Obrázky na stránke
PDF
ePub

recondita millia innumerabilium et immensorum thesaurorum. Ipse vero Paler in sua laude præcipuus, magnitudine incomprehensibilis, copulata habet sibi beula et gloriosa sæcula, neque numero, neque prolixitate æstimanda, cum quibus idem sanctus atque illustris Pater et genitor degit, nullo in regnis ejus insignibus aut indigente aut infirmo constituto. Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et bealam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti possint.

17. Hæc mihi unde probaturus est, aut hæc ipse unde cognovit? Noli me terrere Paracleti nomine. Primo, quia non credere incognita, sed certa cognoscere accessi, a vobis ipsis factus timidior. Vos enim nostis, temere credentibus quam vehementer insultare soleatis præsertim cum ipse, qui jam cœpit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante promiserit. CAPUT XIV. Pollicebatur rerum certarum cognitionem, et imperat incertarum fidem. Deinde, quoniam si mihi fides imperanda est, magis me teneret illa Scriptura, ubi lego, venisse Spiritum sanctum, et Apostolos inspirasse (Act. 11, 1-4), quibus eum Dominus se missurum esse promiserat (Joan. xiv, 16, 26). Quapropter, aut ea quæ dicit, proba mihi vera esse, ut ostendas quæ non possum credere; aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum sanctum esse, ut credam quæ non potes ostenderc. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse præsumo: tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si poles; ut id quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quæ mihi profers: unum cum dicis Spiritum sanctum esse qui loquitur; et alterum, cum dicis manifesta esse quæ loquitur. Utrumque abs te Fine ulla dubitatione cognoscere debui: sed non sum avarus; unum horum doce. Ostende hunc esse Spiritum sanctum, et credam vera esse quæ dicit, etiamsi nesciam aut ostende vera esse quæ dicit, et credam Spiritum sanctum esse, etiamsi nesciam. Numquid æquius aut benevolentius tecum agi potest? Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti, nisi laudare quod credis, et irridere quod credo. Cum igitur etiam ego vicissim laudavero quod credo, et quod credis irrisero; quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut cos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus; et eos sequamur, qui nos invitant prius credere, quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti, quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante?

18. Et quoniam quæsivi unde mihi probet, nunc quæro unde ipse cognoverit. Si dicit sibi esse revelatum a Spiritu sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quæ dicit, certa et manifesta cognosceret; ipse significát quid intersit inter cognoscere et crederc. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur eis autem quibus hæc narrat, non

cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manicharus efficitur; non certa cognoscendo, sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. De buit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quæritur, sine ulla ambiguitate perventionem; sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quæ nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quæ jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis; primum pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si boc dicatur, ut saltem vel sibi hæc doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Quis ferat tantam fallaciam tantamque superbiam ? CAPUT XV. 19. Non solum incerta, sed etiam falsa esse quæ tradit. Deliramentum de terra et gente tenebrarum juxta latus terræ sanciæ ac substantiæ Dei. Confulatur primo, quia naturæ Dei partes et latera tribuit tanquam sua mole per locorum spatia distendatur. Quid, si non solum incerta, sed etiam falsa esse quæ dicit, Deo et Domino nostro mihi opitulante monstravero? Quid infelicius ista superstitione inveniri potest, quæ non modo non exhibet scientiam quam promittit atque veritatem, sed ea dicit que vehementer sunt scientiae veritatique contraria? Quod in sequentibus manifestius apparebit. Ita enim dicit: Juxla unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctæ terræ erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine, in qua habitabant1 ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitæ tenebræ, ex eadem manantes natura inæstimabiles, cum propriis fetibus ultra quas erant aquæ cœnosæ ac turbidæ cum suis inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immunis princeps omnium et dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse eral mens atque origo : hæque fuerunt naturæ quinque terræ pestifera.

20. Si aerium vel etiam ætherium corpus diceret esse naturam Dei, profecto irrideretur ab omnibus, qui sapientiæ veritatisque naturam per nulla locorum spatia distentam atque diffusam, sine ulla mole maguam et magnificam, nec in parte minorem, et ir parte majorem, sed per omnia æqualem summo Patri, nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram, ubique præsentem qualicumque acie jam serenioris mentis intueri valent.

CAPUT XVI. - Animam ipsam, etsi mutabilis sil per spalia locorum non distendi. Nam tota sentit in singulis partibus corporis. Sed quid dicam de veritate atque sapientia, quæ omnes animæ potentias superat; Editi, habitant. At MSS., habitabant.

[ocr errors]

cum ipsius animæ natura quæ mutabilis invenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet? Quidquid enim qualibet crassitudine est', non potest nisi minui per partes, habendo aliud hic et aliud alibi. Minor est enim digitus quam tota manus; et minor est digitus unus quam duo; et alibi est iste digitus, alibi ille, alibi cætera manus. Quod non solum in molibus corporum articulatis videmus: sed etiam terræ pars ista non est ibi ubi illa, quia suum locum quæque obtinet et pars humoris minor minore, et major majore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. Similiter aeris partes Buos quæque implent locos; nec fieri potest ut aer quo impletur hæc domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem quem vicini habent: lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam; et major per majorem, per minorem autem minor. Nec omnino potest esse aliquod corpus, sive cœleste sive terrestre, sive aerium sive humidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco hujus partis simul habere aliam partem; sed aliud hic et aliud alibi habens per quælibet spatia locorum distanti et dividua, vel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. Animæ vero natura, etiamsi non illa ejus potentia consideretur qua intelligit veritatem, sed illa inferior qua coutinet corpus et sentit in corpore; nullo modo invenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. Nam singulis sui corporis particulis tota presto est, cum tota sentit in singulis: nec minor pars ejus in digito est, et major in brachio, sicut ipse digitus brachio minor est; sed ubique tanta est, quia ubique tota est. Cum enim tangitur digitus, non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. Totam enim tactus ille non latet; quod non fieret, nisi tota præsto esset. Nec sic tota præsto est, cum tangitur digitus et sentit in digito, ut cæterum deserat corpus, et sese ad unum illum locum in quo sentit agglomeret. Sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus tangatur in pede, nec ibi desinit tota sentire: atque ita in singulis distantibus locis tota simul adest, non unum descrens ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens ut aliam partem hic habeat, et alibi aliam; sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis, satis ostendit se locorum spatiis non teneri.

CAPUT XVII.— Memoria capit maximorum locorum imagines. Quid, si ejus memoriam cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et bestiæ habere sentiuntur (nam et per loca nota sine errore jumenta pergunt, et cubilia sua bestie repefunt, et canes dominorum suorum corpora recognoseunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines);

Ita VSS. At editi, crassitudine di tenditur,

• Editi, in mobilibus corporum articulis. Castigantur Auxilio veteris manuscri¡ ti Corbeiensis.

Fditi, et cubicula sua. Castigantur ex manuscriptis.

quis digne cogitet, ubi capiantur istæ imagines, ubi gestentur, vel ubi formentur? Si enim non possent esse majores quam nostri corporis quantitas tenet, diceret aliquis, intra ipsa sui corporis spatia quibus et illa concluditur, has imagines animam figurare alque servare. Nunc vero cum perexiguam terræ partem occupet corpus, immensarum regionum et cœli ac terræ imagines animus volvit, quibus catervatim discedentibus ac succedentibus non fit angustus : atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus non quasi capitur, sed potius eas capit; non sinu aliquo, sed vi potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et detrahere, et in angustum eas contrahere, et per immensa expandere, et ordinare ut velit, et perturbare, et multiplicare, et ad paucitatem singularitatemve redigere.

CAPUT XVIII. ·Intelligendi polentia de rerum veritate deque ipsa cogitatione judicat. Quid jam de illa loquar potentia, qua intelligitur veritas, qua istis ipsis quæ de corporis sensu haust figurantur, imaginibus sese pro veritate opponentibus magna vivacitate resistitur? Qua videtur aliam, verbi gratia, veram esse Carthaginem, aliam quam cogitans fingit, et pro suo arbitrio tota facilitate commutat: ex eadem venire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter peregrinata est: et, ne multa consecter, ex eadem venire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam, et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis, in quibus Manichæi phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare. Quid est ergo hæc potentia quæ ista discernit? Profecto quantacumque sit, et his omnibus major est, et sine ulla tali rerum imaginatione cogitatur. Huic inveni spatia, si potes; hanc diffunde per locos, hanc infinita molis tumore distende. Profecto si bene cogitas, non potes. Quidquid enim tibi tale occurrerit, judicas ipsa cogitatione secari posse per partes, facisque ibi aliam partem minorem, aliam majorem, quantum placet ; illud autem ipsum quo ista judicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiæ dignitate.

CAPUT XIX.-21. Si anima per locos non extenditur, multo minus Deus. Quare, si animam toties mutabilem, sive variarum voluntatum turba, sive affectibus pro rerum copia vel inopia sese flectentibus, sive ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum, sive oblivione et memoria, sive doctrina et imperitia; si ergo animam, ut dixi, his atque hujusmodi motionibus toties mutabilem, sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia talia spatia potentiæ vivacitate superare quid de ipso Deo cogitandum aut existimandum est, qui supra omnes rationales mentes inconcussus atque incommutabilis manens, tribuit quod cuique tribuendum est? Quem facilius eloqui audet anima, quam videre: et quem tanto minus eloquitur, quanto since ius videre potuerit. Qui tamen si, ut Manichæorum phantasmata perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis immenso spatio ten

deretur: quantælibet in eo particulae, et innumerabilia frusta alia majora, alia minora pro cogitantis arbitrio metirentur; ut bipedalis in eo, verbi gratia, pars octo partibus minor esset quam decempedalis. Id enim necesse est contingat omnibus naturis, quæ per talia spatia diffusæ ubique totæ esse non possunt : quod in ipsa anima non invenitur, et ab eis qui considerare hæc non valent, deformiter de illa et turpiter creditur.

CAPUT XX.-22. Deliramentum de duplici terra refellitur. Verumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes, qui naturam incorpoream et spiritualem cogitando potius sequi, vel non audent, vel nondum valent; ita ut nec ipsam cogitationem suam eadem cogitatione considerent, et inveniant eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis judicantem *. Descendamus ergo ad eorum sensus, et quæramus ab eis, juxta quam partem et juxta quod latus, sicut Manichæus dicit, illustris`illius ac sanctæ terræ erat tenebrarum terra. Dicit enim, juxta unam partem ac latus; nec dicit quam partem, vel quod latus, dextrum an sinistrum. Sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est, non dici unum latus, nisi ubi est et alterum latus. Ubi autem vel tria vel plura sunt latera, aut figuræ ambitus intelligitur undique terminatus, aut si ex aliqua parte in immensum patet, ex iis tamen quæ latera dicuntur, necesse est finiatur. Dicant ergo, ex alio latere, vel ex aliis lateribus, quid adjungebatur terre lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum? Non dicunt: sed cum premuntur ut dicant, infinita dicunt esse alia latera terræ illius quam lucis vocant, id est, per infinita spatia distendi, et nullo fine cohiberi. Nec intelligunt jam non esse latera, quod quibusvis tardis ingeniis apertissimum est. Tunc enim essent latera, si finibus suis terminarentur. Quid ad me, inquit, si non sint latera? Sed cum diceres, juxta unam partem ac latus, aliam quoque partem sive partes, et aliud latus sive latera cogebas intelligi. Nam si unum tantum latus erat, tantum juxta latus dici debuit, non juxta unum latus. Sicut in corpore nostro recte dicimus esse aliquid juxta unum oculum, quia est alter oculus; aut juxta unam mamillan, quia est altera. Si autem dicamus juxta unum nasum, aut juxta unum umbilicum, cum alius non sit, a doctis et ab indoctis ridebimur. Sed non te verbis premo: fortasse enim unum quasi unicum appellare voluisti.

CAPUT XXI. — Eamdem terram lucis, si terræ tenebrarum jungitur, esse corpoream. Figura terræ tenebrarum junctæ cum terra lucis. Quid ergo erat juxta illud latus terræ, quam illustrem ac sanctam vocas? Terra, inquis, tenebrarum. Quid, de ista terra saltem concedis quod corporea erat? Necesse est te hoc dicere; quandoquidem omnia corpora inde asseris originem ducere. Quid ergo, quæso, quamvis tardi,

1 Corbeiensis vetus codex, cogitando persequi. • Fditi, inveniant eam locorum sp tii de ipsis locorun spalas judicantem. Emendantur ex Corberensi codice.

quamvis carnales homines, ne hoc quidem aliquando animadvertitis, quod lateribus sibi jungi utraque ista terra non possit, nisi esset utraque corporea? Cur ergo nobis dicebatur nescio qua1 cæcitate perversis, tenebrarum tantum terram fuisse vel esse corpoream; illam vero quæ terra luminis diceretur incorpoream et spiritualem credi oportere? Expergiscamur aliquando homines boni, et saltem admoniti quod facillimum est attendamus, duas terras sibi lateribus non posse conjungi, nisi utraque sit corpus.

3

23. Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus, quæro utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cætera infinita, sicut terra lucis. Non ita credunt; timent enim ne Deo videatur æqualis. Dicunt ergo illam per profundum immensam et per longum sursum versus autem supra illam spatia infinite inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus. Tanquam si unus panis (sic enim quod dicitur facilius videri potest) in quadras quatuor decussatim formetur, in quibus tres sint candidæ, una nigra modo de tribus candidis tolle distinctionem, et fac illas et sursum versus et deorsum versus, et undique retro infinitas : sic ab eis esse creditur terra lucis. Illam vero nigram quadram fac deorsum versus et retro infinitam, supra se autem immensam inanitatem habere: sic opinantur terram tenebrarum. Sed hæc nimis attentis et studiosc inquirentibus quasi secreta demonstrant.

CAPUT XXII. — Figura terræ lucis fœdior. Verumtamen si ita est, apparet terram tenebrarum a terra lucis duobus lateribus tangi. Et utique si duobus tangitur, duobus etiam tangit. Certe juxta unum latus erat terra tenebrarum.

24. Deinde quam fœda figura terra lucis apparet, tanquam fissa ungula nigro quodam cunco subter arctato, illac tantum finita qua finditur, hians ctiam et patens desuper interposito inani quidquid a superficie terræ tenebrarum sursum versus immensum est. Quam deinde melior ipsius terræ tenebrarum figura ostenditur siquidem illa findit, hæc finditur; illa inseritur, hæc interpatet; illa in se nulli inanitati dat locum, hæc ab inferiore tantum parte laxa non est, qua hostili cuneo subimpletur. Indocti ergo homines et avari cum majorem honorem tribuunt multitudini partium quam unitati, ut sex partes darent terræ lucis, tres deorsum versus, tres sursum versus, maluc-` runt penetrari terram lucis quam penetrare. Tali

Er. et Lov., dic batur a ñescio qua, etc. Præpositio, a, non est apud Am, neque in MSS.

MSS., utrumque.

Editi vulgo sic, per profundum immensam : et per lorgum sursum versus aut supra illam, etc. Castigandi ex Mss. qui pro, aut, habent, autem; et hoc pacto verba distiaguunt, per profundum immensam et per longum : sursum versus autem supra illam, etc. Na infra comparatur terra ista quadræ nigræ deorsum versus, quod est per profundum, et retro, quod est per longum, infinite.

Hic editi addunt, sic ab eis esse creditur; quod a Mss. abest. In editis omissa erat vox, terræ ; quæ in Mss, repea

ritur.

enim figura etsi commixtam negant, penetratam lamen negare non possunt.

CAPUT XXIII.-25. Levius peccant Manichæis Anthropomorphite. Confer nunc, non spirituales catholicæ fidei viros, in quibus quantum in hac vita animus potest, cernit substantiam naturamque divinam nullis locorum spatiis tendi, nullis lineamentorum dimensionibus figurari; sed confer carnales et parvulos nostros, qui solent auditis in allegoria membris quibusdam corporis nostri, velut cum dicuntur oculi Dei et aures Dei, solent Deum sibi libertate phantasmatis corporis humani specie figurare: hos confer jam illis Manichæis, qui solent istas nugas intentis et curiosis hominibus quasi magna secreta describere et considera qui tolerabilius et honestius de Deo sentiant ; utrum ii qui eum forma humana, summa dignitate in suo genere prædita, cogitant, an ii qui eum infinita mole diffusum, non tamen undique, sed tribus quadris infinitum atque condensum, ex una vero fissum, patentem, hiantem, laxum superius inanitate, cuneatum inferius terra tenebrarum; vel, si ita melius est dicere, apertum superius natura propria, intratum 1 inferius aliena. Ecce ego tecum derideo carnales homines, qui nondum possunt spiritualia cogitare, humana forma Deum existimantes: deride et tu mecum, si potes eos qui tam deformem turpemque fissuram vel scissuram Dei, tam inaniter supra hiulcam, tam inhoneste infra obturatam, multum miserabili cogitatione imaginantur. Cum hoc etiam intersit, quod isti carnales qui humana Deum forma cogitant, si Ecclesiæ catholicæ gremio contenti, cum lacte nutriendi sunt, non se in temerarias opiniones præcipitent, sed ibi studium pium quærendi nutriant, ibi petant ut accipiant, ibi pulsent ut eis aperiatur; incipiunt spiri tualiter allegorias parabolasque Scripturarum intelligere, et paulatim sapere divinas potentias, congruenter alibi aurium, alibi oculorum, alibi manuuın vel pedum, vel etiam alarum atque pennarum, scuti quoque et gladii et galea, cæterarumque talium innumerabilium rerum nomine enuntiari. Qua intelligentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse firmantur. Manichæi vero quando figuræ illius imaginationem reliquerint, Manichæi esse non poterunt. Hoc enim quasi proprium atque præcipuum auctoris sui laudibus tribuunt, quod dicunt illa quæ ab an•tiquis figurate in libris divina mysteria posita sunt', huic qui ultimus venturus erat, solvenda et demonstranda esse servala: et propterea post istum jam neminem doctorem divinitus esse venturum, quia nihil iste per allegorias et figuras dixerit, cum et antiquorum quæ talia fuerant aperiret, et sua enodate manifesteque monstraret. Non habent ergo isti ad quas interpretationes revertantur, cum illis de auctore suo legitur, Juxta unam vero partem ac latus illu

2

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1

is illius ac sanctæ terræ erat tenebrarum terra. Quocumque se verterint, necesse est ut phantasmatum suorum miseria coarctati, in scissuras aut abruptas præcisiones et juncturas, aut fissuras turpissimas incidant; quas non dicam de incommutabili natura Dei, sed de omni natura incorporea, quamvis mutabili, sicuti est anima, miserrimum est credere. Et tamen si non possem me intendere ad superiora, neque cogitationes meas a falsis imaginationibus quas per sensus corporeos memoria fixas gero, in libertatem ac sinceritatem naturæ spiritualis evolvere; quantʊ melius humani corporis forma Deum cogitarem, quam illum nigrum cunenm scissuræ inferiori ejus affigerem, superioremque vastissimam laxitatem, non inveniens unde oppilarem, sic immensa inanitate patentem, et hiantein relinquerem? Quid ista opinione fœdius quid tenebrosius hoc errore dici aut fingi potest?

CAPUT XXIV.-26. De numero naturarum in phantasmate Manichæi. Deinde volo mihi dicatur, quando lego, Deum Patrem, et supra lucidam beatamque terram fundata regna ejus, utrum unius et ejusdem substantiæ atque naturæ sint, et Pater, et regna ejus, et terra. Quod si ita est, jam non quasi aliam naturam, quæ quasi corpus sit Dei, cuneus ille gentis tenebrarum diffindit et penetrat; quod quidem ipsum esset ineffabili deformitate turpissimum sed ipsam omnino naturam Dei cuneus ille terræ tenebrarum diffindit et penetrat. Rogo, cogitate ista: homines estis; rogo, cogitate ista et fugite, taliumque phantasmatum sacrilegia, dilaniatis, si fieri potest, pectoribus, de fide vestra eradicate atque propellite. An dicturi estis, non unius cjusdemque naturæ illa tria esse, sed alterius Patrem, alterius regna, alterius terram, ut suas naturas atque substantias habeant singula diversas, et excellentiæ gradibus ordinatas? Quod si verum est, non duas, sed quatuor naturas Manichæus prædicare debuerat. Si autem unam naturam habet Pater et regna, terra vero sola diversam, tres naturæ fuerant prædicandæ. Aut si propterea duas dicere maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad Deum, quæro quomodo ad Deum lucis terra pertineat. Si enim et naturam habet diversam, et non eam ge nuit, neque fecit; non ad eum pertinet, et in alieno regna ejus locata sunt. Aut si propterea pertinet quia vicina est, pertineat et terra tenebrarum, quæ terram Jucis non modo vicinitate contingit, sed etiam penetratione dissulcat. Si autem genuit cam, non eam credi oportet diversam habere naturam. Quod enim genuit Deus, hoc oportet credi esse quod Deus est, sicut de unigenito Filio in Catholica creditur. Itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem vos necessitas revocat, ut non terram quasi aliam atque diversam, sed ipsam Dei naturam niger ille cuneus diffin- " dat. Quod si non genuit, sed fecit cam Deus, quæro unde fecerit. Si de se ipso, quid aliud est quam genuisse? Si de aliena aliqua natura, quero utrum

In omnibus Vss., fultures.

2 Mss., quod quusi corpus sit Der

3 Editi vulgo, ROS. AL MSS., Tos.

bona an mala. Si bona, erat ergo aliqua natura bona, quæ non pertinebat ad Deum : quod nullo modo dicere audebitis. Si autem mala, non ergo illa geus lenebrarum sola natura mala erat. An forte jam inde assumpserat partem aliquam Deus, quam in terram lucis converteret, et super illam sua regna stabiliret? De tota ergo id fecisset, ut jam olim mala natura nulla esset. Quod si non de aliena substantia fecit terram lucis, restat ut eam de nihilo fecerit.

CAPUT XXV. - 27. Ex nihilo creari per Omnipotentem bona alia aliis inferiora. In figura conjunctionis duarum terrarum, qualiscumque fingatur, semper inesse deformitatem aút absurditatem. Quare, si vobis jam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem Deum de nihilo facere, venite in Catholicam; et discite, omnes naturas quas fecit Deus et condidit, excellentiæ gradibus ordinatas, a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores: easque factas esse de nihilo, cum Deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut possel esse quod non erat: et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de Deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. Quid enim vos teneat, si consideretis, non invenitis: cum terram luminis quam describitis, neque hoc esse quod Deus est possitis dicere, ne ipsa Dei natura fœditate quadræ illius inarctetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc quod Deus est cogatur intelligi, et ad eamdem deformitatem redeal; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse, et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit præter Deum, aut malum præter gentem tenebrarum. Remanet igitur vobis, ut de nihilo terram luminis Deum fecisse fateamini et non vultis credere quod si magnum aliquod bonum, quod tamen illo ipso esset inferius, Deus ex nihilo facere potuit: potuit etiam, quia bonus est, et nulli bono invidet, facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit et tertium, cui secundum præponeretur, et deinde usque ad infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec universitas earum, non numero indefinito incerta difflueret, sed certo terminata consisteret, Aut si nec de nihilo istam luminis terram Deum fecisse vultis fateri, non erit exitus quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones evadatis.

28. Aut videte certe, quoniam liberum est carnali cogitationi phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam formam quamcumque huic conjunctioni duarum terrarum invenire, ne tam detestabilis et aversanda rerum facies animo occurrat terram scilicet Dei, sive sit ejusdem naturæ cujus est Deus, sive diverse, in qua tamen Dei regna fundata sint, ita ingenti mole per immensum jacere, ut per infinitum porrectis et apertis membris jaceat, quibus fœdissime atque turpissime ab inferiori parte recipiat etiam ipsum immense maguitudinis inaret tum illum

• Corbeiasis Ys., rede tis

cuncum terræ tenebrarum. Sed quidquid aliud invo neritis figuræ, quo duæ istæ terræ sibi conjungantur, delere profecto Manichæi litteras non potestis: non dico alias quibus expressius ista descripsit; fortassis enim quia paucioribus notæ sunt, minus periculi habere videantur: sed istas ipsas de quibus nunc agitur, Epistolæ Fundamenti, quæ fere omnibus qui apud vos illuminati vocantur solet esse notissima. Hic quippe ita scribitur: Juxta unam vero partem ac latus illius illustris ac sanctæ terræ, eral tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine. CAPUT XXVI.

Coarctantur Manichæi, sive tortuoso latere conjunctionem illam fieri dicant, sive curvo, sive recto. In hoc tertio genere juncturæ esset concordia et pulchritudo utrique terræ conveniens. Quid exspectamus amplius? Tenemus enim quod juxta latus erat. Quomodo libet jam fingite figuras, et qualia libet li neamenta describite; moles certe illa immensæ terræ tenebrarum, aut recto latere adjungebatur terræ lucis, aut curvo, aut tortuoso. Sed si tortuoso; et illa sancta terra tortuosum habet latus: nam si ipsa rectum habet latus, et tortuoso hujus latere tangitur, interpatent cavernæ quædam profundæ per infinitum inanes, nec jam supra terram tantum tenebrarum inanitas erat, sicut audire solebamus. Quod si ita est, quanto melius erat ut se aliquanto longius terra luminis removeret, atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum terra ex ulla parte contingi? imo etiam tantum spatium pateret inan's profunditatis, ut si qua gentis illius oriretur improbitas, etiamsi temere transilire in illam vellent principes tenebrarum (quoniam nec volare possunt corpora, uisi acre corporeo supportentur), per illud inane præcipitati, et quia infinitum deorsum versus esset, ad nullum aliquando fundum, pervenientes, etiamsi semper possent vivere, nunquam tamen dum deorsum semper feruntur, possent nocere? Si autem curvo latere adjungebatur, terra quoque lucis curvo cam sinu deformiter recipiebat. Aut si introrsus ista quasi specie theatri curva erat, curvam terræ luminis partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione * amplectebatur. Aut si ista curvum habebat latus, et illa rectum, non ex toto eam latere attingebat. Et utque melius erat, sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret, tantumque inane interesset, ut et justo intervallo utramque terram sejungeret, et temerarios improbos per infinitum præcipites nihil nocere permitteret. Quod si recto latere latus rectum attingebat, non video quidem aliqua vel receptacula vel hiatus: sed plane video tantam pacem tantamque secum terræ utriusque concordiam, ut major conjunctio esse non possit. Quid enim speciosius, quid convenientius, quam rectum recto ita copulari, ut nulla ex parte si nus aliquis vel flexus disrumpat aut dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci et ab infinita æternitate juncturam? Quæ recta latera utriusque terræ, etiamsi interposito inani separarentur,

1 Sola editio Lov., tanta.

* Corbeiensis MS., carratione.

« PredošláPokračovať »