Obrázky na stránke
PDF
ePub

peratores et principes voluntarie imperia et regna abdicarunt.

-

18. In quo consistat libertas christiana. Ex quibus satis probatum manet alterum membrum, nimirum, Christianos non esse incapaces principatus politici ex natura rei, vel ex aliqua naturali repugnantia. Tum quia potius ostensum est ex natura rei esse hoc regimen necessarium Christianis, quibus multo etiam melius est per principes christianos gubernari, quam per non christianos, ut obiter etiam ostensum est, satisque est per se notum; ergo potius ex natura rei necessarium fuit, christianos esse capaces regnorum et magistratuum temporalium. Tum etiam quia si esset aliqua repugnantia, vel esset cum libertate christiana, vel cum fide. At libertas christiana non consistit in exemptione a justis legibus humanis, neque in immunitate a justa coactione, aut vindicta peccatorum, quando contra pacem et justitiam committantur; sed consistit in exemptione, vel a lege Moysi, vel a timore servili, seu (quod perinde est) consistit in libera servitute ex amore et charitate, cui humanum regimen non repugnat, sed potius illam juvat, si adsit; si vero desit, illius defectum per coactionem supplet. Fidei etiam nihil repugnat prædicta potestas vel subjectio illi respondens, quia utraque est conformis rationi naturali, quæ non est fidei adversa. Quod certe satis confirmat Paulus in epist. ad Philemonem, in qua manifeste supponit, propter fidem, quam Philemon habebat, et Onesimus servus ejus susceperat, nec illi fuisse ablatum jus dominii, nec huic servitutem esse ademptam; ergo a fortiori idem dicendum est de jurisdictione politica, et illi corespondente subjectione.

19. Solvuntur fundamenta primi erroris. Ad primum ergo fundamentum contrarii erroris respondemus, verba illa Pauli: Nolite jugum ducere cum infidelibus, ad litteram intelligi de infidelibus, ut infideles sunt, id est, nolite cum infidelibus in propriis eorum operibus, quæ ut infideles operantur, communicare. Et hunc sensum probant omnes rationes Pauli. Ex hac autem sententia solum concluditur, fideles non debere obedire principibus infidelibus, si aliquid contra fidem aut contra veram religionem præcipiant. Atque in hunc modum intellexerunt ibi locum illum Ambrosius, Theodoretus, et D. Thomas, et Augustinus, lib. contra Donatistas post collationem, c. 6 et 21. Hieronymus autem, lib. 1 contra Jovinian., et ep. 11 ad Ageruchiam, per ju

gum intelligit matrimonium, sentiens ibi prohiberi feminæ christianæ cum gentili contrahere. Sed sine dubio Apostolus ibi non loquitur specialiter de vinculo matrimonii, quia neque de illo mentio ibi fit, neque in toto illo contextu occurrit occasio de illo specialiter tractandi. Probabile sane est quod Chrysostomus ibi ait, homil. 6, admonere Paulum fideles generatim, ut nimiam consuetudinem et familiaritatem cum infidelibus evitent, utique propter periculum, ne in fide aut moribus ab eis corrumpantur. In quo sensu non tradidit Paulus ibi novum præceptum positivum, sed explicat naturale, quo unusquisque tenetur vitare periculum, ne in illo pereat. Atque hoc modo etiam respublica christiana tenetur vitare principem infidelem, et non acceptare illum, si ex ipsius consensu pendeat; vel etiam repellere, si ex illius imperio morale periculum eversionis timeatur, quod tamen non privata, sed publica auctoritate facere debet, quando alioqui princeps jus ad regnum legitimum habet. Atque ita servatur debitus ordo, et vitatur periculum.

20. Exponitur locus Matt. 17.- Ad locum Matt. 17, quoniam tractando de immunitate ecclesiastica latius expendendus est, nunc breviter dico, nomine filiorum non comprehendi ibi omnes fideles, neque etiam omnes justos, quia Christus ad litteram loquitur de filiis naturalibus, ut ex contextu, et ex omnium expositione constat. Ad Augustinum vero respondet D. Thomas, 2. 2, q. 104, art. 6, ad primum, locutum esse in sensu spirituali, et ita filios regni liberos esse a servitute peccati, et a tributo quod ratione illius pendere debebant. Quod non placet Cajetano ibi, et ideo exponit, sub filiis regni, sub quo subsunt regna terrena, intellexisse Augustinum non omnes justos, sed eos qui præsunt quasi filii, ut sunt Episcopi, et alii ecclesiastici. Verumtamen etiam isti filii naturales non sunt, et ideo sub nomine et ratione filiorum (si modo verborum proprietati stetur) non comprehenduntur. Et ideo Jansenius putat, Augustinum esse locutum de solo Christo, etiam si in plurali de filiis loquatur, quia Christus Dominus generatim de filiis naturalibus loquebatur. Neque etiam comprehenduntur sub illa libertate omnes Christiani propter alium titulum, quod sint de Christi familia, ut satis explicuit Paulus, ad Roman. 13, quia illa conjunctio cum Christo in eadem familia, id est, Ecclesia, et valde ampla

et generalis est, et alterius ordinis, scilicet, spiritualis, quæ non tollit corporalem servitutem, seu subjectionem, et consequenter nec tollit ordinem justitiæ qui ex illa nascitur. An vero ratione illius tituli immunitas illa ad omnes ecclesiasticas personas extendatur ex vi verborum Christi, postea videbimus, et verba Hieronymi, quæ hoc attingere videntur, exponemus.

21. Solvitur secundum fundamentum.—Ad aliud fundamentum jam responsum est, veram christianam libertatem non excludere honestam subjectionem ad legitimos principes temporales, non solum christianos, sed etiam infideles, ut ex doctrina Apostolorum satis declaratum est, et latius in dicto lib. de Legibus. Ad verba demum Christi Domini respondemus, Christum non intendisse per illa tollere justum principatum inter Christianos, sed solum eos docere, ne gentilium principum ambitionem et tyrannidem imitentur. Et ideo non simpliciter de regibus, sed cum determinatione dixit: Reges gentium dominantur eorum, ubi etiam verbum dominandi indicat nimium affectum, et ambitiosum gubernandi modum, sicut Petrus, 1 can., c. 5, dixit : Non dominantes in clero. Atque ita exposuit Chrysost., Homil. 56 in Matth., et in alia brevi narratione in Matth. cap. 20. Et ex occasione, in qua Dominus, ad reprimendam discipulorum ambitionem, et de primatu contentionem locutus est, et ex verbis quæ subjunxit: Vos autem non sic, sed qui major est in vobis, fiat sicut minor, manifestissime constat, Christum non exclusisse ordinem, et gradus majoris et minoris, sed affectum discipulorum moderari voluisse.

22. Ad Paulum autem respondetur, cum ait: Nolite fieri servi hominum, non loqui de civili subjectione, imo nec de servitute pœnali, seu rigorosa; neutra enim repugnat vel derogat pretio redemptionis Christi, nam ibidem paulo antea dixerat: Servus vocatus es? non sit tibi curæ. Imo addit posse servitutem præferri libertati, utique propter humilitatem, ut cum Ambrosio et Gregorio D. Thomas exponit. Igitur, cum ait : Nolite fieri servi hominum, intelligit de servitute, qua homo Christo præfertur, serviendo homini in iis quæ Dei servituti opponuntur. Et quia hoc contrarium esset effectui redemptionis Christi, idcirco optimam rationem Paulus præmisit dicens: Pretio empti estis. Hoc ergo modo servire hominibus alienum esse debet a redemptis a Christo; subjici autem legitimis

principibus, in iis quæ Deo non repugnant, non est indignum, sed potius debitum, juxta ejusdem Redemptoris verba: Reddite quæ sunt Cæsaris Casari, et quæ sunt Dei Deo.

CAPUT V.

UTRUM REGES CHRISTIANI IN CIVILIBUS SEU TEMPORALIBUS SUPREMAM POTESTATEM HABEANT, ET QUO JURE?

1. Potestas aliqua tunc suprema dicitur, quando superiorem non cognoscit; nam vox illa suprema, negationem superioris denotat, cui alter, qui supremam potestatem habere dicitur, obedire teneatur. Intelligitur autem de superiore in terris, seu humano; nam cum Deo nulla fit comparatio; quis enim humanus princeps, nisi atheus vel amens sit, divinæ se subtrahere potestati vel conari præsumat? Excluditur ergo per negationem illam subjectio ad superiorem hominem mortalem. Potest autem illa negatio variis modis sumi, et ideo ut quæstionis titulus intelligatur, et ab aliis quæstionibus, quæ hic esse possunt, discernatur, modum ac sensum illius negationis declarare necesse est. Primo enim negare potest simpliciter omnem subjectionem ad superiorem hominem, tam in spirituali materia quam in civili. Secundo, potest negare subjectionem in eadem materia temporali ac civili. Et quamvis in priori quæstione maxima sit dissensio inter nos et regem Angliæ, ipse enim nemini in terris subesse vult, etiam in spiritualibus, quod nos contra fidem et obedientiam christianam esse credimus, nihilominus quæstionem illam nunc non tractamus, quia nondum de spirituali potestate diximus, sine cujus cognitione illius resolutio intelligi nullo modo potest; ideoque in ultimam hujus libri partem illam remittimus, et in præsenti illam potestatem temporalem supremam vocamus, quæ in eodem ordine seu materia alteri subjecta non sit.

[blocks in formation]

ralem felicitatem humanæ reipublicæ pro tempore vitæ præsentis, et ideo etiam potestas ipsa temporalis appellatur. Quamobrem tunc civilis potestas dicitur in suo ordine suprema, quando in eodem, et respectu sui finis ad illam fit ultima resolutio in sua sphæra, seu in tota communitate, quæ illi subest; ita ut a tali principe supremo omnes inferiores magistratus, qui in tali communitate, vel in parte ejus potestatem habent, pendeant, ipse vero princeps summus nulli superiori in ordine ad eumdem finem civilis gubernatio his subordinetur. Quia vero felicitas tempoalis et civilis ad spiritualem et æternam referenda est, ideo fieri potest ut materia ipsa potestatis civilis aliter dirigenda et gubernanda sit, in ordine ad spirituale bonum, quam sola civilis ratio postulare videatur. Et tune, quamvis temporalis princeps ejusque potestas in suis actibus directe non pendeat ab alia potestate ejusdem ordinis, et quæ eumdem finem tantum respiciat, nihilominus fieri potest ut necesse sit ipsum dirigi, adjuvari, vel corrigi in sua materia, superiori potestate gubernante homines in ordine ad excellentiorem finem et æternum, et tunc illa dependentia vocatur indirecta, quia illa superior potestas, circa temporalia non per se, aut propter se, sed quasi indirecte, et propter aliud interdum versatur.

3. Sensus quæstionis aperitur. Hinc fit ut negatio illa subjectionis in temporalibus, quam prærogativa suprema potestatis temporalis includere creditur, in duos præterea sensus subdistinguenda sit. Potest enim negare vel omnem subjectionem, tam directam quam indirectam, vel tantum directam, et ita duplex alia suboritur quæstio. Prior est, an potestas regis christiani sit priori modo suprema, id est, nec directe, nec indirecte recognoscens superiorem in materia civili et temporali; altera est, an posteriori saltem modo sit suprema, id est directum superiorem in temporalibus non recognoscens. Inter quas quæstiones tanta est diversitas, ut prior ad dogmata fidei pertineat, et in illa fere punctum totius controversiæ inter nos et regem Angliæ versetur; posterior autem neque ad materiam fidei pertineat, nec in ea sit inter nos dissensio. Nihilominus tamen præsens quæstio non in priori sensu, neque de indirecta subjectione, vel potius exemptione accipienda est; quia (si attente consideretur) ad quæstionem de spirituali potestate pertinet, quia indirecta illa subjectio solum ad

XXIV.

spiritualem potestatem esse potest, vel (quod perinde est) si qua potestas excogitari potest, cui temporalis suprema indirecte subjiciatur, sola spiritualis esse potest, ut de ipsa disputando videbimus, ideoque in illum etiam locum hanc quæstionem rejicitur. Titulus ergo præsentis quæstionis solum de suprema potestate, quæ in eodem ordine superiorem directe non recognoscat, intelligendus est. Nam licet, ut dixi, in hoc puncto non sit nobis cum rege contentio, quia tamen sæpe ipse de Catholicis conqueritur, quod christianorum principum jurisdictionem, et obedientiam eis debitam abnegemus, ideo quæstionem illam non esse hoc loco prætermittendam censui, ut regiam potestatem christia norum principum in his omnibus, quæ juri naturali consentanea sunt, sartam tectam juxta catholicam doctrinam servari, ex illius resolutione manifestum fiat.

4. Prima sententia negans. Fuit itaque quorumdam Catholicorum, præsertim jurisperitorum sententia, in Ecclesia Christi non solum spirituale regimen, sed etiam temporale, esse monarchicum, ac proinde in universa Ecclesia Catholica unum tantum esse supremum principem temporalem, habentem per se et directe supremam potestatem civilem in universam Ecclesiam, eumque esse Summum Pontificem ex Christi institutione. Unde consequenter collegere, nullam rempublicam, nullumve regem aut imperatorem habere supremam potestatem in temporalibus, quia non possunt esse duo suprema capita in eodem ordine igitur si Pontifex habet supremam potestatem temporalem directe ac per se, necesse est ut in reliquis omnibus principibus temporalibus non sit suprema potestas, quia nullus erit qui superiorem in temporalibus non recognoscat. Imo aliqui etiam addunt, omnia jura regnorum et dominia Petro collata esse tanquam Christi Vicario, et ita Romanum Pontificem in illo jure succedere, ideoque supremam potestatem civilem in habitu (ut ipsi loquuntur) solum esse in Pontifice, quamvis per alios reges ex tacita vel expressa concessione illam administret. Ita loquuntur præcipui ex antiquis juris Ponti cii interpretibus, Glossa, Innocentius, Hostiensis, Joan. Andreas, Panormitanus, Felinus, et Decius, in c. Norit, de Judiciis, et in c. Causam quæ, 2, et in c. Per venerabilem, Qui fil. sint legit., et in c. Solita, de Major. et obed., et in cap. Quod super his, de Voto, et alii in cap. Quoniam,

15

d. 10, et in c. Cum ad verum, 96 d.; et, ex interpretibus juris Cæsarei, Barthol., Oldrad., Paulus de Castro, et alii, quos Navarr. et Covarr. infra citandi referunt. Quibus accessit D. Anton., 3 p., tit. 22, c. 5, § 13 et 17; Alvarus Pelagius, et August. de Ancona, cum multis aliis a prædictis relati.

5. Primum fundamentum. Fundantur primo in multis decretis Summorum Pontificum, qui hoc affirmare videntur, quæ infra referemus, cum eorum mentem explicabimus. Secundo, in usu, et variis effectibus ostendentibus hanc potestatem. Hujusmodi sunt transferre imperium a Græcis ad Germanos, et instituere modum eligendi imperatorem, et confirmare illum, et interdum etiam deponere, qui omnes sunt actus superioris potestatis temporalis. Si autem imperator non est supremus, multo minus alii reges. Unde interdum etiam reges fuerunt a Pontificibus depositi. Tertio, ut Scripturas etiam ad hoc probandum inducant, supponunt Christum habuisse directam potestatem non solum spiritualem, sed etiam temporalem. Tum quia ipse dixit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; tum etiam quia erat filius Dei naturalis. Unde inferunt, utramque potestatem Vicario suo æqualiter commisisse, tum quia ipse nihil distinxit, sed absolute dixit Petro: Pasce oves meas, sub quo verbo pascendi, non minus comprehenditur civile regimen quam spirituale; nam de David dicitur, 2 Reg. 5: Tibi dixit Dominus: Tu pasces populum meum Israel. Tum etiam quia ad bonum Ecclesiæ regimen, ejusque unitatem et pacem ita expediebat. Unde additur quarto naturalis ratio, quia in uno corpore tantum esse debet unum supremum caput, a quo omnes actiones vitæ, sive corpori, sive spiritui servientes, tanquam a primario fonte procedant; sed Ecclesia est unum corpus mysticum, ut jam supra declaratum est; ergo postulat unum supremum gubernatorem in utroque ordine; imo utramque potestatem in una persona; quia si in personis diversis sint, infinitæ dissensiones et lites orientur, quæ vix possunt humana diligentia et ratione componi, ut experientia ipsa ostendit.

[blocks in formation]

per se pendeant. Unde fit non dari in Ecclesia unum supremum principem temporalem totius Ecclesiæ, seu omnium regnorum ejus, sed tot esse quot sunt regna seu respublicæ supremæ. Hæc est magis recepta et probata sententia inter Catholicos, quos statim referemus. Probatio autem prioris partis ex posteriori pendet: nam si non est unum caput temporale, consequens necessario est ut snt multi reges supremi, ut a nobis propositum est; nunc enim non intendimus in particulari expendere an hic vel ille rex supremus sit, nec principes ipsos temporales inter se conferre, id enim a præsenti instituto satis esset alienum.

7. Imperator non habet supremam potestatem temporalem in universam Ecclesiam.- Et ob eamdem causam non tractamus nunc quæstionem illam, an imperator sit superior jurisdictione in omnibus Christianorum provinciis et regnis, et consequenter sit supremus monarcha in universa Ecclesia. Quia, licet ad posteriorem partem assertionis posset pertinere, tamen nihil fere pertinet ad dogmata fidei explicanda, ideoque breviter supponimus, imperatorem non habere hoc dominium aut supremam jurisdictionem temporalem in universam Ecclesiam (quidquid Bartholus et nonnulli alii jurisperiti censeant), quia vel nunquam illam habuit, vel, licet habuisset, majori ex parte illam amisit. Quod autem nunquam illam habuerit, probabilissimum est, quia neque supernaturali aut extraordinario modo a Christo Domino vel Romano Pontifice illam habuit, ut ex dicendis a fortiori constabit, neque etiam aliquo humano jure illam acquisivit, quia nunquam vel per electionem, vel per justum bellum, unus imperator totum orbem vel totam Ecclesiam sibi subjecit. Ut enim demus antiquos imperatores christianos fuisse legitimos principes totius ditionis suæ, non tamen inde fit fuisse etiam supremos principes omnium Christianorum, quia extra illorum territorium multi populi potuerunt esse Christiani. Nam (ut recte dixit Prosper, lib. 2 de Vocat. gent., c. 6), gratia christiana non contenta est eosdem limites habere quos Roma, multosque populos sceptro crucis subdidit, quos armis suis ipsa non domuit. Unde et est iliud quod Leo Papa, in serm. 1 Apostolorum, de Roma dixit: Ut latius præsideres religione divina, quam dominatione terrena. Accedit, illud ipsum Romanum imperium in orientale et occidentale fuisse divisum, et deinde occi

dentale imperium (quod solum in Christianis permansit, orientali a paganis occupato), licet quoad dignitatem in una persona duret, quoad jurisdictionem in multos principes et reges divisum esse. Ex quibus licet aliqui sint imperatori subjecti, plures censentur legitime exempti, jure præscriptionis, accedente simul populorum consensu, vel titulo justi belli. Ac proinde præter imperatorem plures esse reges temporales ab illius jurisdictione omnino liberos, ut sunt rex Hispania, Galliæ et Angliæ, nunc supponimus.

S. Solum ergo superest probanda assertio de Summo Pontifice, nam si ille non habet proprium dominium jurisdictionis temporalis supremæ in universa regna Ecclesiæ, nullus alius fingi potest qui talem primatum habeat, ac subinde plures erunt reges temporales supremi. Quod ergo Pontifex talem jurisdictionem temporalem in universa Ecclesia non habeat, tenuerunt ex Theologis, præcipue Major, Cajetan., Victor., Soto, et Bellarminus, qui plures alios refert. Et ex jurisperitis, Covarru., in Regul. Peccatum, 2 p., §9, n. 7; Navarr., in c. Norit, notab. 3, latissime, et plures alios referendo, n. 41; et Petrus Bertrand., tract. de Orig. jurisdiction., q. 3. Et (quod caput est) ipsimet Pontifices Summi multis in locis hanc veritatem simpliciter recognoscunt.

9. Auctoritate Summorum Pontificum probatur assertio. — Unde illorum juribus imprimis probanda est assertio. Nicolaus enim Papa ad Albinum Archiep. ita scribit: Sancta Dei Ecclesia gladium non habet, nisi spiritualem; nomine autem gladii significari solet in jure canonico potestas temporalis; ergo maxime id debet intelligi, et de directa potestate, et de jurisdictione quam S. Ecclesia per se, et, ut sic dicam, ex intrinseca sua ratione ha bet. Nam in proprio territorio alio titulo comparato habere potest Ecclesia, seu ecclesiasticus Prælatus, gladium temporalem, sicut Romanus Pontifex in sua peculiari ditione il lum habet. Præterea idem Nicolaus, in epist. ad Michaelem imperatorem sic ait: Nec imperator jura pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam Christus sic actibus propriis, et dignitatibus dis

' Major, in 4, d. 24, q. 3; Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 2, c. 3, et 2. 2, q. 43, art. 8; Victor., in suis Relectionib.; Soto, lib. 4 de Just., c. 2; Bellar., lib. 5 de Sum. Pontif., c. 1 et sequentibus.

tinctis officia potestatis utriusque discrevit, etc. Idem nobis tradidit Gelasius Papa, cum epist. 10 ad Anastasium imperatorero scribit, duo esse, quibus principaliter mundus regitur, auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas; et Gregor. Papa I, lib. 2, indict. 11, ep. 61, alias c. 100, ad Mauritium imperatorem ait: Ad hoc potestas super omnes homines dominorum meorum pietati data est, ut terrestre regnum cœlesti regno famuletur: et Joannes Papa I, in epist. ad Justinianum imperatorem, quæ habetur in lib. Inter cleros, C. de Sacra Trinit., ejus supremum principatum et regiam potestatem recognoscit.

10. Præterea Innocentius III, in c. Novit, de Judiciis, aperte sentit regem Francorum supremam habere jurisdictionem temporalem, quam Papa perturbare aut minuere nolit; et ideo infra dicit: Non enim intendimus judicare de feudo, cujus ad ipsum spectat judicium; aperte significans ad se non pertinere, utique directe, ut recte Glos. et Innocentius adnotarunt. Quod amplius declarat, dum addit: Nisi forte juri communi per speciale pri vilegium, vel consuetudinem sit derogatum. Nam per hanc exceptionem declarat, per jus divinum non esse juri regio derogatum. Idem præterea Innocentius, in c. Per venerabilem, Qui fil. sint leg., de rege Francorum expresse dicit, superiorem in temporalibus non recognoscere. Et de Apostolica Sede dicit, in patrimonio B. Petri libere (id est directe et absolute) posse disponere, in quo et Summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis (utique temporalis) exequitur potestatem, plane sentiens in aliis regnis non ita libere posse circa temporalia disponere. Idem in c. Solita, de Major. et obed., imperatorem fatetur in temporalibus præcellere in ditione sua; et de regali potestate dicit, in carnalibus præesse, et in c. Causam, 2, Qui fil. sint legitimi, Alexander III expresse dicit, ad regem, non ad Ecclesiam pertinere de temporalibus possessionibus judicare, et loquitur in particulari de rege Angliæ. Satis ergo constat ipsosmet Romanos Pontifices nunquam sibi hujusmodi potestatem arrogasse, quod amplius ex sequenti discursu constabit.

11. Eadem conclusio rationibus probatur.Secundo, principaliter veritas hæc demonstratur, quia nullus potest justus titulus assignari, quod directum dominium jurisdictionis temporalis in omnia Ecclesiæ regna Summo Pontifici conveniat; ergo illam non habet, neque enim sine justo titulo obtineri potest. As

« PredošláPokračovať »