Obrázky na stránke
PDF
ePub

potestate haberet uelle non consentire suadenti, adiuuante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uolun5 tate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis ?

10 Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumserit disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; 15 et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in saeculum. deinde expertus iam quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei: domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uir20tutem, auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. sed siue illud de hoc homine siue de alio dictum est, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam bene non se habeat facta natura, si a 25 faciente recesserit. hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, miseriores prorsus apparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim 5 apostolus Iacobus dicit: unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, si 10 uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.

Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant 15 uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari, cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque tem-20 tent eos qui in uerbo dei permanent praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem pium? unde dicit apostolus: intendens te ipsum, ne et tu temteris. mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiuto- 25 rio non egentes de nostris uiribus praesumamus, per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per impios pii proficiant, frustra dicitur:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

non crearet deus quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?

Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit. concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet, et iustam esse sententiam, qua punita est quae uoluntate, non 10 necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilo minus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis uerum 15 etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis 20 hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt ideo creari minime debuerunt; habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis 25 eget; quanto minus iniquitate peruersi?

Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset qui alterius 30 malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardi corde, cum dicant: utrumque tale esset, nihil se aliud dicere quam: solum illud esset. ac sic cum aequare quaerunt genera bonorum, 5 numerum minuunt et immoderate augendo unum genus alterum tollunt. quis autem hoc audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla 10 superbia deo subditur, alia uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: ntalis esset ista qualis illa nec uideat se nihil aliud 15 dicere quam: nnon esset ista, sed sola esset illa«? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, 20 ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur non nisi in domino gloriatur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum ut sit, uerum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit a quo habet ut sit. nimis itaque importune dicitur: non 25 essent quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus uindictae iustitiam demonstraret.

Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequalitas iure praedicatur? at enim si deus s0

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent; sed boni infructuose, mali autem impune non essent et in eo ipso aliis utiles essent. sed praesciebat quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat 5 sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit quos tales futuros esse praesciebat? quia sicut praeuidit quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relin10 queret unde et ipsi aliquid facerent quo, quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem inuenirent; a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum. 15 Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. cur ergo non fecit? quia noluit. cur noluerit penes ipsum est; debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationabilem creaturam 20 etiam istam, quae malorum comparatione cauet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel supplicii malorum com25 paratione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.

Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt

[blocks in formation]

8 malefactis MV: malis factis PTv

10 ipse v faceret v quicquid To quid p

PTV aminiculum v

15 inquid P1Tv

[blocks in formation]

17 paenes PTV 19 rationalem PTV 20 comparationem MV cauet (c in litura à m. 2) 22 deus in bonum T; deus om. P1

[blocks in formation]

24 nullo PTV

excellentiores Pv 26 numerus] 28 obsorduerunt P1v

« PredošláPokračovať »