Obrázky na stránke
PDF
ePub

câdem et populi in se sævientis injuriam tulit. Invictum tam à civibus quàm ab hoste animum retinuit, et patriæ consulere etiam famæ suæ dispendio non destitit.

Ea caritas patriæ esse debet, ut tam ignominiâ eam, quàm morte nostrâ, si opus sit, servemus. Livius, l. ix. c. 4.

2. Et honores et contumeliæ vulgi in promiscuo habendi sunt; nec his dolendum, nec illis gaudendum. Alioquin multa timore aut tædio contumeliarum necessa-ria omittemus; et publicis privatisque officiis deerimus, dum muliebris nos cura anget aliquid contra animum audiendi. Senec, de Const. c. xix.

Vera et sapiens animi magnitudo honestum in factis positum esse, non in gloriâ, judicat. Qui ex imperitæ multitudinis judicio pendeat, hic in magnis viris non est habendus. Cicer. 1 Offic. n. 65.

Gloriam qui spreverit, veram habebit. Livius, l. xxii. c. 39.

3. Sunt qui, quod sentiunt, etiamsi optimum sit, tamen invidiæ metu non audent dicere. Quod genus peccandi vitandum est in rebus urbanis: et T. Quintius Capitolinus vitavit. Cùm Roma patrum ac plebis certamina civitatem distraherent, Equi Volscique papulabundi accessêre. Unde postquam prædas inulti egêre, tribunis delectum militum impedientibus; T. Quintius Capitolinus quartùm consul, populum ad concionem vocavit; eumque graviter objurgatum cùm liberè monuisset quæ agenda essent, hæc subjunxit: His ego gratiora alia dictu esse scio: sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites: sed malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis. Cicer. 1 Offic. n. 84. Livius, 1. iii. c. 68.

CAPUT XV.

Mortem ac dolorem contemnere fortis animi

est.

1. Fortitudinis munus duplex; maximum mortis dolorisque contemptio. Fungendum est utroque, si virtutis compotes, vel potiùs, si viri esse volumus. Cicer. 2. Tusc.

12. 43.

Hoc meditatum ad adolescentiâ debet esse, mortem ut negligamus. Moriendum enim certè est: et id incertum, an eo ipso die. Qui autem id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest. De Senec. n. 20. 2 Tusc. n. 2.

Stultum est timere quod vitare non potes.

A morte semper homines tantundem absumus.
Homo vite commodatus, non donatus est.
P. Syrus.

Non terret sapientem mors, quæ propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitæ nunquam longè potest abesse. Dedit nobis natura usuram vitæ tanquam pecuniæ, nullâ præstitutâ die. Quid est igitur quod querare, si repetit cùm vult? eâ enim conditione acceperas. Quæ verò ætas longa est? aut quid omnino homini longum? Apud Hypanim fluvium, qui in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quæ unum diem vivant. Ex his igitur quæ horâ diei octavâ mortua est provectâ ætate mortua est? quæ verò occidente sole, decrepita. Confer nostram longissimam ætatem cum æternitate, in majore brevitate, quàm illæ bestiolæ, reperiemur. 1 Tusc.

n. 91. &c.

2. Contemnamus omnes ineptias, beatamque vitam in animi robore ac magnitudine, et in omnium rerum humanarum despicientia, ac mortis contemptione ponamus. Nunc quidem cogitationibus mollissimis sic effceminamur, ut si mors celeriùs opinione nostrâ adventet, spoliari magnis quibusdam bonis nobis videamur. Quòd

si, dum vivimus, expectando, desiderando, metuendo, pendemus animis, cruciamur, angimur: prô Dii immortales! quàm inter illud jucundum esse debet, quo confecto, nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit. Ibid.

n. 95.

Quàm me delectat Theramenes! quàm elato est animo! Etsi enim flemus, cùm ejus exitum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur. Qui cùm conjectus in carcerem jussu triginta tyrannorum Atheniensium, venenum, ut sitiens, bibisset; reliquum sic è poculo ejecit, ut id resonaret: quo sonitu reddito, ridens, Propino, inquit, hoc pulchro Critia: qui in eum fuerat è tyrannis teterrimus. Græci enim in conviviis solebant nominare cui poculum tradituri essent. Tum servo publico, qui venenum præbuerat, poculum dedit præferendum Criti

Lusit vir egregius extremo spiritu, cùm jam præcordiis conceptam mortem contineret, veréque Critiæ mortem est eam auguratus, quæ brevì consecuta est. Valer. l. iii. c. 2.

CAPUT XVI.

Non quàm diu, sed quàm benè, vixeris, refert.

1. Nemo tam imperitus est, ut nesciat sibi aliquando moriendum. Tamen cùm ad mortem propè accesserit, tergiversatur, timet, plorat. Nonne tibi videretur stultissimus omnium, qui fleret quòd antè annos mille non vixisset? Equè stultus est, qui flet quòd post annos mille non vivet. Utrumque tempus alienum nobis est. Non eris, nec fuisti. Quid fles? Eò ibis, quò omnia eunt. Senec. Epist. 77.

Omnia debentur morti: paulùmque morati,
Seriùs aut citiùs sedem properamus ad unam :
Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima.
Ovid. Metam. l. x. c. 32.

Fata manent omnes, omnes expectat avarus
Portitor, et turbæ vix satìs una ratis.
Tendimus huc omnes; metam properamus ad

unam:

Omnia sub leges mors vocat atra suas.

Ad. Liviam, ver. 357. Lex universa est, quæ jubet nasci et mori. P. Syrus. Ad hanc legem natus es: hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus, hoc omnibus ante te: hoc omnibus post te accidit. Quantus te populus moriturorum sequetur! quantus comitabitur! multa millia hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam vario mortis genere emittunt. Quomodo fabula, sic vita: non quàm diu, sed quàm benè, acta sit, refert. Senec. ibid.

Quod cuique tempus ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Breve tempus ætatis satis est longum ad. benè honesteque vivendum. Cicer. de Senect. n. 69, 70. Stat sua cuique dies; breve et irreparabile tempus Omnibus est vitæ: sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus. Virg. En. x. ver. 497.

2. Major pars mortalium de naturâ conqueritur, quòd homini tam breve ad vivendum tempus detur. Verùm

non inopes vitæ, sed prodigi sumus: eam nulli bonæ rei impendimus, et per luxum, et negligentiam defluere finimus. Sicut ample cpes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur; at quamvis modicæ, si bono custodi traditæ sunt, sufficiunt, atque etiam usu crescunt: ita vita, si scias uti, longa est. Ii verò soli uti sciunt, qui sapientiæ vacant. Vivere bonum non est, sed bene vivere. Itaque non, ut diu vivamus, curandum est, sed ut bene. Longa est vita, si plena est. Quid hominem jurant octoginta anni per inertiam exacti? Sapienter et fortiter factis metiamur cujusque vitam, non tempore. Laudemus et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcunque temporis contigit, bene collocatum est. Senec. de Brev. c. 1. 2. Epist. 70. 97.

Eo tempore, quod ad vivendum datur, si bene uti velis, etiam parvum amplissimum efficies, numerum annorum multitudine operum superando. Valer. l. ix. c. 10.

Excutienda tibi vitæ cupido est, discendumque, quàm bene vivas, referre, non quàm diu. Senec, Ep. 101.

CAPUT XVII.

Mortem aquo animo oppetit, qui bene vixit.

1. Profectò mors tum æquissimo animo oppetitur, cùm suis se rectè factis vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis functus est munere. Quare si ipsa ratio minùs perficiet ut mortem negligamus; at vita acta perficiat, ut satìs superque nobis vixisse videamur. Cicer. 1 Tusc. n. 109.

Cùm sapientissimus esset Socrates, sanctissiméque vixisset; ita in judicio capitis pro se dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus judicum, esse videretur. Quinetiam cùm ei scriptam orationem attulisset disertissimus orator Lysias, demissam et supplicem, et præsenti procellæ accommodatam, quam edisceret, si ei videretur, et quâ pro se apud judices uteretur, non invitus legit, et bene scriptam judicavit. Sed, inquit, quemadmodum si mihi calceos Sycionios (qui tum erant omnium elegantissimi) attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles: sic illa oratio tua, diserta mihi et oratoria videtur, fortis et virilis non videtur.

Causam ipse suam sic egit, ut, judicibus quid pœnæ se commeruisse existimaret interrogantibus, responderit : Id se meruisse, ut sibi victus quotidianus in Prytaneo publicè præberetur: qui honos apud Græcos maximus habebatur, quo responso sic judices exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent. Nuncianti quòd eum judices morte damnâssent: Et illos, inquit, natura. Uxorique cum lacrymis exclamanti: Ergone injustè morieris? An tu, respondit, justè malles? Cicero 1 de Orat. n. 231. Quintil. I. ii. c. 1. Valer. 1. vi. c. 4. Diog. Laërt. in Socr.

Non patronum ergo quæsivit ad judicium capitis Socrates, nec judicibus supplex fuit: adhibuitque liberam contumaciam, à magnitudine animi ductam, non à superbia. Cùm facilè posset educi è custodiâ, et essent qui promitterent fugam, noluit: remansitque dies triginta in carcere et in expectatione mortis, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris. Supremo vita dic, cùm penè in manu jam mortiferum teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem tradi, verùm in cœlum videretur ascendere. Sic enim censebat, dicebatque: Duas esse vias animorum è corpore exceden tium. Nam eos, qui se vitiis contaminavissent, devium quoddam iter ingredi, seclusum à concilio Deorum: contra verò, facilem ad Deos aditum patere illis, qui se integros justosque servavissent, essentque in corporibus humanis vitam imitati Deorum. Cicer. 3 Tusc. n. 71. Senec. Epist. xxiv. et lxx.

Interrogatus Aristippus quomodo Socrates diem obiisset? Ut ego, inquit, optarim. Diog. Laërt. in Aristipp. Nunquam magnis viris cara in corpore mora est : exire atque erumpere gestiunt, ægrè has angustias ferunt. Sencc. ad Marc. c. 23.

2. Cùm Athenienses in concione et Phocionem, et nonnullos alios morte damnâssent: hi quidem inter amicorum et propinquorum complexus lamentantes ejulantesque trahebantur in carcerem: ille verò eodem animo vultuque ibat, quo quondam publicè, accepto exercitûs imperio, domum deducebatur: ita ut gravitatem viri et constantiam mirari nemo satìs posset. Emphyletus, quo familiariter fuerat usus, cùm ei obvius dixisset lacrymans, O quam indigna perpeteris, Phocion! Huic ille, At non inopinata, inquit, hunc enim exitum plerique clari habu

« PredošláPokračovať »