Obrázky na stránke
PDF
ePub

mus.

non inopes vitæ, sed prodigi sumus : eam nulli 'bonæ rei impendimus, et per luxum, et negligentiam defluere finį

Sicut amplä сpes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur; at quamvis modicæ, si bono custodi traditæ sunt, sufliciunt, atque etiam usu crescunt : ita vita, si scias uti, longa est. Ii verò soli nti sciunt, qui sapientiæ vacant. Vivere bonum non est, sed bene vivere. Itaque non, ut diu vivamus, curandum est, sed ut bene. Longa est vita, si plena est. Quid hominem jurant octoginta anni per inertiam exacti? Sapienter et fortiter factis metiamur cujusque vitam, non tempore. Laudeinus et in numero felicium reponamus eum, cui quantu. luincunque temporis contigit, bene collocatum est. Senec. de Brev. c. 1. 2. Epist. 70. 97.

Eo tempore, quod ad vivendum datur, si bene uti velis, etiam parvum amplissimum efficies, numeruni annorum multitudine operum superando. Valer, l. ix. c. 10.

Excutienda tibi vitæ cupido est, discendumque, quàin bene vivas, referre, non quàm diu. Senec, Ep. 101.

CAPUT XVII.

Mortem æquo animo oppetit, qui bene vixit.

1. Profectò mors tum æquissimo animo oppetitur, cum suis se rectè factis vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis functus est munere. Quare si ipsa ratio minùs perficiet ut mortem negligamus; at vita acta perficiat, ut satis superque nobis vixisse videamur. Ciccr. 1 Tusc. n. 109.

Cùm sapientissimus esset Socrates, sanctissiméque vixisset ; ita in judicio capitis pro se dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus judicum, esse videre

Quinetiam cum ei scriptam orationem attulisset disertissimus orator Lysias, demissam et supplicem, et præsenti procellæ accommodatam, quam edisceret, si ei videretur, et quâ pro se apud judices uteretur, non invitus legit, et bene scriptam judicavit. Sed, inquit, quemadmodum si mihi calceos Sycionios (qui tum erant omnium elegantissimi) attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles : sic illa oratio tua, diserta mihi et oratoria videtur, fortis et virilis non videtur.

Causam ipse suam sic egit, ut, judicibus quid pænæ sc commeruisse existimaret interrogantibus, responderit : Id se meruisse, ut sibi victus quotidianus in Prytaneo pub. licè præberetur: qui honos apud Græcos maximus habebatur, quo responso sic judices exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent. Nuncianti quòd eum judices morte damnâssent: Et illos, inquit, natura. Uxorique cum lacrymis exclamanti : Ergore injustè morieris ? An tu, respondit, justè malles ? Cicero I de Orat. n. 231. Quintil. l. ii. C. 1. Valer. 1. vi. C. 4. Diog. Laërt. in Socr.

Non patronum ergo quæsivit ad judicium capitis Socrates, nec judicibus supplex fuit: adhibuitque liberam contumaciam, à magnitudine animi ductam, non à superbia. Cùm facilè posset educi è custodiâ, et essent qui promitterent fugam, noluit: remansitque dies triginta in carcere et in expectatione mortis, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris. Supremo vitæ dic, cùm penè in manu jam mortiferum teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem tradi, verum in cælum videretur ascendere. Sic enim censebat, dicebatque: Duas esse vius animorum è corpore excedentium. Nam eos, qui se vitiis contaminavissent, devium quoddum iter ingredi, seclusum concilio Deorum : contra verò, facilem ad Deos adilum patere illis, qui se integros justosque servavissent, essentyue in corporibus humanis vitam imitali Deorum. Cicer. 3 Tusc. n. 71. Senec. Epist. xxiv. et lxx.

Interrogatus Aristippns quomodo Socrates diem obiisset? Ut ego, inquit, onlarim. Diog. Laërt. in Aristipp.

Nunquam magnis viris cara in corporo mora est : exire atque erumpere gestiunt, ægrè has angustias ferunt. Sencc. ad Marc. c. 23.

2. Cùm Athenienses in concioue et Phocionem, et nonnullos alios morte damnâssent: hi quidem inter amicoruin et propinquorum complexus lamentantes ejulantesque trahebantur in carcerem : ille verò eodem animo vultuque ibat, quo quondam publice, accepto exercitus imperio, domum deducebatur: ita ut gravitatem viri et constantiam mirari nemo satìs posset. Emphyletus, quo familiariter fuerat usus, cùm ei obvius dixisset lacrymans, O quam indigna perpeteris, Phocion! Huic ille, At non inopinata, inquit, hunc enim exitum plerique clari habu

erunt Athenienses. Inimici prætercurrentes incessebant eum conviciis. Unus etiam inspuit in faciem ejus. Ibi fama est Phocionem conversum ad Archontas, id unum dixisse : An nemo hujus hominis compescet petulantiam? Rogante quodam ex amicis, nunquid filio suo Phoco mandari velit! Maximè, inquit, jubeo enim eum populi Atheniensis injuriarum in me oblivisci. Quod mandatum qui non admiratur, is mihi nihil egregium sapere videtur, inquit Ælianus. Corn. Nep. in Phoc. Ælian. l. xii. C. 49.

Postquam in carcerem ventum est, et cicuta teri ceepta, Phocionem Nicocle amico, fidissimo rogante, sibi ut permitteret priori venenum haurire : Ista quidem, inquit, ő Nicocle, molesta mihi valde et gravis est postulatia tua: verùm quia nihil tibi unquam denegavi, hoc quoque largiar. Ubi cæteri venenum biberunt, defecit: negavitque carnifex se aliam cicutam triturum, nisi duodecim drachmæ sibi essent numeratæ. Tum Phucion, accersito quodam amico, petiit ut carnifici illud pecuniæ daret : quoniam ne gratis quidem mori Athenis licebat.

3. Quum Canius Iulus, vir in primis magnus, cum Caio Cæsare Caligulâ fuisset altercatus ; abeunti crudelis ille imperator dixit : Ne fortè ineptá spe tibi blandiaris, ad mortem te duci jussi. Tum Canius magno animo : Gra. tias, inquit, ago, optime princeps. Decem medios

usque ad supplicium dies sine ullâ sollicitudine exegit. Vix credi potest, quæ interea dixerit, quæ fecerit, quàm in tranquillo fuerit. Ludebat latrunculis, cùm centurio trahens ad supplicium agmen hominum morte damnatorum, illum quoque accersi jussit. Vocatus, numeravit calculos, et ei quicûm ludebat, Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicissc. Tum centurionem compellans, Tesa tis, inquit, eris, me uno calculo antecedere. () miram in media tempestate tranquillitatem! Senec. de Trang.c. 14.

4. Eorum qui mortem fortiter oppetiêrunt, exemplis incitati, mortem tandem vel optare incipiamus, vel certè timere desistamus. Nam cùm supremus ille dies non animi extinctionem sed commutationem tantum afferat loci : quid optabilius ? Itaque si quid tale acciderit, ut à Deo nobis denunciatum videatur exire è vitâ ; læti et agentes gratias pareamus, emittique nos è custodia, et levari vinculis arbitremur, ut in æternam, et planè in nostram domum remigremus. Mortem portum nobis et perfugium putemus. Cic. 1 Tusc. n. 116, &c.

i

Vir sapiens mortem, morbos, at alia, quæ in vitam humanam incurrunt, feret, non solum patienter, sed etiam libenter, ut pareat legi naturæ : quemadmodum bom nus miles fert vulnera, et transverberatus telis, moriens amat eum, pro quo cadit, imperatorem. Habebit in animo illud vetus præceptum: Deum sequere. Senec. de. Beat. C. 15.

CAPUT XVIII.

Humatio contemnenda in nobis, non negligen

da in nostris.

1. Cùm Socrates jam jam moriturus esset, rogatus à Critone quemadmodum sepeliri vellet, hæc respondit, ut se ostenderet hâc de re nihil laborare. Diogenes durior, ut Cynicus, projici se jussit inhumatum. Tum amici : Volucribusne et feris ? Menimè verò, inquit: Sed bacillum prope me, quo abigam, ponitote. Qui poteris ? illi : non enim senties. Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? Cic. 1 Tusc. n. 103, 109.

2. Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, et quidem sine sepultura, Cui Theodorus: O te ineptum, si putas interesse supra terram an infra, putrescam! Magnus animus egressurus corpore nihil ad se judicat pertinere, quò illud conferatur, an ignis exurat, an ferz distrahant, an terra contegat. Senec. de Tranq, c. 14. Senec. Epist. c. 92.

Præclarè Anaxagoras : qui cùm Lampsaci moreretur, quærentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid ei accidisset, referri ? Nihil necesse est, inquit, undique enim ad inferos tantundem via est. Rogantibus quoque civitatis principibus, num quid fieri post mortem mandaret ? jussisse ferunt, ut pueri quotannis eo, quo è vivis abiisset, die, ludendi copiam haberent. Quod deinde Lampsaci observatum. Cic. 1 Tusc. n. 104. Diog Laërt. in Anax.

3. De humatione unum tenendum est; contemnendam in nobis, non negligendam in nostris: ita tamen mortuorum corpora nihil sentire intelligamus. Quantum autem consuetudini famæque dandum sit, id curent vivi. Cic. 1 Tusc. n. 108.

CAPUT XIX.

Tollatur fortuna discrimen in morte.

1. Maximè è naturâ est tolli fortunæ discrimen in morte : et ụt cæterorum sumptuum, sic etiam sepulchrorum, modus rectè requiritur. Credo minimam olim hujus rei fuisse cupiditatem : alioquin multa extarent exempla majorum.' Nec hoc à sapientissimis legum scriptoribus neglectum, Athenis ille mos, jam à Cecrope ductus, diu permansit, corpora humandi terrâ, quam proximi injiciebant. Sequebantur epulæ, quas inibant coronati; et apud quas de mortui laude, cùm quid veri erat, prædicari solitum : Nam mentiri nefas habetur. Cùm deinde sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt. Cic. ? de Leg. n. 62.

2. Cyrus morti proximus filiis mandavit, ut postquam obiisset, corpus suum neque auro neque argento, neque ullå aliâ re pretiosà conderent, sed terræ quam primum redderent. Xenoph. Cyrop. l. viji.

Alexander Asiæ fines ultimos victor peragrans, Cyri regis sepulchrum jussit aperiri, in quo erat conditum ejus corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque repletum esse crediderat? quippe Persæ ita vulgaverant. Sed præter clypeum ejus putrem, et arcus duos Scythi. cos, et acinacem, nihil reperit. Cæterùm amiculo suo loculum, in quo jacebat corpus, velavit, coronamque auream imposuit : miratus tanti nominis regem, tantis præa ditum opibus, haud pretiosius sepultum esse, quàm si fuisset è plebe. Q. Curt, l. x. c. l.

3. Babyloniorum regina Nitocris, supra portam urbis celeberrimam, loco edito et conspicuo, sepulchrum sibi extrui jussit, atqui his verbis inscribi: Si cui regum, qui post me apud Babylonios imperium obtinebunt, pecunia inopia fuerit ; aperto sepulchro, sumito quantum libuerit, Ne tamen aperito, nësi indiguerit ; non enim proderet aperuisse. Hoc sepulchrum intactum permansit, donec regnum pervenit ad Darium Hydaspis filium : qui, resérato monumento, non quidem pecunias quas speraverat in

S

« PredošláPokračovať »