Obrázky na stránke
PDF
ePub

clesiasten hortatur, ut in primis orationi det operam; et quod verbis docet alios, id omnino vita et moribus exhibeat.

Hoc ipsum opus olim Angilbertus Corbeia Abbas in usum Ludovici Francorum Regis, fratris Carolomani, describi curavit, uti contestantur versus in Corbeiensis codicis fronte præfixi, in quibus hi præter alios leguntur :

Hunc Abbas humilis jussit fabricare libellum
Angilbertus enim vilis et exiguus :

Quem daret ille io cœlesti numine fulto

Hlodoico Regi, qui est pius atque humilis.

Vide lib. 2 Retractationum, cap. 4, col. 631-632, a verbis, Libros de Doctrina Christiana, usque ad verba, Præcepta quædam.

[ocr errors]

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR).

Prologus.

Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo traď

1. Sunt præcepta quædam tractandarum Scripturarum, quæ studiosis earum video non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui divinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proficiant. Hæc tradere institui volentibus et valentibus discere, si Deus ac Dominus noster ca quæ de hac re cogitanti solet suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar, videtur mihi respondendum esse his qui hæc reprehensuri sunt, aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli etiam post ista reprehenderint, saltem alios non movebunt, nec ab utili studio ad imperitia pigritiam revocabunt, quos movere possent, nisi præmunitos præparatosque invenirent.

2. Quidam enim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, cum ea quæ præcepturi sumus non intellexerint. Quidam vero cum intellectis uti voluerint, conatique fuerint Scripturas divinas secundum hæc præcepta tractare, neque valuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adjuvabuntur hoc opere,

nullum adjuvari posse censebunt. Tertium geaus est reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera bene tractant, vel bene tractare sibi videntur : qui quoniam nullis hujusmodi observationibus lectis, quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos vel vident, vel putant, nemini esse ista præcepta necessaria, sed potius totum quod de illarum Litterarum obscuritatibus laudabiliter aperitur, divino munere fieri posse clamitabunt.

3. Quibus omnibus breviter respondens, illis qui hæc quæ scribimus non intelligunt, hoc dico: me ita non esse reprehendendum, quia hec non intelligunt; tanquam si lunam veterem vel novam, sidusve aliquod minime clarum vellent videre, quod ego intento digito demonstrarem; illis autem nec ad ipsum digitumm meum videndum sufficiens esset acies oculorum, non propterea mihi succensere deberent. Illi vero qui etiam istis præceptis cognitis atque perceptis, ea quæ in divinis Scripturis obscura sunt intueri nequiverint, arbitrentur se digitum quidem meum videre posse,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

De Doctrina Christiana Libri quatuor recogniti sunt de novo ad codices manuscriptos triginta, scilicet ad Vaticanos tres, ad Corbeienses duos, quorum alter optime note et aite annos circiter mille descriptus videtur; ad unume Bibliotheca Regia, unum e Thuanea et unum e Germanensi nostra. Alios suppeditarunt Collegium Navarricum et Sorbonicum, PP. Fraaciscani majoris conventus Parisiensis, PP. Dominicani via Jacobea, PP. Augustiniani ad sequanæ rij am, D. de vion d'Herouval, D. Bigol, Cisterciensis Abbatia, item Abbatia Floriacensis, Vindocinensis, Genmeticensis, Beccensis, Pratellensis, Lyrensis, S. Arnulfi Metensis, S. Albini Andegavensis, S. Audoeni Rotomagensis, S. Martialis Lemovicensis, S. Michaelis in Periculo maris, S. Remigii Remensis, S. Theoderici prope Remes et Casalis Benedicti. Præterea, libris iisdem emendandis adhibitæ sunt variantes lectiones, quas olim ex Belgicis sex Mss. collegerunt Lovanienses Theologi : collatæ etiam fuerunt antiquiores et potiores editiones, Bad. id est quæ Jodoci Badii Ascensii studio recognita, atque Joannis parvi typis excusa est Parisiis, an. 1502; Am. quæ ex Joannis Anierbachii officina prodiit Basilea, an. 1506; Er. quam scilicet Desiderius Erasmus a se recensitam et emendatam curavit Frobeniano prelo excudi Basileæ, an. 1528; et Lov. id est, quam Lovaniensium Theologorum opera castigatiorem cæteris hactenus habebamus, ex Plantiniana typographia protectam an. 1576. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas, et insuper Lov. 1586, id est alteram Lovaniensium, datam Parisiis anno 1586, necnon Helm., id est, quam Georgius Caiixtus juris publici fecit Helmestadii, anno 1655

(a) inchoati circiter Christi annum 397 absoluti sub an. 426.

M.

sidera vero quibus demonstrandis intenditur, videre non posse. Et illi ergo, et isti me reprehendere desinant, et lumen oculorum divinitus sibi præberi deprecentur. Non enim si possum menibrum meum ad aliquid demonstrandum movere, possum etiam oculos accendere, quibus vel ipsa demonstratio mea, vel etiam illud quod volo demonstrare, cernatur.

4. Jamvero corum qui divino munere exsultant, et sine talibus præceptis, qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros intelligere atque tractare gloriantur, et propterea superflua voluisse me scribere existimant, sic est lenienda commotio, ut quamvis magno Dei dono jure lætentur, recordentur se tamen per homines didicisse vel litteras ; nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto viro Ægyptio monacho insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur; aut ab illo servo Barbaro christiano, de quo a gravissimis fideque dignissimis viris nuper accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam notitiam orando ut sibi revelarentur, accepit triduanis precibus impetrans ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo percurreret.

2

5. Au si hace quisque fals esse arbitratur, non ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est, qui se Scripturas sanctas sine duce homine gaudent nosse, et si ita est, vero et non mediocri gaudent bono; concedant necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudinc audiendi linguam suam didicisse, et aliam aliquam vel græcam vel hebræam vel quamlibet ceterarum, aut similiter audiendo, aut per hominem præceptorem accepisse. Jam ergo si placet, moneamus omnes fratres, ne parvulos suos ista doceant, quia momento ino temporis adveniente Spiritu sancto, repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt; aut cui talia non provenerint, non se arbitretur esse christianum, aut Spiritum sanctum accepisse se dubitet. Imo vero et quod per hominem discendum est, sine superbia discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine invidia tradat quod accepit: neque tentemus eum cui credidimus, ne talibus inimici versutiis et perversitate decepti, ad ipsum quoque audiendum Evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias, aut codicem legere, aut legentem prædicantemque hominem audire; et exspectemus rapi usque in tertium cœlum, sive in corpore, sive extra corpus, sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia verba, quæ non licet homini loqui (11 Cor. xn, 2-4), aut ibi videre Dominum Jesum Christum, et ab illo potius quam ab hominibus audire Evangelium.

6. Caveamus tales tentationes superbissimas et periculosissimas, magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet divina et cœlesti voce prostratum et instru

Mss. e Vaticanis duo, Barbarico Macario: quod servi lius nomen in aliis codicibus et apud Cassiodorum Senatorem, qui id miraculi profert in præfatione ad institutionu:n libros, frustra quæsivimus.

sic Mss. Editi vero, at si hæc,

ctum, ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta perciperet, atque copularetur Ecclesia (Act. 1x, 3-7): el centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes ejus, eleemosynasque respectas ei angelus nun tiaverit, Petro tamen traditum imbuendum; per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset, audiret (ld. x, 1-6). Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed abjecta esset humana conditio, si per homines hominibus Deus verbum suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. i, 17); si Deus de humano templo responsa non redderet, et totum quod discendum hominibus tradi vellet, de cœlo atque per Angelos personaret? Deinde ipsa charitas, quæ sibi invicem homines nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et quasi miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent.

7. Et certe spadonem illum qui Isaiam prophetam legens non intelligebat, neque ad angelum apostolus misit, nec ei per angelum id quod non intelligebat expositum, aut divinitus in mente sine hominis ministerio revelatum est; sed potius suggestione divina missus est ad eum, seditque cum co Philippus, qui noverat Isaiam prophetam, eique humanis verbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat, aperuit (Act. vin, 27 35). Nonne cum Moyse Deus loquebatur, et tamen consilium regendi atque administraudi tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet homine, et maxime providus et minime superbus accepit (Exod. xvш, 14-26)? Noverat enim ille vir, ex quacumque anima verum consilium processisset, non ei, sed illi qui est veritas, incommutabili Deo tribuendum esse.

8. Postremo quisquis se nullis præceptis instru ctum divino munere quæcumque in Scripturis obscurasunt intelligere gloriatur, bene quidem credit, et verum est, non esse illam suam facultatem quasi a seipso existentem, sed divinitus traditam; ita enim Dei gloriam quærit et non suam sed cum legit, et nullo sibi hominum exponente intelligit, cur ipse aliis affectat exponere, ac non potius eos remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem, sed illo intus docente intelligant? Sed videlicet timet ne audiat a Domino, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. xxv, 26, 27). Sicut ergo hi ea quæ intelligunt, produnt cæteris vel loquendo vel scribendo ; ita ego quoque si non solum ea que intelligant, sed etiam intelligendo ea quæ observent, prodidero, culpari ab eis profecto non debeo : quanquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi forte mendacium. Nam omne verum ab illo est, qui ait: Ego sum veritas (Joan. xiv, 6). Quid enim habemus quod non accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus (I Cor. iv, 7)?

9. Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit enuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit 1 Mss. viginti tres, intelligo,

ut alii quoque legcre noverint: uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quæ in Scripturis intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem præcipit quomodo intelligendum sit, similis est tradenti litteras, hoc est præcipienti quomodo sit legerdum : ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit; sic iste qui præcepta quæ conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis invenerit, quasdam regulas veluti litteras te

nens intellectorem alium non requirat, per quem sii›i quod opertum est retegatur; sed quibusdam vestigiis indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perveniat, aut certe in absurditatem prava sententiæ non incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere satis apparere possit huic officioso labori nostro non recte aliquem contradicere; tamen, si hujusmodi proœmio quibuslibet obsistentibus convenienter videtur esse responsum, hujus viæ quam in hoc libro ingredi volumus, tale nobis occurrit exordium

LIBER PRIMUS.

Principio fit artitio totius operis, quo scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum instituatur. Mox observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in bocce priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus frui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli fruitione inhærendum esse, eoque nos ipsius incarnatione Verbi et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiæ clavibus promoveri; inter eas vero res quæ in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturæ sacræ plenitudinem et finem esse geminanı charitatem, Dei proptes seipsum, ac proximi propter Deum.

CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scriptura tractatio; quæ cum Dei auxilio suscipienda.

4. Dux sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quæ intelligenda sunt, et modus proferendi quæ intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis presumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendum ne dare desinat cætera, cum ea que data sunt cœperimus impendere. Omnis enim res quæ dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait : Qui habet, dabitur ei (Matth. xш, 12). Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem crant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri cœpit, cophinos et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt (Id. xiv, 17-21; et xv, 34-38). Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quæ ad hoc opus aggrediendum jam Dominus præbuit, cum dispensari cœperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus.

[blocks in formation]

caput posuerat (Genes. xxvm, 11); neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham (Id. xxi, 13). Hæ namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellent signa; res cas videlicet quæ ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omre signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res es', omnino nihil est ; non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi carum aliquæ adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, posteal de signis disseremus ; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerar dum esse quod sunt, non quod aliud etiam præter seipsas significant.

CAPUT III. · Rerum divisio

3. Res ergo aliæ sunt quibus fruendum est, ali quibus utendum, alie quæ fruuntur et utuntur. Illæ quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quæ nos beatos faciunt, pervenire, atque his inhærere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si cis quibus utendum est frui volucrimus, impeditur. cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur, vel etiam revocemur, inferiorum amore præ pediti.

CAPUT IV. - Frui et uti, quid sit.

4. Frui enim est amore alicui rei inhærere propter seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est, Nam usus illicitus, abusus potius vel abusio nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque pere... grinatione utique miscri et miseriam finire cupientos,

in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam, qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amœnitates itineris, et ipsa gestatio vehicuforum nos delectaret, et conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemas cito viam finire, et perversa suavitate implicati alienaremur a patria, cujus suavitas faceret beatos: sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino (II Cor. v, 6), si redire in patriam volumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum; ut invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. 1, 20), hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus æterna et spiritualia capiamus.

CAPUT V. - Deus Trinitas, res qua fruendum.

5. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quædam summa res, communisque omnibus fruentibus ca; si 'tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tante excellentiæ conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita dicitur Trinitas hæc, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. x1, 36). Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus ; et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus, Filius mec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius; sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus æternitas, eadem incommutabilitas, cadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu sancto unitatis æqualitatisque concordia: et tria hæc unum omnia propter Patrem, æqualia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum.

CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

1

[ocr errors]

6. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Imo vero nihil me aliud quam dicere voluisse sentio: si autem dixi, non hoc est quod dicere volui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est ; quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio que pugna verborum, quoniam si illud est ineffabile, quod dici non potest, non est ineffabile quod vel ineffabile dici potest. Quæ pugna verborum silentio cavenda potius quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit human vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur ; sed tamen omnes latina linguæ scios, cum aures eorunı sonus iste tetigerit, movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalenque naturam.

Apud Am. Fr. et Mss. septemdecim, socios.

[blocks in formation]

1

7. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in cœlo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quæ ad corporis seusum, partim. eis que ad animi intelligentiam pertinent; illí qui, dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum cœlum, aul quod in cœlo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum, Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ea forma quæ optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si cam cæteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant, et potius multos aut innumerabiles qualis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. I autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus cum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus etiam et spiritualibus, omuibus mutabilibus præferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei. dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod cæteris rebus omnibus anteponunt. CAPUT VIII.

Deus cum sit sapientia incommutabitis, rebus omnibus anteponendus.

8. Et quoniam omnes qui de Dco cogitant, vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant, et quæcumque illis forma occurrerit corporis, eam vita vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi anteponunt; eamque ipsam viventem corporis formam, quantalibet luce præfulgeat, quantalibet magnitudine præemineat, quantalibet pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur intelligunt, eamque illi moli quæ ab illa vegetatur et animatur, dignitate incomparabili præferunt. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu vegetantem invenerint, qualis est arborum, præponunt eis sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus intelligentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur præponere, illam scilicet vitam quæ non aliquando desipit, aliquando sapit, sed est potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepla sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at vero ipsa Sapicntia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest. Quam si non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe ' regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident; nee uspiam nisi supra suam

Editi, sic cam. At Mss. prope omnes, si eam.

2 Ita in Mss. plerisque, ubi in editis habetur, Ipsam qua

que.

caturam vident, quandoquidem se vident mutabiles. CAPUT IX. · Sapientiam immutabilem mutabili

præferendam esse omnes norunt.

9. Nemo est enim tam impudenter' insulsns qui dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem vitam mutabili esse præferendam? Idipsum enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter præsto est. Et hoc qui non videt, ita est quasi cæcus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum ejus tam claræ ac præsentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et refugit, consuetudine umbrarum carnalium invalidam mentis aciem gerit. Pravorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines; osteriora atque inferiora sectantes, quam illud quod esse melius atque præstantius confitentur. CAPUT X. - Ad videndum Deum purgandus animus. 10. Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit, que incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit Consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhærere perspectæ 2. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique præsens est, locis movemur, sed bono studio bonisque moribus.

CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

11. Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantæ etiam nostræ infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis præberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1, 25). Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam. CAPUT XII.· Quomodo Sapientia Dei ad nos venit, Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit præsens, corum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (I Cor. 1, 21).

12. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura, homines configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eum non cogno

1 In excusis, tam imprudenter. In Mss. tredecim, tam impudenter.

* puliti, inhærere perfecte. Elegantius Mss., perspectæ.

vit (Joan. 1, 10). Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes?

CAPUT XIII. Verbum caro fuctum est. Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14)? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suæ mutationis 1 assumit : ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est, ut habitaret in nobis, CAPUT XIV.

1

Hominem quomodo sanarit Dei
Sapientia.

13. Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic
ista curatio peccatores sanandos reficiendosque sus-
cepit. Et quemadmodum medici cum alligant vulnera,
non incomposite, sed apte id faciunt, ut vinculi utili-
tatem quædam pulchritudo etiam consequatur: sic
medicina Sapientiæ per hominis susceptionem nostris
est accommodata vulneribus; de quibusdam contrariis
curans, et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille
qui medetur vulneri corporis, adhibet quædam con-
traria, sicut frigidum calido, vel humidum sicco, vel
si quid aliud hujusmodi; adhibet etiam quædam si-
milia, sicut linteolum vel rotundo vulneri rotundum,
vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eam-
dem membris omnibus, sed similem similibus coaptat:
sic sapientia Dei hominem curans, seipsam exhibuit
ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo
per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit
ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei
stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapien-
tia vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus
Deum; sic ista quæ vocatur stultitia, Sapientia est
vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi
sumus, ut moreremur; Christus mortalitate bene usus
est, ut viveremus. Corrupto animo feminæ ingressus
est morbus; integro corpore feminæ processit salus.
Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo
virtutum ejus vitia nostra curantur. Jamvero similia
quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhi-
bita, illa sunt, quod per feminam deceptos per femi-
nam natus, homo homines, mortalis mortales, morte
mortuos liberavit. Multa quoque alia diligentius con-
siderantibus quos instituti operis peragendi necessitas
non rapit, vel a contrariis, vel a similibus medicine
christianæ apparet instructio.
CAPUT XV. -

Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

14. Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in cœlum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium conAm. et Er.: Fine aliqua labe, sino mutatione.

« PredošláPokračovať »