Obrázky na stránke
PDF
ePub

verenter tractari, Deuteron. 17, et Josue 3, et 1 Reg. 6. Et ratio sanctitatis, in eisdem verbis data, ostendit res etiam alias dicatas divino cultui, quæ sanctæ in Scriptura vocantur, fuisse simili veneratione tractandas, ut aperte sentit Damascenus, lib. 4 de Fide, c. 17. Non ergo omnis veneratio rei creatæ erat in Scriptura prohibita, sed illa tantum quæ ad cultum veri Dei referri non poterat. 9. Occurritur objectioni tertiæ. Denique ad exempla illa, quæ rex adducit de serpente æneo et de corpore Moysi, respondemus, ex rebus partim incertis, partim ad causam non pertinentibus sumpta esse. Nam, licet verum sit, regem Ezechiam confregisse serpentem æneum, quia filii Israel adolebant ei incensum, ut habetur 4 Regum 18, non est tamen certum fuisse prohibitum in illa lege quocumque modo adorare illum serpentem. Imo multi putant licuisse, et in principio id factum fuisse debito modo, utique venerando in illo, et per illum, Deum auctorem tanti beneficii. Quod potuisse recte fieri testatur D. Augustinus, libr. 3 de Trinitate, cap. 10, et non constat specialiter fuisse a Deo prohibitum: Postea vero, ait Augustinus, lib. 10 de Civitat., cap. 8, cum populus errans, serpentem propter facti memoriam reservatum, tanquam idolum colere cœpisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens cum magna pietatis laude contrivit. Sic autem facto illo explicato, nihil ad causam de imaginibus Ecclesiæ pertinet, quia imagines non adorantur a fidelibus ut idola, neque hujus mali periculum morale imminet. Et quando aliquis error alicubi contingeret, non fractione imaginum, sed doctrina et luce Evangelii depellendus esset error, et pius imaginum usus conservandus, ut dixit Gregorius, in dicta ep. 9 libri 9. Alii vero existimant, nunquam Judæos veneratos esse serpentem illum, imo id fuisse prohibitum in lege veteri, non naturali præcepto, sed positivo, nec speciali lege, sed illa generali qua probabiliter credunt, tunc fuisse prohibitam omnium imaginum venerationem, populum autem cœpisse agere contra illud præceptum, et ideo Ezechiam ad occasionem tollendam serpentem confregisse. Qua etiam admissa sententia, nihil habet commune illad exemplum cum causa imaginum, tum quia præceptum illud, si fuit, in lege gratiæ cessavit; tum etiam quia occasio errandi, quæ tempore legis erat, ex propensione ad idololatriam, partim ex gentilium consuetudine et exemplo, partim ex ignorantia et in

firmitate fidei profecta, tempore legis gratiæ non invenitur, ut recte notavit Damascenus, dicto libr. 4, cap. 17, et latius orat. 1 de imaginibus.

10. Satisfit secundo exemplo. In alio vero exemplo, de corpore Moysi, solum ex Scriptura habemus mortuum fuisse jussu Dei, et ab eodem sepultum, ejusque sepulchrum occultum fuisse hominibus, Deuteron. ult. Quam vero ob causam Deus voluerit occultare corpus Moysi, Scriptura non declarat; Protestantes vero existimare videntur causam fuisse, ne Judæi occasionem sumerent committendi idololatriam, corpus Moysi vel ejus sepulchrum venerando. Et in hoc videtur fundari regis argumentum, ut saltem propter tollendam occasionem imagines etiam tollendæ sint. Cui imprimis respondere possumus, negando illationem et similitudinem, quia jam ostensum est non esse in hac imperfectione Ecclesiam Synagogæ æquiparandam. Alias etiam sepulchra Apostolorum et Martyrum deberent esse fidelibus ignota; imo reliquiæ Sanctorum omnium comburendæ essent, ne fideles ad idololatriam per occasionem inducerent, quod non solum impium, sed etiam ridiculum est.

11. Deinde responderi potest argumentum illud non in Scriptura, sed magis in propria conjectura esse fundatum, et ideo parvi momenti esse. Nam est quidem illa ratio probabilis, ut illam expendit Abulensis, ad illam accommodans altercationem inter Archangelum et diabolum super Moysi corpore, cujus meminit Judas Apostolus, in sua canonica. Et eamdem rationem insinuat Chrysostomus, Hom. 5 in Matth., quamvis non dicat occultasse Deum sepulchrum Moysi propter illam causam, sed ait, non introduxisse Moysem populum in terram promissionis, ne Judæi illi prorsus tribuerent omnia beneficia, quæ per illum a Deo receperant; et adjungit: Ut igitur omnis hujusmodi amputaretur occasio, ipsum quoque est occultum ejus sepulchrum. Eamdemque rationem indicavit Augustinus, vel auctor operis de Mirabilibus Sacræ Scripturæ, libr. 1, capite ultimo. Sed nihilominus non est ratio necessaria. Nam idem auctor de Mirabilibus Sacræ Scripturæ addit aliam, videlicet, ut illam faciem, quæ consortio sermonis Domini rutilaverat, mortis mærore repressam, nullus videret. Dici etiam potest id factum esse quasi ad complementum et aggerationem pœnæ injunctæ Moysi, propter culpam diffidentiæ circa fluxum aquæ de pe

tra; illa enim de causa terra promissionis ram corpoream repræsententur aliquo modo et per analogiam proprietates rei superioris, sicut per figuram juvenis, pennas et indumentum album habentis, repræsentantur Angeli.

privatus est, Numer. 20, ut recte ponderat Chrysostomus, lib. 4 de Sacerdotio, prope initium; et Augustinus, in lib. 50 Homiliarum, hom. 27, et Enarrat. in Psal. 98, versus finem. Videtur autem voluisse Deus, ad majorem populi terrorem, ut nec vivus, nec mortuus illam terram ingrederetur, ideoque occultavit sepulchrum ejus, ne Judæi ossa illius secum deferrent, sicut ossa Jacob et Josephi transtulerunt. Præterea dici potest occultasse Deum corpus Moysi, ut in majori admiratione et interna reverentia haberetur. Hoc enim insinuavit Hieronymus, Amos cap. 9, dicens: Ascendit Dominus cum Moyse, cujus sepulturæ locus, quia in cælum ascenderat, in terra non potuit inveniri. Denique dici potest, et fortasse securius, hoc esse unum ex his quæ secundum consilium voluntatis suæ operatur Deus, quorum causas invenire non possumus, et quærere supervacaneum est, id quod insinuavit Chrysostomus, orat. 20 ad Hebr., dicens, quædam antiquorum Patrum ossa translata esse in terram promissam, Moysis autem ossa sita fuisse in terra aliena, et non solum illius, sed etiam Aaronis, Jeremiæ et Danielis. Et similiter, ait, quorumdam Apostolorum, ut Petri et Pauli, etc., sepulchra novimus, aliorum autem nescimus, cujus rei rationem quærere superfluum esset. Illa ergo conjectura in tam gravi causa supervacanea etiam est.

CAPUT XIII.

DE IMAGINIBUS DEI UT DEUS EST.

1. Objectio regis contra imaginis Dei adorationem. Imago Dei duplex. Præter objectiones generales de veneratione imaginum, duas alias in particulari proponit rex unam, contra imaginem Dei, utique ut Deus est; aliam contra crucis Christi adorationem; de hac posteriori dicemus capite sequenti, hic prior expendenda est, in qua dicit: Non solum est prohibitum (scilicet in veteri Testamento) adorare imaginem Dei, sed etiam effingere, additaque ratio, Deum sub nullius unquam aspectum cecidisse. Verumtamen in hoc puncto vulgaris distinctio imaginum Dei permittenda est: una est propria, ut si quis velit per depictam formam ad vivum exprimere propriam Dei formam, sen naturam, quæ dici potest formalis imago; alia vero est metaphorica imago, in qua per aliquam figu

2. Propria et formalis Dei imago describi nequit. -Quod ergo spectat ad primum genus imaginum, de fide certum est non esse licitum, imo esse stultissimum conari talem imaginem Dei depingere. Quia cum Deus corpore careat, impossibile est per imaginem corpoream, sive sculptam, sive depictam, ad vivum Deum repræsentare. Et hoc est quod dicitur Isaia 40: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? et cap. 46: Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? Quæ verba, si attente considerentur, non tam continent prohibitionis formam, quam declarant esse per se malum et impossibile, talem Dei similitudinem aut imaginem formare. Et ideo non solum in veteri Testamento, sed etiam in novo, eodem fere modo idem prohibitum est, dicente Paulo, Actor. 17: Non debemus æstimare auro et argento, aut lapide, sculpturæ artis, et cogitationis hominis Divinum esse simile. De hoc ergo genere imaginis Dei nulla est controversia, nam in hoc sensu et Patres communiter, quos referre non est necesse, et septima Synodus, Act. 3 et 5, et Scholastici omnes has imagines Dei omnino improbandas, tanquam veræ Dei existimationi contrarias, constantissime docent.

3. Descriptionem metaphorica imaginis Dei, neque malam neque prohibitam esse. - De altero vero genere imaginum Dei nihil hactenus est certa fide stabilitum, et consulto Concilium Tridentinum de imaginibus Christi, Deiparæ, et Sanctorum agens, nihil de imaginibus Dei dixit; et Concilium Nicænum II, reprobando priores imagines Dei, de posterioribus tacuit, et ita inter catholicos Doctores variæ sunt in hoc puncto opiniones. Cum ergo hic solum de dogmatibus fidei agamus, possemus hanc regis objectionem omittere, ut in hac parte in suo sensu abundet. Quia vero docere intendit talium imaginum usum esse impium, et contra divinum præceptum, et nos credimus, longe probabilius esse neque malum, neque prohibitum, imo hones tum esse et magis pium, si prudenter fiat, magisque consentaneum Ecclesiæ usui, ideo utrumque breviter probandum est. Primum ergo ostendimus fere discursu supra facto, quia depingere talem imaginem Dei non est

prohibitum in novo Testamento de speciali præcepto positivo, quia de imagine Dei solum inveniuntur in novo Testamento citata verba Pauli, quæ aperte tantum jus naturale decla

rant.

4. Exponuntur loca Scripturæ de imaginibus Dei loquentia. Si autem dicatur contineri hanc prohibitionem in veteri Testamento, de illa iterum interrogamus qualis fuerit illa prohibitio; res enim dubia est, tam quoad sensum, quam quoad genus præcepti. Unde si prohibitio dicatur esse moralis, et ex lege naturali, intelligenda erit de imagine propria, et non de metaphorica, quia nulla est verisimilis ratio quæ ostendat esse per se et intrinsece malum, Deum metaphorice depingere, ut statim dicam. Et quidem in locis Isaiæ citatis, in quibus jus ipsum naturale explicatur, de propriis imaginibus Dei sermo est; nam, ut notat Hieronymus in c. 40, irridet Isaias stultitiam gentium, qui putabant idola sua esse Deos, vel propriam Dei formam repræsentare. Unde ad illa verba: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? addit Hieronymus, qui spiritus est, et in omnibus est, etc. In cap. autem 46, reprehenduntur Judæi gentium stultitiam in hoc imitantes. De hac item forma possunt convenienter intelligi verba Moysis, Deuter. 4: Locutusque est Dominus ad vos de medio igais, vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. Quamvis etiam sensus esse possit, nullam omnino formam vel quasi personam sensibilem vidisse, sed tantum vocem loquentis audivisse ; nam hoc magis indicant alia verba, quæ Moyses infra repetit: Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est nobis Dominus in Oreb de medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis canctam similitudinem. Et ita est probabile fuisse ibi, et Exodi 20, prohibitum fingere quamcumque imaginem Dei, sub quovis prætextu, quia rudis ille populus facile existimaret illam esse propriam formam Dei, vel ipsas statuas ut deos adoraret. Tale autem præceptum sic intellectum positivum fuit ac cæremoniale, conveniensque illi populo propter imperfectionem suam; et ideo nunc jam cessavit, et mutato etiam rerum statu non fuit necessarium, quia illa occasio seu periculum sublatum est, ut supra dixi. Cujus etiam rei sufficiens signum est, quia in Christi Ecclesia permittitur usus talium imaginum Dei, non solum nunc, sed ante mille trecentos annos, ut intelligi potest ex variis carminibus quæ

[ocr errors]

de his imaginibus habet Paulinus. Epist. 12. At Ecclesia non permisisset illas tot sæculis, si divino jure prohibitæ fuissent. 5. Instantia regis. Enodatio. Sed instat rex, non solum propter periculum adorationis, sed etiam propter indecentiam et inutilitatem, prohibitum esse tales imagines effingere. Nam, cum Deus (inquit) ad vivum exprimi non possit, supervacaneus est labor, conatusque inanis, id falsa adumbratione corrumpere, quod imitari non possis; quod nemo, non dico princeps, sed vix quisquam homo plebeius in sua effigie ferre sustineat. At rationes istæ in Scriptura non leguntur, sed a Protestantibus excogitatæ sunt. Et in priore earum quidpiam falsum supponitur, et sanctæ Scripturæ contrarium, ne dicam injuriosum. Nam si omnes metaphoricæ imagines, quæ ad vivum non possunt imitari prototypa, falsa adumbratione illa corrumpere dicenda sunt, omnes etiam parabolæ ac figuræ significandarum quarumcumque rerum, quæ non ad proprietatem accipienda sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia, ut in simili dixit Augustinus, lib. contra Mendacium, c. 10. Sic ergo, quando descendit Spiritus Sanctus in specie columbæ, vel quando sub specie linguarum tanquam ignis missus est, falsa adumbratione forma ejus corrupta est. Idemque erit dicendum de imagine. Christi sub specie agni, cum tamen illius imaginis usus antiquissimus in Ecclesia sit. Item imago Angeli sub specie juvenis, etc., esset forma angelicæ corruptio, quod non solum est contra septimam Synodum, sed etiam contra Scripturam, quatenus in illa legimus imagines Cherubim, Exod. 25, 3 Reg. 6. Imo etiam est contra omnem rectam rationem, quia nos non capimus res incorporeas, nisi instar corporearum, ut recte declarant Dionysius, c. 2 et ult. de Cœlesti Hierarch., et Tertullian., in Apolog., cap. 29. Denique omnes sensibiles apparitiones Dei aut Angelorum in Scripturis essent formarum illorum falsæ corruptiones. Quia ergo in metaphorica repræsentatione non est falsitas, ideo metaphoricæ imagines Dei falsitatis argui non possunt. Neque etiam potest inanis aut supervacaneus reputari usus earum, cum deservire possint ad manuducendum quasi intellectum hominis, ut invisibilią instar visibilium cognoscat, et ad memoriam mysteriorum, quæ Deus sub forma visibil operatus est,

6, Unde facile etiam patet responsio ad

aliam conjecturam, quod nullus princeps, imo nec privatus homo talem deformationem suæ formæ permitteret; nam eodem modo Deum, qui sæpe sub forma visibili apparuit, arguerent, quia nullus homo ita se ipsum deformaret. Imo etiam reprehenderent Scripturam, quia sæpe loquitur de Deo tanquam de homine, tribuens illi dolorem, pœnitentiam, corporis membra, et similia; nam est eadem ratio de verbis scriptis quæ de imaginibus; quia (ut recte dixit Gregorius) illud est imperitis imago, quod doctioribus scriptura. Est ergo debilis illa conjectura, tum quia in illis imaginibus nulla est turpis deformatio, sed metaphorica significatio; tum etiam quia non fit sine gravi causa et necessitate, orta partim ex divina excellentia, quæ non potest aliter repræsentari, partim ex indigentia hominis, qui non potest spiritualia prout in se sunt concipere, cum tamen per sensus debeat excitari ad eorum cognitionem vel recordationem. Ideoque non est simile neque magni momenti argumentum ab hominibus sumptum, quia homo sensibilem formam habet propriæ imaginis capacem, et nihilominus. non dedignatur homo, etiam princeps aut imperator, excellentiam suam aut fortitudinem, per metaphoricam imaginem aquilæ aut leonis, aut aliam similem repræsen

tari.

CAPUT XIV.

DE CRUCIS CHRISTI ADORATIONE.

1. Ultimo invehitur rex contra crucis Christi venerationem. Sed ne diutius forsan quam necessarium aut par sit, in hac materia immorer, hoc punctum breviter expediam, tum quia eadem fere est ratio de cruce quæ de aliis reliquiis vel imaginibus, tum etiam quia rex nihil in hoc objicit, nisi argutias quasdam quas olim Claudius Taurinensis et Wiclephus objecerant, et a Catholicis inanes reputatæ sunt. De cruce igitur triplex est consideratio, ut alibi dixi, scilicet, de signo ejus circa propriam personam digito vel manu expresso, vel de imagine crucis facta ex permanenti materia, vel de ipsamet cruce in qua Christus passus est, vel integra, vel de particulis ejus. De prima consideratione nihil rex attigit, et de illa dixi loco citato, sect. 3. Se

1 tomo tertiæ partis, disp. 56.

cundam etiam considerationem rex omisit, quia eadem ratio est de imagine crucis quæ de reliquiis.

[ocr errors]

2. Dilemma regis adorationem crucis Christi oppugnantis. - Contra crucem vero tertio modo spectatam quod veneranda non sit, bac brevi ratione multis verbis conatur efficere. Nam si veneranda esset, maxime ratione contactus; hanc enim rationem præcipue solent scholastici assignare. An igitur ratione omnis contactus, vel alicujus? Primum dici non potest, tum quia licet mulier, quæ erat in fluxu sanguinis, tangendo fimbriam vestimenti Christi senserit virtutem ejus, non ideo eam senserunt omnes qui Christum premebant, Luc. 8; tum etiam quia alias labia Judæ osculo Christum tradentis, et manus militum cædentium et crucifigentium Christum, et terra Chanaam, quotidianis Christi vestigiis tacta, essent a nobis adoranda, quod impium et profanum est dicere. Si autem non omnis contactus, sed aliquis singularis ad hoc genus adorationis sufficit, oportet ostendere quis ille sit, et ubi Christus singularem hanc benedictionem in lignum illud effuderit, vel privilegium concesserit. Augetque objectionem his modis. Prima, quia Christus mulieri sibi dicente: Beatus venter qui te portavit, respondit : Quinimo beati qui audiunt verbum Dei. Secundo, quia, licet Christus dedisset suæ cruci virtutem faciendi miracula, non ideo esset adoranda, nam umbra Petri faciebat miracula, quæ non idcirco poterat adorari. Tertio, quia Prophetæ maledicunt cultoribus imaginum, quæ oculos habent, et non vident, et aures quæ non audiunt; ergo hæc acerbius dicerent in eos, qui partem ligni, neque ad aurium vel oculorum similitudinem formatam venerantur.

3. Nullam vim patrandi miracula ex conlactu corporis Christi in cruce fuisse derivatam. - Videtur rex in sua objectione supponere vel existimare, nos fingere aut cogitare, crucem Christi et singulas partes ejus ex contactu corporis Christi vim aliquam, seu virtutem faciendi miracula, aut extraordinaria beneficia conferendi elicuisse, aut Christum ipsum, speciali concessione et voluntate, illi contactui vim similem vel dignitatem contulisse. Hoc autem a sensu Ecclesiæ Catholicæ alienum est. Nam imprimis, licet verissimum sit, et historiis ac testimoniis Patrum satis comprobatum, Christum per crucem suam multa edidisse miracula quæ nunc referre non est necesse, nihilominus nullus as

seruit vel cogitavit, Christum virtutem aliquam miraculorum effectricem cruci suæ indidisse, aut certa lege et promissione statuisse, ad præsentiam vel tactum illius, signa facere, nam hoc nullo fundamento affirmari potest, neque ad illius crucis venerationem ducitur necessarium. Neque etiam fingere oportet Christum, speciali voluntate et quasi positiva institutione, dedisse illi cruci peculiarem dignitatem ob quam honoretur; nam hoc etiam figmentum non modo fundari non potest, verum nec satis intelligi, et ad veritatem, et rem de qua tractamus, supervacaneum est et impertinens.

4. Catholica de Christi crucis adoratione doctrina explicatur. - Doctrina ergo Ecclesiæ et Theologorum catholicorum est, sicut reliquiæ Sanctorum sunt venerabiles, non ex virtute vel institutione superaddita, sed quia, supposita vera sanctitate animarum, seu personarum cum quibus peculiarem habuerunt conjunctionem vel relationem sufficientem ut aliquid illarum esse censeantur, ex natura rei sequitur, ut propter excellentiam talis animæ vel personæ in veneratione habeantur, ita etiam majori ratione crux Christi et quæcumque illius pars, tanquam pretiosa Salvatoris reliquiæ a veris et piis Christianis habetur. Quia sustinendo Christum ipsum, instrumentum fuit nostræ redemptionis, ipsi Christo peculiari modo conjunctum, et ab illo sanctificatum. Ut significarunt Petrus, 1 ep., c. 2, et Paulus, ad Colos. 1 et 2, qui etiam ad Hebr. 9 indicat, fuisse quasi altare in quo Christus se pro nobis obtulit. Ac proinde ob ejusdem Christi amorem et reverentiam venerabilis est. Atque ita rationem venerandi Christi crucem explicuit Damasc., lib. 4, c. 12, dicens: Hoc ingentis pretii lignum, ac venerandum, in quo Christus seipsum sacrificii causa pro nobis obtulit, ut ex sancti corporis et sanguinis contactu sanctificatum, optimo jure adorari solet. Et infra: Nam si eorum, quorum amore flagramus, et domus nobis chara est, et lectus, et vestis, quanto magis ea que Dei ac Salvatoris sunt, per quæ nobis salus parta est.

5. Et hanc fuisse mentem antiquæ Ecclesiæ, satis colligitur ex canon. 73, sexta Synodo attributo, et ex septima Synodo, et ex

' Vide Paulinum, ep. 11, ad Severum; Evag., lib. 4 Hist., c. 25; Ruffinum, 1. 10 Hist., c. 3; Theodoretum, lib. 1, cap. 18; Severum Sulpicium, lib. 2 Sacræ Hist,

Hieronymo, ep. 17; Ambrosio, Orat. de Obitu Theodosii; Chrysostomo, Homil. Quod Christus sit Deus, ubi ait, totum orbem contendere aliquid ex illo ligno habere. Et qui habent (ait), viri et mulieres, illud auro includunt, ut cervicibus suis aptent, et inde calde sunt honestati, et magnifici, et muniti, et protecti. Et Gregorius Nyssenus, Orat. de Sancto Baptismate, non longe ab initio Lignum crucis (ait) omnibus hominibus salutare est. Per quod verbum indicat beneficia, quæ Deus solet per hujusmodi crucis reliquias conferre, cum vera fide et pia veneratione illa petentibus. Quamvis enim sola miracula sufficientem rationem adorandi non continerent, ostendunt tamen placitam esse Deo hujusmodi venerationem, ac subinde crucem ipsam veneratione dignam esse. Adduntque dicti Patres, præsertim Damascenus, idem esse de aliis Christi reliquiis, ut sunt clavi, lancea, præsepe, indumenta, et vivificum sepulchrum. Adducitque Damascen. illud Psalm. 131: Adorabimus in loco ubi stelerunt pedes ejus. Idemque confirmat illud Isai. 11: Erit sepulchrum ejus gloriosum, quod de Christi sepulchro ab omnibus intelligitur, et merito, quia relativum ejus refert radicem Jesse, quam esse Christum exponit Paulus, ad Romanos 15. Dicitur autem illud sepulchrum gloriosum futurum, non solum eo tempore quo Christi corpus in illo jacuit, sed etiam perpetuo ratione illius. Et ita Hieronymus, ep. 17, dicit, ibi esse prædictum, locum sepulturæ Domini esse ab omnibus honorandum. Hæc ergo veritas ex principiis fidei et ex Scriptura colligitur, et rationi naturali est consentanea, et nullum ostendi potest præceptum quo talis veneratio crucis prohibeatur. Quid ergo est quod Protestantes in tam pio religionis opere calumnientur ?

6. Occurritur dilemmati regis.-Ad objectionem autem regis, et interrogationem in ea factam, respondit venerabilis quidam Anglus 1, non omnem contactum corporis Christi fuisse sufficientem rationem hujus venerationis, sed tactum innoxium, et ita vitabat absurdum illatum ex osculo Judæ. Addunt vero alii ad majorem explicationem, si præcise spectaretur ratio contactus, non deesse in illo sufficientem causam adorationis respectivæ, propter Christi excellentiam; impietatem autem personæ, illam impedire, ne adoratio in hominem impium refundatur. Et simili modo, ubi fuerit indecentia vel occasio scandali, vi

Waldensis, tom. 3, c. 18.

« PredošláPokračovať »