Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hic sponsum vocat, hie auditum scripta relictis.
Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque ;
Intervalla vides humane commoda.

Verum

Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem,nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc et versus tecum meditare canoros.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra :
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere et contracta sequi vestigia vatum ?
Ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille,
Qui minus argutos vexat furor iste poëtas?
Carmina compono, hic elegos. "Mirabile visu
Caelatumque novem Musis opus!" Adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
Mox etiam, si forte vacas. sequere et procul audi,
Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus ? Si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero ut placem genus irritabile vatum,
Cum scribo et supplex populi suffragia capto;
Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina; verum

[blocks in formation]

Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma

Cum tabulis animum censoris sumet honesti ;
Audebit quaecunque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas;
Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Caetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: 66 Pol me occidistis, amici,
Non servastis," ait, "cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error."
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum :

110

115

120

125

130

135

140

Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,

Sed verae numerosque modosque ediscere vitae. Quocirca mecum loquor haec tacitusque recor lor: "Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

145

Narrares medicis. quod quanto plura parasti
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent illi decedere pravam
Stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est quod quis libra mercatur et aere,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum fortasse trecentis
Aut etiam supra nummorum millibus emptum.
Quid refert vivas numerato nuper an olim ?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi

Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;

150

155

160

165

Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis

170

Limitibus vicina refugit jurgia: tamquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae

Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema

Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres

175

Heredem alterius velut unda supervenit undam,

Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris

Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro?

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,

180

185

222

EPISTOLARUM LIB. II. EPIST. 11.

Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico quantum res poscet acervo
Tollam, nec metuam quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus abi; quid, caetera jam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas. "

198

195

200

205

210

215

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA AD PISONES.

SIVE

DE ARTE POETICA LIBER.

HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus:
Sed nunc non erat his locus.
Et fortasse cupressum

Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?

10

15

20

« PredošláPokračovať »