Obrázky na stránke
PDF
ePub

mediate infusæ a Deo, de his enim tantum loquimur, sunt quædam participationes exemplarium, seu idearum divinarum, sed idea simplicissima Dei repræsentat res plures, cur ergo ab illa non poterit prodire aliqua illius participatio, quæ in plurium rerum repræsentatione illam imitetur, licet neque in modo, neque in multitudine, et varietate illam possit exæquare? Certe nulla potest reddi ratio, quia ad repræsentandum plura modo limitato, non est, cur sit necessaria perfectio simpliciter infinita qua necessitate seclusa, in aliis fiet facile æquiparatio. Et ita valida sit illatio a forma increata ad creatam, non quia hæc sit æqualis illi, sed quia potest illam imitari in eo, quod infinitam perfectionem non requirit. Quia ad perfectionem ideæ increatæ pertinet, ut possit sese communicare per quamdam eminentem participationem, quæ infinitatem simpliciter non includat.

4. Richardi responsio ad proximam rationem refellitur.Quod autem Richardus et alii respondent, etiam dari singulas ideas singularum rerum, vel naturarum, et in Deo esse posse infinitas ideas, in Angelo autem non posse esse infinitas species, frivolum est, quia ideæ non multiplicantur in Deo secundum rem, sed secundum rationem : nos autem loquimur de idea, quatenus in reipsa est res simplicissima et repræsentet plura et inde concludimus, non repugnare hoc formæ creatæ in suo gradu. Sicut autem illa forma divina per habitudinem ad plures res distinguitur a nobis in plures ideas ratione distinctas, ita potest species repræsentans res plures, licet in re una sit, ratione distingui in plures per habitudinem ad res repræsentatas. Hic autem de unitate reali agimus, non rationis. Tertio id declaratur ex eodem D. Thoma quia species est proximum intelligendi principium efficiens, sed duæ virtutes activæ diversorum effectuum, et ordinis inferioris possunt uniri in una virtute superiori, ut D. Thomas supra ponit exemplum in humana prudentia comparata ad particulares quasi prudentias animalium et 2. cont. Gent., cap. 98, id declarat per virtutes eminentiores causarum universalium Nam species hæc (inquit) est universalis virtute ad modum formæ agentis in causa universali, quæ quanto fuerit universalior, eo ad plura se extendet, et efficacius producet. Sicut ergo in aliis virtutibus creatis hoc non repugnant, non est, cur in speciebus intelligibilibus impossibile cogitetur.

5. Secunda conclusio probatur auctor.

-

Intelligibiles Angelorum species sunt universales. Probatur ratione. - Dico ergo secundo, Angelorum species intelligibiles universales esse. Ita docet D. Thomas, dicta q. 55, art. 3 et 2, contr. Gent., cap. 96 et 98, et in 2, d. 3, q. 3, art. 2, ubi Capreolus, q. 2, art. 1, concl. 7, et art. 3, ad argumenta contra illam, et Bonaventura, 2. p. distinctionis, art. 2, q. 1, ad 1, Ægidius, 2 p. distinctionis, q. 2, art. 2, dub. 3 et 4, Argentina, q. 2, art. 4, et omnes Thomista, ac moderni in citatis locis. Et tenuit Albertus, de quatuor coæquævis, 1, p., q. 5, art. 12. Et idem sentit Henricus, quodlib. 5, q. 14, ponens in Angelo unum habitum, qui sit principium cognoscendi omnia, nam illum èsse speciem intelligibilem supra ostendimus. Probatur primo, quia hæc specierum universalitas non est impossibilis simpliciter, ut ostensum est, nec etiam excedit gradum perfectionis ordinis naturalis, quia tota illa perfectio unius speciei potest esse in entitate ordinis naturalis, quia nec ex objecto, nec ex modo, nec alio capite supernaturalitatem includit. Possunt ergo tales species universales esse connaturales alicui substantiæ creatæ intellectuali, ergo de facto tales species connaturales sunt Angelis creatis, ac subinde tales sunt species, quæ a principio illis infusæ fuere. Probatur consequentia, primo quia Angeli sunt in supremo gradu substantiarum intellectualium, et in illo habent magnam intelligendi efficaciam, et virtutem, ergo verisimile est, habere vim intelligendi superiorem, et quæ per unum principium plura valeat intelligere, quia virtus quo perfectior est, eo est simplicior, et magis unita. Secundo quia quod homines singula individua per singulas species cognoscant, provenit ex imperfectione, et ex modo acquirendi species per sensus ergo cum Angeli sint superioris ordinis, et habeant altiorem modum obtinendi species, et possint facile universales species recipere, hoc est naturali eorum perfectioni ac excellentiæ sui luminis magis consentaneum : nam quæ in inferioribus divisa sunt, in superioribus inveniuntur unita. Tertio potest hoc confirmari solvendo argumenta in oppositum: nam ex illis constabit, nullam esse in hoc modo intelligendi repugnantiam, vel difficultatem, imo esse maxime consentaneum perfectioni intelligendi, quam in Angelis reperiri verisimillimum est: ac proinde non esse illis denegandam.

6. Ad contrarium fundamentum in n. 2. — Ad secundum argumentum.-Ad primum ergo negatur fundamentum ejus, scilicet, Angelum

a rebus singularibus earum species accipere, loquendo de rebus naturalibus, ut jam a nobis ostensum est. Et ita ex hac parte non repugnat, Angeli species esse universales: imo inde ostenditur, id esse commodius, ne oporteat Angelum simul habere tot species distinctas, quot successive erunt individua substantiarum, et corporum a principio mundi usque ad finem. Quia vero aliquorum actuum internorum Angeli acquirunt species, ut credimus, ideo postea in particulari, dicemus, quid de universalitate talium specierum sentiendum sit. Secundum argumentum speciem aliquam difficultatis haberet, si species intentionalis esset formalis similitudo rei, quam repræsentat non est autem ita, sed est tantum eminens principium, seu virtualis similitudo, quatenus vim habet effectricem cognitionis, per quam res, prout in se est, concipitur, et ideo nihil repugnat, ut species in se indivisibilis habeat superiorem, et universalem perfectionem, per quam possit expressam repræsentationem plurium rerum etiam inter se dissimilium efficere. Imo etiam potest efficere unum simplicem actum sibi adæquatum, qui omnes res illas intentionaliter, expresse, distincte repræsentet, quia res, quæ in se sunt distinctæ, et dissimiles, vel etiam opposite in verbo mentis eas repræsentante, nullam oppositionem habent, vel repugnantiam, quia ibi altiori modo continentur sicut in divinis ideis varia, et opposita repræsentantur sine oppositione, quam inter se habeant, prout in Deo sunt, hunc enim modum repræsentationis species universales imitantur.

ac

7. Ad tertium.-Tribus modis adæquatum objectum unius speciei dici potest unum.-De primo modo sententia Scoti rejicitur. —Ad tertium de adæquatione objecti respondeo, posse unam speciem, etiamsi plura repræsentet, unum objectum adæquatum habere. Tribus autem modis potest concipi tale adæquatum objectum. Primo quod sit unum unitate reali in rerum natura existente. Secundo ut sit unum per formalem convenientiam omnium repræsentabilium per talem speciem in aliqua differentia, vel prædicato, seu gradu communi in genere entis, ut est unum genus, vel una species. Tertio per solam convenientiam in aliqua conditione, sub qua repræsentabiles sunt, vel cognoscibiles per eumdem actum res omnes, quæ per unam speciem repræsentantur. Primum modum videtur postulare Scotus in objecto cujuscumque speciei intelligibilis, qua ut una species sit principium cognoscen

di plura, necessarium putat, ut primo, ac per se, et adæquate unam rem repræsentet, quæ in se singularis sit, et virtute illa omnia contineat, quæ per talem speciem cognosci possunt. Et solum adhibet exemplum in essentia divina. Sed in hoc sensu negamus, talem unitatem objecti esse necessariam, quia neque ad unitatem potentiæ, vel habitus est necessaria talis unitas in objecto, et ubi invenitur illa unitas objecti, ut in essentia divina, non est unitas principii, quod per modum speciei intelligibilis sit principium cognoscendi plura, sed est unitas objecti primarii, in quo tantum in causa cætera cognoscuntur, quia creaturæ non cognoscuntur per divinitatem immediate, tanquam per medium incognitum, sed immediate cognoscitur ipsa ut objectum, et per illud tanquam per medium cognitum cætera cognoscuntur. Sicut etiamsi Angelus per speciem Solis potest plures proprietates, vel effectus Solis cognoscere, illa species si tantum repræsentat solem immediate, non est universalis in ratione speciei, etiamsi mediate ad plurium rerum cognitionem conferre possit. 8. Circa secundum modum sententia Cajetani et Ferrariensis. Secundum modum unitatis objecti adæquati videntur requirere ad unitatem speciei intelligibilis Cajetanus, dicto art. 3, § Ad objectionem autem contra conclusionem, et Ferrariensis 2, contra Gentes, cap. 98, post 3 concl., § Ad hujus evidentiam, ubi licet indefinite tantum dicere videatur, posse, seu non repugnare, hoc objectum adæquatum constari ex pluribus rebus, seu quidditatibus contentis sub aliquo uno communi quod sit primum et adæquatum objectum speciei, nihilominus videtur sentire speciem plura repræsentantem, non posse aliter esse unam, nisi aliquod commune illis pro objecto adæquato habeat. Infra vero § Ad evidentiam eorum, licet hunc modum defendat, alium statim tradendum etiam admittit.

9. Improbatur primo. Mihi autem simpliciter dicendum videtur, hunc modum unitatis objecti ad unitatem speciei intelligibilis necessarium non esse, quod notavit Capreolus, dieto art. 3, ad 1, Scoti contra 7 conclus. Et probatur primo, quia species angelicæ, ut dictum est, non repræsentant per se primo naturam communem, sed individua: communes autem naturas solum quatenus in ipsis singularibus inveniuntur, seu quatenus ipsa individua prout inter se magis, vel minus similia sunt, repræsentant, ergo non respiciunt communem naturam ut adæquatum objectum,

sicut habitus per se primo adæquatum objectum respicit.

Improbatur secundo. Secundo quia alias species repræsentans plura individua unius specici, ipsam specificam naturam haberet pro objecto adæquato, et similiter species repræsentans plures quidditates specificas, genus earum ut objectum adæquatum respiceret. Consequens vel per se falsum est, vel saltem non est necessarium, quia alias species repræsentans plura individua, necessario repræsentaret omnia possibilia sub eadem specie, quia respiceret naturam specificam pro adæquato objecto, et consequenter omnia in illius potentia contenta, quia hoc est de ratione objecti adæquati: et simili modo species plurium naturarum sub uno genere, necessario esset species omnium essentiarum specificarum sub illo genere multiplicabilium, quia respiceret genus ut adæquatum objectum. Consequens autem est falsum, ut in superioribus sæpe dictum est, quia alias species hujusmodi necessario repræsentarent infinita individua, vel quidditates sub eadem specie, vel sub eodem genere multiplicabiles et species universales repræsentantes omnia singularia aliquando futura necessario repræsentarent omnia sub illis speciebus, vel generibus possibilia, quod supra improbatum

est.

10. Improbatur tertio. — Tertio quia nulla est ratio, ob quam necessarium sit, ut objectum adæquatum speciei intelligibilis universalis sit aliqua ratio communis, seu universalis: tum quia species non est universalis, quia naturam universalem repræsentet, sed quia repræsentat plures res: tum etiam quia in propriis habitibus, seu potentiis non est semper id necessarium : nam visus, verbi gratia, objectum adæquatum habet, etiamsi fortasse non omnes qualitates visibiles in uno genere communi conveniant quod in sensu communi respectu omnium sensibilium certius est et habitus fidei est unus, et tamen non est necesse, ut omnia credibilia in una communi ratione entis conveniant, et in scientiis, verbi gratia, in philosophia sufficit, quod objecta in modo abstractionis conveniant. Quamvis enim interdum ratio generica, vel alia communis præcise, et secundum se consideretur in scientia, nihilominus necesse non est, ut sit objectum adæquatum, quin potius esse potest partiale objectum, si secundum suam præcisam rationem formalem, et actualem spectetur, sicut est in Metaphysica ratio entis præcisa, vel in Physica ratio entis mobilis, ut est tantum to

tum quoddam actuale, sic enim consideratur in quadam parte illius scientiæ, et in aliis partibus considerantur differentiæ, vel modi specialiores sub eadem abstractione, seu ratione scibilis comprehensæ. In speciebus autem intelligibilibus universalibus Angelorum, ut dixi, non datur habitudo per se ad naturam communem, ut communis est, et ideo illa, ut sic, nec ad objectum partiale, nec ad adæquatum objectum speciei, non debet ex aliqua convenientia generica, vel specifica rerum spectari. 11. Tertius modus unitatis objecti explicatur et suadetur. - Tertius ergo modus præferendus est: et dicendum, adæquatum objectum unius speciei universalis esse collectionem, seu multitudinem talium rerum singularium per talem speciem repræsentabilium. Quæ quidem repræsentabilitas non est denominatio ab ipsa specie ut possibili, alias peteretur principium, et idem per idem explicaretur, nec designaretur unitas objecti, quæ in suo genere esset prior, quam speciei unitas: est ergo aliqua convenientia, vel propinquitas inter tales res, vel in modo essendi, vel aliqua hujusmodi conditione, ratione cujus aptæ sunt magis inter se uniri in unius speciei repræsentatione, quam cum aliis rebus. Ex qua convenientia non consurgit aliqua ratio communis repræsentabilis per talem speciem, quæ possit considerari ut objectum repræsentatum et adæquatum, sed consurgit una ratio, ob quam per eamdem speciem repræsentabiles sunt, quæ ratio sub qua solet appellari. Et ita ratio generalis assertionis est, quia ad unitatem potentiæ, vel habitus per se sufficit unitas ex parte objecti in aliqua ratione sub qua, licet in ratione, quæ attingitur, non intercedat. Sicut lumen, et albedo, verbi gratia, licet forte in una ratione communi in genere entis sensibilis ut quod non conveniant, ut in objecto adæquato visus comprehendatur, satis est, quod in modo multiplicandi species, seu immutandi potentiam conveniant, tanquam in ratione sub qua, quæ ad unitatem objecti visibilis adæquati constituendam sufficit. Idemque in sensu communi, et ejus objecto videre licet. Item in una scientia, quæ potest plures species sub una ratione scibilis contemplari, quamvis fortasse de communi genere non consideret. Item una qualitas altioris ordinis virtutem universalem habere solet ad plures qualitates inferiores faciendas, quas respicit suo modo tanquam adæquatum objectum, non propter convenientiam in genere, vel specie entis, sed propter aliquam aliam conditionem nobis saepe igno

est.

visione Dei creata, ut in superiori tomo, et in primo tomo tertiæ partis dictum est. Nec etiam repugnantia ex parte speciei, quia ad hoc non requiritur perfectio infinita, nec supernaturalis, sed finita in altiori gradu, seu specie naturali potest sufficere, ut in simili explicavit D. Thomas, quæst. de Anima, art. 18, ad. 2, et quæst. de spir. cr., art. 6, ad. 8, et notant Capreolus supra, et Cajetanus, 3 p., quæst. 10, art. 3, et in allegatis locis explicuimus.

14. Duo modi quibus prædicta infinitorum repræsentatio astrui possit et judicium de illis.

tam, ratione cujus servant peculiarem proportionem cum tali superiori qualitate, ut in illa virtute contineantur. Et propter eamdem rationem existimo non esse necessarium ad unitatem speciei universalis, quod inter res, quas repræsentat, una sit principale objectum alias virtutes continens, quia talis species a nulla illarum per se spectata accipit unitatem, nec etiam est necessarium ex parte ipsarum rerum repræsentatum, quia non oportet, ut una ad alteram ordinetur, vel propter aliam repræsentetur, sed singula possunt per se primo, et propter se repræsentari, et ideo in ratione ob- Duo alii modi in quibus non apparet absojecti potest inter eas esse qualitas, sive for- lute implicatio.-Potest autem hæc universalis tasse contingat in reipsa unam esse perfectio- repræsentatio infinita variis modis cogitari. rem alia in entitate sua, vel in essentia, vel in Primo quia potest una intentionalis species individuo, si sunt plura individua æqualia, repræsentare multitudinem quamdam naturahoc enim ad unitatem speciei accidentarium rum contentam inter duos terminos maximum et minimum in perfectione, inter quos sint multiplicabiles naturæ mediæ in infinitum per majorem, et minorem accessum ad extrema, inter se distinctæ vel specie, vel numero. Sccundo intelligi potest illa multitudo naturarum, ut in ea detur aliqua natura maxime perfecta, ex parte vero alterius extremi multiplicetur in infinitum secundum naturas essentialiter diversas, et in infinitum minus, et minus perfectas. Et hi duo modi faciliores sunt ex parte excellentiæ, seu perfectionis speciei: nam cum in utroque modo habeat terminum maximum, et finitum in tota multitudine, quam repræsentat, erit finitæ perfectionis intensivæ, licet multitudo repræsentata infinita sit. Non est tamen certum, quod versus imperfectum terminum illa multiplicatio in infinitum producatur, et magis dubium est, an inter duos terminos finitos possint multiplicari mediæ naturæ in infinitum, de quo alias. Tertio modo intelligi potest illa multitudo infinita habens certum terminum ex inferiori parte et versus superiorem partem in infinitum crescens sine termino maxime perfecto, sed in infinitum ad alium perfectiorem, et perfectiorem progrediens. Ac denique intelligi potest multitudo in infinitum ascendens et descen

12. Ad replicam factam in fine numeri secundi.-Atque ita in rigore ad ultimam replicam responsum est, quia non oportet, ut species intentionalis repræsentans plures naturas ejusdem speciei, vel generis, repræsentet omnes naturas sub potentia generis, vel speciei contentas, quia potest solum repræsentare aliquas, quibus magis adaptatur propter aliquam conditionem, in qua illæ conveniunt, et ad rationem, sub qua sunt repræsentabiles, conducit. Neque oportet, ut species repræsentans naturam perfectiorem, repræsentet omnes possibiles minus perfectas, neque etiam, ut species repræsentans plura individua, repræsentet omnia æqualia, vel inferiora, quia nulla est inter hæc connexio, quæ necessaria esse videatur, quia plus requiritur ad repræsentandum omnes, quam aliquas, et quia inter aliquas potest esse aliqua propinquitas, vel similitudo, quæ ad veritatem speciei conferat. 13. Non implicat per unam speciem repræsentari infinita. At vero attingitur in illo argumento absoluta quæstio, an possit aliqua species angelica esse ita universalis, ut omnia individua multiplicabilia intra eamdem speciem, vel omnes quidditates multiplicabiles sub uno genere repræsentet. Et ratio dubitan-`dens ex utraque parte, ut in gradu angelico di est, quia illa videntur multiplicabilia in infinitum, et non videtur una, species posse repræsentare infinita simul. Respondeo breviter non esse inconveniens, unam speciem repræsentare infinitas naturas essentialiter distinctas sub aliquo genere, vel infinita individua ejusdem speciei, quia ad hoc non est repugnantia ex parte multitudinis repræsentare, quia in divia scientia 1epræsentantur infinita, et in

facile intelligi potest. Et in his modis facilius intelligitur multiplicatio infinita, præsertim ascendendo. Sed difficilior esse videtur repræsentatio illius multitudinis per speciem finitam, cum in objecto nullus sit terminus perfectionis finitæ. Nihilominus tamen non video claram repugnantiam in hoc, quod tota illa multitudo per unam speciem repræsentetur. Quia totum illud objectum simpliciter finitum

est, ergo per finitam speciem repræsentari potest. Item quia species finita potest repræsentare Deum, prout est in se quod multo plus est, quam illam multitudinem repræsentare. Item quia non oportet, ut talis species per infinitos gradus augeatur, ut in argumento objiciebatur, sed sufficit, ut sit indivisibilis entitas superioris naturæ et eminentioris entitatis, licet in illo gradu finita sit.

15. De potentia tamen ordinaria aliter sentiendum.-Nihilominus tamen addo, inter species connaturales Angelorum non dari, nec naturaliter dari posse speciem, quæ repræsentet multitudinem infinitam non terminatam ad aliquod extremum finitum, et in illo ordine summe perfectum. Declaratur, et probatur, quia nullus Angelus cognoscit se, vel superiorem Angelum per universalem speciem, quia se cognoscit per suam essentiam, tanquam per speciem sibi adæquatam respectu illius actus, quo se cognoscit, et comprehendit. Et consequenti ratione quemlibet superiorem Angelum cognoscit per singulares species, unumquemque videlicet per propriam, et particularem: quia superior Angelus respectu inferioris est objectum excedens aliquo modo virtutem ejus, et ideo tam actus, quam species repræsentans unum Angelum superiorem, sunt adæquata virtuti Angeli inferioris, act propterea respectu superiorum non dantur inferiori Angelo universales species sed particulares. Quæ ratio etiam de æqualibus probat, ut statim amplius exponam. Hinc ergo fit, ut species universales Angelorum semper habeant terminum, ascendendo in perfectione rerum, quas repræsentant, quia si species universalis repræsentat Angelos, vel solos, vel cum aliis rebus, omnes erunt minus perfecti, quam ipse Angelus, cujus sunt species; si vero repræsentet res alias inferiores Angelis, etiamsi infinitas syncathegotematice repræsentet, omnes continebuntur infra totum ordinem angelicum et infra infimum Angelum, ergo nunquam potest species intelligibilis connaturalis Angelo repræsentare infinitam rerum multitudinem ascendendo in infinitum simpliciter in gradu perfectionis, sed solum quatenus sub certo aliquo termino tantæ perfectionis procedi potest in infinitum, vel in individuis æque perfectis, vel in speciebus inæqualibus, et semper minus perfectis versus infimum gradum.

16. An, et ad quæ objecta restringantur species universales Angelorum. Resolutio bimembris.-Et hinc obiter potest definiri dubium incidens, nimirum, esto Angelus habeat

species universales, an necessarium sit omnes ejus species esse universales, vel possit simul aliquas particulares habere: et si in hoc est aliqua varietas, quæ ratio illius reddenda, seu que regula in ea servanda sit. Respondeo broviter, inter species Angelorum quasdam esse naturaliter inditas, quæ res ordinis naturalis repræsentant, alias esse acquisitas per actionem creati objecti, quæ internos, et liberos actus mentis repræsentant, aliæ vero esse possunt species supernaturalis ordinis divinitus supra debitum naturæ infusæ, et res supernaturales repræsentantes. Hic de primis tantum agimus, et in eis regula tacta in universum vera videtur, scilicet, unumquemque Angelum, qui per universales species cognoscit, habere illas de omnibus inferioribus rebus, et de solis illis: nam res æquales, et superiores per particulares species cognoscit. Ratio prioris partis affirmantis est, quia supposita capacitate universalium specierum, eadem est ratio universalitatis earum respectu omnium rerum inferiorum ; ergo omnes cognoscit Angelus per universales species. Consequentia est clara, quia non est constituenda diversitas sine fundamento. Antecedens autem probatur, quia ratio universalitatis talium specierum est excellentia virtutis intellectivæ Angeli respectu inferiorum objectorum, ut dictum est. At hæc ratio in omnibus locum habet, ergo. Probatur minor, quia nulla species repræsentans unam tantum rem inferiorem est adæquata lumini intellectus superioris Angeli, ergo omnes tales species. infunduntur Angelo universales, id est, res plures simul repræsentantes. At vero pars altera negativa, seu exclusiva in fine superioris capitis probata est, et ex contraria ratione facile ostenditur, quia sicut propria essentia Angeli est quasi particularis species ad cognoscendum seipsum, quia illud objectum est quasi adæquatum tali potentiæ, ita quilibet Angelus eamdem servat proportionem æqualitatis ad intellectum alterius Angeli sibi æqualis, si illum habet, ergo unumquemque Angelum talem congnoscit alius Angelus per particularem speciem ejus, et a fortiori de quolibet perfectiori Angelo idem concluditur. Et ita ratio differentiæ inter utramque partem in promptu est, quia repræsentatio, et cognitio unius rei perfectioris ordinis, vel speciei, æquivalet pluribus inferioribus, sen minus perfectis, et ideo species particularis rei majoris, vel æqualis perfectionis cum ipso Angelo cognoscente æquivalet, vel excedit speciem universalem rerum inferiorum, ideoque licet de inferioribus

« PredošláPokračovať »