Obrázky na stránke
PDF
ePub

cere hæc occulta, non est miraculosum, nec præternaturale, sed est naturalis conditio eorum, quantum ex Scriptura colligitur.

7. Secunda opinio recurrit ad improporticnem inter intellectum angelicum et actus liberos alienæ voluntatis. Sex improportionis rationes.Secunda ratio principalis hujus impotentiæ angelicæ redditur ex parte objecti, nimirum quia liberæ voluntatis actus natura sua est objectum improportionatum naturali intellectui cujuscumque creaturæ distinctæ ab ipsomet exercente talem actum. Rationes autem hujus improportionis plures dantur. Prima est D. Thomæ, in dict. art. 4. Quia isti actus tales sunt, ut voluntas in eis efficiendis extra se soli divinæ motioni, et efficacia subdatur, et ideo soli Deo subduntur quoad cognitionem, extra ipsum operantem. Eamdem rationem habet, dicta quæst 8, de Verit., art. 13, et quæst. 16, de Malo, art. 8, dicens, motum voluntatis humanæ pendere ex altissima causa: id autem, quod cadit sub ordine superioris causæ, non posse cognosci ab inferiori causa, sed solum ab eadem suprema causa, quæ movet, et ab illo qui movetur. Secunda ratio est, quia isti actus sunt formaliter et intrinsece liberi, pendentque intrinsece a causa indifferente, et ideo non minus sunt objecta improportionata, quam res futuræ. Hac ratione utuntur Capreolus et Cajetanus, et ad illam divi Thomæ rationes reducere conantur. Tertia ratio est, quia hoc objectum tale est, ut natura sua aliquam illuminationem ex parte sua requirat, quæ illuminatio sit per voluntatem ejus, qui talem actum liberum habet. Sicut in objecto visibili præter speciem ejus, ac potentiam requiritur lumen objectum illuminans, ita ergo in præsenti hæc est natura talium actuum, ut indigeant illuminatione, seu manifestatione operantis. Ratio autem hujus necessitatis redditur, quia actus isti sunt in altiori ordine rerum ultra res naturales, et ideo nisi aliquo modo ad hunc ordinem per manifestationem redigantur, sunt per se occulti et illuminatione speciali indigent. Et ita etiam aliqui rationem D. Thomæ interpretantur, nam per illam (ut aiunt) explicatur radix, a qua oritur hæc conditio istorum actuum. Quarta ratio est Gregorii, quia ut objectum sit visibile, debet esse sufficienter propinquum cognoscenti: hi autem actus requirunt intimam propinquitatem ad cognoscentem, id est, quod sint in illo tanquam in subjecto, nec sufficit alia propinquitas etiam intima, et per penetrationem, et ideo non possunt nisi ab illo, cui

insunt: et qui illos elicit, cognosci. Quintam fere similem rationem addit Richardus infra citandus, scilicet, quia simplicitas Angeli est alicujus magnitudinis spiritualis limitatæ, in qua est etiam profunditas limitata, et ideo non potest Angelus, seu dæmon intueri cogitationes animæ, quamdiu tenet eas in suo profundo. Unde addit, quod licet daremus, posse dæmonem de novo cognoscere aliquam rem sine nova specie, non posset videre actus cordis, nisi anima poneret illos in suo exteriori, ut ait. Sextam rationem indicat Alensis supra fundatam in magna simplicitate horum actuum. Unde ait, posse cognosci per signa, et non in seipsis quia judicia non sunt tam simplicia, sicut ipsi affectus, seu voluntates. Aliam fere similem rationem habet Richardus quam infra attingam.

8. Expenditur prima præcedens ratio improportionis. — Verumtamen omnes istæ rationes difficiles sunt et satisfacere non videntur. Prima enim D. Thomæ non videtur sufficiens, quia, ut bene argumentatur Durandus, effectus proprii solius Dei, quique ab alio fieri non possunt, postquam facti sunt, naturaliter cognoscuntur ab Angelo, ut patet de substantia animæ, vel Angeli, vel cœli: item de potentiis, habitibus et speciebus inditis uni Angelo a solo Deo, quæ omnia alii Angeli cognoscunt. Dices, D. Thomam loqui de actionibus. Sed contra, quia ex rebus sumitur optimum argumentum ad actiones. Quæ enim est major ratio? Et deinde etiam actio propria Dei, eo modo quo est extra ipsum, potest naturaliter cognosci ab Angelo, ut creatio ipsa, prout est in creatura, infusio speciei intelligibilis naturalis. Denique etiam in his actibus est aliquid per modum qualitatis, et termini, ergo cognoscetur ab Angelo, et consequenter etiam cognoscetur actio intrinseca, per quam fit, quia non est magis occulta, quam terminus. Aliter dici solet, loqui divum Thomam de motibus, qui a creatura fiunt, a solo Deo mota. Sed hoc etiam parum refert : nam a paritate rationis idem sumitur argumentum : nam si ea, quæ a solo Deo fiunt, sunt a creaturis naturaliter cognoscibilia, cur non etiam motus, vel actus, qui ab eodem Deo movente creaturam et illa cooperante fiunt? Deinde non magis actus voluntatis videtur a solo Deo pendere, quam actus appetitus sentientis, vel phantasia, nam omnes isti pendent a solo Deo, ut a causa prima et universali, et unusquisque pendet a sua potentia ut a causa propria, et per se: ergo ob hanc dependentiam non magis sunt occulti actus voluntatis, quam

aliarum potentiarum. Respondebitur fortasse, hoc esse speciale voluntatis et intellectus, quod antecedenter a solo Deo moveri possunt per impressionem specierum, luminis, aut habitus, vel alterius similis motionis. Sed hoc quid quæso, facit, ut actus sit soli Deo cognitus? Nam illamet prævia Dei motio per impressionem speciei, vel habitus, vel cujuscumque alterius rei, quæ non sit actus voluntatis, sed antecedat illum ut causa ejus, si sit ordinis naturalis, cognosci poterit ab Angelo et non reservatur soli Deo, etiamsi ab ipso solo fieri possit, ut omnes fatentur et capite sequenti dicemus ergo licet actus voluntatis pendeat aliquo modo essentialiter a tali motione Dei distincta a concursu generali, non inde sequitur, soli Deo esse notam. Eo vel maxime quod etiam illud, quod de tali motione sumitur, si intelligatur de motione per se necessaria ad actum voluntatis et quæ a cogitatione intellectus, et a generali concursu distincta sit, incertum est et fortasse non est verum. Denique per illam rationem non explicatur, quomodo talis actus possit esse occultus Angelo, si alioqui Angelus naturaliter habet sufficiens principium cognoscendi illum.

9. Expenditur secunda. Hinc ergo Ferrariensis et alii ex Thomistis addunt secundam rationem sumptam ex libertate voluntatis, eamque adjungendam putant rationi D. Thomæ. Verumtamen imprimis illa non est ratio D. Thomæ, ipse enim non ex libertate reddit rationem, ob quam tales actus sunt natura sua occulti, sed ex peculiari subordinatione, quam habent ad altissimam causam, ut vidimus, et in locis allegatis, præsertim in illa quæstione de malo, expressissime declarat. Deinde ratio illa principium, vel rem satis occultam tanquam per se notam vult credi. Quæstio enim est, cur actus liberi sint natura sua occulti: respondere igitur, quia liberi sunt, est idem per idem resolvere, vel supponere conditionem libertatis esse sufficientem causam illius occultationis, sine alia probatione, ac si hoc esset per se notum, cum revera non sit. Quia licet actus libere fiat, postquam factus, jam est determinatus ad unum, et habet sufficientem necessitatem, et actualem entitatem, per quam possit visionem sui intuitivam terminare: et in hoc est magna differentia inter hos actus jam factos, et futuros. Denique multi sunt actus libere facti, qui nihilominus non sunt occulti Angelo, eo ipso quod facti sunt, ut est hæc ipsa motio manus, qua nunc scribo, et alii similes motus hominis. Nam quod isti actus sint liberi tan

tum ut imperati, alii ut eliciti, id est, quod fiant a voluntate mediante alia potentia, et non per se, ac immediate, quid refert, ut jam facti videri non possint. Nam ut futuri eamdem habent improportionem, seu incognoscibilitatem, quia habent indeterminationem, sive illam habeant ab immediata facultate operante, sive a voluntate imperante, ergo pari ratione a converso postquam uterque actus est determinatus ad unum, libertas causæ nihil illi obstare poterit, quin sit cognoscibilis, sive libertas sit a voluntate eliciente, sive ab imperante, vel si libertas causæ occultet actum etiam jam productum, æque occultabit actum libere imperatum, sicut libere elicitum.

10. Instantiæ de motu cæli non satisfacit Ferrariensis.—Simile argumentum objicit sibi Ferrariensis de motu cœli, supponendo fieri libere ab Angelo, et respondet, illum motum non esse occultum, quia etiam sit in forma cœli. Hoc autem imprimis consequenter non dicitur, quia si ab Angelo, cœlum tantum passive se habet, vel si resultat a forma, superflua est motio Angeli. Et præterea licet fingatur utraque causa necessaria, ut actus sit occultus, satis erit, quod a voluntate libera pendeat, licet simul ab alia causa procedat: ut actus voluntatis libet erit occultus, etiamsi ponatur effective procedere ab objecto. Præterquam quod Angelus potest movere lapidem motu sursum, qui nullo modo sit a forma lapidis, et nihilominus talis motus cognoscetur ab aliis. Respondet Ferrariensis illum motum esse naturalem aliis rebus, et hoc satis esse, ut possit cognosci. At hoc impertinens est, tum quia licet ille motus in specie possit esse naturalis aliis, iste in individuo non potest, quia non potest in alio subjecto esse: ut autem cognoscatur, non satis est, communem speciem illius motus cognoscere, sed in particulari, et in individuo hunc intueri: tum etiam quia potest Angelus movere aerem in sua sphæra motu circulari a Septentrione in meridiem, quia motus nulli corpori est naturalis, nec aeri violentus, sed neuter: ad illum autem solum passive concurrit, et a sola libera voluntate Angeli fit, et nihilominus occultus non est. Præterea hic etiam urget objectio Durandi, quia omnes motiones, et effectus sunt liberi Deo, et non propterea sunt occulti Angelis, ergo licet actus voluntatis Angeli sit quidam effectus liber illi, non inde redditur sufficiens ratio, cur sit occultus. Denique libertas actus solum addit denominationem a potentia, a qua procedit actus, ergo propter illam solam non potest actus occulta

ri, seu reddi incognoscibilis, si alioqui in altero Angelo est lumen intellectuale sufficiens de se ad cognoscendum illum actum, et habens speciem repræsentantem illum. Et ita semper manet integra difficultas, cur potentia sufficienter constituta in actu primo respectu talis objecti, illud cognoscere non possit propter solam denominationem extrinsecam libertatis; maxime cum hæc denominatio per idem lumen sufficienter cognosci possit, cognitio actu et principio a quo procedit.

11. Expenditur tertia. - Tertia item ratio vel supponit voluntatem unius Angeli operari aliquid per modum luminis, aut specie in alio Angelo, ut cognoscere valeat suum actum quod dicti auctores non admittunt, ut videbimus, vel valde frivola est. Declaratur, quia voluntas Angeli consentientis, ut actus suus ab alio videatur, nullam rationem illuminationis habere potest. Nam illuminatio aut ex parte potentiæ, aut ex parte objecti fieri potest; illuminatio potentiæ ponit in illa aliquod lumen, illa autem voluntas non ponit aliquod lumen in Angelo, cui talis actus manifestatur, sed illud supponit de se sufficiens, ergo non est illuminatio ex parte potentiæ : illuminatio autem ex parte objecti confortat illud ad producendam sui speciem, et ideo quasi complet illud in ratione objecti, sicut fit in objecto visus. At voluntarius consensus Angeli non dat alteri lumen, aut speciem ad cognoscendum, ut auctores illius rationis supponunt, ergo frustra dicunt, per illam voluntatem illuminari. Est enim hæc illuminatio nomine tantum ad fugiendam verbis difficultatem, quia in re nullam proprietatem illuminationis habet. Unde integra manet difficultas tacta, quia ante illam voluntatem alter Angelus habet omnia principia intrinseca necessaria ad cognoscendum actum cordis alterius, nec potest per dissensum, vel carentiam consensus in alio occultari actus ejus, quia ille actus de se est intelligibilis, et aptus terminare cognitionem alterius, quæ terminatio non potest impediri per voluntatem ejus, quia nec est medium, per quod tendentia actus in objectum fieri debeat, nec alia ratio impedimenti ibi cogitari potest. Ergo frustra fingitur talis illuminatio. Denique omne ens immateriale est de se intelligibile in actu, ac subinde satis illuminatum objective, seu in ratione termini apti terminare cognitionem, si in alio sit vis intelligendi, ergo non est per necessaria alia illuminatio.

12. Expenditur quarta. — Actus non opus

Quarta

est, ut inhæreat cognoscenti ipsum. ratio Gregorii solum probat efficaciter, non posse unum Angelum cognoscere actum alterius per ipsummet actum alterius tanquam per principium cognoscendi eumdem actum: nam ad hoc est necessaria conjunctio ejusdem actui cum ipsomet cognoscente, per modum formæ, vel alia intrinseca, et connaturali unione, sicut supra dictum est de cognitione substantiæ Angeli per ipsammet tanquam per principium, est enim eadem ratio servata proportione. Ad probandum autem absolute quod actus voluntatis sit occultus omnibus aliis, est futilis ratio. Quia actus voluntatis alterius non tantum per scipsum, sed etiam per speciem aliquam intelligibilem cognosci potest intuive, et in se ut autem per speciem cognoscatur, non oportet, ut inhæreat cognoscenti, nec quod aliqua speciali unione illi conjungatur, ergo si in alio est et lumen, et species talis actus, non potest esse illi occultus ex eo tantum capite, quod illi non inhæret. Major probatur aperte generali ratione, et inductione aliarum rerum intelligibilium actu: nam videri non possunt. Et eadem ratione, et inductione probatur minor, a qua nulla ratione excipi possunt actus voluntatis. Et utrumque etiam convincitur, quia isti cognoscuntur ab aliis Angelis, consentientibus illis, quorum sunt actus: tunc ergo videntur per species, et sine inhærentia in cognoscente, ergo illa inhærentia non est per se necessaria ad talem cognitionem, ergo ex defectu ejus non potest reddi ratio, ob quam actus voluntatis sit occultus, quamdiu ipsa non consentit, ut ab alio cognoscatur, si ante illam voluntatem lumen, et species in alio reperitur.

13. Impugnatur amplius. Confirmatur, quia Angelus cognoscit habitus et species alterius Angeli, neque ad illos cognoscendos oportet, ut inhæreant cognoscenti, quia sufficit, ut species illorum habeat, ergo idem erit de actibus. Neque Gregorius aliquam specialem rationem adducit, propter quam illa conditio in actibus necessaria sit. Manuductio autem, seu conjectura, qua utitur Gregorius, non urget, sic enim ait: Licet unus Angelus sit intime conjunctus homini, et quasi penetrative in illo, et in anima ac voluntate ejus, non poterit intueri actus voluntatis ejusdem, ergo signum est, quod ad intuendum actum est necessarium, ut ipsi cognoscenti intime inhæreat. Respondetur enim imprimis, hanc conjecturam petere principium, quia sumit id de quo est quæstio. Deinde respondetur, nullam esse

illationem, nullumque esse tale signum: nam potest id aliunde provenire. Ut si unus Angelus non haberet speciem substantiæ alterius, vel animæ nostræ, etiamsi esset indistans, seu penetrative in illis, non videret illas substantias, aut species vel habitus earum, et tamen ratio non esset, quia ad hæc cognoscenda sit necessaria inhærentia, vel alia unio realis intima, sed quia est necessaria unio intentionalis per speciem, quæ ibi deest, ut supponitur, ergo similiter in præsenti, dato illo antecedenti, quod supponitur, ratio, cur actus sit occultus, non erit, quia non inest Angelo cognoscenti, sed aliunde petenda erit.

:

14. Expenditur quinta.-Expenditur sexta. -Quinta ratio Richardi parum movet, quia vel petit principium, vel per metaphorica verba, quæ explicari non possunt, difficultatem fugit. Nam quid est in anima, vel in Angelo illa profunditas, ad quam non potest alius Angelus ingredi cognitione? Si enim est aliqua specialis conditio voluntatis occultantis suos actus, hanc conditionem, et rationem ejus inquirimus: nam sola affirmatio talis profunditatis sine alia ratione, idem est, quod assertionem repetere, et rationem ejus, quam inquimus, non dare si autem aliquid aliud nomine profunditatis significatur, declaretur, quid illud sit. Nam in profundo ipsius animæ est ipsa voluntas, et ibi intrat Angelus ad intuendam voluntatem, et intellectum, et in intellectu videt species, et in voluntate habitus, et fortasse etiam actus mere naturales, si dantur, quæ omnia sunt in eodem profundo. Unde quod Richardus addit, licet videre posset dæmon aliquid novum sine nova specie, etiamsi speciem talis rei antea non haberet, nihilominus non posset actus voluntatis intueri. Hoc, inquam, falsum reputo, ut paulo post dicam,et gratis asseritur, quia nulla ejus ratio redditur, in quo laboramus. Sexta denique ratio Alensis nullius momenti est. Primo quia major simplicitas in spiritualibus non occultat rem, sed facit illam magis intelligibilem. Secundo quia non est simpliciter actus voluntatis liber, quam naturalis,neque actus, quam habitus, vel quam ipsa potentia, vel substantia. Tertio quia actus voluntatis humanæ non sunt adeo simplices, cum in ordine spirituali infimi sunt.

15. Quam aliam rationem afferat Vasquez. -Impugnatur.-Secundo.-His ergo diflicultatibus alii oppressi succumbunt,dicentes rationem occultationis istorum actuum solum esse, quia sunt objecta improportionata naturali lumini angelico: hujus autem improportionis

non esse aliam rationem postulandam, nisi quia hæc est natura talium actuum, quam colligimus ex his, quæ nobis de illis revelata sunt. Nam cum natura angelica nobis satis perspecta non sit, mirum non est, quod nec discernere valeamus, cum aliqua objecta sint illis improportionata, licet talia esse ex testimoniis authenticis deducamus. Hæc est longissimæ disputationis resolutio, et conclusio P. Vasquez in disputat. 209, et in eam veluti necessitate quadam inductus est, quia putat, Angelum cognoscere sine speciebus virtute sui luminis: non potuit autem in ipso lumine angelico defectum virtutis agnoscere, nisi ex parte objecti posita improportione, et ideo ad illam recurrit, licet rationem ejus ignorare se fateatur. Non possumus autem in hac ratione quiescere. Primo quia non est absolute verum, actum voluntatis esse objectum improportionatum intellectui angelico: nam in ipsomet Angelo eliciente talem actum, satis proportionatum objectum est sui intellectus, ergo non videtur esse posse improportionatum objectum intellectus alterius Angeli perfectioris, vel æque perfecti: unde non solum sine ratione, sed etiam contra rationem talis improportio affirmari videtur. Quia omnis improportio inter objectum, et potentiam oritur, vel ex excellentia objecti, vel ex defectu potentiæ: sed ille actus non est excellentior respectu æqualis, vel superioris Angeli, quam respectu ejusdem, nec lumen intellectus est minus perfectum, ergo. Secundo quia consentiente Angelo, cujus est talis actus, ab alio cognosci potest, ergo est proportionatum objectum sed hanc proportionem non fecit consensus ipsius Angeli, quia ille consensus, nec objectum, nec potentiam alterius mutat, ergo antea erat objectum proportionatum, et integra manet difficultas, quomodo posset sola carentia consensus unius Angeli impedire, ne alius objectum sibi proportionatum intelligat.

16. Tertio impugnatur. - Tertio sic rem declaro, quia duplex ratio in objecto consideratur, moventis, vel terminantis. Vel ergo dicitur ille actus improportionatus in ratione objecti motivi, et hoc non refert, quia si ad intelligendum talem actum non indiget alius Angelus specie impressa, neque motione objecti indiget, quia objectum potentiæ cognoscentis non est motivum,, nisi in ordine ad speciem: aut certe si requiritur species, hæc su ponitur in Angelo, ut alii atictores docuerunt: vel dicitur actus ille improportionatus in ratione termini, seu objecti terminativi (ut

vocant) et hoc dici non potest, si in alio supponatur lumen sufficiens ad cognoscendam entitatem talis actus, et species ejus, si necessaria fuerit. Quia his positis nulla proportio specialis necessaria est in objecto, ut terminet actum, quia hæc terminatio non est aliquid in objecto, sed est denominatio ab actu, nec fit quasi per transitum actus supra objectum, sed per solam repræsentationem, quæ fit per actum formaliter in potentia cognoscente, et potest fieri ex virtute cognoscendi, et specie impressa sine nova capacitate requisita ex parte objecti. Unde res materiales, quæ in ratione objecti motivi sunt maxime improportionatæ, si intra potentiam adsint intentionaliter per species, eo ipso sunt aptæ ad terminandum actum, et objecta supernaturalia, quæ maxime improportionata videntur respectu luminis naturalis: si fiant proportionata veluti in ratione objecti motivi per species, et lumen infusum, eo ipso sunt proportionata in ratione terminativi objecti, ergo si ex parte principii activi habet intellectus, quidquid necessarium est ad cognoscendos actus hujusmodi, nam vel non est necessarium objectum motivum, vel jam sub ea ratione est proportionatum potentiæ, ergo etiam in ratione terminativi erit proportionatum, quia non est hæc posterior proportio a superiore separabilis.

17. Vera ratio cur Angeli non cognoscant internos actus liberos, est defectus speciei concreatæ talium actuum.-Dico ergo, rationem hujus veritatis reddendam esse ex parte actus primi necessarii ad cognoscendos hos actus liberos voluntatis creatæ. Quia nimirum Angeli ex natura sua non sunt sufficienter constituti in actu primo ad eliciendam cognitionem talium actuum, et ideo illos naturaliter cognoscere non possunt. Illatio hujus rationis manifesta est. Antecedens autem declaratur, quia actus primus duo requirit, (ut nos supponimus) lumen, seu potentiam, et species: ex parte luminis, seu potentiæ activæ fatemur nihil deesse, ut patet manifeste in cognitione horum actuum post consensum habentium illos: nam per illum consensum non crescit lumen, vel virtus activa potentiæ angelicæ, ergo ex illa parte Angeli erant antea sufficienter constituti in actu primo ad illam cognitionem. At vero alterum requisitum ad completum actum primum, scilicet species, potuit in Angelis deesse, ergo dicendum est, illis defuisse, et hanc esse rationem, ob quam non possunt cognoscere hos actus, nisi illis per locutionem, vel alio modo manifestentur. Hæc ultima conse

quentia probatur ex dictis a sufficienti partium enumeratione, quia non potest objectum esse occultum alteri, si ille alter habeat virtutem sufficientem, et omnia principia ex parte illius requisita ad tale objectum cognoscendum, quod manifeste probant omnia contra alias rationes, et opiniones adducta, ergo necessario dicendum est, aliquod principium hujus cognitionis Angelo naturaliter deesse, ergo cum non desit ex parte luminis, necesse est, ut ex parte speciei deficiat.

18. Hanc rationem tradit expresse Richardus, in 2, d. 8, art. 2, quæst. 4, in prima ratione sua, et Capreolus ibi quæst. 4, art. 1, in fine primæ conclusionis, ubi ita D. Thomæ rationem explicat ex eodem D. Thoma, quæst. 8, de Verit., art. 13, et in summa ita rationem proponit: Cui non convenit actus primus, neque actus secundus: sed Angelus non habet naturaliter actum primum respectu hujus actus secundi, qui est cognitio propria, et distincta voluntatis alterius, ergo ignorat illam. Minor probatur, quia species intelligibiles intellectus angelici non sunt naturaliter repræsentativa propriæ, et directe motuum voluntatis aliena. Et in art. 3, in solutione ad 1, Durandi contra primam conclusionem idem repetit, dicens, non habere Angelum naturaliter concreatam speciem, repræsentantem sibi volitionem alterius. Et adducit optimum locum D. Thomæ, quæst. 16, de Malo, art. 8, ad ult., ubi cum adduxisset in argumento propositionem Augustini dicentis, Angelum intelligere per species a principio sibi concreatas, in responsione eam limitat, ut de rebus naturalibus, non de actibus internis voluntatis intelligatur. Simili fere modo exponunt rationem prædictam, licet fortasse non in eodem sensu, Ferrarriensis, dicto cap. 154, § Circa autem, et Cajetanus, dicto art. 4, et ibi fere cæteri expositores moderni, qui dicunt, species concreatas Angelis non repræsentare actus liberos voluntatis, et rationem reddunt, quia sunt alterius ordinis in hoc, quod non pendent a causis naturalibus et determinatis ad unum, et ita rationem D. Thomæ inducunt.

CAPUT XXIV.

OBJECTIONIBUS CONTRA RATIONEM POSITAM OCCURRITUR.

1. Contra rationem proxime factam, ut magis explicetur, imprimis objici potest, quia gratis dicitur, Angelum non habere species

« PredošláPokračovať »