Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc modo necessario dicendum sit, hanc potestatem esse immediate a Deo, facile ex eisdem principiis concluditur, quia quæ consequuntur naturam, immediate dantur a proprio et immediato auctore ejusdem naturæ, ut declaravi; sed hæc potestas est proprietas quædam consequens humanam naturam, ut in unum politicum corpus congregatam, ut etiam ostensum est; ergo datur immediate a Deo, ut est auctor et provisor talis naturæ. Deinde probari hoc potest, quia hæc potestas est a Deo, ut capite præcedenti probatum est, et respectu talis communitatis non intercedit medium (ut sic dicam) inter Deum et ipsam, per quod tribuatur. Nam, eo ipso quod homines in corpus unius civitatis vel reipublicæ congregantur, sine interventu alicujus creat voluntatis resultat in illa communitate talis potestas, cum tanta necessitate, ut non possit per voluntatem humanam impediri; signum proinde est esse immediate a Deo, interveniente solum illa naturali resultantia, seu consecutione ex natura, et dictamine rationis naturalis, ostendentis, potius quam ejusmodi potestatem exhibentis. Neque immediatam emanationem hujus potestatis a Deo, hoc modo declaratam, negavit unquam Cardinalis Bellarminus, sed illam potius supposuit, quia non inter populum et Deum medium posuit, sed inter regem et Deum voluit populum esse medium, per quod rex talem accipit potestatem, quod longe diversum est, ut jam declarabitur.

At

7. Altera pars assertionis ostenditur. que hinc evidens etiam est (quod in ultima parte assertionis dicebamus) potestatem hanc præcise spectatam, ut est ab auctore naturæ quasi per naturalem consecutionem, non esse in una persona, neque in aliqua peculiari communitate, sive optimatum, sive quorumcumque ex populo, quia ex natura rei solum est hæc potestas in communitate, quatenus ad illius conservationem necessaria est, et quatenus per dictamen rationis naturalis ostendi potest; sed ratio naturalis solum ostendit esse necessariam in tota communitate, et non in una persona, vel senatu; ergo prout est immediate a Deo, solum intelligitur esse in tota communitate, non in aliqua parte ejus. Quod intelligo de parte communitatis non solum individue seu materialiter (ut sic dicam) designata, sed etiam formaliter, seu indeterminate aut vage concepta, id est, non est immediate in una certa persona, verbi gratia, Adamo, Jacobo, vel Philippo, neque etiam

ex natura rei postulat esse in una singulari persona, et idem est cum proportione de senatu, sive spectetur materialiter, ut constans ex talibus personis, sive formaliter, ut est congregatio ex tali, vel tanto personarum numero. Et ratio est manifesta, quia ex vi rationis naturalis nulla potest excogitari ratio cur hæc potestas determinetur ad unam personam, vel ad certum numerum personarum infra totam communitatem, magis quam ad alium; ergo ex vi naturalis concessionis solum est immediate in communitate. Declaratur denique, quia ex vi solius rationis naturalis non determinatur principatus politicus ad monarchiam, vel aristocratiam simplicem vel mistam, quia nulla est ratio quæ definitum modum regiminis necessarium esse convincat. Quod usus ipse confirmat: nam propterea diversæ provinciæ vel nationes diversos etiam gubernationis modos elegerunt, et nulla illarum contra rationem naturalem aut contra immediatam Dei institutionem operatur. Quare signum est potestatem politicam non esse a Deo immediate donatam uni personæ, principi, regi, aut imperatori, alioqui illa esset monarchia immediate a Deo constituta; vel uni, vel alicui particulari senatui, aut particulari congregationi paucorum principum, alioqui illa esset aristocratia a Deo immediate instituta; idemque argumentum de quacumque mista gubernatione fieri poterit.

[ocr errors]

8. Objectio. Solutio. Dices: si hæc ratio efficax esset, etiam probaret Deum non dedisse immediate toti communitati hanc politicam potestatem, quia alias democratia esset immediate ex divina institutione, sicut de monarchia et aristocratia nos inferebamus. At hoc non minus est falsum et absurdum in democratia, quam in aliis speciebus regiminum, tum quia sicut ratio naturalis non determinat ut necessariam Monarchiam vel aristocratiam, ita nec democratiam; imo multo minus istam, quia omnium imperfectissima est, ut Aristoteles testatur, et est per se evidens. Tum etiam quia si illa institutio esset divina, non posset per homines immutari. Respondetur negando primam illationem, nam potius ex eo quod hæc potestas non est data a Deo instituente monarchiam vel aristocratiam, necessario concluditur datam fuisse toti communitati, quia non relinquitur aliud subjectum humanum, ut sic dicam, cui dari potuerit. Ad alteram vero illationem, scilicet, hinc sequi democratiam esse

vel ipsa volente, vel ab alio habente potestatem et titulum justum, potest tali potestate privari, et in aliquam personam vel senatum transferri.

ex divina institutione, respondemus, si hoc intelligatur de institutione positiva, negandam esse consecutionem; si vero intelligatur de institutione quasi naturali, sine ullo inconvenienti admitti posse et debere. Est enim valde notanda differentia inter has species politica gubernationis, nam monarchia et aristocratia introduci non potuerunt sine positiva institutione divina vel humana, quia sola naturalis ratio nude sumpta non determinat aliquam ex dictis speciebus ut necessariam, sicut dixi; unde cum in humana natura, per se spectata absque fide seu revelatione divina, non ha beat locum positiva institutio, de illis speciebus necessario concluditur, non esse immediate a Deo. At vero democratia esse posset absque institutione positiva, ex sola naturali institutione, seu dimanatione, cum sola negatione novæ, seu positivæ institutionis, quia ipsa ratio naturalis dictat, potestatem politicam supremam naturaliter sequi ex humana communitate perfecta, et ex vi ejusdem rationis ad totam communitatem pertinere, nisi per novam institutionem in alium transferatur, quia ex vi rationis neque alia determinatio locum habet, neque immutabilior postulatur.

9. Quomodo democratia dicatur esse de jure naturæ.-Quocirca potestas hæc, prout a Deo immediate datur communitati, juxta modum loquendi jurisperitorum, dici potest de jure naturali negative, non positive, vel potius de jure naturali concedente, non simpliciter præcipiente. Quia nimirum jus naturale dat quidem per se et immediate hanc potestatem communitati, non tamen absolute præcipit ut in illa semper maneat, neque ut per illam talis potestas immediate exerceatur, sed solum quamdiu eadem communitas aliud non decreverit, vel etiam ab aliquo potestatem habente mutatio legitime facta non fuerit. Exemplum est de libertate hominis, quæ servituti opponitur, est enim de jure naturali, quia ex vi solius naturalis juris homo nascitur liber, nec potest sine legitimo aliquo titulo in servitutem redigi; jus autem naturæ non præcipit omnem` hominem semper manere liberum, seu (quod perinde est) non simpliciter prohibet hominem in servitutem redigi, sed solum ut id non fiat vel sine libero illius consensu, vel sine justo titulo et potestate. Sic ergo perfecta communitas civilis jure naturæ libera est, et nulli homini extra se subjicitur, tota vero ipsa habet in se potestatem, quæ si non mutaretur, democratica esset, et nihilominus,

XXIV.

10. Nullus principatus politicus est immediate a Deo. - Ex quibus tandem concluditur nullum regem vel monarcham habere vel habuisse (secundum ordinariam legem ) immediate a Deo, vel ex divina institutione, politicum principatum, sed mediante humana voluntate et institutione. Hoc est egregium Theologiæ axioma, non per irrisionem, ut rex protulit, sed vere, quia recte intellectum verissimum est, et ad intelligendos fines et limites civilis potestatis maxime necessarium. Non est autem novum, aut a Cardinali Bellarmino inventum, ut prædictus rex illi attribuere videtur; nam multo antea illud docuit Cardinalis Cajetanus, in Apologia, seu tract. 2 de Auctoritat. Papæ, p. 2, c. 10; et Castr., lib. 1 de Leg. pœnal., c. 1; et Dried., lib. 1 de Libertat. Christ., c. 19; et Victor., in Relect. de Potestat. civil., n. 8 et sequent.; et sumitur ex eodem, in relect. 2, de Potestat. Eccles., concl. 3, et ad 1; Soto, lib. 4 de Justit., q. 2, art. 1, in discursu conclusionis 1, et latius quæst. 4, art. 1; quos secutus est Ludovic. Molina, tractat. 2 de Justit., disp. 21. Et insinuat D. Thom., 1. 2, q. 90, art. 3. et quæst. 97, art. 3, et clarius 2. 2, quæst. 10, art. 10. Nec solum a Theologis, sed etiam a jurisperitis doctrina hæc tradita est communiter, in lib. 3, ff. de Constitut. Princip. et in 1. 2, ff. de Origin. juris; et ex Modernis, a Navarro, in cap. Novit, de Judiciis, notab. 3, præsertim num. 41, et 85, et 94, et num. 112 et sequentibus, usque ad 121, et num. 147; Covarruv., in Practicis quæstionibus, c. 1, num. 6, qui alios etiam referunt.

11. Ex Patribus confirmatur assertio. Præterea sumi potest hæc veritas ex Sanctis Patribus, primo, quia sæpe asserunt hominem a Deo fuisse creatum ingenuum et liberum, solumque accepisse a Deo immediate potestatem dominandi brutis animalibus et inferioribus rebus; dominium autem hominum in homines per humanam voluntatem, propter peccatum aut adversitatem aliquam, fuisse introductum. Quod tradidit Ambrosius, ad Coloss. 3, in fine; et latius August., 19 de Civit., c. 15, et lib. Quæstion. in Genes., q. 153; et Gregorius, lib. 21 Moral., cap. 10, alias 11, et in Pastorali, p. 2, c. 6. Quod enim illi de libertate uniuscujusque hominis, et servitute illi opposita dicunt, eadem ratione

14

in persona mista seu ficta unius communitatis seu civitatis humanæ verum habet. Nam prout a Deo immediate regitur jure naturæ, libera est et sui juris, quæ libertas non excludit, sed includit potius potestatem regendi se ipsam, et imperandi membris suis, excludit autem subjectionem ad alium hominem, quantum est ex vi solius naturalis juris, quia nulli hominum dedit Deus immediate talem potestatem, donec per institutionem vel electionem humanam in aliquem transferatur. Deinde hoc egregie confirmat sententia Augustini, lib. 3 Confess., c. 8, dicentis: Generale pactum est societatis humanæ obedire regibus suis. Nam per hæc verba significat, regium principatum, et obedientiam illidebitam, fundamentum habere in pacto societatis humanæ, ac subinde non esse ex immediata institutione Dei, nam humanum pactum humana contrahitur voluntate.

12. Et fortasse hoc pactum nomine legis regive significatur in l. 1, ff. de Constitut. Princip., ubi Ulpianus ait, ideo principis placitum legis habere vigorem, quia lege regia, que de imperio ejus lata est, populus ei et in eun omne suum imperium et potestatem transtulerit. Quæ verba probavit et transcripsit Justinianus imperator in § Sed et quod principi, Institut. de Jure natur. genti. et civili: illa enim lex non dicitur regia, quia ab aliquo rege lata sit, sed quia de imperio regis lata est, ut in eadem 1. 1 dicitur, ubi etiam significatur constitutam esse a populo creante et instituente regis dignitatem, transferendo in illum suam potestatem, ut ibi etiam Glossæ et Doctores exponunt. Non potuit autem illa lex ferri per modum solius præcepti, cum per illam populus se abdicaverit a suprema juris dicendi potestate; ergo intelligi debet constituta per modum pacti, quo populus in principem transtulit potestatem sub onere et obligatione gerendi curam reipublicæ, et justitiam administrandi, et princeps tam potestatem quam conditionem acceptavit; ex quo pacto firma et stabilis permansit lex regia, seu de regali potestate; non ergo immediate a Deo, sed a populo reges hanc habent potestatem. Unde etiam dicitur in 1. 2, § Novissime, ff. de Origi. juris, quia senatus non omnes provincias probe regere poterat, constituto principe, datum esse ei jus, ut quod constituisset, ratum esset.

13. Ratione probatur conclusio.- Ratio autem assertionis ex dictis facile colligitur; nam illa potestas dicitur esse in aliquo immediate

a Deo, quæ vel per solam Dei voluntatem, vel ex vi solius rationis naturalis, aut alicujus divine institutionis ad illum pervenit; sed potestas, de qua tractamus, nullo ex his modis data est regibus a Deo, loquendo secundum ordinariam legem, quia nec per specialem voluntatem Dei immediate data est (talis enim voluntas Dei nec revelata, nec nota facta est hominibus); neque etiam solum jus naturale per se dictat, hanc potestatem debere esse in regibus, ut ostensum est; institutio denique seu determinatio aut translatio hujus potestatis ad reges non a Deo immediate facta est, ut ex usu ipso constat. Item quia alias talis institutio immutabilis esset, et omnis mutatio in ea facta per homines fuisset iniqua; imo omnes civitates, regna, vel respublicæ deberent eamdem institutionem servare, quia non est major ratio de una quam de alia, neque una magis accepit ex divina revelatione talem institutionem, quam alia. Est ergo hæc humana institutio, quia per homines immediate facta; ergo per homines immediate datur potestas regibus, quorum dignitas per illam institutionem creata est. Mediate autem dicitur Deus dare hanc potestatem regibus, tum quia immediate dedit illam populo, qui in regem illam transtulit; tum quia Deus huic etiam translationi, proxime a populo factæ, consentit et cooperatur, tanquam prima et universalis causa; tum denique quia illam approbat, et servari vult. Sicut etiam lex humana immediate quidem obligat ex voluntate principis humani ferentis illam, mediate vero etiam obligat ex vi voluntatis. Dei volentis, ut legitimis principibus obediatur, juxta illud Petri: Subjecti estote, etc., quia sic est voluntas Dei.

14. Eadem conclusio exemplis ostenditur.Cap. Quo jure, dist. 1. Potest denique hoc exemplo dominii humani circa res inferiores declarari. Simpliciter enim loquendo, omnes res, quarum homines habent dominium, ipsis a Deo donatæ sunt, non tamen eodem modo. Nam immediate non dedit Deus (ordinarie loquor) alicui homini proprium et peculiare dominium alicujus rei, sed immediate omnia fecit communia; privata autem dominia partim jure gentium, partim jure civili introducta sunt; et nihilominus illa etiam privata dominia sunt mediate a Deo, tum quia ducunt originem ex prima donatione Dei; tum etiam quia per suam generalem providentiam ad illa concurrit; tum denique quia illa servari vult, postquam sunt constituta. Sicque dixit

Augustin., tract. 6 in Joan. in fine: Unde quisque possidet quod possidet? nonne jure humano? nam jure divino Domini est terra, et plenitudo ejus; jure tamen humano dicit: Hac rilla mea est, hæc domus mea, hic serous meus est. Et intra concludit: Ipsa jura humana per imperatores et reges sæculi Deus distribuit generi humano. Ita ergo, proportione servata, Deus est qui distribuit regna et principatus politicos, sed per homines, seu consensus populorum, vel aliam similem institutionem humanam.

15. O'jectio. Dicet vero fortasse aliquis, hoe discursu solum probari, potestatem regis non dari a Deo alicui personæ sine interventu voluntatis vel actionis humanæ, id tamen non satis esse ut non detur immediate a Deo, nam etiam dignitas Apostolica data est Matthiæ mediante actione aliorum Apostolorum, et nihilominus data illi est immediate a Deo; et similiter Summus Pontifex a Cardinalibus eligitur, et tamen immediate a Deo accipit potestatem. Et similiter qui succedit in majoratu per generationem, a proximo parente jus illud tandem consequitur, et nihilominus immediate censetur habere illa bona a primo institutore majoratus, quia ex vi solius voluntatis ejus, etiamsi proximus parens maxime nolit, majoratum consequitur. Sic ergo, licet temporales reges per successionem dignitatem regiam obtineant, a Deo immediate illam recipiunt ex vi primæ institutionis. 16. Duobus modis potest intercedere voluntas hominis in collatione potestatis a Deo manantis. Primus modus. Verumtamen hæc objectio non enervat, sed confirmat potius discursum factum, tum quia exempla non sunt similia; tum etiam quia non asseruimus, quamcumque interpositam hominis voluntatem vel actionem sufficere, ut potestatis donatio a Deo immediate non sit, sed solum id fuit dictum de peculiari mutatione et translatione facta per novam institutionem humanam. Duobus itaque modis potest actio aut voluntas humana intervenire in collatione potestatis a Deo ipso ducentis originem: primo, solum designando vel constituendo personam que succedat in dignitate a Deo instituta, eodem prorsus modo quo instituta est, et sine auctoritate, vel potestate illam mutandi, augendi, vel minuendi. Atque hic modus quoad pontificiam dignitatem servatus est in lege veteri secundum successionem carnalem; in lege autem nova fit per legitimam electionem, qua persona designatur. De hoc ergo modo

successionis verum est, nihil obstare quominus potestas a Deo immediate conferatur, et hoc tantum probant exempla adducta. Et ratio est, quia semper confertur potestas ex vi primæ institutionis, et solius voluntatis Dei, cujus signum est, quia integre et immutabiliter, prout instituta est, confertur, et quia successio etiam in eadem potestate ab eadem institutione originem habet; ideo enim in lege veteri per generationem carnalem in pontificatu succedebatur, quia ita a Deo ipso institutum erat; nunc autem designatio persona alio magisque spirituali modo fit, quia ecclesiastica traditio docet ita esse a Christo institutum, qui modum electionis seu designationis personæ vicario suo definiendum commisit.

17. Secundus modus. Alio ergo modo potest fieri collatio potestatis ab homine per novam donationem vel institutionem ultra designationem personæ, et tunc etiamsi talis potestas fundamentum habeat in aliqua priori donatione divina alteri facta, nihilominus collatio illa, quæ postea fit, simpliciter est de jure humano, et non divino, et immediate ab homine, non a Deo. Exemplum est in servitute, nam si aliquis homo se vendat in servum alteri, servitus illa simpliciter est de jure. humano, et potestas, quam dominus in servum accipit, ab ipso servo immediate data est per potestatem et libertatem naturalem, quam ipse immediate habuit ab auctore naturæ. Ita ergo est in præsenti de subjectione totius communitatis humanæ ad unum principem, nam immediate procedit a voluntate communitatis, et ideo immediate est ab homine, et de jure humano, licet originem trahat a potestate naturali, quam eadem communitas supra se ipsam a suo auctore accepit. Et ratio clara est, quia in his, et similibus casibus, nec sufficit designatio persona, neque est separabilis a donatione vel contractu, aut quasi contractu humano, ut habeat effectum conferendi potestatem, quia sola naturalis ratio non inducit translationem potestatis ab uno homine in alium per solam designatiognem personæ, sine consensu et efficacia voluntatis ejus a quo potestas transferenda seu conferenda est. Unde intelligi non potest collatio potestatis, quæ a Deo immediate fiat, media generatione, electione, aut simili designatione humana, nisi ubi successio est ex divina institutione positiva; potestas autem regia non ex divina institutione positiva, sed solum ex ratione naturali ducit originem,

media libera voluntate humana; et ideo necessario est ab homine immediate conferente, et non tantum personam designante.

18. Et hinc etiam oritur (quod est clarum indicium hujus veritatis) ut hæc regia potestas non sit æqualis in omnibus regibus, neque cum eisdem proprietatibus durationis, perpetuitatis aut successionis, et similibus. In quibusdam enim potestas est simpliciter monarchiæ, in aliis vero cum mistione aristocratiæ, seu cum dependentia ab aliquo senatu, etiam quoad suffragia decisiva, et interdum tantum in certis casibus, interdum in omnibus gravioribus; vel aliquando in multis, aliquando in paucioribus. Item quibusdam regibus data est potestas non solum personæ, sed etiam ejus generationi (ut sic dicam), id est ut possint ad filios vel nepotes dignitatem transferre ; aliis vero interdum datur pro persona, et sine carnali successione, ut, uno rege mortuo, alter eligatur, sicut modo in regno Poloniæ, et in ipso imperio Romano fit; imo etiam posset rex ad certum tempus eligi, si ita fuisset alicubi in principio introductum, quia ex natura rei hoc non repugnat. Ergo signum manifestum est, hanc esse immediatam institutionem humanam, et ideo recipere posse totam illam varietatem, quæ rationi non repugnet, et sub humano arbitrio cadere possit.

19. Atque hinc tandem fit, ut hæc regia potestas seu dominatio variis modis obtineri possit, quos hic etiam adnotare oportet, ut plenius resolutio tradita intelligatur. Primus enim modus conferendi uni principi hanc potestatem in primæva institutione, est per voluntarium populi consensum. Hic autem consensus variis modis intelligi potest: unus est, ut paulatim et quasi successive detur, prout successive populus augetur. Ut, verbi gratia, in familia Adæ vel Abrahæ, aut alia si mili in principio, obediebatur Adamo tanquam parenti, seu patrifamilias, et postea, crescente populo, potuit subjectio illa continuari, et consensus extendi ad obediendum illi, etiam ut regi, quando communitas illa cœpit esse perfecta; et fortasse multa regna (et in particulari primum regnum Romanæ civitatis) ita inceperunt. Et in hoc modo (si quis recte consideret) regia potestas et communitas perfecta simul incipere possunt. Alius vero modus esse potest, quando communitas jam perfecta voluntarie regem eligit, in quem suam transfert potestatem, qui est modus per se maxime conveniens, et rationi

consentaneus. Postquam vero hæc translatio semel facta est firma et perpetua, tunc non est ulterius necessaria nova electio vel novus populi consensus; sufficit enim ille qui in primordio regni datus est, ut ex vi illius eadem regia dignitas et potestas per successionem transferatur. Et hoc modo in regnis successivis reges etiam dici possunt habere potesta tem immediate a populo, non per novum consensum, sed ex vi antiqui; a parentibus enim habent filii eadem regna in virtute primæ institutionis, magis quam parentum voluntate; nam, etiamsi pater nolit, primogenitus succedit in regno, et ideo pater solum se habet quasi applicans, seu constituens personam, in quam eadem potestas ex vi ejusdem primi contractus transferatur.

et efli

20. Præter hunc autem voluntarium modum solent interdum provinciæ seu populi liberi involuntarie subjici regibus per bel lum; hoc autem contingit et juste et injuste fieri. Quando ergo bellum justum habuit titulum, tunc revera privatur populus potestate quam habebat, et princeps, qui contra illum prævaluit, verum jus et dominium talis regni acquisivit, quia, supposita justitia belli, illa est justa pœna. Sicut capti in justo bello privantur libertate a natura concessa, ciuntur vere servi in pœnam justam. Et ideo supra dixi, potestatem regiam fundari in contractu, vel quasi contractu; nam justa punitio delicti vicem contractus habet quoad effectum transferendi dominia et potestates, ideoque æqualiter servandus est. Sæpius vero contingit occupari aliquod regnum per bellum injustum, quo fere modo clariora orbis imperia amplificata fuere, et tunc quidem in principio non acquiritur regnum, nec vera potestas, cum titulus justitiæ desit, successu vero temporis contingit ut populus libere consentiat, vel a successoribus regnum bona fide præscribatur, et tunc cessabit tyrannis, et incipiet verum dominium et regia potestas. Atque ita semper potestas hac aliquo humano titulo, seu per voluntatem humanam immediate obtinetur.

CAPUT III.

FUNDAMENTIS ET OBJECTIONIBUS REGIS ANGLIE CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT.

1. Primum regis fundamentum ab incorrenienti desumptum.-Duo videntur esse præ

« PredošláPokračovať »