Obrázky na stránke
PDF
ePub

fieri cæteris paribus ex parte objectorum intelligibilium. Atque ita ad veritatem dictæ sententiæ, et assertionis satis est, quod Angelus superior plura individua ejusdem naturæ cognoscat per unam speciem, quam inferior, et hoc modo posset verificari assertio in omnibus Angelis, quamvis nullus eorum etiam supremus haberet species universales repræsentantes simul plures quidditates, seu plura individua specie differentia, verbi gratia, leonem, et equum. Quia ut species sit universalis, satis est quod per eam multa simul cognosci possint, ergo ut sit universalior, satis est quod in eodem ordine, seu in eadem specie plura repræsentet. Accedit, quod species repræsentans plura individua ejusdem speciei, non videtur posse extendi ad repræsentanda etiam individua alterius naturæ specifica, nisi prius repræsentet omnia individua in natura specifica similia. Quia quo hæc similiora inter se sunt, eo videntur facilius posse per eamdem speciem repræsentari, quod non tantum de aliquando futuris, sed etiam de omnibus possibilibus procedit, quia (ut sæpe dixi) esse, vel non esse futurum, extrinsecum est, et impertinens ad intrinsecam speciei repræsentationem. Non videtur autem necessarium, quod aliquis Angelus etiam supremus habeat species repræsentantes ita universales, ut omnia individua possibilia unius speciei repræsentent, quia illa sunt infinita, et non est necesse, ut species repræsentet infinita, ergo eadem ratione necessarium non est, ut una species etiam supremi Angeli repræsentet plures quidditates, sed satis est, quod singulæ species ejus repræsentent plura individua sub quacumque natura specifica, quam species inferiorum, et idem est cum proportione de cæteris.

9. Respondetur jam ad rationem Ægidii.— Ad locum D. Thoma allatum a Ripa in n. 6.Sequendo igitur hunc dicendi modum, facile solvitur difficultas ab Ægidio, et aliis tacta, quamvis enim Angeli quo perfectiores, eo universaliores, ac proinde pauciores earumdem rerum habeant species, nihilominus non sequitur perveniendum esse ad Angelum, qui omnia extra se per unam speciem intelligat nam omnes Angeli saltem habent tot species intelligibiles, quot sunt essentiæ specifica, seu quidditates rerum, quas intelligunt, et nihilominus de singulis quidditatibus omnes superiores habent universaliores, et pauciores species respectu individuorum ejusdem naturæ, seu speciei, seu respectu totius potentialitatis uniuscujusque naturæ specificæ, et quia

:

hæc potentialitas, seu multiplicatio individuorum sub una specie in infinitum procedit, ideo fieri potest, ut nunquam perveniatur ad supremum Angelum, qui unamquamque quidditatem per unam tantum speciem intelligat, sed per plures. Quod si urgeas, saltem in individuis aliquando futuris esse certum terminum finitum, et ita posse perveniri ad Angelum, qui omnia illa individua per unam speciem cognoscat. Respondeo, tunc alium Angelum illo superiorem cognoscere etiam illa individua per unam speciem, sed universaliorem, quia repræsentabit non solum futura individua, sed etiam aliqua ex possibilibus: nam licet species repræsentans possibilia per se non debeatur Angelo, non est tamen inconveniens, quod ex consequenti, et ex abundantia perfectionis ipsius speciei, ejus repræsentatio etiam. ad individua possibilia extendatur. Atque hoc modo licet contingere possit, quod aliqui Angeli inæquales in perfectione cognoscant omnia, quæ sunt per æqualem numerum specierum, nihilominus semper Angelus superior cognoscet per universaliores species per extensionem ad repræsentationem rerum possibilium. Quem modum dicendi quoad hauc partem etiam Capreolus indicavit. Neque obstabit, quod D. Thomas non solum dicit, Angelum superiorem intelligere per universaliores species, sed etiam per pauciores: nam id intelligendum est, quando cætera paria sunt ex parte rerum repræsentatarum, nimirum, quia eadem sunt in numero, et perfectione.

10. Ampliatur expositio de universalitate specierum. Denique ne juxta hunc dicendi modum universalitatem specierum angelicarum in repræsentando, ad solam repræsentationem plurium individuorum ejusdem naturæ per eamdem speciem limitare videamur, addo, fortasse etiam habere species repræsentantes plures quidditates. Unde probabile olim censui, quod non video ab aliis probari, in infimo ordine Angelorum solum esse universalitatem specierum quoad repræsentationem individuorum cum proportionata varietate intra illum gradum. In Angelis vero altioris ordinis dari etiam species universales repræsentantes plures naturas in sola specie ultima, et intra proximum genus differentes: non tamen repræsentando per unam speciem omnes naturas specificas illius generis, sed aliquas et plures, vel pauciores, juxta modum perfectionis, et cum proportionali varietate, et sic ascendendo cum proportione per species universaliores in ordine ad res multas plusquam specie

ultima differentes, et sub generibus magis, vel minus remotis contentas. Nam hoc totum non involvit repugnantiam, et consonat perfectioni Angelorum, et his, quæ de illorum convenientiis, et differentiis essentialibus diximus: nam optime illa distinctio per hos varios cognoscendi modos explicatur. Et ita etiam cessat difficultas tacta: nam cum in his speciebus, et generibus intermediis possit quidam processus in infinitum cogitari, et universalitas hæc specierum possit etiam ad quidditates possibiles nunquam futuras extendi, et illæ possint in infinitum multiplicari, nunquam erit necessarium pervenire ad Angelum, qui per unam speciem omnia extra se intelligat, et ita difficultas cessat.

11. Altera responsio ad prædictam rationem Egidii. Unica species repræsentans omnia possibilia nulli creaturæ est connaturalis. Alter modus expediendi illam difficultatem est, concedendo priorem illationem argumenti, et negando posteriorem. Conceditur ergo, Angelum valde perfectum, vel qui supremus fuerit, posse per unam speciem omnia creata extra seipsum intelligere. Quia licet daretur talis species, finita esset, et respectu objectorum naturalium esset ordinis naturalis. Item quia si talis Angelus cognoscit omnes res creatas per tantum numerum specierum intelligibilium, ascendendo cum proportione facile deveniri poterit ad Angelum, qui per unam speciem res easdem cognoscere valeat. Quapropter cum D. Thomas 3, contr. Gent., cap. 98, negare videtur esse possibilem talem speciem, loquitur de una specie repræsentante omnia possibilia simpliciter, de qua verisimilius est, non esse possibilem secundum naturæ ordinem, quia nee esse potest connaturalis alicui Angelo, quia omnis Angelus determinatæ, ac finitæ perfectionis est, illa vero species excederet proportionem ad quamcumque determinatam, ac limitatam naturam. Unde si talis esset Angelus, esset profecto supremus inter omnes possibiles, qui tamen dari non potest, ut nunc suppono. An vero talis species in supernaturali ordine possibilis sit, alibi est disputatum, ut in capite 13, num. 12, tetigimus. Verumtamen illa species, quæ repræsentet omnia creata, vel creanda in aliquo tempore, non excedit proportionem finitæ, ac limitatæ naturæ, et ideo non videtur repugnare pervenire ad Angelum ita perfectum, ut omnia extra se, et Deum per unam speciem intelligat. Imo addit Cajetanus, nunc supremum Angelum ita intelligere: sed hoc magis incertum est, et sine

dubio non potest ostendi necessarium, quia licet inter Angelos specie differentes semper superior intelligat per universaliores species, nihilominus in infimo Angelo quoad naturam potest esse tanta multitudo specierum intelligibilium, et tam parva universalitas uniuscujusque speciei, ut licet in omnibus superioribus fiat diminatio specierum, adhuc in supremo plures esse valeant, quod et unusquisque facile cogitare potest, et cum pendeat ex dispositione divinæ providentiæ, non est difficile intelligere, potuisse Deum universa hoc modo disponere, et ad hunc ordinem naturalem capacitatem Angelorum adaptare. Tamen sicut hoc possibile fuit, ita non repugnat, nec videtur inconveniens, quod de facto supremus Angelus naturalia omnia per unam speciem cognoscat, nec est incredibile id fecisse Deum ad ostensionem potentiæ suæ, et ut infra naturæ ordinem se summo quodam modo communicaret.

12. Ad inconveniens in ratione Egidii allatum in fine numeri tertii. - Non tamen hinc sequitur aliud inconveniens, quod in posteriori parte rationis Ægidii inferebatur, superiorem, scilicet, Angelum vel per nullam speciem cognoscere, vel non per pauciores species, quia non possunt esse pauciores species, quam una et consequenter non cognoscere per universaliores species, nihil enim horum sequitur. Ad quod explicandum recolendum est, quod supra dixi, hanc universalitatem specierum solum esse respectu rerum inferiorum, non vero respectu superiorum, vel æqualium Angelorum. Nam ex hoc principio infertur, ut detur aliquis Angelus cognoscens per unam speciem omnes res alias præter seipsum, necessarium esse, ut ille nec superiorem habeat, nec æqualem, quia si illos habeat, licet omnia infra se per unam speciem cognoscat, oportebit, ut tot alias species intelligibiles habeat, quot Angelos æquales et superiores habet: ergo si supponatur aliquis Angelus omnia extra se per unam speciem cognoscens, consequenter supponendum est, nullum superiorem habere: imo nec habitum esse, non solum quia secundum legem ordinariam Angeli omnes simul creati sunt, nec in eorum creatione futura est successio, quantum ex doctrina fidei intelligimus, sed etiam quia licet daremus, Angelum alium supra omnes creatos Angelos fore creandum, illius speciem habuissent innatam Angeli a principio, ut supra cum D. Thoma dixi, quia receperunt Angeli species innatas rerum omnium aliquando futurarum. Ergo si crean

dus esset Angelus superior omnibus jam creatis, eo ipso supremus Angelus nunc creatus non cognosceret omnia extra se per unam speciem, quia saltem haberet duas, unam Angeli superioris creandi, et aliam reliquarum rerum. Unde tandem concluditur, nunquam posse ascendendo perveniri ad Angelum, qui vel sine specie cognoscat alia a se, vel qui non per pauciores species omnia cognoscat, quam alius sibi inferior in essentia. Nam inferior ultra species rerum inferiorum semper habet aliam speciem sui superioris, quam ipse superior non habet, cum per suam substantiam se intelligat.

13. Replicatio.-Expeditur.-Dices, saltem sequitur, Angelum inferiorem cognoscere omnia alia a se per speciem æque universalem ac superiorem Angelum, quod non minus repugnat dictis, quam cognoscere per æqualem specierum numerum. Sequela patet, quia uterque cognoscet omnia sibi inferiora per unam speciem. Hoc autem repugnare probatur, quia si Angelus in natura superior inferiorem superat in universalitate specierum, de omnibus rebus et objectis debet universaliores species habere, quia omnes et singulæ species debent esse proportionatæ lumini ejus, cui infunduntur. Respondetur tamen facile, negando sequelam, quia dato Angelo cognoscente omnia alia a se per unam speciem, per illam speciem non cognoscet seipsum: at superior Angelus cognosceret illum proxime inferiorem sibi simul cum aliis rebus omnibus per unam speciem, et ita licet uterque cognosceret omnia sibi inferiora per unam tantum speciem, nihilominus illa species in superiori esset universalior, quia plus aliquid repræsentaret, nimirum ipsum Angelum inferiorem.

14. Ulterioris instantiæ solutio. Sed instabis: nam saltem ille Angelus inferior cognoscet superiorem per unicam speciem, sicut Angelus ipse inferior cognoscit se per suam essentiam. Respondeo, hoc nullum esse inconveniens, quia superior Angelus altiori modo se cognoscit, scilicet per essentiam suam, et non per speciem comparatio autem in universalitate inter proprias species, et cognitiones, quæ ab illis procedunt, facienda est. Imo addo, etiam duos Angelos inter se inæquales cognoscere tertium utrique superiorem per species particulares, id est, repræsentantes illum solum Angelum superiorem, quia respectu suorum superiorum nullus inferior Angelus est capax universalium specierum, ut supra dixi. Unde necessario sequitur, unumquemque An

gelum inferiorem cogoscere omnes superiores suos per singulas species eorum, et quoad hoc nullam esse differentiam inter inferiores Angelos, etiamsi inter se inæquales sint. Neque hoc est inconveniens, aut repugnans dictis, quia non est necesse, ut in omnibus, et singulis speciebus intelligibus omnis Angelus superior excedat inferiorem quoad numerum rerum repræsentatarum, sed satis est, quod indefinite aliquas species habeat universaliores in illo modo repræsentandi. Item quia comparatio hæc in universalitate supponere debet in speciebus capacitatem universalis repræsentationis: nullus autem Angelus est capax universalium specierum respectu suorum superiorum, imo nec respectu æqualium, sed tantum respectu inferiorum, et ideo excessus in universalitate invenitur in speciebus quæ res inferiores repræsentant, non vero in his, per quas superiores vel æquales cognoscunt.

15. Progreditur proxima solutio. Nihilominus tamen semper species superioris Angeli erit perfectior in Angelo proxime inferiori quam in remoto, seu minus perfecto, quia in unoquoque est juxta modum recipientis, et in eo, qui propinquius ad superioris perfectionem accedit, est principium perfectioris cognitionis. Sicut etiam supposita distinctione numerica inter Angelos, perfectiorem speciem intelligibilem habet unus Angelus alterius Angeli ejusdem speciei, quam inferior Angelus de eodem habeat, etiamsi neutra species sit proprie universalis in pluribus rebus repræsentandis, juxta ea, quæ diximus, quia unus Angelus perfectius, et exactius per suam speciem cognoscit sibi æqualem, quam inferior Angelus eumdem sibi superiorem cognoscat. Dices, hunc excessum cognitionis provenire ex lumine, non ex specie, ita enim contingit inter homines, per species æquales unum visum meliorem perfectius eamdem rem videre, vel intellectum acutiorem melius eamdem rem penetrare: sicut etiam melior artifex eodem instrumento effectum perfectiorem efficit. Respondetur imprimis, hoc ipsum in hominibus esse defectuosum, et minus perfectum : nam ad consummatam perfectionem pertinet, ut instrumentum sit proportionatum principali virtuti. Unde licet demus, meliorem artificem cum eodem instrumento perfectius operari quam artificem inferiorem, nihilominus idem melior artifex perfectius operaretur, cum instrumento aptiori, quam cum minus apto. Cum ergo in natura angelica omnia esse debeant ornatissima, et cum magna proportione,

quo meliori lumine Angelus cognoscit aliquod objectum, eo etiam habet speciem meliorem, perfectiorique modo repræsentantem idem objectum. Et fortasse etiam in visu, et intellectu hominis sicut est inæqualitas in perfectione individuali, ita etiam esse potest inter species visivas, aut intellectuales quia ab acutiori intellectu abstrahuntur subtiliores, et meliores, ac efficaciores, saltem per se loquendo, et nisi impedimenta intercedant.

16. Thomistarum quorumdam responsio alia. -Addunt etiam nonnulli ex Thomistis, non solum superiorem Angelum habere universaliores species indefinite, sed etiam universaliter, singulas species superioris Angeli esse universaliores singulis speciebus Angeli inferioris. Distinguunt autem duplicem universalitatem, unam in multitudine rerum repræsentatarum, aliam in modo repræsentandi eamdem rem, ita ut per illam possint plures rationes ejusdem rei cognosci, quam per aliam. Et de priori universalitate fatentur non esse necessarium ejus excessum in omnibus, et singulis speciebus superioris Angeli: quod non solum de speciebus repræsentantibus res superiores, sed etiam de speciebus rerum inferiorum aliqui infirmant. De posteriori autem universalitate aiunt, saltem excessum ejus necessarium esse in omnibus speciebus Angeli superioris respectu omnium rerum tam superiorum, quam inferiorum, quia superior Angelus, etiamsi per eamdem vel easdem species aliqua cognoscat, semper cognoscit plures rationes talium rerum, etiamsi res plures non cognoscat, et ita semper quoad hoc habebit aliquo modo universaliores species. Hanc distinctionem indicat divus Thomas, quæstion. 8, de Verit., art. 10, ad 2, et illa utitur Capreolus, supra ad 4, Aureoli ad expediendam difficultatem propositam, et sequitur Soncinius, in Metaphysica, quæstion. 60, ad 1.

17. Displicet ex parte. —Verumtamen doctrina hæc non recte accommodatur ad species, quas unusquisque Angelus de rebus se inferioribus habet. Quia respectu earum non potest species perfectioris Angeli repræsentare universalius (ut sic dicam) eamdem rem quam species Angeli minus perfecti, repræsentando nimirum perfectiori Angelo plures rationes illius rei, quam minus perfecto. Quia Angelus inferior per species de rebus se inferioribus cognoscit eas perfecte ex parte ipsarum rerum, quia non solum quidditative, sed etiam comprehensive res illas cognoscit, utique quantum ad essentiam, proprietates, totamque capacitatem

naturalem illarum, ergo respectu talium rerum non potest species esse universalior in modo, sed esse debet in numero rerum repræsentatarum. Probatur consequentia, quia non satis intelligi potest, quomodo inter duas cognitiones comprehensivas ejusdem rei una sit universalior alia in modis, illæ ratione sunt intrinsecæ, et connaturales, vel extrinseca ordinis naturalis, vel extrinsece ordinis supernaturalis. Primæ necessario cognoscuntur per cognitionem comprehensivam, ut est per se notum, mediæ autem antequam rei adhæreant, etiam cognoscentur per easdem species, saltem ut possibiles, si tamen jam sint in re etiam cognoscentur per eamdem speciem, quia erit principium non tantum comprehendendi, sed etiam intuendi rem, ultimæ vero non cognoscuntur per species naturales, et ideo ad rem non faciunt, quia tam a superiori, quam ab inferiori Angelo ex vi specierum naturalium ignorantur, ut infra videbimus. Igitur major, vel minor universalitas specierum respectu inferiorum rerum, in multitudine rerum repræsentatarum ponenda est.

18. Ex parte admittitur.-At vero respectu Angelorum superiorum probabiliter defendi potest modus loquendi Capreoli: nam probabile est, Angelum inferiorem non comprehendere superiorem. Unde fit consequens, quod ex duobus inferioribus inter se inæqualibus, qui magis accedit ad Angelum utroque perfectiorem, magis etiam penetret naturam ejus et virtutem, ac operandi modum, ac proinde ut plures rationes, ac modos in ipso, vel in se, vel in ordine ad effectus, quos potest efficere, cognoscat, ergo consequenter etiam habebit speciem universaliorem dicto modo respectu illius Angeli superioris, quam Angelus seipso inferior habeat. Unde distinctio illa probabiliter acceptari potest, dummodo cum partitione accommoda singula ejus membra cum respectu ad res inferiores, vel superiores accommodentur. Nam respectu inferiorum est propria universalitas plurium rerum repræsentatarum: res pectu autem superiorum est tantum in modo repræsentandi. Et præterea hic posterior modus non est certus, sed probabilis, quia non est certum, Angelum inferiorem non comprehendere superiorem, quod postea examinandum est.

19. Ultima instantia. Sed superest ultima instantia, quia si supremus Angelus, qui nunc est, cognoscit omnia, quæ sunt infra ipsum, per unam speciem, ut supponitur et posito alio Angelo superiori isto, solum excederet

ipsum quoad universalitatem speciei, quia per unam speciem cognosceret et ipsum Angelum sibi proxime inferiorem, et cætera omnia ipsis inferiora in numero autem specierum solum esset differentia, quia primus Angelus omnia præter seipsum per unam speciem cognoscit, secundus vero habet peculiarem speciem primi Angeli et alia omnia præter se, et superiorem per aliam speciem cognoscit: si hoc (inquam) ita est, ut a nobis respondendo dictum est, eadem ratione et proportione idem dicendum esset nunc de secundo Angelo respectu primi, et de tertio respectu sccundi, et sic usque ad ultimum. Atque ita ultimus Angelus per unam tantum speciem omnia, quæ infra ipsum sunt, cognosceret, et solum de Angelis haberet multiplicatas species, et singulas de singulis tam superioribus, quam æqualibus et similiter ascendendo ab infima specie Angelorum ad penultimam, Angelus proximus infimo per unam speciem intentionalem cognosceret omnes res materiales, et præterea omnes Angelos sibi inferiores, et solum de superioribus, et æqualibus haberet multiplicatas, et particulares species, et sic consequenter de cæteris, per singulas species ascendendo. Consequens videtur incredibile, ergo. Sequela videtur clara ex paritate rationis et proportionis. Nam ita se habet ultimus Angelus ad res sibi inferiores quoad proportionalem excessum in perfectione, sicut alius quilibet superior ad omnia inferiora sibi, ergo etiam eodem modo se habet quoad universalitatem cognitionis et speciei, servata proportione. Falsitas consequentis patet, tum quia nullum est fundamentum ad tribuendam infimo Angelo tantam universalitatem in cognoscendo: tum etiam quia sub infimo Angelo immediate est anima rationalis, quæ non nisi per species particulares singulas res cognoscit, ergo non est verisimile, fieri immediate transitum ad Angelum tantam universalem cognitionem habentem: tum præterea, quia difficilius videtur simul repræsentari per unam speciem omnia materialia, cœlos, elementa, mixta, animantia omnia et omnes homines, quam repræsentari simul duos Angelos æquales, vel duas species angelicas proxime superiores, sed infimus Angelus non potest cognoscere duos sibi superiores, vel æquales per unam speciem, ergo nec omnia materialia per unam speciem.

20. Ejus responsio.-Respondeo concedendo, hoc totum valde probabiliter sequi ex illa hypothesi, quod unus Angelus omnia sibi inferiora tam spiritualia, quam materialia per

unam speciem cognoscat. Neque hoc posito sequitur aliquid contra varietatem specierum juxta perfectionem Angelorum, quia jam diximus, hanc universalitatem spectandam esse respectu rerum inferiorum. Unde licet supponatur, quod singuli Angeli cognoscant res omnes sibi inferiores per unam speciem, nihilominus multitudo rerum inferiorum Angelo perfectiori semper est major, quam multitudo rerum sub Angelo minus perfecto contenta, quia sub priori continentur etiam ipse Angelus minus perfectus et omnes illi æquales, qui tamen sub posteriori non comprehenduntur, et ideo species superioris Angeli semper universalior. Verumtamen saltem sequitur ex illa hypothesi, unumquemque Angelum unam tantum habere speciem universalem proprie, et ex multitudine rerum repræsentatarum, scilicet, illam qua omnia sibi inferiora cognoscit : nam circa reliqua non habet hoc modo species universales, ut dixi, sed ad summum alio modo improprio supra explicato circa solos superiores. Quoniam autem propter argumenta facta difficile creditu est, in omnibus Angelis etiam infimis esse species adeo universales respectu rerum inferiorum, cum sint particulares respectu æqualium, vel superiorum; ideo vel neganda est illa hypothesis, et procedendum juxta dicta in priori modo respondendi : vel neganda est sequela etiam data hypothesi, et consequenter neganda est proportio. Et ratio reddi potest, quia quo spiritualis substantia est majoris perfectionis substantialis, eo habet lumen eminentius cum speciali excellentia et universalitate, quam non possunt attingere inferiores substantiæ, etiamsi in infinitum sub illa perfectiori multiplicentur. Sed quia hoc non facile potest convenienti ratione explicari, priorem modum præferendum censeo. De qua re aliquid addemus infra, tractando, quomodo possint Angeli plura simul intelligere.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »