Obrázky na stránke
PDF
ePub

solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed e'iam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numeru:n septenarium, quo universitatis significatio sæpe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiæ tribuitur, propter instar universitatis.

CAPUT VI.-10. Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunæ nomine in Scripturis signatur. Unde est illud: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. x, 3, secundum LXX). Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. 1, 4), obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suke, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendæ insidiæ fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in cælo fidelis (Psal. LXXXVIII, 38). Et cum de regno Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna (Psal. LXXI, 7) : id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur onmino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 26, 53, 54). Unde et illius civitatis muri, quæ Jericho appellatur, quæ in hebræo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt (Josue vi, 20). Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni cœlorum, quam circumactio arcæ significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitæ, id est, omnis spes hujus sæculi, quæ resistit spei futuri sæculi, in dono septenario Spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri ccciderunt, sed sponte. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quæ nobis ingerunt per commemorationen lunæ Ecclesiæ significationem, quæ in ista mortalitate ab illa Jerusalem, cujus cives sancti Angeli sunt, in ærumnis et laboribus peregrinatur.

11. Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quæ ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula (Rom 1, 25). Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus et agnus (Joan. 1, 29) et vitulus (Ezech. XLIII, 19); nec feram, quia dictus est leo de tribu Juda (Apoc. v, 5); nec lapidem, quia petra erat Christus (1 Cor. x, 4); nec

montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia (1 Petr. 11, 4): sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea cœlesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figuræ ad informationes mysticas assumantur.

CAP. VII.-12. Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum objecerimus vana commenta, unde homines in errorem præcipitant, quo prius præcipitati sunt, garruli sibi videntur, cum dicunt nobis: Cur et vos ad solis et lunæ computationem Pascha celebratis? quasi nos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quæ rebus sapientissime conditis' ad stultissimas opiniones 1abutitur. Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus cœli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbæ : contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes (Matth. x, 16): contradicant bistriones, ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos cap are, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.

13. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitæ humanæ periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos misera servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate siguificandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de cætera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum jam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quæ nobis tantummodo intelligenda traduntur. Non itaque dies observamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vos3 (Gal. iv, 11). Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; vel, Agam, quia suscepit mensem: Non plantem hce anno vineam, quia bis sextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernæ reliquiæ; aut, Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas tempo1 Mss. decem, ad stultitiæ suæ vanissimas opiniones.

2 Edd., ad mysteria verborum Dei. At MSS. duodecim, verbi Dei.

Edd., in vobis.At Mss. habent, in vos; juxta græcum lexum, eis umas.

212

stra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi cam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea (Joan. 11, 4), in anniversaria passionis ejus celebratione a posteris serva

rum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur : El sint in signis el temporibus et in diebus et in annis (Gen. 1, 14). Si quæ autem figuræ similitudinum non tantum de cœlo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, cloquentia quædam est doctrinæ salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad æterna.

CAPUT VIII.—14. Nec quisquam nostrum attendit quod co tempore, quo Pascha celebramus, sol in aricte est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur : sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem cœli vocare voluerint, 1nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis cœlestibus quibus voluit, ordinavit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes dividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret hæc celebratio, propter similitudinem sacramenti renovande vitæ, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figuræ congruentiam, neque de hujusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum cœlestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quæ vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso otics in sanctis mysteriis nominato fluvio Jordane, rerum figurate insinuandarum mysticas simili. tudines adduxit.

15. Sed quantum intersit inter siderum observationes ad acrias qualitates accomodatas, sicut agricola vel nautæ observant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines, sed quasi fatalia rerum jam eventa perquirant, quis non intelligat?

CAPUT IX.-16. Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat : hoc enim proprium christianæ religionis est. Nam Judæi mensem novorum tantummodo et lunam observant a quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judæorum festivitate distingueretur; et quod non fru

In B. est hic vocula, et, qua carent cæteri editi. M.
Edd. et Mss. plures, nobilituto, alii septem, nominato.

retur1.

17. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quædam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione præmonstrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa seguitia, sed quædam ineffabilis tranquillitas actionis oliosa. Sic enim ab hujus vitæ operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitæ actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinct, nec in operc laborare, nec in cogitatione fluctuare. Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem vita prima, quæ de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quære septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quæ sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur; neque eniin esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus qui primus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur æterna.

CAPUT X.-18. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: El sanctificavit Deus diem septimum (Gen: 11, 3). Amant enim requiem, sive piæ animæ, sive iniquæ ; sed qua perveniant ad illud quod amant, plurimæ nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animæ amoribus suis. Nam

Edd.: Et quia aliquando Pascha, etc., distingueretur. Quod non frustra factum, etc., ut in anniversaria, etc. Prætulimus hic Mss. lectionem, qua planius exprimitur duplex ratio, propter quam id a nobis in Paschatis celebratione servatur, ut Sabbati dies inter passionis et resurrectionis Dominicæ solemnitatem medius veniat una scilicet, quo sic nostra festivitas a Judæorum festivitate distinguatur; altera quod non frustra factum sit a Domino, ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset dies sabbati.

Ita Mss. omnes. At Lov. habet, neque enim in opere laboratur, neque in cogitatione fluctuatur.

3 Am. Bad. Er., in otio corporali temporaliter celebranda 4 Am. Bad. Er., nisi quicscère a motibus suis.

sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus, sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animæ ad ea quæ amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant. Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis æterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggravant potius, ut sincerum ejus pondus, quo in superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi iv, 6). Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, æternam invenit requiem, quam in aliis quærebat, nec inveniebat. Proinde admonetur in Psalmo : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psul. xxxvi, 4).

19. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. п, 13), nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quæ in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad æternitatem sanctificati atque perfecti ; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quæ fecit (Gen. 1, 31, et и, 2). Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur : ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

CAPUT XI.-20. Hine est quod etiam in tribus primis præceptis Decalogi quæ ad Deum pertinent (cartera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus præceptis tota lex pendet [Matth.xx, 40]), tertium ibi de observatione sabbati positum est: ut in primo præcepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quæ hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subjecta (Rom. ví, 20), quoniam natura universi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud præceptum Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. xx, 7; Deut. v, 11). Spiritus autem sanctus, in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas ejus diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanFloriac. Ms., atque perfecti sabbati pervenerinus, properca, ele.

ctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), quia ' sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, tertio præcepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut jam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quæ bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quod jam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quæ videtur, non est spes (Rom. viii, 24).

21. Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodammodo, quo tauquam pondere sursum vel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quae nobis figurate insinuantur; plus enim movent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moveat, plus delectet, plus honoretur, quam si verbis propriis diceretur ape: tissime. Credo quod ipse animæ motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritualia, quæ illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem.

CAPUT XII.-22 kleoque inter omnia illa decem præcepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate observandum præcipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum est in Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11), el quo vocantur homines ab ipso Domino dicente, Ve. nite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. x1, 28, 29); cætera tamen ibi præcepta proprie sicut præcepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus. Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non mœchari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi (Exod. xx, 1-17, et Deut. v, 6-21), non figurate aliud prætendunt, et mystice aliud significant; sed sic observantur ut sonant. Observare tamen diem sabbati non ad litteram jubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Judæi: et ipsa eorum observatio quae ita præcepta est, nisi aliam quamdam spiritualem requiem significet, ridenda judicatur. Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valerc omnia quæ fi

Edd., qui datus est nobis. Quia ergo sanctificavit, etc. Sed concinnior lectio est interpunctione mutata, et sublata particula, ergo, quæ ab omnibus Mss. abest.

Sic MSS. Colbert., et flatandum quodammodo. rro quo corrupte in prius Edd., flammandum. Isto verbo utitur Augustinus in lib. 7 Confess., c. 6, n. 8, flatabant in eas nugas ignem cordis sui. [flandum.]

gurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate præcipitur, ubi requies commendatur, quæ ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur.

CAPUT XIII.-23. Dies tamen dominicus non Judæis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere cœpit festivitatem suam. Animæ quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ca non sunt actione qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem (I Cor. xv, 53). Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et pro octavo Psalmus inscribitur [Psal. vi et x1], et octavo die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem, et illis octo [Eccle. x1, 2]); reservatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat 1, qui resurgens ex mortuis, jam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini (ut præiret in capite Ecclesiæ, quod corpus Ecclesiæ speraret in fine), jam etiam dies dominicus, id est octavus, qui et primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi ovem occidere et comedere jubentur, quod manifestissime passionem Domini præfigurat, non eis ita præceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense novorum ad tertiam luna hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat.

CAPUT XIV.-24. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in præsenti agimus vita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. xv1, 24). Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quæ sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et catera hujusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, morieminį; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. vi, 13). Hline etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, el go mundo (Gal. vi, 14). Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato

1 Edd., nullius erat, donec veniret Christus, qui resurgens, etc. At Mss. carent his verbis, donec veniret Christus.

Edd., agnum occidere. Mss. autem habent, ovem: quam vocem hac in re frequens usurpat Augustinus, juxta græcum textum, qui probaton habet, uti observat in quæst. 42 Super Exodum.

(Rom. vi, 6). Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.

25. Hæc sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc bilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem vero cui caput adjungitur, exspectationem retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quærentibus vitam æternam (ld. 11, 6, 7). Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terræ infixum est, secretum sacramenti præfigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quæ verba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Eph. m, 17, 18). Ea vero quæ nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Hæc enim quæ nunc agimus, tanquam clavis præceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est, Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. cxvi, 120), in necessariis deputantur, non in eis que per seipsa appetenda et concupiscenda suut. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos (Philipp. 1, 23, 24). Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quæ non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quæ tamen nunc fide retinetur, quia justus ex fide vivit (Habac. 11, 4). An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem (Rom. vi, 3, 4). Unde, nisi fide? Neque enim jam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri : Spe enim salvi facti sumus; spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (ld. vì, 24, 25).

26. Quod memento quam sæpe commemorem, ne jam nunc in ista vita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic vitæ necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuæ jucundaverunt animam meam (Psal. xcm, 19). Non ergo murnure

mus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes; quia sequitur, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Nova ergo vita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortale a vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et æquales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 54, 26, 51). Et Dominus: Erunt, inquit, æquales Angelis Dei (Luc. xx, 36). Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in charitate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6). Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur : Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 12, 13). Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subjunxit et ait, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita el nos in novitate vitæ ambulemus (Rom. vi, 4). Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne vetustatis, sed in fide novitatis. Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum ; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id. vi, 10, 11).

2

27. Ilæc et ex autoritate divinarum Scripturarum et universæ Ecclesiæ, quæ toto orbe diffunditur, consensione, per anniversarium Pascha celebrantur,

CAPUT XV.-In magno utique sicut jam intelligis, sacramento. Et in Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est præceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam : ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia, et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere.

28. Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatêm, et in veteribus Libris ex jejunio Moysi (Exod. XXXIV, 28) et Elia (III Reg. xix, 8); et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit ( Matth. 1v, 2), demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliæ, Prophetæ accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. 1, 21). In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesime constitueretur, nisi confini atque contigua dominicæ pas'Lov., tunc autem apprehendemur. Sed melius alii, apprehendemus.

2 Edd., vivit. At MSS., vita est, juxta græcum, dzoć dia dikaiosunên.

sioni? Quia in ea significatur hæc vita laboriosa, cuì opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur; quæ utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostræ, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi : quia creatura, quæ septenario figuratur, adhæret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentia. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in cœlum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complen tur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam in figura non laboris, sed quietis et lætitiæ. Propter hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus dicbus dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beatr qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. Lxxxm, 5).

:

CAPUT XVI.-29. Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta (Exod. XII, XIX, XX, XXXI) in libris autem Evangelii apertissime dec'aratur, digitum Dei significare Spiritum sanctum. Cum enim unus evangelista dixisset, In digito Dei ejicio darmonia (Luc. XI, 20); alius hoc idem ita dixit, In spiritu Dei ejicio dæmonia (Matth. XII, 28). Quis hanc lætitiam divinorum sacramentorum, cum sana doctrinæ luce clarescunt, non præferat universis mundi hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isai. vi, 3); ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem? Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorein scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur

Floriac. Ms., lucra crescunt.

« PredošláPokračovať »