Obrázky na stránke
PDF
ePub

injuriam polare non hoc esse quod Deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei præponitur Deus. Quæso, patere, natura anime rationalis, aliquanto minus te esse quam Deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non sit. Patere, inquam, et mitesce illi; ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum quod es vilescat tibi. Superba es in Deùm, si indignaris quod te antecedit; et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille præstantior. Quo constituto atque firmato, illud ne dix. ris: Me solam naturam Deus facere debuit; nollem ut post me aliquid boni fieret. Non enim quod bonum est post Deum, jam debuit esse novissimum. Et hinc maxime -apparet quantam tibi tribuerit dignitatem, quod Deus qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona quibus tu quoque dominareris. Nec mireris quod nunc tibi non omni modo serviunt, et te aliquando > etiam cruciant: quia Dominus tuus majorem potestatem habet in ea quæ tibi serviunt, quam tu in ipsa 3, tanquam in servos servorum suorum. Quid ergo mirum si tibi peccanti, id est non obtemperanti Domino tuo, pœnalia quibus dominabaris effecta sint? Quid enim tam justum, et quid justius Deo? Hoc namique humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus: sed tamen dominator justus et justis præmiis et justis suppliciis approbatur, beatitate recte viventium pœnaque peccantium. Nec tamen sine misericordia derelicta es, quæ certis rerum temporumque mensuris vocaris ut redeas. Ita recto moderamine altissimi Conditoris usque 3 ad bona terrena perventum est, quæ corrumpuntur et reformantur, ut haberes supplicio mixta solatia; ut et laudares Deum delectata ordine bonorum, et refu geres in eum exercitata experimentis malorum. Ita in quantum tibi terrena serviunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent ut servias Domino tuo.

3

CAPUT XXXVIII. — 44. Natura a Deo, corruptio ex nihilo. Quapropter quamvis sit malum corruptio, et quamvis non sit a Conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo facta sunt: tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia quæ fecit, sic ordinata est, ut non noceat, nisi naturis infimis ad supplicium damnatorum, et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhæreant Deo incorruptibili, maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum; sicut per prophetam dicitur, Mihi autem inhærere Deo bonum est (Psal. LXXII, 23). Neque illud dixeris: Non faceret Deus naturas corruptibiles. In quantum enim naturæ sunt, Deus fecit: in quantum autem corruptibiles, non Deus fecit; non enim est ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. Si hæc capis, gratias age Deo : si non capis, quiesce, cl

↑ Editi bic addunt, o anima humana; quod a Mss, abest. In Mss. deest, in; ut vox, ipsa, rationalem animam respiciat. sic Mss. At editi, quousque.

:

noli temere nondum intellecia damnare; supplexque illi qui lumen est mentis 1, attende ut intelligas. Cum enim dicitur, natura corruptibilis; non unum, sed duo nomina dicuntur. Item cum dicitur, Deus fecit de nihilo; non unum, sed duo nomina audimus. Redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad Deum pertineat; cum audis corruptibilem, ad nihilum ita tamen ut ipsa corruptiones, quamvis non sint ex Dei arte, in ejus tamen potestate sint disponendæ, pro rerum ordine et meritis animarum. Ideo rerte dicimus ab illo esse præmium atque supplicium. Ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare qui corrumpi meruerit, id est, qui se ipse cœperit peccando corruinpere, ut cruciantem sentiat corruptionem invitus, qui blandientem commisit volens *.

CAPUT XXXIX. — 45. Mala `quomodo sint a Deo. Non enim in Vetere Testamento tantum scriptum est, Ego facio bona, et condo mala (Isai. xLv, 7) : sed evidentius in Novo, ubi Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in gehennam (Matth. x, 28, et Luc. x1, 4). Voluntariæ autem corruptioni addi judicio divino pœnalem corruptionem, manifestissime apostolus Paulus attestatur, cum dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos : quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (1 Cor. 1, 17). Quod si in vetere Lege dictum esset, quibus invectionibus isti impetum facerent accusantes quasi corruptorem Deum! Quod verbum metuentes multi latini interpretes, noluerunt diccre, corrumpet ; sed dixerunt, disperdet illum Deus : et non deviantes a re ipsa, offensionem vocabuli devitarunt. Quanquam isti non minus inveherentur in perditorem Deum, si hoc in Lege vetere aut Prophetis invenirent. Sed græcis exemplaribus convincuntur, in quibus apertissime scriptum est, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Quod si quis ab eis quærat, quomodo dictum sit ne corruptor putetur Deus, exponunt statim, corrumpet dictum esse, corruptioni tradel; vel si quo alio modo possunt. Quo animo si essent in veterem Legem, et multa ibi miranda intelligerent, et nondum intelleeta non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent.

[ocr errors]

CAPUT XL. 46. Corruptio tendit ad non esse. Si quis autem non credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi hæc duo, essc et non esse, quasi ex diversis partibus; intelligendi gratia, ut cum tardis tardins ambulemus: deinde velut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quæerat hoc secum, dum formatur illud corpus et nascitur, dum angetur ejus species, nutritur, convalescit, robora

Ita Mss. Editi autem, qui lumen mentis accendit.
In editis male hic omissa erat particula negans.

• Editi, blandientem illicita oblectatione concupiscentiora commisi volens. Expunximus hæc verba, illicita oblectation concupiscentiam, quæ absunt a manuscriptis.

• Editi, deferrent. Verius Mss., differrent.

205

IN SUBSEQUENS OPUS.

tur, decoratur, firmatur, in quantum manet, et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum ad esse, an non esse : non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis; sed quanto magis forma et specie et valentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri ut sit, et in eam partem tendat qua positum est esse. Nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant vires, marcescat robur, forma fœdetur, dissiliat compago membrorum, contabescat et defluat concordia partium : quærat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum ad esse, an non esse non puto usque adeo cæcum et tardum, ut dubitet quid sibi ipse respondeat, et non sentiat quanto magis quodque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere. Omne autem quod ad interitum tendit, ad non esse tendit. Cum ergo Deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoveris quanto inagis augetur species, tanto quidque tendere ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere ut non sit quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili quid in ea sit ex Deo, quid sit ex nihilo; cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam? Quia species aucta cogit es sc, et Dcum fatemur summe esse: corruptio vero aucta cogit non esse, el constat quod non est, nihil esse. Quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis, et corruptibilem dicis, quid sit ex Deo, quid ex nihilo? Et quid quæris Deo naturam contrariam, quem si confiteris summe esse, vides ci non esse contrarium?

CAPUT XLI. — 47. Corruptio permissu Dei a nobis est. Cur ergo, inquis, quod naturæ Deus dedit, tollit corruptio? Non tollit, nisi ubi permittit Deus: ibi autem permittit, ubi ordinatissimum et justissimum judicat, pro rerum gradibus et pro meritis animarum. Nam et species vocis emissæ præterit, et silentio perimitur; et tamen sermo noster ex prætereuntium verborum decessione ac successione peragitur, et moderatis silentiorum intervallis decenter suaviterque distinguitur: ita sese habet etiam temporalium naturarum infima pulchritudo, ut rerum transitu peragatur, et distinguatur morte nascentium. Cujus pulchritudinis ordinem et modos si posset capere sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut de

fectus quibus distinguitur, nec corruptiones vocare
auderemus. Quod autem in ejus pulchritudinis parte
laboramus, cuin nos fluentia deserunt temporalia quæ
diligimus, et peccatorum pœnas luimus, et sempi-
terna diligere commonemur.

CAPUT XLII. · 48. Hortatur ad summum bonum. Non ergo in hac pulchritudine quæramus quod non accepit; quæ ideo infima est, quia quod quærimus, non accepit: et in co quod accepit, laudemus Deum, quia tantum speciei bonum etiam huic quamvis infimæ dedit. Nec ei tamen ut amatores ejus inhærcamus : sed ut Dei laudatores cam transgrediamur, ut supra eam collocati de illa judicemus, non ei connexi in illa judicemur. Festinemusque ad illud bonum, quod nec locis grassatur ', nec tempore volvitur, et unde speciem formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturæ. Ad quod videndum mundemus cor per fidem Domini nostri Jesu Christi, qui ait : Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Non enim eos oculos ad illud bonum cernendum præparari oportet, quibus cernitur lux ista diffusa per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens, et alibi aliam. Verum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur, quautum in hac vita licet, quid sit justum, quid pium, quæ sit sapientia pulchritudo que quisquis cernit, præponit longe omnium localium spatiorum plenitudini ; et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi aciem mentis suæ, sed incorporea potentia stabiliri.

CAPUT XLIII. — 49. Conclusio. Cui aspectui quoniam multum inimica sunt phantasmata, quæ de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra versat et continet, detestemur istam hæresim, quæ suorum phantasmatum fidem sccuta, et divinam substantiam per locorum spatia, quamvis infinita, velut informem molem disjecit atque diffudit, et eam ex una parte truncavit, ut inveniret locum malo; quod videre non potuit non essc naturam, sed contra naturam : et ipsum malum tanta specie et formis et pace partium in singulis naturis vigente decoravit, quia sine his bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala quæ ibi reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. Sed hujus voluminis iste sit terminus in cæteris cætera cjus deliramenta Deo permittente atque adjuvante arguentur.

1 Nonnulli MsS., crassatur.

IN SUBSEQUENS OPUS,

[ocr errors]

Vide lib. 2, rap. 7, Retractationum, t. 1, col. 632, a verbis n. 1, Contra Faustum Manichæum..... scripsi grande opus (a), usque ad col. 633, n. 3, verbis, Faustus quidam fuit. M.

(a) Istud opus suum Augustinus una cum epistola 82 misit ad Hieronymum: qua in epistola, cap. 2, n. 17, testatur se id eris dictasse diu ante acceptam ab Hieronymo epistolam ordine 75, quæ illi reddi ante anumin 405 non potuit: Locum vero in Retractationum serie medium inter Confessionum libros in primo tomo editos, et libros de Actis cum Felice manisheo hic postea secuturos, assignat eidem operi ; quod proinde ad annum circiter 400 referri debet. Frequenter illud cicat in libris de Civitate Dei 15 et 16; in Quæstionibus suis in Genesim, quæst. 26, et in Exodum, quæst. 2; in libro secundo contra Adversarium Legis et Prophetarum, cap. 12; in libro primo de Consensu Evangelistaruni, cap. 5, et in libro de Bouo Viduitatis, cap. 13. De eo Cassiodorus in Institut. divinar. litter. cap. 1: Scripsit etiam Augustinus (inquit) contra Faustum manichæum triginta tres libros, ubi et ejus nequissimam pravitatem manifesta ratione convicil, et de libro Genests terum mirabiliter disputavit.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA FAUSTUM MANICHÆUM

1

Libri triginta tres (a)

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. — Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis. ingenio callidus, secta manichæus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem,quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum (Lib. 5, capp. 5, 6). Ilic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus; desideraverunt, et jure charitatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adjutorio Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut omnes qui hæc legent, intelligant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi à Domino gressus hominis dirigantur (Psal. xxxvi, 23). Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta æquitate divine misericordiæ præstitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adjutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut à veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub ejus nomine verba ejus poncre, et sub meo responsionem meam.

CAPUT II. FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem jam traductis erroribus, ac Judaicæ superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichæum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres charissimi, hæc quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire questiunculis 'voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis. instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa que proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non pozsint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inun

darentur ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitni.

CAPUT III. AUGUSTINUS respondit: Tu seini. christianos cavendos putas, quod nos esse dicis : nog autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est1, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo si aliquid deest fidei corum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est ? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestræ in Christo (Coloss. 11, 5). Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut alibi dicit, Dei ædificatio estis (I Cor. m, 9): et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam ædificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culinen perfectionis adhuc ædificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quæstionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere : ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti ? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini præceptum in paradiso dedit (Gen. 1, 16, 17), et Jaudare serpentem quod ei per suum consilium oculos

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Contra Faustum libri triginta tres recogniti sunt denuo ad manuscripta exemplaria sex Vaticana, et octodecim Gallicana, Remigianum, Corbeiense, Audoenense, Michaelinum, Pratellense, Lyrense, Sagiense, Vindocineuse, Floriacense, Benignianum, Casalinum, Cisterciense, Bigotianum, Victorinum, Dominicanorum Parisiensium via Jacobæa duo, collegii Bernardinorum, Paris. unum, abbatiæ S. Petri Carnotensis unum; ad editiones Am. Er. et Lov. necnon ad lectiones varias Belgicorum sex manuscriptorum apud Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. 1 Editio Lov., christianamque. Abest, que, ab editionibus

aliis et Mss.

sic Am. Er. et Mss. At Lov., stupendo.

(u) scri¡ ti circiter annum

1 Am. et fere omnes Mss., scmum est.

209

CONTRA FAUSTUM MANICHÆUM, S. AUGUSTINI LIBER SECUNDUS.

aperuit (Gen. m, 7)? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas

210

parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. — FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a prædicatione Christi et esse cœpit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse cjus scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. 1, 1). Non ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi et stella juducitur quæ confirmnat genesim (Id. 11, 2); ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed prædicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu Christi Filii Dei (Marc. 1, 4) Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthæo post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum cœpisse prædicare Evangelium regni (Matth. iv, 12, 17). Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthæum ponere, Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam ; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, prædicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris, omissis generationibus quære. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium aecipiam, sed utrum generationes.

[ocr errors]

CAPUT II. AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti, Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum uatum; et respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (11 Tim. 11, 8)? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex Apud Er. Lugd. Ven. Lov., ibi. M.

emine David : quod Apostolus secundum suum Evangelium prædicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam cæterorum Aposto lorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti scramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic prædicamus, et sic credidistis (I Cor. xv, 11). Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium prædicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistæ. Nam et ipsum nomen si quæramus quid latine interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio. Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico personantein audiant : Si quis vobis annuntiaverit præterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galut. 1, 8, 9). Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium. suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta cæcitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taccat?

CAPUT HI Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebræ, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur. ergo ea potuit habere malitia gentis adversa? Ilic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat : et ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit, Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quæ in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis. regnis contrarium, lux contra tenebras ? Cetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo

vobis salvandum cum ea ctatis.

est contrarius, multo minus aquæ aqua, et ventus vento, et ignis igni.

CAPUT IV. Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quæ portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus commentitia fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus forinis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini si autem imitamini, et vos mentiinini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis æternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de cœlo, cœlestis, Qualis terrenus, tales et terreni; qualis cœlestis, tales et cælestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cœlo cst (1 Cor. xv, 47-49). Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de cœlo cœlcstis, Dominus Jesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus essel per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (11 Tim. iv, 4)! Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichæus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit præterquam quod annuntiavimus robis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichæus anathema sit. CAPUT V. Quod autem etiam stella calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellæ testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in cœlo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quæ nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Chri#tum dicere, non jam Salvatorem vestrum, sed a

[ocr errors]

1 manducatis atque in

Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari prædicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias ejus in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexe implicataque teneantur et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, jam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit (II Petr. 1, 10-12), solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed ejus bone divinæque naturæ novissimas residuasque particulas, quæ ita sordidatæ sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in æternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat injuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tanquam genesis ejus sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex inagna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichæorum, etiam in porris radiculisque

ructetur.

Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus : quanto minus illius temporalem gencrationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat hæc stellis, quæ ab initio creaturæ itinerum suorum ordinein sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quærentibus Christum, cum ante faciem præciret, exhibuit, donec cos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, præeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, sj stella illa ex iis erat quæ in cœlo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quæ nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius credi. Editi, eum. Concinnius quidam Mss., ea. In pluribus Mss., ad.

« PredošláPokračovať »