Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector et irae; Recte facta refert, orientia tempora notis Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, Caelestes implorat aquas docta prece blandus, Avertit morbos, metuenda pericula pellit, Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum. Carmine di superi placantur, carmine Manes. Agricolae prisci, fortes parvoque beati, Condita post frumenta levantes tempore festo Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum, pueris et conjuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit, Libertasque recurrentes accepta per annos Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam In rabiem coepit verti jocus et per honestas
Ire domos impune minax. Doluere cruento Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura Conditione super communi; quin etiam lex Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam Describi; vertere modum, formidine fustis Ad bene dicendum delectandumque redacti. Graecia capta ferum victorem cepit et artes Intulit agresti Latio; sic horridus ille Defluxit numerus Saturnius et grave virus Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum Manserunt hodieque manent vestigia ruris. Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. Tentavit quoque rem, si digne vertere posset, Et placuit sibi, natura sublimis et acer; Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto Plus oneris quanto veniae minus. Adspice, Plautus Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, Quam non adstricto percurrat pulpita socco;
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc Securus cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam, Quod numero plures, virtute et honore minores, Indocti stolidique, et depugnare parati
Si discordet eques, media inter carmina poscunt Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula plaudit.
Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas, Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae ; Mox trahitur manibus regum fortuna retortis, Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, Captivum portatur ebur, captiva Corinthus. Si foret in terris rideret Democritus, seu Diversum confusa genus panthera camelo, Sive elephas albus vulgi converteret ora; Spectaret populum ludis attentius ipsis, Ut sibi praebentem mimo spectacula plura; Scriptores autem narrare putaret asello Fabellam surdo. Nam quae pervincere voces Evaluere sonum referunt quem nostra theatra? Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum, Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor Cum stetit in scena concurrit dextera laevae. Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo? Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem Cum recte tractent alii laudare maligne: Ille per extentum funem mihi posse videtur Ire poëta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. Verum age et his qui se lectori credere malunt Quam spectatoris fastidia ferre superbi Curam redde brevem, si munus Apolline dignum Vis complere libris et vatibus addere calcar, Ut studio majore petant Helicona virentem. Multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae, (Ut vineta egomet caedam mea,) cum tibi librum Sollicito damus aut fesso; cum laedimur unum Si quis amicorum est ausus reprehendere versum ; Cum loca jam recitata revolvimus irrevocati;
Cum lamentamur non apparere labores Nostros et tenui deducta poëmata filo;
Cum speramus eo rem venturam ut simul atque Carmina rescieris nos fingere commodus ultro Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas. Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales Aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poëtae. Gratus Alexandro regi Magno fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male natis Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos. Sed veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, fere scriptores carmine foedo Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma Qui tam ridiculum tam care prodigus emit, Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi Judicium subtile videndis artibus illud Ad libros et ad haec Musarum dona vocares, Boeotum in crasso jurares aëre natum. At neque dedecorant tua de se judicia atque Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae; Nec magis expressi vultus per aënea signa, Quam per vatis opus mores animique virorum Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas, Terrarumque situs et flumina dicere, et arces Montibus impositas, et barbara regna, tuisque Auspiciis totum confecta duella per orbem, Claustraque custodem pacis cohibentia Janum, Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum Carmen majestas recipit tua nec meus audet Rem tentare pudor quam vires ferre recusent. Sedulitas autem stulte quem diligit urget,
Praecipue cum se numeris commendat et arte: Discit enim citius meminitque libentius illud Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. Nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto In pejus vultu proponi cereus usquam, Nec prave factis decorari versibus opto, Ne rubeam pingui donatus munere, et una Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta, Deferar in vicum vendentem thus et odores Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni, Si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “Hic et Candidus et talos a vertice pulcher ad imos Fiet eritque tuus nummorum millibus octo, Verna ministeriis ad nutus aptus heriles, Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda; Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti : Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo Laudat venales qui vult extrudere merces. Res urget me nulla; meo sum pauper in aere. Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me Quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit, In scalis latuit metuens pendentis habenae.” Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat, Ille ferat pretium poenae securus, opinor; Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex: Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus Jurgares ad te quod epistola nulla rediret.
« PredošláPokračovať » |