Obrázky na stránke
PDF
ePub

710 Horrescit visu subito, causasque requirit Inscius Aeneas; quae sint ea flumina porro, Quive viri tanto complerint agmine ripas.

Tum pater Anchises: “Animae, quibus altera fato Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam 715 Securos latices et longa oblivia potant.

Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
Iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
Quo magis Italia mecum laetere reperta.”

"O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est 720 Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti

Corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?"
“Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo."
Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

66

'Principio caelum ac terras camposque liquentes 725 Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. 730 Igneus est ollis vigor et caelestis origo

735

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque

auras

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

"Quin et supremo cum lumine vita reliquit,

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.

Ergo exercentur poenis, veterumque malorum 740 Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto

Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.

Quisque suos patimur Manes; exinde per amplum Mittimur Elysium; et pauci laeta arva tenemus, 745 Donec longa dies, perfecto temporis orbe, Concretam exemit labem, purumque relinquit Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, 750 Scilicet immemores supera ut convexa revisant Rursus et incipiant in corpora velle reverti.”

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam Conventus trahit in medios turbamque sonantem, Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset 755 Adversos legere, et venientum discere vultus.

760

"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

Inlustres animas nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua fata docebo.

[ocr errors]

A

"Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles;
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
765 Educet silvis regem regumque parentem;
Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
"Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
Et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet,
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

770 Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
Qui iuvenes! quantas ostentant, aspice, vires,
Atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
Hi Collatinas imponent montibus arces,

775 Pometios Castrumque Įnui Bolamque Coramque. Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. “Quin et avo comitem sese Mavortius addet

? Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae,
780 Et pater ipse suo superum iam signat honore?
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi múro circumdabit arces,
Felix prole virum: qualis Berecyntia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deum partu, centum complexa nepotes,
Omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
"Huc geminas nunc ecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli

790 Progenies, magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
extra sidera tellus,

795 Proferet imperium ;

Extra anni solisque vias, ubi cacufer A Atlas
Axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divum et Maeotia tellus,
800 Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

طلبه

Nec vero Alcides tantum telluris obivit,

Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
Nec, qui pampineis victor iuga flectit haben
805 Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.

Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

FRIEZE'S AENEID - 12

[ocr errors]

Quis procul ille autem ramis insignis olivae,
Sacra ferens? Nosco crimes incanaque menta
810 Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra

Missus in imperium magnum, Cui deinde subibit,
magline
'Otia qui rumpet patriae resides que movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
sustful
815 Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
rejoyán

Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam Ultoris Bruti, fascesque videre receptos? Consulis imperium hic primus saevasque secures 820 Accipiet, natosque pater nova bella moventes Ad poenam pulchra pro libertate vocabit Infelix! Utcumque ferent ea facta minores, Vincet amor patriae audumque immensa cupido? Quin Decios Drusosque procul saevumque securi 825 Aspice Torquatum et referentem signa Camillum. "Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, Concordes animae nunc et dum nocte premuntur, Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, 830 Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci Descendens, gener adversis instructus Eois! Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, Neu patriae validas in viscera vertite vires; Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

835 Proice tela manu, sanguis meus!

Mouse

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
840 Ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

"Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, re

linquat?

Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem,
Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem ?
845 Quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
Orabunt causas melius, caelique meatus

850 Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos."

855

860

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
"Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
Ingreditur, victorque viros supereminet omnes
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino."
Atque hic Aeneas; una namque ire videbat
Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu :
"Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

865 Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.”

Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : "O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum; Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra 870 Esse sinent. Nimium vobis Romana propago Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urn

« PredošláPokračovať »