Obrázky na stránke
PDF
ePub

[ocr errors]

[ocr errors]

:

facto de novo: cum enim Angelus per hæc signa loquitur, aliquid realiter efficit, illa ergo effectio aliquem realem terminum habet : ille autem non potest esse nisi in specie qualitatis. Nam in specie relationis esse non potest, quia ad relationem non est per se actio, seu mutatio: hoc autem signum non fit sine aliqua mutatione, quæ per realem efficientiam fit in eo, in quo tale signum adhæret, quæ est prævia ad relationem signi, et fundamentum ejus : est ergo aliquid absolutum prævium ad relationem, ergo est qualitas, quia discurrendo per cætera prædicamenta certum est, in nullo alio esse posse. Denique ita videtur de his signis judicandum, sicut theologi probabilius opinantes de charactere sentiunt, nimirum esse qualitatem realem, ut in 3, tom., 3 p., disp. 11, sect. 2, dixi, et tradit optime Vasquez, tom. 2, in 3 p., disp. 134, cap. 2, nam discursus ibi facti hic optime accommodari possunt et ex hac resolutione incipit innotescere prima difficultas non parva, quæ est in illa sententia. Quia difficillimum est, intelligere, quæ, vel qualis esse possit illa qualitas, aut quis sit primarius et proprius ejus effectus formalis, propter quem sit a natura instituta : nam significatio non potest esse affectus formalis, nec finis intrinsecus talis qualitatis, ut ex dicendis patebit, et ideo difficillimum arbitror talis qualitatis naturam explicare. Unde in charactere principiis fidei ducimur ad illam qualitatem credendam: quod etiam facilius admittitur, quia character est qualitas supernaturalis, et modo supernaturali fit. At si in Angelis sunt talia signa, erunt qualitates ordinis, et modo connaturali fieri debent, et ideo difficilius creduntur, maxime si ex principiis naturalibus, non ex necessitate inferuntur.

Ultimo, an ista signa sint omnino necessaria, per fundari debet in aliqua re, vel modo reali ita ut Angeli non possint aliter aliorum conceptus cognoscere, nisi per hæc signa, per se loquendo, et exclusa locutione personos sensibiles, seu per corpora assumpta. Nam his explicatis, inde, ut arbitror, quanta sit difficultas vel probabilitas in hac sententia, facile apparebit. 8. Prima interrogatio, quid sint dicta signa spiritualia. Non esse actus vitales loquentis, nec audientis. Non item esse species intelligibiles. - Nec habitus, aut qualitates alias nobis notas. De primo puncto nihil affirmative, ut sic dicam, a defensoribus hujus sententiæ explicatum invenio, sed tantum negative. Dicunt enim frequentius, hæc signa non esse actus vitales, seu conceptus intellectuales, quia si sunt in ipso loquente, et sunt actus mentis, non poterunt ab alio videri, et consequenter non poterunt illi significare, nec ad loquelam deservire : nam per illa signa cognosceret loquens, non vero alius si vero sunt in audiente, non possunt in ipso fieri a loquente, ut statim probabimus at vero signum locutionis debet fieri a loquente, quia loqui est repræsentare mentem, aliquod signum illius efficiendo, ut statim dicemus, quamquam in hoc aliter senserit Major, ut paulo inferius notabo. Deinde negant hi auctores, hæc signa esse species intelligibiles, tum quia non deserviunt ad cognoscendam rem significatam in se, sed tantum in signo; tum etiam, quia nec sunt, species intelligibiles loquentis, quia illas non acquirit, sed habet inditas : hæc autem signa ipse facit. Item quia licet unus Angelus audiens videat species intelligibiles alterius Angeli loquentis, per illas non videt, quid cogitet, vel amet, ergo si hæc signa essent species aliquæ loquentis, nihil audienti significarent: nec etiam possunt esse species ipsius audientis, quia vel essent indita a principio, et sic per illas posset cognoscere actus alterius, sine manifestatione ejus, vel essent impressæ a loquente, et hoc putant impossibile illi auctores, præsertim quia illi non ponunt hæc signa effective repræsentantia rem in se, sed objective, et instrumentaliter repræsentantia rem in signo. Et hinc a fortiori concluditur, hæc signa juxta hos auctores, non esse habitus, vel aliquam ex qualitatibus nobis notis: quid autem sint, non dicunt, sed tantum esse signa.

9. Esse tamen qualitates reales. - Proposita signorum explicatio difficilis. Videtur tamen necessario dicendum esse qualitates reales, in quibus illa significatio fundetur, sive illa sit relatio rationis, sive realis: nam sem

10.-Secunda interrogatio, an dicta signa sint naturalia vel ex instituto.- Signi formalis, et instrumen.-Distinctio.-Admissis tamen qualitatibus, num illæ ad significandum internos actus ponantur, statim occurrit secunda interrogatio, scilicet, quo modo significent. In quo suppono, sicut in superioribus distinximus, duplex medium cognoscendi, scilicet cognitum et incognitum, ita hic posse distingui duplex signum, scilicet cognitum, et incognitum, licet revera juxta descriptionem signi, quam dialectici tradunt, signum proprie non sit, nisi medium cognitum: nam signum dicitur, quod præter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire, quæ data est de signo sensibili, et cum proportione appli

cari potest ad intelligibile, et in ea supponitur, signum prius seipsum cognoscendum offerre, et per illud transitum fieri ad alterius rei cognitionem quod est, esse medium cognitum. Tamen quia omne id, quod aliud repræsentat, aliquo modo induit rationem signi, quia repræsentare, et significare, fere idem sunt, ideo species intelligibilis, sicut repræsentat id cujus est species, ita significat illud, et consequenter, illius esse signum dici potest. Et sccundum hunc loquendi modum species intelligibilis dicetur signum incognitum, quia non ducit in cognitionem alterius per cognitionem alterius per cognitionem sui, neque illam per se requirit: et in hoc sensu loquitur de signis Capreolus, cum D. Thoma supra. Hac ergo distinctione admissa, hic supponimus hæc signa, de quibus tractamus, non poni tanquam signa incognita, quia non creduntur esse species intelligibiles, sed objecta quædam Angelis cognoscibilia per species innatas, quas habent, eo ipso, quod talia signa in rerum natura ponuntur: et sic cognita ducunt in cognitionem actuum cordis, et ideo signa cognita dici possunt. Hæc autem bona dupliciter repræsentare solent, sciliter vel naturaliter, ut fumus indicat ignem, vel ad placitum (ut vocant, seu ex institutione) ut voces, vel scripturæ inter nos. Quo ergo istorum modorum hæc signa Angelis significent, interrogamus?

11. Responsio quorumdam esse naturalis. Improbatur proxima responsio. — Primus modus dicendi esse potest, hanc significationem esse connaturalem. Et suaderi potest, tum excludendo significationem ad placitum inter Angelos, quia vix intelligi potest (ut statim argumentabimur) tum directe, quia supponendo tales qualitates esse possibiles, nulla videtur esse repugnantia, quod inter illas quædam suapte natura apta sit ducere in cognitionem talis actus interni, alia in cognitionem alterius, et sic de cæteris. Et confirmatur a simili de characteribus, quia non desunt, qui dicant, unumquemque ex tribus characteribus, Baptismi, Confirmationis, et Ordinis habere natura sua propriam significationem, propter quam imprimitur. Atque ita partem hanc probabiliorem reputat Vasquez supra, juxta hanc sententiam, et communiorem inter ejus auctores esse reputat. Ergo vero illam intelligere non valeo, unde cum nec revelata sit, nec ratione probetur, credendam non censeo. Nam omnis naturalis significatio fundatur, vel in formali similitudine, qualis est in imagine, vel in aliqua necessaria connexione inter signum, et

signatum, quæ connexio non potest esse, nisi in aliquo genere causæ, et effectus. Nam pura connexio relativa, qualis est inter duo correlativa, vel rationem, et terminum, ad hoc non deservit, quia nunquam potest una relatio esse signum, per quod in cognitionem termini, vel alterius relationis perveniatur, quia ut relatio cognoscatur, necesse est simul terminum, seu correlationem cognoscere. Qua ratione supra etiam diximus, relationem non posse esse medium cognitum, per quod ad cognitionem termini, vel correlativi perveniatur.

12. At vero in præsenti istæ qualitates, quæ dicuntur esse signa, per quæ Angeli inter se loquuntur non sunt formales similitudines, seu imagines actuum cordis, quia non sunt actus vitales, nec conveniunt cum illis in essentia, nec fingi potest convenientia in figura, vel aliqua forma accidentali simili, in qua significatio illa, seu repræsentatio fundetur. Nec etiam talis qualitas est causa actus, quem repræsentat, ut est per se notum, nec etiam est effectus, quia nec est actus vitæ, nec habitus, nec species intelligibilis: præter hæc autem non habet actus mentis aliquem effectum, no etiam de his non ab omnibus conceditur. Potest etiam fieri argumentum ad hominem, quia ista qualitas repræsentativa non potest ex necessitate naturæ fieri, vel manare ab actu, in cujus cognitionem ducit, alias semper se manifestaret per tale signum: nec etiam potest manere libere, quia dicti auctores nolunt admittere efficientiam liberam in his actibus intellectus, vel voluntatis, supposita eorum existentia. Ergo non potest illa qualitas repræsentare talem actum, ut proprius effectus illius, ergo nulla ratio, aut fundamentum naturalis significationis in ea invenitur. Nam præter dicta nullum aliud nos invenimus, nec facile intelligi, aut excogitari potest. Si quis autem dixerit, esse posse alios modos signorum naturaliter repræsentantium, licet nos illos non intelligamus, haberet locum responsio, si fides non cogeret ad credenda talia signa, cum vero ratione naturali procedimus, tale responsum admittendum non est; præsertim, quia ratio probat efficaciter, a sufficienti partium enumeratione, quia non potest esse naturalis significatio in uno objecto cognito, nisi habeat connexionem cum re significata: nec ista connexio potest esse sine fundamento causæ, vel effectus, secluso nexu inter relativa, qui ad rem non pertinet. Alias rationes affert Durandus contra hanc significationem naturalem, quas omitto, quia parvi momenti.

13. Aliorum responsio esse signa instituta. -Impugnatur, quoad unam partem, quod signa illa sint reflexi conceptus. - Alius ergo modus dicendi est, hanc significationem esse ad placitum, qui non displicet Majori in 2, dist. 9, quæst. 5, in penultimo dicendi modo: indicat autem ibi, qualitatem impositam ad significandum, esse conceptum reflexum, qui naturaliter solum repræsentat alium actum, supra quem cadit et quem pro objecto habet: potest autem imponi ad placitum, ad significandum vel actum directum, quem naturaliter, etiam repræsentat, vel etiam alium, quem de se nullo modo repræsentat. Illam autem impositionem, ait, fieri ab ipsismet Angelis inter se in illa convenientibus. Et ibidem tribuit Gregorio, quod ponat hæc signa significantia ad placitum, sed Gregorius nec dicit hæc signa esse conceptus directos, vel reflexos, nec modum significandi declarat. Et quoad priorem partem supponere videtur Major, conceptus et actus intellectus angelici non esse natura sua aliis occultos, ut aperte docet, quia aliter non constaret, qualiter loquerentur per illa signa. Nam si actus intellectus sunt natura sua occulti, non sunt apti ad illam significationem, quia nemo potest talem significationem percipere, qui qualitatem ipsam ad significandum impositam, videre non possit. Et hæc ratio non minus in actu reflexo, quam in directo locum habet: quia si aliquis occultus est, etiam omnes sunt natura sua occulti sine exceptione, ut dixi, et paulo post in particulari

dicam.

[ocr errors]

14. Impugnatur quoad alteram quod sint ex instituto. Quod vero spectat ad alteram partem de significatione ad placitum, illam impugnat Durandus supra duabus rationibus. Prima supponit habere Angelos semper, ac naturaliter talia signa. Sed hoc falsum est, et contra mentem eorum, qui hanc sententiam defendunt: consequenter enim dicunt, esse in potestate loquentis, efficere, vel non efficere, tale signum. Altera vero ratio optime impugnat illum modum significandi ex impositione eorumdem Angelorum: nam vel impositio erit inutilis, aut involvit repugnantiam. Si enim unusquisque Angelus sua signa ad significandum imponit, aut illa impositio ab aliis ignoratur, et sic est inutilis, quia tale signum non poterit aliis significare, vel cognoscitur ab aliis, et tunc vel cognoscitur mediante locutione ipsius instituentis tale signum, et sic opus est, ut prius habeat signa, per quæ loquatur, et de illis eadem quæstio redibit, vel

cognoscitur sine locutione, et hoc repugnat positioni, nam ille Angelus, qui significationem imposuit, voluntate libera id fecit: hæc autem voluntas libera non potest ab alio cognosci sine locutione, ergo repugnantia in eo involvitur. Quod si hæc signa non imponuntur ab unoquoque privatim, sed per concordiam omnium, ad talem impositionem faciendam, ut in ea conveniant, opus est, ut inter se loquantur, suasque voluntates, atque judicia in tali negotia mutuo sibi manifestent, et ita vel loquentur prius sine signis ad placitum, vel loquentur per signa nondum imposita, quæ omnia repugnant. Quo discuru, judicio meo, evidenter probatur, non posse talem impositionem fieri per ipsos Angelos. Nec est simile de hominibus, tum quia ante impositionem possunt se intelligere per nutus, vel possunt materialiter proferre nomen, nutibus designando rem, quam volunt illo nomine significare, et sic de aliis, qui modus licet sit difficilis, non tamen est impossibilis, imo usu, et consuetudine, ita videntur homines in infantia nativam linguam addiscere, in Angelis vero non sunt hujusmodi spirituales nutus distincti a qualitatibus significantibus, et ideo vel significatio esse debet naturalis, et perfecta, vel certe per impositionem factam ab ipsis Angelis, esse non potest.

15. Non videtur tamen repugnare, quod sint ex instituto Dei. Nihilominus posset quis dicere talia signa esse data et imposita a Deo. Nam licet ipsa non sint indita immediate a Deo, tamen notitia eorum necessario esse debet tradita a Deo, quia non possent Angeli libere talia signa efficere, nisi eorum notitiam haberent. Deus autem infundendo talem notitiam, non solum docuit Angelos quid essent illæ qualitates, sed etiam quid vellet per unamquamque illarum significari. Sicut est verisimile infudisse Adæ et Evæ notitiam, et impositionem, ac significationem alicujus linguæ, verbi gratia, Hebrææ, ut statim ac creati sunt, possent secum confabulari et se verbis intelligere, ne prius nutibus inter se uti illis necessarium esset, ad nova nomina rebus imponenda, vel ut Eva recideret, quod Adam per verba jam imposita illi significare vellet. Et in hoc modo significandi ad placitum, repugnantiam non invenio si semel supponatur in Angelis virtus ad efficiendas libere similes qualitates, quæ nec actus vitales sint, nec principia eorum. Nihilominus tamen etiam admissa possibilitate talium signorum, supersunt aliæ difficultates, in admittenda locutione Angelorum per talia

signa, præcipue tres: una est, quod ille modus solus est imperfectus et cum alio est impertinens; alia est, quod vel non sufficit ad excitandum alium, quod ad locutionem est necessarium, vel si ita ponatur, ut ad hoc etiam sufficiat, est impertinens; tertia est, quia juxta illum modum non poterit locutio angelica esse secreta, sed publica omnibus, quod etiam perfectioni illius naturæ multum repugnat. Quas tres difficultates tractando, alias interrogationes expendemus melius.

[ocr errors]

16. Tertia interrogatio, utrum prædicta Angelorum signa deberent esse libera, an necessaria. Debere esse libera. Tertia interrogatio erat, an effectio talium signorum sit necessaria, vel libera. Durandus supra videtur imponere auctoribus horum signorum, quod illa ponant, tanquam semper existentia connaturaliter in Angelo loquente: sed id non invenio in prædictis auctoribus, nec potest consequenter dici, ut supra dicebam, alioqui actus per hæc signa repræsentari, a quolibet volente attendere et inspicere mentem alterius, posset in ea legere, quod alius cogitet, aut velit et ita non essent occulta, sed naturaliter patentia, saltem per illa signa. Dicendum ergo est, illa signa libere fieri, imo hoc videtur esse de necessitate locutionis humanæ, seu rationalis naturæ, nam illi locutio data est, ut suam internam mentem aperiat, si velit, non ut illam necessario manifestet, aliter talis locutio perfectionem talis naturæ destrueret.

[ocr errors]

17. Non videri tamen producibili per actus voluntatis. Difficultas autem est, an qualitates illæ significativæ fiant immediate per actum voluntatis, quo Angelus vult loqui, an vero per illos actus intellectus, aut voluntatis, quos per talia signa manifestare vult. Neutrum videtur probabile. Non quidem primum, nam Angelus non potest per suum velle efficere qualitates, ut est communis doctrina. Nam, ut infra videbimus, receptissima sententia est, non posse Angelos sua voluntate alterare corpora, quia non possunt efficere qualitates corporales, ergo a fortiori nec spirituales poterunt illo modo efficere, quia spirituales qualitates perfectiores sunt. Dicetur fortasse illud dogma receptum, intelligendum esse respectu aliorum, quia in seipso facere potest aliquid per actum suæ voluntatis: nam actus facit habitum. Sed hoc non recte dicitur, quia actus voluntatis efficit habitum in ipsa voluntate naturaliter, et per modum cujusdam formæ agentis sibi simile, vel proportionale, non vero efficit illum

volendo ut fiat et hoc modo dicimus voluntatem Angeli non esse activam qualitatis, etiam in ipso Angelo, sed solius motus localis. Ergo non potest hoc modo facere qualitates illas, quæ dicuntur esse signa internotum actuum.

18. Nec videri producibilia per actus intellectus. - Insufficiens responsio excluditur. Nec etiam facere illas potest, per illos actus, manifestare vult, quia actus immanentes non sunt activi qualitatum, quæ non sint principia similium actuum, ut sunt habitus. Dices etiam esse activos qualitatum significantium ipsos. Sed contra, quia illis qualitatibus in sua natura reali spectatis, extrinseca, et accidentaria est significatio, cum supponatur esse sola institutione. Ergo spectata natura actuum internorum, et talium qualitatum, non est inde possint illi actus habere vim efficiendi tales qualitates, nam ad hoc natura talium qualitatum consideranda est, non significatio, quæ extrinsecus advenit. Quia si actus illi natura sua sunt effectivi illarum qualitatum æque illas producerent, etiamsi ad significandum impositæ non essent: quod videtur creditu difficile, quia illæ qualitates ex natura sua non ordinantur ad perficiendas potentias intellectus, et voluntatis in munere intelligendi, aut volendi, ergo nec sunt natura sua producibiles per actus talium potentiarum. Est etiam contra hoc alia ratio, quia quidquid tales actus producere possunt in ipso operante, non libere, sed naturaliter producunt, ita ut, licet actus libere fiat, eo ipso quod est, naturaliter faciat, quidquid facere potest, sic enim actus facit habitum, et speciem, quam in memoria relinquit, has vero qualitates non efficit naturaliter, etiamsi supponantur existere, sed libere, ut probatum est; ergo nullo modo possunt illas efficere. Atque hæc argumenta magis confirmabimus in frequentibus.

19. Quarta et quinta interrogatio circa subjectum prædictorum signorum. De subjecto quod, responsio quorumdam.-Impugnantur duplici incommodo.-Marsilii evasio.-Erat quæstiuncula quarta, in quo objecto fiant ista signa, potestque interrogatio fieri, vel de subjecto principali, id est, supposito, vel subjecto proximo, in quo inhærent. Et in priori parte communis sensus dictorum auctorum est, fieri tantum in Angelo loquente absque ulla efficientia in audiente. Ita doce expresse Gregorius, et Vasquez supra, numer. 53, reprehendit modernos quosdam, qui oppositum dictis auctoribus tribucbant. Videntur autem isti auctores supponere, non posse unum Angelum

efficere in alio qualitatem aliquam, nec video, quod aliud fundamentum hujus partis habere possint. Contra hoc vero duo magna incommoda occurrunt. Unum est, quia sequitur, An gelum loquentem, non excitare alium ad audiendum, quia excitatio sine efficientia intelligi non potest, consequens autem est contra rationem locutionis, quod argumentum infra urgebo amplius. Aliud est, quod Angelus nunquam poterit secreto loqui ad unum, quin alii intelligant, si velint, quod quidem dicti auctores consequenter concedunt, valde tamen dissonat naturæ rationali, et prudenti ejus institutioni. Quod videns Marsilius, conatur sequelam negare, quia possunt habere Angeli signa quædam generalia omnibus, alia specialia singulis: nam cum significent ad placitum, potuerunt quædam imponi ad quamdam significationem notam omnibus, et aliam habere significationem, uni tantum, vel alteri notam, ita ut Angeli quamdam linguam communem habeant, et tot alias particulares, quot sunt Angeli.

20. Non placet.-At hæc opinio tot signorum multiplicatione incredibilior fit. Alioqui quot sunt species Angelorum, tot erunt institutiones istorum signorum, præter unam omnibus communem. Quod si in singulis speciebus sunt plura individua, pro singulis erit necessaria peculiaris significatio, ut possit unus, si velit, uni tantum individuo ita secrete loqui, ut alii, etiam ejusdem speciei, non percipiant. Unde si Angelus velit duobus tantum specie differentibus simul loqui, certe non poterit: nam si utatur signo communi, alii intelligent; si privato, unus tantum percipiet. Oportebit ergo tertium genus signorum, quæ duobus tantum sint nota, et consequenter si solis tribus simul loqui velit, diversum signi genus erit necessarium, et sic multiplicari potuerunt fere in infinitum, cum tamen hæc, et similia ridicula videantur : nisi forte quis dicat, duas simul locutiones facere tunc Angelum, vel plures, si pluribus simul loquatur, quod etiam valde imperfectum, et improbabile videtur. Accedit, quod non est minus difficile, Angelum hæc signa in se efficere, quam in alio, ut ex dictis in tertio puncto intelligitur. 21. Accommodatior responsio de prædicto subjecto, quod.-Est tamen et ipsa difficilis. -Quapropter censeo, in hac sententia magis consequenter dici, Angelum loquentem imprimere tale signum in eum, cum quo loqui vult, quasi in eo mentem suam describendo, et ita eum ad audiendum excitando, quo modo facile

evitatur primum inconveniens. Nec ista efficientia in alio improbabilior est, quam in seipso, cum sit effectio cujusdam qualitatis, quæ non est actus vitæ, et si aliquo modo est principium cognoscendi, potius juvat audientem ad cognoscendum, quam loquentem. Per hæc autem non omnino vitatur alterum inconveniens, nam eo ipso, quod talia signa in alio fiunt, licet alios non excitent, poterunt ipsi ea cognoscere, et intelligere, si attendere velint, et ita locutio non erit secreta. Propterea addere quis posset, Angelum loquentem prius efficere signum in se, et per illud imprimere speciem ejusdem signi in audiente, sicut nos in ore vocem formamus, et speciem in auditu alterius immittimus, et sic vitatur utrumque incommodum. Et certe admissa priori efficientia signi in ipso loquente, altera de specie facillime defendi potest, ut in simili infra dicam: et, ut opinor, magis consequenter ita diceretur, quia non est necesse, ut Angelus habeat innatas species talium signorum, quia non sunt res mere naturales, sed ordinis liberi, et cum alias sint spiritualia, et actu intelligibilia, non est inconveniens, quod sui speciem imprimant. Nihilominus tamen, hæc omnia ostendunt, quam sit difficilis hic locutionis modus.

22. De subjecto quo, seu proximum responsio.-Prædicta responsio difficultate non caret. -Accommodatior responsio. Gratia, et character sunt immediate in substantia animæ.Circa alteram partem de subjecto proximo, in quo hæc signa inhærent, sive sint in loquente, sive in audiente, sensus interrogationis est, an hæ qualitates ad significandum impositæ inhærant in intellectu, vel in voluntate, vel in essentia, seu substantia Angeli. In quo puncto nihil a dictis auctoribus satis explicatum invenio, indicant tamen esse in intellectu, quia locutio est operatio facultatis rationalis, et auditio similiter, unde productio talis signi videtur immediate per intellectum fieri, et consequenter fieri etiam in intellectu, sive maneat in loquente, sive fiat in audiente, quia per intellectum audit. Nihilominus hoc difficultate non caret, quia subjectum tribuendum est isti qualitati, secundum naturam suam consideratæ, et proportionatum effectui formali physico, quem talis qualitas natura sua habet, nam impositio ad significandum est valde extrinseca, et æqualiter potest imponi illi qualitati in quocumque subjecto sit, et ad inhærentiam ejus physicam nihil confert, sicut vox vel scriptura fit in corpore,

« PredošláPokračovať »