Obrázky na stránke
PDF
ePub

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA EPISTOLAM MANICHEI

Quam vocant Fundamenti

LIBER UNUS (a).

+✨OODI€8.

Refellit priores partes Epistolæ Manichæi, ostendens ipsum pro manifesta quam pollicebatur, et pro certa cognitione, nonnisi incerta et absurda déliramenta suis sectatoribus proponere.

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]

1. Hæretici sanandi magis quam perdendi. Unum verum Deum omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et rogavi et rogo, ut in refellenda et revincenda hæresi vestra, Manichæi, cui et vos fortasse imprudentius quam malitiosius adhæsistis, det mihi mentem pacaLam atque tranquillam, et magis de vestra correctione, quam de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per suos servos regna subvertat crroris ; ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius, quam perdendos jubet. Et quidquid divinitus ante illud ultimum judicium vindicatur, sive per improbos sive per justos, sive per nescientes sive per scientes, sive occulte sive palam; non ad interitum hominum, sed ad medicinam valere credendum est: quam qui respuerint, extremo supplicio præparantur. Quapropter cum in hac universitate rerum, alia sint quæ valent ad corporalem vindictam, sicut ignis, et venenum, et morbus, et cætera hujusmodi; alia quibus apud seipsum non molestiis corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueis animus puniatur, sicuti est damnum, exsilium, orbitas, contumelia, et his similia; quædam vero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, disputationes; et quacumque sunt talia: horum omnium quædam etiam per malos nescientes operatur summa Dei justitia, quædam autem per scientes bonos. Nostrum igitur fuit eligere et optare meliora, ut ad vestram correctionem aditum haberemus, non in contentione et æmulatione et persecutionibus; sed mansuete consolando, benevole cohortando, leniter disputando : sicut scriptum est, Servum autem Domini non oportel litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. 11, 24, 25). Nostrum ergo fuit velle has partes expetere :

Dei est volentibus et petentibus donare quod bonum

est.

CAPUT II. 2. Causæ cur mitius agendum cum Manichæis. Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piæ mentis serenitate superare. Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quanta difficultate sanetur oculus interio. ris hominis, ut possit intueri solem suum : non istum quem vos colitis cœlesti corpore, oculis carncis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum de quo scriptum est per prophetam, Ortus est mihi justitiæ sol (Malach. iv, 2); et de quo dictum est in Evangelio, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Illi in vos sæviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex quantulacumque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos sæviant, qui nunquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident.

CAPUT III. 3. Augustinus quondam manichæus. Ego autem qui diu multumque jactatus tandem respicere potui quid sit illa sinceritas, quæ sine inanis fabule narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei, variis opinionibus erroribusque collectas vix miser merui Domino opitulante convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis, tam tarde clementissimo medico vocanti blandientique subjeci ; qui diu flevi, ut incommutabilis et immaculabilis substantia concinentibus divinis Libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quæ vos diuturna consuctudine implicatos et constrictos tenent, et quæsivi curiose, et attente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios pertinaciter animoseque de

ADMONITIO Pг. BENEDICTINORUM.

Ad emendandum librum contra Epistolam Manichæi contulimus editiones Am. Er. et Lov. cum antiquissimo Corbeiens. codice, cum Gemmeticensi, Casalino, Colbertino, Sorbonico, Victorinis duobus, et duobus Vaticanis, cuinque variis lectio nibus quinque Belgicorum.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

(a) Scriptus circiter annum 397.

Sola editio Lov., perspicere.

fendi; sævire in vos omniue non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et

coccus errarem.

4. Ut autem facilius mitescatis, et non inimico animo vobisque pernicioso mihi adversemini, illud quovis judice impetrare me a vobis oportet, ut ex utraque parte omnis arrogantia deponatur. Nemo nostrum dicat jam se invenisse veritatem : sic eam quæramus, quasi ab utrisque nesciatur. Ita enim diligenter et concorditer quæri poterit, si nulla temeraria præsumptione inventa et cognita esse credatur. Aut si hoc a vobis impetrare non possum, saltem illud concedite, ut vos tanquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. Justum puto esse quod postulo: hac sane lege servata, ut vobiscum non orem, non conventicula celebrem, non Manichari nomen accipiam, si non mihi de omnibus rebus ad salutem animæ pertinentibus sine ulla caligine rationem perspicuam dederitis.

CAPUT IV.-5. Argumenta fidei catholicæ. In catholica enim Ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cujus cognitionem pauci spirituales in hac vita perveniunt, ut cam ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant: cxteram quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit: ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in Ecclesia esse catholica non creditis; multa sunt alia quæ in ejus gremio me justissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium : tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firinata

tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad præsentem episcopatum successio sacerdotum tenet postremo ipsum Catholicæ nomen, quod non sine causa inter tam multas hæreses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes hæretici se catholicos dici velint, quærenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatur, nullus hæreticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot et tanta nominis christiani charissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia, etiamsi propter nostræ intelligentiæ tarditatem vel vitæ meritum veritas nondum se apertissime ostendat. Apud vos autem, ubi nihil horum est quod me invitet ac teneat, sola personat veritatis pollicitatio: quæ quidem si tam manifesta monstratur, ut in dubium venire non possit, præponenda est omnibus illis rebus, quibus in Catholica tencor; si autem tantummodo promittitur, et non exhibetur, nemo me movebit ab ea fide quæ animum incum tot et tantis nexibus christianæ religioni astringit.

CAPUT V. — 6. Contra titulum Epistolæ Manichæi.

[blocks in formation]

3

Videamus igitur quid me doceat Manichæus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti Epistolam dicitis, ubi totum pene quod creditis continetur. Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, illuminati dicebamur a vobis '. Certe sic incipit: Manichæus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Hæc sunt salubria verba, de perenni ac vivo foute. Jam eum bona patientia, si placet, attendite quid quæram. Non credo istum esse apostolum Christi. Quæso ne succenseatis, et maledicere incipiatis. Nostis enim me statuisse, nihil a vobis prolatum temere credere. Quæro ergo quis sit iste Manichæus? Respondebitis Apostolus Christi. Non credo quid jam dicas aut facias, non habebis ; promittebas enim scientiam veritatis, et nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium mihi fortasse lecturus es, et inde Manichæi personam tentabis asserere. Si ergo invenires aliquem, qui Evangelio nondam credit, quid faceres dicenti tibi, Non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholice Ecclesiæ commovere! auctoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus, Crede Evangelio; cur cis non obtemperem dicentibus mihi, Noli credere Manichæis? Elige quid velis. Si dixeris, Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodein vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris, Noli Catholicis credere; non recte facies per Evangelium me cogere ad Manichai fidem, quia ipsi Evangelio Catholicis prædicantibus credidi. Si autem dixeris, Recte credidisti Catholicis laudantibus Evangelium; sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichæum usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione quod vis credam, quod non vis non credam? Multo enim justins atque cautius facio, si Catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere jusseris, sed manifestissime ac apertissime scire aliquid feceris. Quocirca si mihi rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus præcipientibus Evangelio credidi; et his jubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in Evangelio aliquid apertissimum de Manichæi apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui jubent ut tibi non credam qua infirmata, jam nec Evangelio credere potero, quia per eos illi credideram; ita nihil apud me valebit, quidquid inde protuleris. Quapropter si nihil manifestum de Manichæi apostolatu in Evangelio reperitur, Catholicis potius credam quam tibi. Si autem aliquid inde manifestum pro Manichão legeris, nec illis, nec tibi: illis, quia de te mibi mentiti sunt; tibi autem, quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti

1 Editi Am. et Er., inclinati dicebimus, men. Lov., inclinati ducebamur a vobis. Duo Mss., unclinatis discebatur a nobis. Tandem vetustissimus Corbeiensis codex: Illunanati dicebamur a vobis. Favet huic lectioni quod infra, in capite 23 legitur de eadem Epistola : quæ fere omumbus qua apud vos illuminati dicuntur, volet esse notissima.

[ocr errors]

sunt. Sed absit ut ego Evangelio non credam. Illi enim credens, non invenio quomodo possim etiam tibi credere. Apostolorum enim nomina, quæ ibi leguntur (Matth. x, 2-4; Marc. 11, 13-19, et Luc. vi, 13-16), non inter se continent nomen Manichæi. In locum autem traditoris Christi quis successerit, in Apostolorum Actibus legimus (Act. 1, 26): cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus historiam (ld. ix). Lege mihi jam, si potes, in Evangelio, ubi Manichæus apostolus dictus est; vel in aliquo alio libro, cui me jam credidisse confiteor. An illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot et quanta sint, qua me revocent et deterreant ne Manichæco credam.

CAPUT VI.7. Cur apostolum Christi se scrivserit. Quæro enim, cur epistolæ hujus principium sit, Manichæus apostolus Jesu Christi; et n'n sit, Paracletus apostolus Jesu Christi. Si autem missus a Christo Paracletus Manichæum misit, cur lego, Manichæus apostolus Jesu Christi ; et non potius, Manicharus apostolus Paracleti? Si dicis ipsum esse Christum, qui est etiam Spiritus sanctus, contradicis ipsi Scripturæ, ubi Dominus ait, Et alium Paracletum millam vobis (Joan. xiv, 16). Si autem Christi nomen ideo recte positum putas, non quia ipse est Christus, qui et Paracletus, sed quia ejusdem sunt ambo substantia; id est, non quia unus est, sed quia unum sunt : poterat et Paulus dicere, Paulus apostolus Dei Patris; quia dixit Dominus, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30). Nusquam hoc dicit: sed nec quisquam Apostolorum Patris se apostolum scribit. Quid sibi ergo vult ista novitas? Nonne vobis videtur nescio quam redolere fallaciam? Certe si nibil interesse arbitratus est, cur non varie in aliis epistolis apostolum Christi se nominat; in aliis, Paracleti? Sed Christi semper audivi, quotiescumque audivi Paracleti autem nec semel. Quid hoc esse causæ arbitramur, nisi quia illa superbia, mater omnium hæreticorum, impulit hominem, ut non missum se a Paracleto vellet videri; sed ita susce ptum, ut ipse Paracletus diceretur? Sicut Jesus Christus homo, non a Dei Filio, id est Virtute et Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, missus est; sed ita susceptus seeundum catholicam fidem, ut ipse esset Dei Filius, id est, in illo ipso Dei Sapientia sanandis peccatoribus 1 appareret : sic se ille voluit a Spiritu sancto, quem Christus promisit, videri esse susceptum, ut jam cum audimus Manichæum Spiritum sanctum, intelligamus apostolum Jesu Christi, id est, missum a Jesu Christo, qui eum se missurum esse promisit. Singularis audacia ista, et ineffabile sacrilegium!

[blocks in formation]

Filius et Spiritus sanctus, vobis etiam confitentibus, non dispari natura copulentur, cur hominem su ceplum a Spiritu sancto Manichæum, non putatis turpe, natuin ex utroque sexu prædicare; hominem autem susceptum ab unigenita Sapientia Dei, natum de virgine credere formidatis? Si caro humana, si concubitus viri, si uterus mulieris non potuit inquinare Spiritum sanctum; quomodo potuit uterus virginis inquinare Dei Sapientiam? Manichæus ergo iste qui do sancto Spiritu et evangelica lectione gloriatur, necesse est vobis concedat, aut missum se esse a Spiritu sancto, aut susceptum. Si missus est, Paracleti se apostolum dicat; si susceptus, concedat ci hominem matrem quem suscepit unigenitus Filius, si ei quem suscepit Spiritus sanctus concedit et patrem. Credat virginitate Maria Verbum Dei non esse pollutum, si concubitu parentum suorum Spiritum sanclum non potuisse pollui ut credamus hortatur. Quod si dixeritis, non in utero vel ante uterum, sed jamnatum Manichæum a Spiritu sancto esse susceptum, sufficit ut fateamini habuisse carnem de viro et femina procreatam. Cum enim vos non timeatis viscera et sanguinem Manichæi de humano concubitu venientein, et intestina fimo plena, quæ illa caro gestabat, et his omnibus non credatis contaminatum esse Spiritum sanctum, a quo illum hominem susceptum esse creditis cur ego uterum virginalem et intacta genitalia reformidem, et non potius credam Sapientiam Dei in ipsis maternis visceribus homine suscepto iinmaculatam sinceranique mansisse? Quapropter quoniam sive missum, sive susceptum a Paracleto se Manichæus vester affirmet, nihil horum poterit obtiHere: ego jam cautior neque missum eum credo, neque susceptum.

CAPUT VIII. 9. Festum natalis Manichæi. Nam quod addidit dicens, providentia Dei Patris ; quid aliud ambivit Jesu Christo nominato, cujus sc dicit apostolum, et Deo Patre, cujus providentia missum se dicit a Filio, nisi ut Spiritum sanctum ipsum tertium esse crederemus? Sic enim scribit: Manichæus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Spiritus sanctus nominatus non est, qui ma xime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatun suum Paracleti promissione commendat, ut evangelica auctoritate imperitos premat. Quod cum a vobis quæritur, respondetis utique Manichæo apostolo nominato, Spiritum sanctum paracletum nominari, quia in ipso venire dignatus est. Quæro ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis cum dicit catholica Ecclesia, eum in quo venit divina Sapientia, natum esse de virgine: cum vos cum in quo Spiritum sanctum venisse prædicatis, natum de femina vire mixta nihil horreatis. Quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichæus, qui per Christi nomen ad imperitorum animos aditum quærit, pro Christo ipso se coli voluit. Hoc unde conjiciam, breviter dicam. Cum sæpe a vobis quærerem illo temEditi, necesse est ut nobis concedat. Vss. vero, necesa est vobis concedat.

Sic meliores Mss. Editi vero, homini.

[ocr errors]

pore quo vos audiebam, quæ causa esset quod Pascha Domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretur, nullis vigiliis, nullo prolixiore jejunio indicto Auditoribus, nullo denique festiviore apparatu; cum vestrum bema (a), id est, diem quo Manichæus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et pretiosis linteis adornato, ac in promptu posito et objecto adorantibus, magnis honoribus prosequamini : hoc ergo cum quærerem, respondebatur ejus diem passionis celebrandum esse qui vere passus esset; Christuin autem qui natus non esset, neque veram, sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. Quis non ingemiscat, homines qui se christianos dici volunt, timere ne polluatur veritas de virginis utero, et de mendacio non timere? Sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter attenderit, idco negari a Manichæo Christum natum esse de femina, et humanum corpus habuisse, ne passio ejus, quod totius jam orbis festissimum tempus est, ab eis qui sibi credidissent celebraretur, et non tanta devotione diem mortis suæ desiderata solemnitas honoraret? Hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod per Pascha frequentabatur: quoniam vehementius desiderabamus illum diem festum, subtracto alio qui solebat esse dulcissimus.

[ocr errors]

CAPUT IX. 10. Spiritus sanctus quando missus. Fortasse dicas mihi : Quando ergo venit a Domino promissus Paracletus? Hic ego si non haberem aliud quod crederem, facilius eum adhuc venturum exspectarem, quam per Manichæum venisse concederem. Nunc vero cum in Actibus Apostolorum manifestissime sancti Spiritus prædicetur adventus, quæ me necessitas cogit hereticis tam periculose et tam facile credere? In libro enim memorato sic scriptum est: Primum quidem sermonem fecimus de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere in die qua Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et præcepit prædicare Evangelium. Quibus præbuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus est eis per dies quadraginta, et docens de regno Dei, el quomodo conversatus sit cum illis, et præceperit eis 3 ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo. Quoniam Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi estis non post multos dies istos usque ad Pentecosten. Illi quidem cum venissent, interrogabant eum, dicentes : Domine, si hoc in tempore repræsentaberis, et quando regnum Israel *. Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerusalem, e! in tota Judæa et Samaria, et usque in totam terram (Act. 1, 8).

1 In Mss., quod pro Pascha frequentabatur. Apud Er. Lugd. Ven. Lov., feci. M.

3 Apud Lugd. Ven. Lov., conversatus est cum illis, et præcepit eis.

M.

Apud Er. Lugd., repræsentabis regnum Israel? Ven., a) Lêma, id est. gradus.

Ecce habes ubi commemoravit discipulos pollicitatio nis paternæ, quam ex ore ejus audierant de Spirita sancto venturo. Nunc videamus quando sit missus Paulo post enim sequitur, et dicit: In illo tempores quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul in unum: et factus est subito de colo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes; et visæ sunt illis linguæ divisæ quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum. Et inipleti sunt omnes Spiritu sancto, el cœperunt loqui linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis autem fuerunt habitantes Judæi homines ex omni natione quæ est sub cœlo. Et cum facta essel vox, collecta est turba, e! confusa est; quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes cos- Stupebant autem et mirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilæi? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitæ, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam et Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam. Egyptum et regiones Africa, quæ est ad Cyrenen; et qui advenerant Romani, et Judæi, et incolæ *, el Cretes, et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem, et hæsitabant ob id quod factum est, dicentes : Quidnam hoc vult esse? Alii autem irridebant, dicentes: Hi musto omnes onerati sunt (Act. 1, 1-13). Ecce ubi venit Spiritus sanctus : quid vultis amplius? Si Scripturis credendum est, cur non his potius credam, quæ robustissima auctoritate firmate sunt; quae cum ipso Evangelio, promissum Spiritum sanctum pariter credimus, innotescere populis et commendari posteris prædicarique meruerunt? Hos ergo Actus Apostolorum Evangelio pari auctoritate conjunctos cum lego, invenio non solum esse promissum illis veris Apostolis sanctum Spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus.

ubi

CAPUT X.-11. Spiritus sanctus bis datus. Clarificatio enim Domini nostri apud homines, resurrectio est a mortuis, et in cœlum ascensio. Scriptum est autem in Evangelio xarà iwá»›n› : Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. vii, 39). Si ergo propterea nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus, clarificato Jesu necessario statim datus est. Et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum Deum, bis etiam datus est Spiritus sanctus: semel, postquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in faciem discipulorum, dicens, Accipite Spiritum Santum (Id. xx, 22). Et iterum, postquam ascendit in cœlum, decem diebus transactis: qui numerus perfectionem significat; cum septenario numero, quo condita universa consistunt, additur Trinitas conditoris. De quibus rebus inter spirituales viros pia cauteque multa tractantur. Sed ego a proposito non

[blocks in formation]

recedam suscepi enim prius vobiscum sic agere, ut non ego vos doceam, quod superbum fortasse arbitramini; sed tanquam ipse a vobis discere studeam, quod novem annis non potui. Quapropter habeo quibus Litteris credam de adventu Spiritus sancti, qui bus me credere si prohibetis, ne temere credam quod nescio; sic enim soletis monere; multo minus vestris litteris credam. Quare, aut omnes libros 1 auferte de medio, et disputando pandite veritatem, de qua dubitare non possim: aut tales proferte libros, quibus non mihi cum arrogantia imponatur quod credam, sed exhibeatur sine fraude quod discam. Fortasse, inquis, et hæc epistola talis est. Nolo ergo in ejus limine ulterius immorari: interiora videa

mus.

--

CAPUT XI. 12. Veritatem pollicetur Manichæus, non exhibet. Hæc sunt, inquit, salubria verba, ex perenni ac vivo fonte; quæ qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quæ insinuant custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum æterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit. Et hæc, ut videtis, pollicitatio est, nondum exhibitio veritatis : et vos quoque animadvertere facillime potestis, isto velamine quoslibet errores fucari posse, ut imperitorum animis per ornatam januam latenter irrepant. Si enim diceret: Hæc sunt pestifera verba, ex venenoso fonte; quæ qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quæ insinuant custodierit, nunquam erit vitæ restituendus, verum pœnali et ærumnosa morte afficietur (nam profecto miser est judicandus, qui hac inferna implicatus imperitia fuerit, per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit ); si ergo hoc diceret, verum diceret: sed libro huic non solum nullum conciliaret lectorem; sed omnes in quorum manus incidisset, in maxima odia concitaret. Quamo! rem ad consequentia transeamus, nec nos ista decipiant que possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis verba communia. Quid ergo sequitur?

13. Pax, inquit, Dei invisibilis, et veritatis nolitia sit cum fratribus sanctis et charissimis, qui mandatis cœlestibus credunt pariter atque deserviunt. Ita sit, ut dicit. Nam et ista benigna et acceptissima optatio est. Tantum meminerimus hæc et a bonis doctoribus et a deceptoribus dici posse. Itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. Nec illa quæ adhuc sequuntur, improbaverim adjungit enim, Sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursatione maligna, et a laqueis mundi. Et omnino quidquid in hujus epistole principio scriptum est, donec veniatur ad causant, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum operæ consumatur. Jam ergo evidentissimam pollicitationem hominis videamus. ! CAPUT XII. 14. Deliramenta Manichæi. Præ

Editi, aut vestros libros omnes. Abest, vestros, a Mss. • Corbeiensis codex, ab omni incursione maligna.

.

De co

lium ante mundi constitutionem commissum. igitur, inquit, frater dilectissime Pattici1, de quo mihi significasti, dicens, Nosse te cupere cujusmodi sic nativitas Adæ et Evæ, utrum verbo sint idem prolazi, an primogeniti ex corpore: respondebitur tibi ut congruit. Namque de his a plerisque, in variis scripturis relatio nibusque dissimili modo insertum atque commemoratum est. Quapropter veritas istius rei ut sese habet ab universis fere gentibus ignoratur, et ab omnibus qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. Si enim illis super Adæ et Eva generatione provenisset manifesto cognoscere, nunquam corruptioni et morti subjacerent. Manifestam ergo cognitionem hujus rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti subjiciamur. Et si adhuc parum est, vide quid sequatur: Necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda, ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perveniri. lloc est quod dicebami, sic mihi demonstrari debere veritàtem, ut ad eamdem sine ulla ambiguitate perveniam. Quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis evidentissimæ atque certissimæ ex catholico christiano quibuslibet contradicentibus manichæum me ficri non puderet. Jam igitur audiamus quid afferat.

15. Unde si tibi videtur, inquit, ausculta prius quæ fuerint ante constitutionem mundi, et quo pacto prælium sit agitatum, ut possis luminis sejungere naturam ac tenebrarum. Jam incredibilia et falsa omnino proposuit. Quis enim credat ante constitutionem mundi ullum prælium fuisse commissum? Et tamen si est credibile, modo nos non credere, sed cognoscere venimus. Nam qui dicit Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem; eam tamen quam vel auditam vel lectam possumus credere, non expertam comprehensamque cognoscere. Cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret ; non enim ea promisit, quæ cogeret credere, sed que possem sine ulla ambiguitate cognoscere: quomodo eum non repudiabo, quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia? Sed quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? Audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate quod sequitur.

CAPUT XIII. - 16. Duæ substantiæ contrariæ. Regnum luminis. Incerta pro certis tradi a Manichæo. Hæc quippe, inquit, in exordio fuerunt, duæ substantiæ a sese divisæ. Et luminis quidem imperium tenebat Deus Pater, in sua sancta stirpe perpetuus, in virtute ma gnificus, natura ipsa verus, æternitate propria semper exsultans, continens apud se sapientiam et sensus vitales per quos etiam duodecim membra luminis sui comprehendit, regni videlicet proprii divitias affluentes. In unoquoque autem membrorum ejus sut 1 Editi, dilectissime audisti. Vetus codex Corbeiensis ante mille annos scriptus, loco, andisti, habet, Pattici: forte no men illius cui Epistolam dedit Manichæus.

2 Am. et plures MSS., recelationibusque.

Sic Mss. Editi vero, æternitate propria exsultans, s. mper continens, etc.

Nonnulli MSS., per quam.

« PredošláPokračovať »