Obrázky na stránke
PDF
ePub

-Nihil est quod credere de se
Non possit, cùm laudatur Diis æqua potestas.

Juvenal, Sat. iv. Admonebat contrà Calisthenes, vir haudquaquam aulæ et assentantium accommodatus' ingenio, ne rebus felicissimè gestis invidiam contraheret ascitâ Dei appellatione. At gravitas viri, et loquendi libertas invisą erat regi, quasi solus Macedones paratos ad tale obsequium moraretur: fuitque propterea in eum iræ pervicacis. Cujus explendæ occasionem ubi invenit, virum præditum optimis moribus, indictâ causa, excruciatum necavit. Quam crudelitatem sera penitentia secuta est. Certè nullius c2des majorem apud philosophos invidiam Alexandro excitavit. Hinc illa Senecæ : Fuit Callistheni ingenium no-bile et furibundi regis impatiens. Ejus mors crimen Alexandri æternum est, quod nulla virtus, nulla bellorum fe·licitas redimet. Nam quoties quis dixerit, Occidit Persa- rum multa millia : opponetur, Et Callisthenem. Quoties -dictum erit, Occidit Darium, penès quem tunc magnum regnum erat : opponetur, Et Callisthenem. Quoties dictum erit, Omnia oceano tenus vicit, ipsum quoque tentavit movis classibus, et imperium è Macedonia usque ad orientis terminos protulit: dicetur, Sed Callisthenem occidit. Denique ex his quæ fortiter feliciterque fecit, nihil tantam ei gloriam afferet, quantum dedecus cædes Callisthenis. Senec. l. vi. Quæst. c. 3.

2. Darius adversus Alexandrum in Ciliciâ pugnaturus, coëgerat undique penè innumerabilem militum multitudi-nem. Cujus aspectu cùm admodum lætus esset, spem -quoquè ejus inflabat adulatorum turba, certam de Alexandro victoriam pollicitantium. Conversus tum ad Charidemum, virum belli peritum, qui Athenis, jubente Alexandro, expulsus, ad Darium confugerat, percontari cæpit : Satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem? At ille, et suæ sortis, et regiæ superbiæ, oblitus, libere admonuit : Illam ex omnibus orientis partibus excitam hominum multitudinem, purpurú, argento, auroque fulgentem, futuram esse imparem Macedonibus, qui paupertate magistrá usi, militarem disciplinamididicissent ; et non decora arma, sed fortitudinem animi ad prælium afferrent, Itaque suasit, ut argentum atque aurum illud, quo ejus exercitus frustrâ fulgeret; in conducendis è gente bellicosâ militibus insumeretur.

Erat Dario naturâ mite ac traotabile ingenium : sed naturam plerumquè fortuna corrumpit. Itaque veritatis impatiens, hospitem tunc maximè utilia suadentem abstrahi jussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meæ ultorem. Expetat à te poenas mei consilii spreti ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni subitò mutatus, documentum eris posteris, homines, cum se perinisere fortuna, etiam naturam dediscere. Hæc vociferantem ii, quibus erat imperatum, jugulunt. Sera deinde pænitentia subiit regem : et Charidemum vera dixisse confessus, eum sepeliri jussite Q. Curt. ib. iii. c. 2.

4. Non defuit Caio Cæsari Caligulæ familiaritas hominum, vitia ejus assentatione alentium. Etenim maginæ fortunæ semper .comes est adulatie. Patercul. l. ii. C. 102.

Ptolemæus rex Ægypti aliquandiu cum laude imperavit. Postea verò adulatoribus corruptus, Aristomenem, qui tutor ipsius fuerat, qui cuncta negotia prudenter administraverat, quem instar patris diu coluerat, tandem odio prosequi coepit, ob illius in loquendo libertatem, ac postremò epoto cicutæ poculo mori coëgit. Exinde magis ac magis efferatus, et tyrannicâ sævitia, non regia utens potestate, in odium Ægyptiorum venit, parumque abfuit quin regno excideret. Diod. Sic. l. xxvi.

5. Duplex exemplum ex ingenti turbâ profertur, unde dicere licet quò prorumpat aliquando præpotentum hominum ira ; et quàm turpiter iis assententur adulatores. Senec. l. iii. de Irá, c. 14g 15.

Somnio quodam et deinde hariolorum responso territus Medorum rex Astyages, natum è filiâ suâ filium (qui postea Cyrus est dictus) Harpago amico necandum tradiderat. Quod cùm ille facere neglexisset, et infans inter pastores adolevisset ; Astyages filium Harpagi, in ultionem servati nepotis, interfecit : et cùm ignaro patri edendum apposuisset in mensâ, identidem quærebat. An placeret conditura ? Deinde ubi illum scelestis epulis saturatum vidit, caput aliasque occisi reliquias misero patri jussit afferri : quas agnoscentem interrogavit, Quo modo esset acceptus ? Harpagus, dissimulato dolore, crudeli regi turpiter adulari non dubitavit, et, Apud regem, inquit, omnis coena jucunda est. Herodot. l. i. Justin. I i. c. 4, 5. Senec. ibid.

Cambysem regem Persarum nimis deditum vino Præxaspes unus ex amicis monebat, ut parciùs biberet, Turpem esse maximè regi ebrietatem, dicens: in quem omnium oculi conjicerentur, et cujus nec facta, nec dicta obscura essent. Ad hoc ille : Scies, inquit, quemadmodum semper mentis compos sim : et probabo jam oculos et manus post vinum etiam solitum officium præstare. Bibit deinde largiùs, quàm aliàs, capacioribus scyphis : et jam vino gravis, objurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet, allevatâque super caput sinistrâ manu stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis, quod petere se dixerat, figit, recisosque pectore, hærens in ipso corde spiculum ostendit. Tum respiciens patrem, an satis certam habeat manum, interrogat. Ille, ejus rei laudator, cujus nimis erat spectatorem fuisse, negavit Apollinem potuisse certiùs sagittam mittere. O regem cruentum, et dignum in quem omnium suorum arcus tenderentur! ô patrem animo magis quàm conditione, servum ! Herodot. l. ij. Senec. ibid.

6. Ad Trajani aures omnis adulatoribus obstructus erat aditus : filebant ergo, et quiescebant. Cùm non est, cui suadeatur, et qui suaedant, non sunt. Plin. Paneg.

Cùm Pescennio Nigro imperatori recens facto quidam panegyricum recitare vellet : dixit ei Niger: Scribe laudes alicujus ducis optimi vit å functi, et dic quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudari irrisio est; maximè imperatores, à quibus aliquid sperari aut timeri potest. Ego verò vivus placere volo, mortuus etiam laudari. Spart. in Nigr. c. 11.

Quo tempore Solon ad Croesum vocatus venit Sardes, erat in regiâ Æsopus nobilis fabularum scriptor: qui dolens vicem Solonis parùm benignè accepti, quòd Creso interroganti liberè respondisset, his verbis eum admonuit: 0 Solon, cum regibus aut quàm minimè, aut quàm blandissimè, agendum est. Imò mehercule, inquit Solon, vel quàm minimè vel quàm optimè. Plut. in Solon.

CAPUT XXXIV.

Fortis et constantis animi est non perturbari

in rebus asperis. Cicer. 1 Offic. n. 80.

| Sapientem nec secunda evehunt, nec adversa de mittunt. Senec. ad Helv. c. 5.

Rebus angustis animosus, atque
Fortis apparet

Horat. l. ii. Od. 10.
Quem res plus nimio delectavere secundæ,
Mutatæ quatient.i. Ep. 10.

Dicebat Bias eum verè infelicem esse, qui infelicitatem ferre non posset. Interrogatusque, quidnam esset difficile ? Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius. Diog. Laërtes in Bian.

Qui ea mala, quibus alii opprimuntur, magno animo fert, ipsas miserias in gloriam vertit. Quoniam ita affecti sumus, ut nihil æquè apud nos admirationem occupet, quàm homo fortiter miser. Senec. ad Helv. c. 13.

2. Pulsus in exilium Seneca, refert ipse quo animo calamitatem exceperit. Viri sapientes, quibus me ab adolescentiâ dedi, me jusserunt omnes fortunæ impetus prospicere, antequam incurrant. Illis gravis est adversa fortuna, quibus est inexpectata: facilè eam sustinet, qui semper expectat. Quemadmodum repentinus hostium impetus imparatos prosternit, à paratis verò facilè excipitur.

Nunquam ego fortunæ credidi, etiamsi videretur pacem agere. Dedi operam, ut quæ in me indulgentissimè conferebat, pecuniam et honores, ea posset à me repetere, ita ut nihil propterea mens maa moveretur'. Ibid. c. 5.

Fortuna jus in homines, mores non habet.
Nihil eripit fortuna, nisi quod et dedit. P. Syrus.

Qui munera fortunæ amaverunt, seque propter illa. suspici voluerunt; illi jacent et inerent, cùm eos mobilia ista oblectamenta destituunt. At ille, qui se lætis rebus non inflavit, non est abjecto animo mutatis : sicque adversus utramque fortunam invictum animum tepet.

Ego in illis, quæ plerique mortalium optant, existiinavi semper nihil verè boni inesse, atque ita inveni. In illis quoque, quæ mala vocantur, nihil tam terribile ac purum invenio, quàm vulgus opinatur. Senec. ubi suprà.

CAPUT XXXV.

Viri boni nati sunt in exemplar, et eos sibi

præparat Deus.

1.. Quæ verè mala dici possunt, à viris bonis removet Deus, scelera nempè et flagitia. Quare verò quædam dura patiuntur, paupertatem, exilium, et alia ejusmodi ? Ut etiam alios pati doceant. Nati sunt in exemplar. Puta itaque Deum dicere : Quid habetis quod de me queri possitis vos, quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi : auro illo et argento et gemmis ornavi : intás boni nihil est. Non est ista solida et sincera felicitas. Vobis dedi bona certa mansura. Concessi vobis, quæ vulgò videntur metuenda, contemnere; quæ cupienda, fastidire. Non fulgetis extrinseciso: bona vestra intas sunt. Quæ incidunt tristia, horrenda, dura toleratu, istis vos non subduxi : animos vertros adversus omnia armavie Senec. de Prov. C. 6. Quemcunque fortem videris, miserum neges.

Senec. Hercul. ver. 464. 2. Vir bonus non tantùm Dei discipalus; et æmulator est, sed etiam vera progenies. Eum parens ille magnificus, sicut severi patres, duriùs educat, disciplina tristi continet, experitur, indurat, sibi præparat. Non vides quantò aliter patres, aliter matres liberos educent ? Illi excitari eos maturè jubent ad studia obeunda, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et sudorem illis et interdum lacrymas excutiunt. At matres fovere in sinu, continere in umbrâ volunt; nunquam flere, nunquam tristari, nunquam laborare. Patrium habet Deus adversus bonos viros animum, et illos fortiter amat. Senec. de Prov. C. 1. 2.

« PredošláPokračovať »