angelos cognoscere præterita, sicut futura. Ubicumque autem declarant, quomodo Angeli præterita cognoscant, per recordationem, et experimentum id facere dicunt, ergo sentiunt, de re nunquam a se vias non posse Angelum cognoscere, fuisse, nisi ei reveletur, aut narretur, vel per alias conjecturas ostendatur, ac proinde quoad intuitivam cognitionem eodem modo de præteritis, ac de futuris sentiunt. Tandem ultima ratio ex eo sumpta, quod Angeli habent species præteritarum, eadem est cum simili supra facta de rebus futuris, et eodem modo est cum proportione solvenda, ut ex proxime dictis constat. Nam per illam speciem cognoscit Angelus rem præteritam abstracte, et quoad essentiam, et existentiam possibilem, et quoad accidentia etiam possibilia, nescit tamen discernere ex vi illius speciei, an fuerit, necne, nec an futura sit, sed eodem modo se habet, ac si res illa nunquam fuisset.

8. Quo pacto memoria in Angelo.-Sententia Vasquesis ejusque fundamentum. - Relinquitur ergo, quoties Angelus per indicia, vel testimonium alterius non cognoscit rem præteritam extitisse, non posse per suas species cognoscere præcedentem existentiam ejus, secus vero esse, si illam præexistentem viderit, tunc enim ex præterita visione optime cognoscere potest, rem fuisse. Sed explicandum superest, quid illa præsentis rei visio, ad cognitionem ejusdem, ut jam præteritæ, conferat. Et ratio dubitandi est, quia postquam res præteriit, etiam visio illius cessavit, ergo jam non potest per seipsam conferre ad cognoscendum, rem fuisse, sed nec species innata potest magis deservire post illam cognitionem, quam antea, quia mutata non est, nec illa intuitio rei præsentis aliquid in Angelo reliquit, a quo talis cognitio præteriti fiat. Quid enim illud est? Aut a quo factum est? Quæ difficultas petit aliam, nimirum, per quid fiat in Angelo actualis memoria præteriti. Vasquez supra negat memoriam hanc fieri in Angelo per speciem relictam ex cognitione rei præsentis. Probat, quia memoria sensitiva fit sine tali

specie præteriti actus sui, ergo etiam fieri poterit in Angelo. Antecedens patet, quia nullus sensus suam sensationem sentire potest, quia sensatio sensibilis non est. Alioqui sentiremus, in qua parte fiat sensatio, et quantæ magnitudinis sit. Consequentiam vero probat, quia sicut in sensu defendere possumus memoriam rei præteritæ, sine specie cognitionis præteritæ, per hoc solum, quod conservetur in sensu species repræsentans rem præteritam cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., quibus antea cognita fuit, ita et in intellectu, ac subinde etiam in Angelo id explicare poteri

mus.

9. Verior sententia, seu conclusio tertia hujus capitis.-Probatur. - Sed nihilominus assero, necessarium esse per cognitionem rei præsentis aliquid novum, et reale fieri in intellectu, seu speciebus Angeli, ut postea cognoscere possit, talem rem aliquando fuisse. Ita semper in hac materia docui, et sequuntur Cumelius et Pesantius supra, et sentit Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, post. 9, conclus. in quadam solutione, ad. 4, ubi id, quod relinquitur in mente Angeli, vocat habitum actualis cognitionis, quo cum Angelus vult, memoratur de re prius cognita. Consentit Gregorius, in 2, d. 3, q. 3, art. 3, concl. 1, dicit enim cognitionem recordativam fieri in Angelo per speciem, et quamvis non addat, fieri per speciem acquisitam, tamen prius dixerat ex doctrina Augustini, 2, Genes. ad litter., cap. 17, et toto lib. de Divinat. dæmon., capit. 3 et 4, Angelos experientiam habere, quæ ex multis memoriis acquiritur, teste Aristotele, in principio Metaphysicæ, ubi de hominibus loquitur, verumtamen quoad hoc est eadem ratio de Angelis, quia est contra rationem experientiæ, in quacumque creatura sit, quod sit infusa, ut declarabimus. Probatur hæc sententia, primo ex dictis, quia postquam res præteriit, non potest cognoscere Angelus, eam fuisse per species infusas, præcise ut tales sunt, nisi præcedat cognitio illius rei existentis, eo tempore quo extitit, ergo necesse est, ut hæc visio rei in ejus præsentia aliquid postea conferat ad cognoscendum, fuisse talem rem, quia si nihil confert, superflue requiritur. Non potest autem aliquid conferre, nisi postea Angelus recordetur, se vidisse rem illam, et ex vi hujus memoriæ sciat, rem fuisse, tum quia si omnino sit oblitus præteritæ visionis, perinde se habebit, ac si illa non præcessisset, tum etiam, quia si visio præcedens requiritur, est ut sit aliquo modo medium ad cognoscendum rem

fuisse : visio autem præterita non est medium incognitum, quia nec est species, nec existit, ergo debet esse medium cognitum : non est autem medium cognitum, nisi Angelus per recordationem, seu memoriam nunc cognoscat, se vidisse talem rem, quia, nisi hoc modo cognoscatur, prorsus ignorabitur, et ita non erit medium cognitum. Ergo non aliter Angelus per se ipsum, et suas species cognoscit rem fuisse, nisi quia recordatur se vidisse illam, quando extitit. Sed non potest habere hanc memoriam, nisi ex visione præterita aliquid in suo intellectu, tanquam in thesauro memoriæ sit relictum, ergo non potest Angelus postea cognoscere, rem fuisse, nisi aliquid acquisierit, vel mutatio aliqua in ejus speciebus facta fuerit ex vi præcedentis visionis.

10. Progreditur probatio. -Solum superest probanda minor propositio proxime subsumpta, in qua est difficultas. Probatur autem primo, quia per solas species innatas non poterat Angelus cognoscere, se vidisse talem rem, antequam illam videret, ut per se notum est, quia species id non repræsentabant, et quia esset falsa repræsentatio, et cognitio, et quia de aliis rebus ostensum est, non posse Angelum cognoscere illas fuisse, nisi prius illas viderit existentes, ergo minus poterit per species cognoscere se habuisse talem visionem, quam nondum habuit, ac proinde nec præsentem videre potuit. Quando autem Angelus videt præsentem, ipsam visionem non per rem species, sed per seipsam videt, ut supra ostensum est, quia Angelo non infunduntur species suæ substantiæ, vel suorum accidentium, quæ per seipsa, sicut et substantiam videre potest : inter quæ accidentia unum est talis visio, ergo si visio illa nihil relinquit in intellectu Angeli, nullum habebit medium, quo recordetur, et cognoscat se habuisse talem visionem, ergo ut possit postea cognoscere se vidisse rem, et per visionem præteritatem, tanquam per medium cognitum rem fuisse sciat, necesse est, ut ex visione rei præsentis aliqua mutatio, vel acquisitio speciei, aut novi modi ejus per visionem rei præsentis facta fuerit. 11. Probatur secundo. Et augetur hujus rationis vis: nam licet daremus, Angelum habere speciem inditam talis visionis suæ futuræ, et per illam intueri eamdem visionem, quando existit, nihilominus nisi illi fuisset aliquid additum, non posset Angelus post transactam illam visionem recordari, se habuisse illam. Probatur ex dictis de rebus aliis repræsentatis per species inditas Angelorum : nam

[ocr errors]

ex vi solius speciei non cognoscitur res, ut existens, nisi in reipsa objectum sit præsens, et actu existens, et ideo per talem speciem non cognoscitur de re nondum existente, quod sit futura, et eadem ratione non cognoscitur, quod fuerit præterita, nisi aliquod medium cognitum intercedat, ergo eadem ratione species innata visionis, si esset, posset quidem illam repræsentare præsentem, quando existeret, quia ex parte objecti concurrit conditio necessaria ad intuitivam visionem, non tamen ex vi talis speciei solius posset cognosci, ut præterita, postquam transiit, si sola præcedens species sine ulla mutatione, vel acquisitione remaneret. Nam quod quidam dicunt, satis esse, quod maneat in specie antiqua quædam habitudo ad præteritum actum, quem fecit, frivolum profecto est, quia illa habitudo solum esse potest relatio rationis, quæ nihil est, et multis titulis principium cognoscendi esse non potest, nec fortasse invenitur in Angelo, si illam non fingit, vel ut fingat, cognitionem visionis præteritæ, tanquam termini talis relationis supponere debet.

12. Occurritur fundamento contrariæ sententiæ in numero octavo.-Neque contra hoc obstat fundamentum prioris sententiæ. Primo quidem, quia licet de memoria sensitiva daretur, quod in antecedenti sumitur, consequentia nullius est momenti. Duobus enim modis potest cogitari, memoriam sensitivam fieri. Primo per solam conservationem speciei objecti prius visi sine specie visionis præteritæ, et tunc actus memoriæ tantum erit, iterum cognoscere rem absentem, quam præsentem habui sine ulla cognitione visionis ejus præteritæ, seu quod illam viderim. Secundo potest actus memoriæ esse talis, ut non solum quis iterum rem ipsam concipiat, sed etiam recordetur, se vidisse talem rem. Dico ergo, quod licet daremus, memoriam sensitivam præsertim in brutis fieri tantum priori modo (quod nunc definire nolumus :) nihilominus in memoria intellectiva negari non potest, quin memoria posteriori etiam modo fiat. Probatur, quia in nobis ita experimur, quia non solum recordamur, nos vidisse talem rem, sed etiamsi perfecta sit memoria recordamur, ubi, quando, et quoties illam viderimus, ergo multo magis Angelus hoc genus perfectæ memoriæ habet, illam autem habere non potest, sine reali mutatione, vel acquisitione speciei, ut ostendi. Imo est notanda differentia inter hominem, et Angelum, quia homo non habet species intellectus innatas, sed tantum acquisitas, et ideo

quamvis tantum conservaret in absentia objecti speciem rei visæ, et non visionis ullo modo, per discursum posset cognoscere se vidisse illam, quia experitur se posse recordari talis rei concipiendo illam, unde colligit se habere speciem ejus, et consequenter inferet, se acquisivisse illam, et quia scit, non acquiri tales species nisi per sensus, consequenter inferet, se vidisse talem rem, aut per aliquem sensum illam percepisse. At vero, cum Angelus rerum species innatas habeat, si post transactam intuitionem rei præsentis, nihil aliud, nisi priores species innatas retineret, nullo modo posset per tales species cognoscere, rem illam fuisse, nec directe, et immediate, ut probatum est, nec per illationem formalem, aut virtualem, quia licet in se experiatur, et videat se habere species, quibus illam rem concipere, et abstractive ut possibilem cognoscere potest, inde inferre non potest, se vidisse illam existentem, cum ab illa speciem non acceperit.

13. Ad interrogationes prius factas in eodem numero octavo. Ad priorem.—Ad interrogationes vero illas quid sit id, quod ex visione rei præsentis in mente Angeli relinquitur, et a quo fiat, ad priorem respondeo, esse speciem quamdam propriam præteritæ visionis, quæ quidem immediate, et directe non repræsentat rem prius visam, quia jam Angelus habet permanentem speciem talis objecti, et non est naturaliter capax novæ speciei ejusdem objecti, præterquam quod nec ipsam objectum potest illam imprimere, ergo repræsentat illa species immediate, et directe actum visionis præteritum, ille enim res est spiritualis, et consequenter est objectum actu intelligibile, ergo per speciem repræsentabile. Diximus autem a principio, non dari Angelo speciem inditam talis actus, præsertim in particulari, et individuo, quia ad cognoscendum illum præsentem, quando existit, non erat necessaria species: ut futurum autem cognosci poterat, et ideo, ut cognosci posset tanquam præteritus, necessaria est ejus species. Imo ad eumdem finem necessarium fuit, illam speciem esse acquisitam, et non inditam : nam si esset indita, esset de se indifferens ad repræsentandam rem, tam quæ nunquam fuit, et ideo per illam non posset determinate cognosci, rem fuisse, quia res in tali statu non determinat speciem ad illum repræsentandum, sed determinat res præsens, et actu existens, sicut jam explicuimus, ergo necessarium est, talem speciem esse acquisitam. Et hoc etiam probat ra

tio facta de experientia, quia pér actualem cognitionem rei præsentis relinquitur habitualis experientia, ergo necessario debet esse acquisita per cognitionem rei præsentis. Probatur consequentia, quia si omnino esset indita, non esset in experientia fundata. Et ideo in Christo, ut supra dicebamus, licet aliqua scientia fuerit per se infusa, et alia per accidens, nihilominus experimentalis cognitio debuit esse acquisita, quia actus experientiæ acquisitus dici potest, quatenus ab eo fit, qui experimentum capit: habitualis autem experientia ex actuali relicta esse debet, vel experientia non est.,

[ocr errors]

14. Ad posteriorem interrogationem. Tot manent in mente Angeli species rememorative, quot sunt actus cognoscendi.-Ad alteram interrogationem respondetur, novam speciem fieri ab ipsomet actu videndi rem præsentem, quem prius Angelus habuit: quia nullam aliam magis proportionatam, et propinquam habere potest, et illa est aptissima, quia actus ille, licet sit cognitio, est etiam objectum cognoscibile, et est intelligibile in actu: unde de se aptum est ad imprimendam sui speciem. Quamvis autem talis species necessaria non sit, ut ille actus, quamdiu adest, videatur ab ipsomet Angelo, quia per seipsum cognosci potest, nihilominus ut sui memoriam conservet, necessarium est, ut speciem, quasi vestigium suum relinquat imo, ut actus ille per talem speciem cognosci postea possit, non solum secundum essentiam, aut possibilitatem, sed etiam secundum existentiam, quam habuit, id est, ut cognoscatur fuisse, necessarium est, ut illa species, per quam cognoscitur, ab ipsomet fuerit accepta, ita ut repræsentet illum non solum ut objectum, sed etiam ut causam; hoc enim discursus factus, judicio meo, satis convincit. Sed instari potest, quia sequitur, Angelum tot acquirere species, quot actus cognoscendi habet, et mutat, quod videtur inconveniens. Respondeo, si omnium, et singulorum actuum precedentium memoria necessaria est, vel perfectioni Angeli valde consentanea, nullum potest esse inconveniens, aliquid semper acquirere, quo actus illi multiplicati ut præteriti cognoscantur. Potest autem quis dicere, non esse distinctas species, sed post primam acquisitam illam postea modificari, et augeri, ut possit cæteros actus repræsentare. Ego vero quia modificationes istas difficile intelligo, nullum inconveniens in illa specierum multiplicatione invenio. Quia ex ea parte, qua sunt acquisitæ, et ab objectis particularibus fiunt, illis commensurantur, et omnino particulares

sunt in repræsentando, et ita possunt facile vel specie, vel numero distingui, et ex parte subjecti nulla est in illa multiplicatione vel repugnantia, vel incommoditas.

15. Objectio.-Solutio.-Ad actum recordationis quæ species concurrant.—Tandem dubitare potest aliquis, quia hic modus cognoscendi præterita videtur esse imperfectus, quia solum est quasi in attestante. Quando enim ego aliquid factum esse cognosco solum per narrationem, et attestationem alterius, imperfecte, et obscure id agnosco: perinde autem se habet Angelus, quando per solam recordationem præteriti actus sui cognoscit rem illi actui objectam aliquando fuisse, quia veluti ipse sibi narrat, quid alio tempore viderit, et non ex reipsa visa, sed ex testimonio proprio (ut sic dicam) assentiatur. Et declaratur amplius, quia illa species, quam Angelus accipit a suo actu, non repræsentat immediate objectum præcedentis actus, sed ipsum actum dicentem habitudinem ad tale objectum, ergo cognitio rei præteritæ per talem speciem, non est cognitio per propriam speciem, sed per alienam, ac proinde est imperfecta. Respondeo, cognitionem illam rei præteritæ comparatam ad intuitivam cognitionem rei præsentis dici posse imperfectam, quia revera non potest Angelus ita intueri præteritum, sicut præsens, hoc enim est proprium Dei, ut declaravi. Et ideo cognitio rei præsentis fit omnino immediate, et directe sine medio cognito, ex vi solius speciei, et objecti perfecto modo propositi: cognitio autem præteriti semper fit per aliquod medium cognitum, ut per recordationem, et cognitionem actus præteriti. Nihilominus tamen illa cognitio rei præteritæ est satis perfecta, quantum ex genere suo in crea tura esse potest, quia ad illam non solum concurrit species actus præteriti, sed etiam propria species rei, quæ præcessit, quæ repræsentat illam, prout in se fuit, et cum omnibus conditionibus existentiæ, quas habuit, simul vero concurrit species præteriti actus, quæ ostendit medium maxime proprium, et intrinsecum, qui in Angelo reperiri potest, ad cognoscendum rem ita fuisse, sicut per talem speciem repræsentatur.

CAPUT XIII.

UTRUM ANGELUS PER SPECIES INDITAS OMNES RES POSSIBILES ORDINIS NATURALIS COGNOSCERE VALEAT.

1. Declaratio quæstionis. - Diximus de re

bus præsentibus, futuris, ac præteritis; nunc de possibilibus, quæ nunquam futuræ sunt, dicendum superest. Loquimur autem, ut in titulo dicitur, de rebus ordinis naturalis: nam licet ordo naturalis interdum dicatur ille, quem secundum ordinariam legem, et providentiam Deus statuit, sub quo tantum res aliquando futuræ comprehenduntur, nihilominus in præsenti sumitur, ut distinguitur ab operibus gratiæ, et miraculosis, quæ Deo possibilia sunt, et comprehendit res possibiles ejusdem naturæ et gradus, seu generis cum rebus creatis, quamvis illas facere non decreverit, ut sunt aliud universum, vel alii ordines Angelorum, aut aliarum substantiarum, quas sine dubio Deus facere posset. De his ergo rebus est quæstio, utrum Angeli naturalem scientiam talium rerum, et consequenter species inditas illarum habeant.

[ocr errors]

2. In partem affirmantem videtur inclinare Henricus.-In qua re inter scholasticos solum Henricum invenio, cui pars affirmans attribui possit, quamvis enim ille species eo nomine in Angelis non admittat, ponit tamen scientialem habitum concreatum Angelo, qui illum constituit in actu primo sufficienter ad cognoscendum omnia cognoscibilia naturaliter ab ipso: supra vero ostendimus, habitum illum, si daretur, fore speciem quamdam intelligibilem valde universalem. Quod autem ille habitus sit principium cognoscendi omnia possibilia, declarat Henricus in illo quodlib. 5, q. 14, littera, R, dicens: habitum illum esse perfectum ad omnia ab Angelo naturaliter cognoscibilia, qui virtute est omnino scibilia ab ipso, et naturalem colligationem habet ad ipsa, non secundum quod sunt, vel nata sunt extra subsistere, hoc enim accidit scibili, secundum quod scibile est, ex hoc enim solo est aliquid scibile simpliciter, quia est aliquid per essentiam, habens rationem extra rem in Deo. Unde concludit: Angelo ergo creato, et tali habitu ei naturaliter concreato, habitu illo inclinabitur ad cognoscendum rerum omnium quidditates. In quibus verbis aperte loquitur de quidditatibus omnium rerum possibilium, quatenus scibiles sunt, abstrahendo ab omni ordine actualis existentiæ, ac subinde ut sunt possibiles. Et in eisdem verbis indicat fundamentum, quia omnia possibilia sunt scibilia ab Angelo, quantum est ex parte ipsius, et ad rationem scibilis accidentarium est, quod Deus statuerit creare, vel non creare rem scibilem, ergo omnia possibilia æque repræsentantur per illum habitum. Probatur consequentia, tum quia ille

habitus datur ad constituendum Angelum in actu primo, respectu omnium scibilium ab ipso: omnia autem possibilia sunt æque scibilia, tum etiam quia non est major ratio, cur hæc potius, quam illa repræsentet: nam ex decreto Dei volentis, vel nolentis hæc, vel illa producere, non potest reddi ratio, cum hoc accidentarium sit ad rationem scibilis. Et potest confirmari consequenter loquendo in opinione Henrici: nam si Deus creare decrevisset alios cœlos, vel cum istis qui nunc sunt, vel sine istis, Angelos illos cognosceret per eumdem habitum scientialem, ergo etiam nunc repræsentat illos, licet tantum sint possibiles, quia extrinsecum Dei decretum habitus naturam non immutat, ergo idem erit de omnibus possibilius, quia est eadem ratio. Consequentiæ sunt evidentes, et antecedens patet, quia secundum Henricum ille habitus non multiplicatur propter multitudinem rerum scibilium, alioqui nullo fundamento asserere potuisset, illum habitum nunc esse unum tantum in quolibet Angelo, etiamsi innumera objecta per illum cognoscantur.

3. Quibus eamdem sententia tribui debeat.— Secundo, similem fere dicendi modum necesse est ut sequantur, qui dicunt, Angelos non indigere speciebus intelligibilibus ad res quascumque existentes cognoscendas, neque etiam cooperatione effectiva objectorum, nec actuali existentia eorum ad ea abstractive cognoscenda, sed per suam simplicem sui intellectus entitatem esse in actu primo sufficiente, ac completo ad hujusmodi cognitionem: nam ex his principiis sequitur, Angelum in se habere connaturale principium omni ex parte sufficiens ad cognoscenda omnia possibilia, ac proinde licet species non habeat, habere nihilominus aliquid æquivalens speciebus omnium rerum possibilium, vel eminentius illis ac proinde actu etiam posse illa cognoscere, si velit. Probatur, nam quod Henricus tribuit intellectui angelico per unum habitum scientialem, qui sit res distincta ab intellectu Angeli, vel quod alter possit illi tribuere per plurimas species rerum omnium possibilium, tribuit illa sententia intellectui angelico per suam simplicem entitatem: nam per illam solam censet esse tantæ actualitatis, et efficacia, quantæ ab aliis cogitatur per compositionem intellectus potentialis cum habitu, vel speciebus. Quocirca licet hæc opinio habitu, vel speciebus non utatur, in re ipsa ponit Angelum in actu primo constitum ad cognoscenda omnia possibilia, vel, quod idem est, habentem

« PredošláPokračovať »