Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia; non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum.

XXXVII.

QUOMODO ADAM NON SIT SEDVCTVS, VT DICIT APOSTOLVS, CVM IDEM DICAT EVM PRAEVARICATOREM. EX LIBRO DE

GENESI AD LITTERAM XI.

Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam quamuis 52 mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse ne fructum ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tan15 tum bonum creaturae suae creator inuiderit; hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset, adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est quod 20 ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri est; non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod

[blocks in formation]

fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. neque enim frustra et illud apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione 5 facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem ubi ait: in similitudine. praeuaricationis Adae, qui est forma futuri; seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: „mulier, quam dedisti mecum, seduxit me et manducaui" sed: ipsa 10 inquit, dedit mihi a ligno et manducaui. illa uero: serpens, inquit, seduxit me. ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non eualuit, faciens quod sciebat esse faciendum minime, ne suas quibus deperibat atque defluebat mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur 20 animo, et omnino illa interire discordia: non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua plerumque fit ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat

ית

3 I Tim. 2, 13 sq. 7 Rom. 5, 14 12 cf. III Reg. 11, 4

2 dispensantem 4 euam D1 5 seducta

1 fortasses DP perciperat DV perceperit v pauca post paulatim add. D

a: s. est libri praeuaricationem D1 6 praeuaricetur (cetur a m. 2) P 7 dicit] dicitur D'v similitudinem DPTv 10 mecum] 11 mihi inquit dedit DPTv 12 inquit om. D' seduxit] decipit D Salomon] in salomone D' 14 amore v 15 trahente r ualuit DTV

mihi D

16 non ante esse add. DPTv

minime om. DPTv deperibat (e a m. 2) V deprimat v

17 dilitias D 20 solacio] lacio T contabiscere et alienaritur D1 21 illam et discordiam D1 interiret V

19 ęderent (e a m. 2) V

non] num D 22 sinserat D'

amicale D1

beneuolentiam D1

23 legis (s expunxit m. 1) V 24 ostendatur T amico] animo v

15

inimicus: quod eum non facere diuinae sententiae iustus exitus. indicauit. ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem S appellauit apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis 10 elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractauimus non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos 15 deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset.

20

XXXVIII.

DE CREATIONE PRIMI HOMINIS ET DE CAVSALIBVS RATIONIBVS, VEL QUOMODO ADDITI SINT ANNI XV EZECHIAE REGI AD VITAM, QVEM PRAEDIXERAT NON VICTVRVM. EX LIBRO DE

GENESI AD LITTERAM VI.

[ocr errors]

In illa prima condicione mundi, cum deus creauit omnia, 53 simul homo factus est, qui esset futurus ratio creandi hominis, non actio creati. sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia 25 simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore

1 diuina DPTv

4 propriae DPTV

sententia & DP'v
5 qua V: quia DPTv

tetegissent D eis ante uelut add. P

2 quodam modo v

7 prohibuerat D1 8 deos] ds D inui

9 uirum] uerum P 10 scrutatorum P 11 aliq. D'

12 uiderit D' uiderat P 15 inuitendo D1 16 cap. 18 uel om. v XV om. D1

derit D

aliquid v

D1

P

[blocks in formation]

mortua

esca (ę a m. 2) V LI T LIII D LIIII Gv; om. 22 esset] essit D1 24 eliquaeque] quoque et P

15

creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus sicut faenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causas, quas primum condidit, extiterunt, uelut herba ex terra, semen ex herba: in quibus 5 omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt; sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi siue frutecta siue ani- 10 mantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam traxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem 15 sui generis exorerentur, inserta sunt.

Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio utriusque constaret singulis quasi semis, uelut ali- 20 cuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, compleretur. rursus si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actuque procreantur, profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret aut hoc fieret quod ex istis quae 25 suo quaeque iam tempore oriuntur deus non cessat operari. nunc autem quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus euoluenda

[blocks in formation]

temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata uero, quoniam per 5 quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum (locis congruis exerenda ipsius etiam) scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit. et inchoata. nisi enim consummata essent, non scriptum esset: 10 et consummata sunt caelum et terra et omnis consummatio illorum; et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit deus diem. septimum et sanctificauit eum. rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omni15 bus operibus suis, quae inchoauit deus facere. hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit

neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requieuit ex his quae supra diximus clarum est. consummasse quippe ista intellegi20 mus deum, cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset; inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum 25 terrae hoc est de puluere uel limo terrae et inspirauit siue insufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam: non tunc praedestinatus;

[blocks in formation]

facerit D1 4 quoniam in locis etiam a: om. libri ea om. T

[blocks in formation]

8 euigelat (a in e corr. m. 2) D

10 terram P

13 septimo D1

tellegemus D

9 et] non Pv consummatio] ornatus v 11 illorum] eorum Tv 14 sequeritur D1 16 et quomodo] illa T 19 in21 ei (i in ras. a m. 2) T hic om. D'PTV 23 praedixerat P

22 incoasse P inchoatum esse MV

uerem (m del. m. 2) D limo D distinatus DP

24 de pul

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »