Obrázky na stránke
PDF
ePub

test,non debuit tamen in tractoria quam misit Vene- facilis lapsus, et ordını clericorum fit indignissima rabilitas tua, nomen ejus prætermitti. Quod si in injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clemediis locis conscriberetur, et non in primo ricatus eligantur, cum ex his qui in monasterio perponeretur, mullum mirarer ; quanto magis miran- manent, non tamen nisi probatiores atque meliores dum est quod nulla ibi ejus admemoratio facta est, in clerum assumere soleamuu:nisi forte,sicut vulgaqui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso res dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; primatus ordine, coram omnium Numidarum epis- ila iidem ipsi vulgares de nobisjocabuntur dicentes, copis Ecclesiarum primitus ageretur ?

Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolen2. His de causis etiam venire dubitarem, ne forte dum,siad tam ruinosam superbiam monachos surri. falsa esset tractoria,qua tanta perversitas appareret; gamus, et tam gravi contumelia clericos dignos puquanquam et angustia temporis et aliægraves neces- temus, in quorum numero sumus ; cum aliquando sitates me multipliciterimpedirent.Unde peto Beati- etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat si tudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare adsitei sufficiens continentia,ettamen desitinstrucdigneris, ut inter tuam Sanctimoniam et senem Xan- tio necessaria, aut personæ regularis integritas. tippum concorditer constet, quis vestrum debeat 2. Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua convocare concilium:autcerte,quod salubrius arbi- quod nostra voluntate, ut suis polius corregionalitror, sine cujusquam præjudicio ambo convocate bus utiles essent, de monasterio recessissent : sed collegas, nostros eos maxime qui vobis episcopatus falsum est; sponte abierunt,sponte deseruerunt, no ætate vicinisunt,qui facile quis vestrum verum dicat bis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentiagnoscant, utinter vos paucos 1 eadem præ cæteris bus. Et de Donato quidem, quia jam factum est, ut quæstio dirimatur,et errore sublato minores a cæte- antequam de hac re aliquid in concilio (a) statuereris convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi mus, ordinaretur, si forte a superbiæ perversitate vobis in hac re tanquam prioribus credere, et nunc correctus est, quod vult faciat prudentia tua.De fratre ignorant cui vestrum potissimum credant. Hanc vero ejus, cujus vel maxime causa de monasterio epistolam signatam misi annulo qui exprimit etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid faciem hominis attendentis in Jatus.

sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere

tamen prudentiæ, honori, charitatique tuæ non EPISTOLA LX' (a).

audeo; et sane spero id te facturum quod membris Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fra- Ecclesiæ salubre perspexeris. trem se renitenterecessisse demonasterio: porro et

EPISTOLA LXI (6). monachis facilem lapsum, et ordini clericorum

Augustinus Theodoro ut prolata hac epistola fidem injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur.

faciat clericos ex parle Donati venientes ad EcDomino beatissimo et debita observanlia venerabili, clesiam catholicam, in suo ipsorum ordine esse

sinceriterque charissimo fratri et consacerdoti recipiendos. papæ AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Dilectissimo et honorando 1 fratri THEODORO, AUGU1. Litteras nullas tuæ Venerabilitatis, ex quo ab

STINUS Episcopus, in Domino salutem. invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc

1. Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quo. vero legi epistolam Benignitatis tuæ de Donato et modo susciperemus clericos ex parte Donati, si vofratre ejus, et quid responderem diu fluctuavi. Sed ta- luerint,esse catholici,placuit mihi illud quod tibi remen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti spondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, osdandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad ali

tendas.Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissenquid melius, si facti fuerint deteriores. Etipsis enim sionem ipsorum, per quam schismatici vel hæretici

facti sunt, quia Ecclesiæ catholicæ unitatem et vericastigatiorem edendam hanc epistolam inspecta fuerunt, unum cum Corbeiensi consentit. Imo R. P. M. Henricus de tatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei Noris Augustinianus, Th. Prof. in Hist. Pelag. lib. 2, c. 8,

non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in testaturlegi Xanlippum Tagosensem in tribus Vatic. cad. quorum ex fide corrigendas esse editiones monet.« Nec eo quodin hominibus Baptismum Christi non agnoá mirum inquit, Tagosam urbem in geographicis talibus scunt. Improbamus ergo malum errorem eorum, & non reperiri.Nam Africani primates,ut ait Gregorius,lib. « 1. epist 72, ad Gennadium, passim per villas, non in

quem habent; bonum autem nomen Dei quod ha« civiiatibus primariis residebant, et tempore collationis 1 Sic in Mss. At apud Lov. habetur tantum, Dilectissimo « Carthaginensis erant in universa Africa episcopi 567, fratri l'heodoro Augustinus : prætereaque Theodorus in « cum tamen tot oppida nec Ptolemæi nec Ortelii tabulæ præfixo illic argumento dicitur episcopus ; quæ dignitas a exprimant. » In Notitia episcopatuum Africæ, inter Nu- undeipsi asseratur ignoramus :certe non ex fratris appelmidas est Timotheus Tagurensis : excurrunt et duo Ta. latione, quam Augustinus supra in epist. 53. Generoso gorenses episcopi in Carthag.collatione 1. An forte nomen, viro laico defert ; imo hæreticis interdum et paganis, ut commutatis, ut sæpe fit, litteris, aliter et aliter scriptum videre est in epistt. 90 et 232. Denique hunc, opinamur, sedem non aliam et aliam designat 9

Theodorum cum Maximo designat Augustinus in epist. Ms. cb., ut inter vos paucos qui nos in hac re quan- 85, hisce verbis : Charissimi filii mei honorabiles vivi ; tum loquamini eadem præ, etc.

quibus nempe scripserat epist. 84. * Hanc recensuimus ad bl. cb. ff. gg.r sb. duos t. duos Castigavimus hanc ad cb. r. sb. duos v. et Lov. v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a Concil, Carthag. die 13 septemb. an. 401. (a) Alias 76 : quæ autem 60 erat, 86. Scripta forte (b) Alias 223 : quæ autem 61' erat, nunc 204. Scripta circa idem tempus.

exeunte an. 401 aut paulo post.

bent,et sacramentum ejus agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et eos per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, utsanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem,in pace Ecclesiæ habeant ad salutem.Siergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei ; erit fraterna concordia,et amabilis pax,ut in cordibus hominum vincat persuasionem diaboli,charitas Christi.

2. Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiæ, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus 1, in vinculo pacis (Ephes. iv, 3), et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive conti nentiæ professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quæ omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando ejus non amplectitur unitalem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quæ habent sacramenta veritatis. Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis. Si enim non in radice vixerint,cum tota specie sua in ignem mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos (Rom. x1, 23). Et ideo,dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, nt non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiæ *.

EPISTOLA LXII * (a).

Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quæ in Timothei negotio gesta sunt. Domino beatissimo et venerabiliter charrissimo et sincerissimo fratri et consacerdoti SEVERO (b), et qui tecum, sunt fratribus, ALYPIUS, AUGUSTINUS et SAMSUCIUS, et qui nobiscum sunt fratres, in Do. mino salutem.

1. Cum Subsanam venissemus, et quæ illic nobis absentibus contra nostram voluntatem gesta fue1 Mss. melioris notæ habent, in unitatem Christi. Sic vetus codex Corb. At Lov., pactimonii et continentiam.

* Epistt. LXII et LXIII recensitæ sunt ad Mss. Corbeiensem, duos Vaticanos et ad Lov.

(a) Alias 241: quæ autem 62 erat, nunc 192. Scripta forte sub fin. an. 401.

(b) Hic est, nisi fallimur, ille ipse cujus ex nomine Paulinum salutat Augustinus in epist. 31, n. 3. « Beatissimus frater Severus de condíscipulatu nostro Mi< levitanæ antistes Ecclesiæ, etc. »

rant,quæreremus; quædam sicut audieramus,quæ. dam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda 1, quantum Dominus adjuvit, partim objur. gando, partim monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuæ Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod in fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui,quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, jam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat non tamen a presbytero dictum ; et hæc omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.

2. Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopina tam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, erupit et juravit a te omnino non recessurum. Cumque ejus voluntatem requireremus, respondit se hac juratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum jam præsertim de suæ libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi aperuissemus non eum futurum perjurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset ; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua jurare potuerit,nec te sibi vicissim aliquid jurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiæ filium, dicere oportebat,quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quæ locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos lætifices. Debemus enim nos firmiores(si tamen inter tanta tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere (Rom. xv,1). Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuæ, quia omnia quæ gesta sunt sanctus frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.

EPISTOLA LXIII (a). Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in diœcesi Hipponensi : hoc præter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit,declarat lectoris officiojam ante præstitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis diœceseos Hipponensis,adeoque sibi remittendum.

1 Lov., et tollenda, At Mss., et toleranda. (a) Alias 240 quæ autem 63 erat, nunc 18. Scripta paulo post superiorem.

Domino beatissimo, et venerabili, et sincerissima mentes ejus,quid aliud facere debuimus nisi obtem

charitate amplectendo fratri et consacerdoti Se- perare voluntati tuæ, qui non putasti quod factum VERO, et qui tecum sunt fratribus, Augustinus, et est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi injuriam fratres qui mecum sunt, in Domino salutem. factam esse conquereris, juri tuo redderetur ? Hoc

etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non postle1. Si dicam quæ meipsa causa cogit dicere, ubi

vem animi perturbationem,de qua peto ut ores pro erit sollicitudo charitatis? Si autem non dicam, ubi

illo, tamen Christum in te cogitans, æquanimiter erit libertas amicitiæ ? Verumtamen fluctuans inte

fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante rim,legi me purgare potius quam te arguere.Scrip

Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluis

terem, cogitandum putarem ; veritus est ipse pase, quod correctione emendari potuisset : quasi non

ternam commotionem tuam ; et præcidit delibesint dolenda quæ male facta sunt, etiamsi quantum

rationem meam, non solum sinens, sed etiam inspossunt, postea corriguntur;aut non id maxime tolm

tans ut tibi Timotheus redderetur. randum sit, quod cum manifestum sit perperam fa

4.Ego autem,frater Severe, causam meam judicio ctum, fieri non possit infectum. Desineitaque mirari,

tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, præter meum consi

corde tuo ; per quem te obsecro utipsum consulas, lium et voluntatem;cum quid de illo agendum esset,

tuæ menti sibi subditæ præsidentem, utrum homo,

qui in ecclesia meæ dispensationicredita jam legere adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret.Ecce adhuc doleo,quamvis jam ad te redie

cæperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud rit; in quo nos tuæ voluntati paruisse non penitet.

Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiæ co2. Audi etiam quid objurgando, quid monendo,

mitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verquid orando correxerimus, et antequam hinc esset

balis egerat, non fuisse lector possit aut debeat judiprofectus ; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a

cari (a). Et sicut nos, quod postea nobis invitis nobis tuncfuisse correctum,quia nondum ad vos ip

factum est, Deo jubente correximus ; sic et ta quod se redierat. Objurgando correximus, primo ipsum prius te nesciente factum est, eodem jubente simili

ter corrige. Neque enim vereor netu parum intelligas qui libi non optemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde

quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem origo hujus nostræ tribulationis exorta est; deinde

Ecclesiasticæ disciplinæ,si alterius Ecclesiæ clericus presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur

cuicumque juraverit quod ab ipso non sit recessufactum esse comperimus. Cum enim omnes objur.

rus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirgantibus nobis hæcomnia non recte facta esse con

mans, ne auctor sit ejus perjurii; cum profecto qui fessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis

hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere persuperbe ageremus, si non crederemus esse correc

mittet, quia de se,non de alterojurare potuit, ipse patos. Neque enim agere poterant ut facta non essent;

cificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat. sed nec nos aliud objurgando agebamus, nisi ut se

EPISTOLA LXIV *(6) male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo au

Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non

tans el Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, auderent, ne iram Dei experirentur:deinde præcipue

agensque de Privatione quem ille suæ Ecclesiæ Timotheum ; qui sola juratione se cogi dicebat ad

clericum querebatur in monasterium Augustini tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod

susceptum fuisse. fore sperabamus, considerans quæ simullocuti fue

Domino dilectissimo fratriet compresbytero Quinrimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus

TIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Christus mortuus est et propter Ecclesiæ discipli

1. Nos non dedignamur aspicere corpora minus nam, quam periculose negligunt, quoniam hic jam pulchra, præsertim cum ipsæ animæ nostræ nonlector esse cæperat,nolles eum esse tecum;jam liber dum pulchræ sint, sicut eas futuras speramus, cum a vinculo jurationis,æquissimo animo Deo serviret, ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit,in quem cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri.

modo non videntes credinius: tunc enim similes ei Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum po

erimus,quando videbimuseum sicuti est(Joan. 1,2) tuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut et etiam

Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me acipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri

cipis,admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram conservandæ ecclesiasticæ disciplinæ provisio et,

esse præsumas, sed quemadmodum Apostolus prænecessitas cogeret Orando autem correxeramus nos

cipit,in spegaudeas, et quod sequitur facias;sic enim ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consi

dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. liorum misericordiæ Dei commendaremus, et si

1 Lov., commonitionem. Mss. omnes, commotionem,

2 In veleri codice Corb., Cisau. quid indignationis nos momorderat, sub illius

* Epist. LXIV et LXV ad Corb. ad duos Vat. et ad medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Lov. recognitæ sunt. Ecce quam multa, partim objurgando, partim mo

(a) Id negotii videtur præbuisse causam edendi illius

canonis in concil. Milevitano,die 27 aug.an.402 celebrato : nendo, partim orando correxeramus.

« Ut quicumque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia 3. Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut

( ecclesia non teneatur. »

(6) Alias 235 : quæ autem 64 erat, nuoc 22. Scripta non possideamur a satana, non enim ignoramus paulo post Natalem Christi, an. 401.

x11, 12); spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spe autem quæ vide!ur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperut ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. viii, 24, 25). Hæc patientia in te non deficiat, etin bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. xxvi, 14).

2. Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare: sed ea charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet æquo animo facere pro Ecclesiæ disciplina, præsertim salva conscientia, quam tu nosti,et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu siita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem majores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiæ causas exsequi. Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro ejus meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolæ tuæ, innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando

illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturbari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem : ultro autem ad plebem scribere, quæ dispensationi meæ commissa non est, unde possem ?

3. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici,et maxime Manichæi,solent imperitas mentes evertere,quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut jubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in consilio permaneret ; et tu non memineris in concilio (a) institutum, quæ sint Scripturæ canonicæ quæ in populo Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quæ ibi legeris commenda memoriæ; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum (b), non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium.Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat.Recenti autem concilio (c) statutum est ut (a) Hipponensi, an. 393, can. 38; et Carthagin. 3, an. 397, can. 47.

[blocks in formation]

de aliquo monasterio qui recesserint, vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut præpositi monasteriorum. Si ergo de Privatione (a) te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam.Miror enim utrum jam potest lector deputari,qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. Si enim propterea jam ille lector ecclesiasticus, profecto etilla scriptura ecclesiastica est. Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit,ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet observem.

4.Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi charissima, si episcopum plenario Africa consilio (b) degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quis. quis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit;et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per sæculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. Fratres, cautiestote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est.

EPISTOLA LXV (c).

Augustinus Xantippo Numidiæ primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit.

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni XANTIPPO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1.Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque me orationibus valde commendans, insinuo prudentiæ tuæ, Abundantium quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram1 ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere cœperat; quaego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi,si quo modo possem ad aliqua malæ conversationis ejus certa indicia pervenire. Ac primo comperi, eum pecuniam cujusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die jejunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut cæteræ jejunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset collegæ suo presbytero Gippitano,hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in

(a) Forte. Privatiano.

(b) Carthagin. 13 septembris, an. 401.

(c) Alias 236 quæ autem 65 erat, nunc 80. Scripta in eunte an. 402.

Apud Lov., vestram. At in Mss., nostram.

(Huit.)

eodem fundo restitisse, et apud quamdam malæ famæ mulierem et prandisse et cœnasse, et in una1 domo mansisse.In hujus autem hospitio jam quidem clericus noster Hipponensis remotus erat; et hocquia iste optime noverat, negare non potuit. Nam quæ negavit, Deo dimisi, judicans quæ occultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, præsertim inter hæreticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut ad presbyterum fundi Armemanensis' in campo Bullensi, unde ad nos deve. nerat, causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat,si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Hæc autem me præcipue prudentiæ tuæ intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

2. Audivi autem causam ejus, cum centum dies essent ad Dominicum Paschæ, qui futurus est octavo idus aprilis.Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuæ,quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter quid institutum esset (a) aperui : ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit,deinceps ejus vocem nemo audiat.Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater,si hæc indicia malæ conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos cœperit comitari, non putaverimus eo modo vindicanda,quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quæ sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita præterire. Ego certe presbyterum, et qui die jejunii, quo ejusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens college suo ejusdem,loci presbytero,apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et cœnare aususest, et in una domo dormire,removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte judicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex epis. copis causam presbyteri terminari concilio (b) statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam suæ curæ commissam: ego talibus, fateor,quamlibet plebem committere timeo, præsertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.

EPISTOLA LXVI* (c).

Expostulat cum Crispino Calamensi qui Mappalienses metu subactos rebaptizarát '.

1. Deum quidem timere debuisti; sed quia inrebaptizandis Mappaliensibus (d) sicut homo timeri

1 Mss. omnes habent: et in vicina et in ea domo, In Mss. Vatic., ut ad presbyterium. Tum in altero ex illis necnon in Corb. legitur, fundi Armenianensis (a) In conc. habito Carthagine, 13 septembr. an. 401. (b) Carthaginensi, sub Grato, an. 348, seu 349, can. 11. Collata ad a. bg. c.cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. vc. duos t. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(c) Alias 173: quæ autem 66 erat, nunc 170. Scripta circa idem tempus.

3

Apud octo Mss. titulus iste præfigitur: Libellus S. Augustini Catholici, contra Crispinianum schismaticum. (d) in lib. 2 contra litt. Petiliani, c. 83, n. 184, lugere adhuc se dicit Augustinus facinus istud Crispiui Calamensis piscopi donatistæ, qui cum emisset possessionem,non du

voluisti,cur non valeat jussio regalis in provincia,si tantum valuit jussio provincialis in villa?Si personas, compares, tu possessor,ille imperator. Siloca compares,tu in fundo, ille in regno.Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multumerogas ut emas quos rebaptizes? sed nos te, ut dixi,de homine non terremus; Christus te potius terreat.Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de sacculo tuo, quambaptizandis populis meis quod manavit de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem præbeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure præsumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo ! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ (Psal. LXXI, 8). Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse ?

4. Quid multa ? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierant, ambos nos audiant; ita ut scribantur quæ dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur,et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quæ dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim hæc non intelligunt,qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant.Si quæ etiam plebes a vobis ad nos transierunt,quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate præsumere ? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro sæculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas. EPISTOLA LXVII* (a).

Augustinus Hieronymo negans se scripsisse librum in eum ; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset.

Domino charissimo et desideratissimo, et honorando in Christo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. - 1. Audivi pervenisse in manus

bitavit, uno, ut ait, terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes, rebaptizando submergere. »>

*Hanc recensuimus ad a bl. bn. cc. fs. j. mr. r. sb. t. tt. vc. decem v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 12: quæ autem 67 erat, nunc 227 Scripta circa an. 402.

« PredošláPokračovať »