Obrázky na stránke
PDF
ePub

pascit; non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienæ,qui suæ possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat 1.Neque enim reus est christianus, si bos ejus aliquem feriendo,vel equus calcem jaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua,aut equus ungulas,aut dentes canis ; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis præparari,et ob hoc deductores accepit armatos (Act. xxш, 17-24), si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret.Absitutea quæ propter bonum ac licitum facimus,aut habemus,si quid per hæc præter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda,ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis,ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque præcipitet. Quid plura commemorem, cum ea commemorando finire non possim ? Quid enim est in usu hominum bono ac licito,unde non possit etiam pernicies irrogari ?

6. Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore christiano, quem commemorasti victum famis necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere in qua quæstione, quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel ab eis qui tibi ab itinere divertentes corpus refecerat, oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur ; si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiæ scrupulo in usum necessitatis assumitur.

EPISTOLA XLVIII' (a). Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulæ Caprariæ, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent.

Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero EUDOXIO et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur,in vestra charitate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. xi, 26). Admo

Mss. septem, Bad. et Er., qui cum suæ possessioni... aliquis ex ipsorum usu percussus intereat.

Hanc contulimus ad bl. cb. ff. gg. r. sb. vc. duos t. duos v. ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 81: quæ autem 48 erat, nunc 93. Scripta forte an. 398.

nemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus: nostras enim sæpe sauciat et debilitat caligo et tumultus sæcularium actionum; quas etsi nostras non habemus,eorum tamen qui nos angariant mille passus, et jubemur ire cum eis alia duo (Matth. v,41), tantæ nobis ingeruntur ut vix respirare possimus: credentes tamen quod illi in cujus conspectu intrat gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), perseverantes nos in eo ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede, adjuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit. 2. Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in judicio, qui docet mansuetos vias suas (Psal. xxiv, 9). Nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiæ præponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur; si inter apicem superbiæ et voraginem desidiæ iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Deut. xvi, 11). Sunt enim qui dum nimis timent nequasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur. Et sunt rursus qui dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex altera parte jactantiæ fastu corrupti alque consumpti, in favillam fumumque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum; et inimicum omnium bonorum, cujus captivi fuimus judicemus, nullamque nobis esse perfectam requiem cogitemus', donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2), et in judicium justitia convertatur (Psal. xcm, 15).

3. Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis etimpigre operamini, sive in orationibus, sine injejuniis, sive in eleemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes injurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. iv, 32); sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque corpus,et servituti subjicientes (I Cor. 1x, 27); sive sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert ? sive prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, etscuto fideijacula ejus ignita repellentes et exstinguentes (Ephes. vi, 16); sive cantantes et psallentes

1 Mss. omnes omisso qui, habent: in judicio; docebit,etc. 2 Sic nostri omnes Mss. et Vatic. duo. At Edd. habent, vindicemus.

3 Mss. omnes, cogitetis

in cordibus vestris Domino (Ephes. v, 19), vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite (1 Cor. x, 31),qui operatur omnia in omnibus (Id. xII, 6); atque ita fervete spiritu (Rom. xi, 11), ut in Domino laudetur anima vestra (Psal. xxx, 3).Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes (Psal. xxiv, 15). Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida estotio, nec turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax: nec præceps, nec jacens. Hæc agite, et Deus pacis erit vobiscum (II Cor. xi, 11). 4. Nec importunum me existimet Charitas vestra, quia vobis vel per Epistolam loqui volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere ; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quæ munere illius facitis, cum allocutionis nostræ memoria faciatis. Nam et ante jam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius 1 et Andreas, bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos attulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem præcessit, quæ nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio jam quærit indui.

EPISTOLA XLIX* (a).

Augustinus Honorato Donatianæ partis, ut per lilteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiæ,quæ utique in toto orbe futura prædicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit. HONORATO episcopo partis Donati, AUGUSTINUS

2
episcopus Ecclesiæ catholicæ.

1. Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus,ubi nullusturbarum tumultus perturbare possit disputationem nostram, quæ cum tota lenitate et pace animi suscipienda et agenda est,sicut dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. 11, 24, 25). Itaque breviter insinuamus, quid a te responderi desideremus.

2. Quoniam Ecclesiam Dei, quæ catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctæ prophetiæ,quam Dominus etiam in Evangelio confirmavitet Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa prædictum erat. Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est de Filio Dei: Dominus dixit ad me:Filius meus es tu,ego hodie genuite. Postula ame,et dabo tibigentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal.11.7,8). Etip'In Edd., Eusthatius. At in membranis scribitur constanter, Eustasius.

In Edd., episcopus partis Ecclesiæ catholicæ. At vox partis abest a Mss., quam vocem Ecclesiæ catholicæ non convenire, et illi ab Augustino tribui non solere observarunt Verlinus et Vindingus.

Sic ex Mss. At Edd., Erotem. [Erotem.]

* Hanc recognovimus ad a. bg. c. cc. ff. g. gv. n. r. 8. sb. t. vc. quatuor v. et ad Am. Bad Er. Lov.

(a) Alias 161: quæ autem 49 crat, nunc 102. Scripta circa idem tempus.

se Dominus Jesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus futurum (Matth.xxiv, 14).Etapostolus Paulus, antequam sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolæ quam scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pronomine ejus (Rom.1,5). Deinde ipse a Jerusalem in circumitu per totam Asiam usque in Illyricum Evangelium prædicavit, Ecclesias constituit atque fundavit;non ipse, sed gratia Dei cum eo (I Cor. xv, 10),sicut ipse testatur.Quid autem evidentius apparere potest, quam cum in ejus Epistolis nomina etiam regionum, vel civitatum invenimus? Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit1. Joannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam septenario numero intelligimus commendari,Ephesum, Smyrnam, Sardos 2, Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram (Apoc. 1, 11). Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non communicare.

3. Quærimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret hæreditatem suam per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis omnibus remaneret. Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam Deus esse voluit et prædixit. Pars autem vestra, quæ Donati dicitur non estin omnibus illis locis,in quibus et Litteræ et sermo et facta apostolica cucurrerunt. Sed ne dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam,sed Macarianam, sicuti eam vos appellatis;uosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri,nec nomen Macarii. Vestra autem quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum est ubicumque est vestra communio. Dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit, et in vobis solis habere cœperit: vestrum enim est hæcostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus. Hoc autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum. Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per litteras de hac recolloqui sine aliquo tumultu, adjuvante Deo, quantum ipsa necessitas postulat.

EPISTOLA L'(a). Augustinus Suffeclanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendem Herculem. Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniæ Suffectanæ, AUGUSTINUS episcopus. Immanitatis vestræ famosissimum scelus, et inopi

1 Mss., scripta. Non male. si mutetur nostra interpunctio

* Lov., Sardes. Alii Cdd., Sardos.

* Non reperta est nisiin Vaticano exemplari.

(a) Alias 267: quæ autem 50 erat, nunc 105. Scripta forte an. 399.

nata crudelitas terram concutit, et percutit cœlum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis,etresonet homicidium. Apud vos Romanæ sepultæ sunt leges,judiciorum rectorum calcatus est terror.Imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos LX numero fratrum innocens effusus et sanguis (a), et si quis plures occidit, functus est laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum. Age, nunc principalem veniamus ad causam.Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera, suppetit artificum copia.Cæterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur. Addimus et rubricam quæ pingit ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare.Nam si vestrum Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animæ reddantur.

EPISTOLA LI (b).

Augustinus Crispinum Calamensem Donatianæ partis episcopum (c) urget propositis breviter aliquod argumentis, ad ea si potest respondeat per litteras. 1. Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam prænotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi abs te ut rescribaturexspecto. De Carthaginensi promissione tua vel nostra instantia, quid multa commemorem? Quomodolibet ea gesserimus, transierint, ne quod restat impediant. Nunc excusatio,nisi fallor, nulla est adjuvante Domino; ambo in Numidia sumus, etnobis loco terrarum invicem propinquamus. Rumor ad medetulit,adhuc te velle mecum disputando experiri dequæstione, quæ nostram dirimit communionem. Vide quam breviter omnes auferantur ambages,ad hanc epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut sinon sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetantur. Quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta vicinitas? Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per litteras, vel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur elabatur, vel ne fraudentur talium studiosi,qui forte interesse non possunt.Soletis de præteritis rebus gestis, quæ vultis, falsa jactare, forte non mentiendi studio, sed errore. Proinde, si placet,de præsentibus illa metiamur. Procul dubio te non fugit prioris populi temporibus etidololatriæ sacrilegium fuisse commissum, et a rege contemptore librum propheticum incensum (Jerem. xxxvi, 23); quo utroque crimine schismatis malum non puni

* Castigata est ad a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. vc. duos t. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Horum martyrum celebratur memoria in Martyrolog. Rom. ad diem 30 aug.

(b) Alias 172: quæ autem 51 erat, nunc 154. Scripta an. 399 aut 400.

(c) De Crispino quædam in epist. 105, n 4, et in lib. 3 cont. Cresccmuin, c. 46, n. 50 et seq., necnon apud Possidium, c. 12.

cius, nisi gravius penderetur. Profecto enim recordaris quem admodum schismatis auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant, cœlo irruens ignis absumpserit (Num. xvi, 31-35). Sic nec fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit vindicari.

2. Cur ergo, qui soletis nobis objicere, non solum in nostris non probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis,plenarii concilii vestri (a) veridico,sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum, et Prætextatum Assuritanum? Neque enim,sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem prorogaverat et præfixerat, İntra quem nisi ad vestram communionem remeavissent,eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt,quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. Probato, si negaveris: concilium vestrum loquitur; proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod convincam, moras faciamus. Felicianus igitur et Prætextatus si innocentes erant,quare sic damnati sunt? Si scelerati,quare si recepti sunt? Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus majoribus vestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubie tiam pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico,in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? Si autem probaveris recte fuisse damnatos, quæ restat defensio cur in eodemepiscopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis,ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda ? Quod utinam non oris, sed cordis viribus ageres! profecto perspiceres quam nullis calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.

3. Item soletis nobis objicere quod vos per potestates terrenas persequamur. Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per judices ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra communio, graviter insectati,de basilicis quas tenebant, in quibus eos invenit ipsa conscissio, et controver

(a) Bagaitanum concilium indicat, a 310 episcopis adversus Maximianenses habitum; de quo jam supra in not. ad epist. 43. Cujus concilii sententia cum damnati fuissent præter alios Felicianus et Prætextatus, ambo ex duodenario illo numero episcoporum qui Maximianum ordinarant, effici non potuit unquam ut sedibus suis pellerentur, quamvis id, mota etiam contra eos lite apud duos vel tres Proconsules (quorum hic dicuntur proconsularia Gesta» haberi), agere conati sint ipsorum adversarii: qui demum ipsos, Rogato licet jam in Prætextati locum ordinato, in suis honoribus receperunt, ex lib. 1 cont. Caudentium, c. 39, n. 54, et aliis locis; cogente nimirum Optato Gildoniano, ut dicitur in epist. 53, n. 6.

siarum strepitu et jussionum potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? In qua conflictatione quæ passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia contestantur; quæ jussa sint chartæ indicant, quæ facta sint terræ clamant, in quibus etiam Optati (a) illius tribuni vestri sancta memoria prædicatur.

4. Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et præter vestram communionem nusquam sit. Possem hinc uberius aliquanto disserere. Sed contra vos jam nihil opus est,qui cum Feliciano et Prætextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. Quotquot enim baptizaverunt quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Prætextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu judiciorum expellere conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent, non solum per ægritudinum pericula, sed etiam per solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere schismatis baptizatos,quorum nulli Baptisma repetitum est. Atque utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis Felicianus et Prætextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. Si enim rursus baptizandi erantisti, rursus ordinandi erant illi. Amiserantenim episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare non poterant. Nam si discedentes episcopatum non amiserant,baptizare utique poterant. Si autem amiserant,ergo ut eis quod amiserant redderetur, redeuntes ordinari debebant. Sed noli timere: sicut certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla Baptismi repetitione secum vestræ communioni reconciliasse.

5. Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? Sive auditos sive inauditos, sive jus. te sive injuste damnastis Felicianum,damnastis Prætextatum; dic mihi: quem Corinthiorum episcopum audivi,aut damnavit aliquis vestrum ? quem Galatarum,quem Ephesiorum,quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, cæterarumque omnium civitatum,de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium? (Psal. xx1,28.) Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui baptizat (Joan. 1, 33). Sed non hinc ago; ad illa quæ præsto sunt, adverte, ea quæ oculos etiam cæcos feriunt,intuere: damnati habent baptismum; et inauditi non habent! Nominatim in scelere schismatis expressi et ejecti habent; et ignoti,longe peregrini,nunquam accusati, nunquam judicati non habent! Quite præcisa parte Africæ rursus præcisi sunt, habent; et unde ipsum Evangelium in Africam venit non habent! Quid pluribus onero ?

(a) Thamugadensis episcopi e Donatistarum schismate, insignis vastatoris Africæ.

adista responde. Attende sacrilegium schismatis vestro concilio Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per judiciarias potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis aliquid unde injiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe majore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos damnasse gloriamini. Pax Christi vincat in corde tuo. ΕΥΤΥΧΩΣ 1.

EPISTOLA LII' (a). Augustinus Severino consanguineo suo donatistæ, ut deserat schisma scelestum et impudens. Domino multum desiderabili et valde charissimo fratri SEVERINO, AUGUSTINUS.

1. Litteras Fraternitatis tuæ etsi valde sero, etsi præter quod speraveram, tamen lætus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovisem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponen, ut ad me litteras tuæ Fraternitatis afferret. Cogitavi enim non sine causa hoc exor. tum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiæ tuæ, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, præsertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit (Matth. 5, 14). Ipsa est enim Ecclesia catholica; unde x00xn græce appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi, abscondi non potest.

2. Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse præcisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. Hoc enim etiam prædixit Filius Dei,qui veritas est,se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem sum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut majorem fructum afferat (Joan. xv, 1, 2). Non ergo mirum est, si de illa vite quæ crevit et omnes terras implevit, præcisi sunt illi qui fructum charitatis afferre noluerunt.

3. Qui si vera crimina objecissent collegis suis,majores eorum quando schisma fecerunt,ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde adistas partes christianæ fidi manavit auctoritas, utilli essent foris quibus eadem crimina objicie

1 In epistolæ fine apposuimus ex Mss. eutuchos, quæ vos deest in Edd.

* Collata cum a. bg. bl. ff. g. gv. r. s. t. vc. duobus t. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 170: quæ autem 52 erat, nunc 155. Scripta forte circa idem tempus.

bant. Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non intelligat eos habuisse causam bonam,qui eam apud medios judices obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos læsit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos objectis criminibus convicti non erant, temere damnare possent? Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur, Si autem iidem Donatista Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et pro. bare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate præciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis ; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas objicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.

4. Sed nescio quæ carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet ; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si æternam Christi hæreditatem salutem que perpetuam in nostra cognatione contemnimus?Hæc me interim scripsisse suffecerit, quæ duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; anima autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo contempserit patrem, inveniet in futuro judicem.

EPISTOLA LIII ' (a).

Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistæ qui Generosum catholicum Constantinensem seduceremoliebatur,simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret. Dilectissimo et honorabili fratri GENEROSO FORTUNATUS, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem. CAPUT PRIMUM.-1.Quoniam nobis notam esse vo luistiepistolam quam ad te Donatistarum presbyter dedit,quanquam eam tu quoque catholico animo deriseris: tamen ut ei potius si non desperate desipit, consulas,hæc ad eum rescripta pelimus perferas.Ille enim ordinem Christianitatis civitatis vestræ tibi ut insinuaret, jussisse sibi angelum scripsit, eum tu teneas Christianitatem, non civitatis tuæ tantum, nec tantum Africæ vel Afrorum, sed totius orbis terræ, quæ annutiata est et annuntiatur omnibus gentibus, Unde illis parum est, quod præcisos esse non pudet, nec sibi'subveniunt,ut cum possunt, redeant ab radicem, nisi etiam secum alios præcidere, et sicut ligna

* Collata cum a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. t. vc. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 165: quæ autem 53 erat, nunc 152. Scripta circa an. 400.

arida in ignem destinare conentur. Quapropter si tibi ipsi angelus astitisset, quem sibi ille propter te astitisse, quantum asbitramur, astuta vanitate confingit,et hæc ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius, tibi se insinuare dicit,oporteret te apostolicæ sententiæ memorem fieri,qui ait: Licet si nos, aut angelus de cælo vobis evangelizaverit, præter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. 1, 8). Evangelizatum est enim tibi per vocem ipsius Domini Jesu Christi,quod omnibus gentibus annuntiabitur Evan. gelium ejus,et tunc finis erit (Matth. xxiv, 14). Evangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas Litteras,quod Abrahæ dictæ sunt promissiones et semni ejus quod est Christus (Gal.m, 16) cum ei diceret Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xII, 3). Has ergo promissiones tenenti, si tibi angelus de cœlo diceret, Dimitte Christianitatem orbis terræ, et tene partis' Donati, cujus ordo tibi exponitur in epistola episcopi tuæ civitatis, anathema esse deberet; quia te a toto præcidere, et in partem contrudere conaretur, et alienare a promissis Dei.

2. Si enim ordo episcoporum sibi succedentium considerandus est,quanto certius et vere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui totius Ecclesiæ figuram gerenti Dominus ait : Super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferorum non vincent eam (Matth. xvi, 18). Petro enim successit Linus; Lino, Clemens; Clementi, Anacletus; Anacleto, Evaristus; Evaristo, Alexander; Alexandro, Sixtus; Sixto, Telesphorus; Telesphoro, Iginus ; Igino, Anicetus; Aniceto, Pius; Pio, Soter; Soteri, Eleutherius; Eleutherio, Victor; Victori, Zephirinus; Zephirino, Calixtus: Calixto, Urbanus; Urbano, Pontianus; Pontiano, Antherus ; Anthero, Fabianus; Fabiano, Cornelius; Cornelio, Lucius; Lucio, Stephanus; Stephano, Xystus; Xysto, Dionysius; Dionysio, Felix; Felici, Eutychianus; Eutychiano, Gaius; Gaio, Marcellinus; Marcellino, Marcellus ; Marcello, Eusebius; Eusebio, Miltiades; Miltiadi, Silvester; Sylvestro, Marcus; Marco, Julius; Julio, Liberius; Liberio, Damasus; Damaso, Siricius; Siricio, Anastasius. In hoc ordine successionis nullus donatista episcopus invenitur, Sed ex transverso ex Africa ordinatum miserunt, qui paucis præsidens Afris in urbe Roma Montensium vel Cutzupitarum vocabulum propagavit (a).

Lov., partes. Alii Ed., partem. At Mss., partis. Supple, Christianitatem.

In uno e vatic. Cdd., Tino Cletus, Cleto Clemens, cæteri Mss. refragantur. Paulo post pro Anacletus, habetur in plerisque Mss. Anencletus. Deinde Alexander non post Evaristum, ut in Edd. et apud Optat. in lib. 2; sed post Soterem, sublato prorsus Eleutherii nomine, sic recensetur in duodecim Mss. in quibus sunt Vaticani quatuor, Soteri Alexander, Alexandro Victor. Denique in iisdem Cdd. desideratur infra Marcellinus.

(a) Hane appellationem sortiti sunt Donatistæ, ex eo quod ecclesiam Romæ primam in monte habere cœperint, juxta Hieronymum in Chron ad an.360,sive,uti Optatus in lib. 2 refert, a spelunca, quam illic extra civitatem gradibus sepserant, ubi celebrabant conventicula sua: quæ haud dubie spelunca in editiore loco adjacebat. Hinc forte profectum etiam nomen Cutzupitarum, quod quidem sic legitur in plerisque Mss. At in editis sublatot, Cuzupilarum, et in duobus Vatican Mss. Cutrumpitarum. An vero legendum hic Rupitarum,seu Rupitanorum,utin lib.de Unitate,

« PredošláPokračovať »