Obrázky na stránke
PDF
ePub

AENEIS.

LIBER OCTAVUS.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acres concussit equos utque impulit arma,
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
coniurat trepido Latium saevitque iuventus
effera. Ductores primi Messapus et Ufens
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
auxilia et latos vastant cultoribus agros.

Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
advectum Aenean classi victosque Penates
inferre et fatis regem se dicere posci
edoceat multasque viro se adiungere gentes
Dardanio et late Latio increbrescere nomen.

Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi

quam Turno regi aut regi apparere Latino.

Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,

atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
in partesque rapit varias perque omnia versat:
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aënis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia pervolitat late loca iamque sub auras
erigitur summique ferit laquearia tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnes
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
procubuit seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
visus (eum tenuis glauco velabat amictu
carbasus, et crines umbrosa tegebat harundo),
tum sic affari et curas his demere dictis:

'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,

hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates; neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum.

Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,

triginta capitum fetus enixa, iacebit

alba solo recubans, albi circum ubera nati:
[hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]
ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.

30

35

40

45

50

55

[ocr errors]

Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat
expedias victor, paucis (adverte) docebo.
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
qui regem Evandrum comites, qui signa secuti,
delegere locum et posuere in montibus urbem
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
Hi bellum assidue ducunt cum gente Latina;
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
adversum remis superes subvectus ut amnem.
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
Iunoni fer rite preces, iramque minasque
supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.

Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'
Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto

ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.

60

65

70

Surgit, et aetherii spectans orientia solis
lumina rite cavis undam de flumine palmis
sustinet ac tales effundit ad aethera voces:

'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.

Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
semper honore meo, semper celebrabere donis,
corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum:
adsis o tantum et propius tua numina firmes.'
Sic memorat geminasque legit de classe biremes
remigioque aptat, socios simul instruit armis.

75

80

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

candida per silvam cum fetu concolor albo

procubuit viridique in litore conspicitur sus:

quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,

mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.

85

Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo.
Labitur uncta vadis abies: mirantur et undae,
miratur nemus insuetum fulgentia longe
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant
et longos superant flexus variisque teguntur
arboribus viridesque secant placido aequore silvas.
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
cum muros arcemque procul ac rara domorum
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
aequavit (tum res inopes Evandrus habebat):
ocius advertunt proras urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
una omnes iuvenum primi pauperque senatus
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ut celsas videre rates atque inter opacum allabi nemus et tacitos incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis

consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse

et procul e tumulo Iuvenes, quae causa subegit

ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit.

'Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Evandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantes.'
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:

'Egredere o quicumque es' ait coramque parentem
Alloquere ac nostris succede penatibus hospes ;'
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
Tum regem Aeneas dictis affatur amicis:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

'Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari

et vitta comptos voluit praetendere ramos,

non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas.

quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;

130

sed mea me virtus et sancta oracula divum cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem.

Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.

Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni.

135

140

145

Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque alluit infra.
Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum,
accipio agnoscoque libens! ut verba parentis
et vocem Anchisae magni vultumque recordor!
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos invisere fines.

Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet,

150

155

160

165

170

[blocks in formation]

pocula gramineoque viros locat ipse sedili, praecipuumque toro et villosi pelle leonis. accipit Aenean solioque invitat acerno.

Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos

viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris

180

dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.

Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus

perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

« PredošláPokračovať »