Obrázky na stránke
PDF
ePub

et per illa Pauli, 2 ad Cor. 1: Non quia dominemur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri. Et similia habet Gregorius, 36 Moral., cap. 19, alias 22, et lib. 1 Registri; et Bernard., lib. 2 de Consider., in principio. Et ita per hæc etiam responsum est ad fundamenta quæ in hoc puncto attingit rex Angliæ; ad alia vero quæ objicit contra primatum Pontificis, et contra verum sensum Scripturarum, quibus ille probatur, in sequentibus dicendum est.

CAPUT VII.

POTESTATEM REGENDI ECCLESIAM IN SPIRITUALI

BUS SEU ECCLESIASTICIS REBUS, IN TEMPORALIBUS REGIBUS SEU PRINCIPIBUS NON EXISTERE,

AUCTORITATE PROBATUR.

1. Quomodo sese habeant potestas spiritualis et temporalis, in ordine ad subjectum.-Error Anglicana sectæ circa subjectum spiritualis potestatis.-Præter differentias inter potestatem spiritualem et temporalem in præcedenti capite traditas, intercedit alia, quam, quia origo est, et præcipuum Anglicani schismatis fundamentum, in hoc caput examinandam reservavimus, quanquam ex principiis positis in præcedenti capite manifeste concludatur. Consistit autem hoc discrimen in hoc, quod potentia temporalis et spiritualis per se non respiciunt easdem personas, quibus convenire debeant, sed potius sunt subjecto separabiles, quod plane supponit distinctionem inter illas, et eam indicat. Duobus autem modis extreme contrariis circa discrimen hoc errari potest. Primo, asserendo potestates has non solum esse distinctas, sed etiam esse adeo repugnantes, ut in eadem persona conjungi, divino juri contrarium sit. Et ita videtur errasse Marsilius de Padua, quanquam ille vel spiritualem potestatem cum temporali confundat, vel non in quocumque subjecto, sed solum in sacerdotibus neget posse simul convenire. Verumtamen hic error hoc sensu intellectus fundamentum non habet, et in capite sequenti breviter impugnabitur, quoniam ad præsens institutum parum refert. Alius ergo modus errandi est proprius Anglicanæ sectæ, cujus principium et fundamentum est, potestatem spiritualem non separari a temporali, sed regio sceptro esse annexam. Ita voluit Henricus VIII, quem successores ejus Eduardus et Elizabetha secuti sunt, ut late refert Sander., in tribus primis libris de

schismate Anglicano, ubi etiam varias leges ad hujus potestatis amplificationem in illo regno a dictis principibus latas describit.

2. Denique in hoc errore persistit rex Jacobus, ut ex factis ejus satis constat, et in Præfatione sua sæpe profitetur, præsertim pag. 5 Præfationis, dicens: Nam neque me Pontifice ulla ex parte inferiorem esse credam. Et in eodem sensu dicit pag. 2, de temporalibus regibus, quos Deus in altissimo dignitatis gradu, quasi suos vicarios et legatos ad exercenda judicia in suo solio collocavit. Et iterum ad reges, pag. 10: Quos Deus præcipuos sibi in terris vicarios in administratione justitiæ esse jussit. Et in eodem sensu dicit pag. 14, controversiam, quam cum suis subditis catholicis habet, non aliunde esse motam, quam ab ambitiosa Pontificum tyrannide, quam illi contra auctoritatem Scripturarum, contra Conciliorum antiquorumque Patrum mentem, sibi in temporalia regum jura injuste usurparunt. Tandemque ibidem concludit, in hac regum auctoritate asserenda (utique in hoc sensu) totam suam apologiam impendisse. Hujus autem erroris fundamentum solum videtur esse, quia non agnoscit distinctionem inter potestatem spiritualem et temporalem, et quia negat primatum Petri et successorum ejus, de quibus in sequentibus capitibus dicemus.

3. Prima conclusio: regibus temporalilus, ut tales sunt, nulla spiritalis potestas competit. - Veritas ergo catholica est, reges temporales, ut tales sunt, seu ratione suæ jurisdictionis supremæ in principatu politico, nullam habere in Ecclesia spiritualem potestatem. Hæc assertio probari potest auctoritate Scripturæ duobus modis. Primo, quia in Testamento novo hæc potestas promissa et data est a Christo illis personis, qui reges temporales non erant. Secundo, quia non invenitur data regibus temporalibus, et ex utroque capite, tam sigillatim quam simul sumpto, recte concluditur non esse in regibus temporalibus, quia non potest esse nisi in illis quibus a Christo data est, et eorum legitimis successoribus. Prior pars sufficienter probatur testimoniis adductis capite præcedenti, quibus constat Christum singulariter promisisse et dedisse hanc potestatem Petro. Deinde aliunde etiam monstratur, dedisse illam omnibus Apostolis, Joan. 20, quibus, et successoribus eorum sub nomine Ecclesiæ eam promiserat, Matth. 18. Alia etiam testimonia ostendunt, Paulum sæpe esse usum hac potestate, eam

que in Episcopis et Ecclesiæ præpositis inveniri, et ab eisdem exerceri ; nullus autem istorum rex erat, aut jurisdictionem temporalem administrabat. Unde etiam sumitur efficacissimum argumentum: nam, priusquam in Ecclesia essent reges temporales, erant in Ecclesia pastores cum vera jurisdictione spirituali ad regendam Ecclesiam, ut ex usu ejusdem potestatis, et ex allegatis testimoniis manifeste colligitur; ergo potestas hæc de se non pendet ex regia potestate, neque cum illa ex vi illius conjuncta est; tunc enim reges temporales illam non habebant, neque ab eis illam receperant, qui legitime illa utebantur.

4. Et hinc etiam aperte probatur ex Scripturis (quod etiam capite superiori attigimus), hanc potestatem alterius esse originis, quam temporalem; nam temporalis potestas, prout invenitur in rege, vel alia simili persona, vel proxime, vel per successionem, aut alium humanum titulum, provenit a multitudine populi, qui suam auctoritatem principi contulit; hæc autem potestas illam originem non habuit; nam in primitiva Ecclesia Apostoli illam habuerunt, non a populo christiano, sed ab ipso Christo; et aliis Episcopis illam communicarunt auctoritate sua, et independenter a populo, ut patet ex illo Pauli, ad Titum : Hujus rei gratia reliqui te Creta, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Et ad Tim. 4: Noli negligere gratiam, quæ ia te est, quæ data est tibi. Et c. 5, ostendit fuisse cum jurisdictione episcopali, dicens: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus, etc. Cum ergo ex præcedentibus capitibus constet, totam potestatem regiam a populo proxime manasse, consequens profecto est ut ex vi regiæ potestatis nulla sit in rege spiritualis jurisdictio vel potestas.

5. Tandem altera probatio ab auctoritate, quam vocant negativa, Scripturæ, in præsenti efficax est ex eodem principio et fundamento. Nam, ut recte dixit D. Thomas', in his, quæ sunt supra naturam, soli auctoritati creditur, et, quæ ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creaturæ, nobis innotescere non possunt, nisi quatenus divinitus revelata sunt; sed spiritualis potestas Ecclesiæ denum est superans naturam, et ex divina voluntate et institutione pendet, tam ut sit, quam ut in tali

1 p., q. 101, art. 1.

persona, vel per talem modum aut successionem sit. Nulla est autem divina revelatio vel auctoritas quæ ostendat, Christum potestatem hanc regibus temporalibus dedisse; ergo, ut D. Thomas supra dicit, ubi auctoritas deficit, sequi debemus naturæ conditionem. Quæ quidem conditio naturæ in præsenti est, ut temporalis rex solum eam potestatem habeat, quam homines naturali ratione ducti illi conferre potuerunt, ac subinde nudam ac præcisam habeat temporalem potestatem. Quod autem divina auctoritas majori potestati regum testimonium non præbeat, manifestum est. Nam imprimis extra Scripturam adversarii non admittunt verbum Dei, et quamvis admitterent, nulla est sacra seu apostolica traditio, quæ talem potestatem in regibus indicet, sed contrarium potius, ut ex discursu hujus capitis et totius libri præsentis constabit. De Scriptura vero sufficienter id probamus postulando testimonium, ubi Christus hanc potestatem regibus contulerit, quod sine dubio ostendi non poterit, neque in veteri, neque in novo Testamento. Nam testimonia, quæ afferri solent, in quibus regibus obedire præcipimur, frivola sunt, cum nihil de nova potestate a Christo regibus concessa contineant, sed illius tantum obligationis naturalis nos moneant, qua regibus, in his quæ ad eorum jurisdictionem pertinent, præcipientibus obedire tenemur, ut latius inferius respon. dendo ad objectiones declarabimus. Hic vero ponderari potest, Paulum, ubicumque ecclesiasticam hierarchiam describit, ejusque fundamenta, structuram, ministeria et gubernationes distinguit, numerare quidem Apostolos, Prophetas, Pastores et Doctores, regum autem et imperatorum nullam facere mentoinem, non quia illi non essent in Ecclesia futuri, sed quia, quod ad ordinem hierarchicum Ecclesiæ spectat, illi proprium gradum non constituunt, sed cum laico populo computantur, nec inter eos, qui ad ædificandum in rebus spiritualibus Christi corpus usque ad consummationem Sanctorum positi sunt, sed inter eos, qui ædificandi sunt et consummandi, tantum recensentur. Denique expendi potest, quod Christus Dominus, interrogatus an liceret censum dare Cæsari, accurate respondit: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo, indicans profecto, Cæsari, id est, imperatori vel regi solum illud esse reddendum, quod ex vi cæsareæ seu regiæ potestatis debetur. Christus ergo, ut graviter Salmeron notavit, sicut potestatem regiam non

abstulit, ita neque illam auxit, neque peculiare jus pascendi oves suas ei commisit. Addit etiam Chrysost., homil. 74 in Matth.: Cum audis reddenda esse Cæsari quæ sua sunt, illa solum dici non dubita, quæ pietati ac religioni nihil officiunt. Nam quod fidei ac virtuti obest, non Cæsaris, sed diaboli tributum ac vectigal est. Clarius Ambrosius, in epist. 14, alias 33 ad Marcellinam sororem: Allegatur (ait) imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo Noli te gravare, imperator, ut putes, te in ea, quæ divina sunt, imperiale aliquod jus habere, noli te extollere, sed si vis divinitus imperare, esto Deo subditus; scriptum est: Quæ Dei Deo, quæ Cæsaris Cæsari. Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesia; publicorum tibi manium jus commissum est, non sacrorum.

[ocr errors]

6. Ex Summis Pontificibus probatur assertio. Tertio probanda est assertio Pontificum et juris canonici testimoniis, quæ, licet in propria causa dari videantur, maximam etiam in illa auctoritatem habent, tum propter clavem scientiæ, quam habent ad docendam Ecclesiam, ut in lib. 4 monstravimus, tum etiam, quia certam et immutatam Ecclesiæ traditionem ostendunt. Non enim soli moderni, sed etiam antiquissimi Pontifices, Sancti, et Martyres, huic veritati testimonium præbuerunt. Primoque possemus afferre omnia, quæ de primatu Romanæ Ecclesiæ scripserunt, sed hæc postea commemoranda sunt, et ideo nunc tantum ea afferemus, in quibus utramque potestatem inter se conferunt, vel in quibus obedientiam etiam ab imperatoribus et regibus exigunt, quod, si in principibus temporalibus esset suprema spiritualis potestas, facere non possent. Hujusmodi est illud Anastasii II, Pontificis, ad Anastasium imperatorem: Illud vero pecularius pro amore imperii vestri, et beatitudine, quæ consequi poterit regnum, pro Apostolico officio prædicamus, ut sicut decet, et Spiritus Sanctus dictat, monitis nostris obedientia præbeatur. Et infra: Hac me suggerentem frequentius non spernat pietas tua, ante oculos tuos habens Domini in Ecangelio verba: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Et Gelasius Papa, in epist. 10 ad eumdem Anastasium, eamdem potestatem sibi, et non imperatori convenire constantissime docet, ubi inter alia habet illa verba: Duo sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum, et regal's potestas, etc. Et

Symmachus Papa, ad eumdem imperatorem: Si Christianus princeps es, qualiscumque Præsulis Apostolici debes voce patienter audire. Et infra: Conferamus honorem imperatoris cum honore Pontificis, etc. Et infra: Si omnis potestas a Deo est, magis ergo quæ rebus est præstituta divinis; defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Ubi aperte negat potestatem spiritualem esse in imperatore, sed in Pontifice, et postea subdit: Omnes catholici principes, sive cum imperii gubernacula susceperunt, sive cum Apostolica Sedi novos agnoverunt Præsules institutos, ad eam protinus sua scripta miserunt, ut se docerent ejus esse consortes. Quod scripsit Symmachus, ante mille centum annos, et usque ad nostra tempora servatum videmus.

7. Præterea hoc confirmat definitio ejusdem Symmachi Papæ in Concilio Romano III, non licere laicis, quamvis religiosis, vel potentibus in quacumque civitate, quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Quæ ratio et definitio in quacumque causa ecclesiastica locum habet. Multa etiam ad hanc veritatem confirmandam congerit Gratian., 96 dist. Et præsertim eam late confirmant Nicolaus Papa in Epistola ad Michaelem imperatorem, ubi inter alia multa inquit: Cum ad verum ventum est (id est, ad evangelicam veritatem), neque imperator jura pontificatus arripuit, nee Pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Christiani imperatores, pro æterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices, pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur. Idem tradit late Gregorius VII, in epistola ad Herimanum, Metensem Episcopum, lib. 4, epistol. 2, et in alia ad cumdem, lib. 8, epist. 21, ubi dictis et factis aliorum Pontificum et imperatorum, eamdem veritatem confirmat. Item Innocentius III, cap. Solite, imperatorem ait in temporalibus, Pontificem autem in spiritualibus antecellere. Et Bonifacius VIII, in Extravag. unic., de Majorit. et obed., dicit, in Ecclesia esse gladium spiritualem manu sacerdotis exercendum, et gladium temporalem manu laicorum pro Ecclesia, et ad nutum et patientiam sacerdotis, exequendum. Quod tacite confirmat Clemens V, in Extravag. Meruit, de Privileg., licet declaret, per Extravagantem

Bonifacio, regnem, aut regum Galliæ non magis esse subjectum Apostolicæ Sedi, quam antea esset. Denique hoc confirmat, quod Gratian., dist. 63, cap. 1, refert ex Adriano Papa: Ut laici principes vel potentes non intersint ecclesiasticis electionibus, quia in ecclesiasticis nullam habent potestatem. Habeturque in Concilio Constantinop. IV, alias Synodo VIII, c. 22, ubi etiam c. 12, non solum negatur principibus temporalibus potestas creandi Episcopos ; sed etiam deponendus dicitur, qui per eorum tyrannidem fuerit intrusus. Item in septima Synodo, c. 3, irrita dicitur electio Episcopi a principe temporali facta; refertur a Gratiano supra dicta dist. 63, cap. Omnis. Sic etiam dixit Innocentius III, in cap Ecclesiæ, de Constitut.: Laicis super ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla est attriluta facultas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi. Et similia habet in c. Tua, 1, de Decimis. Quæ sumpta sunt ex Concilio 4, sub Symmach. 3. Multaque alia jura canonica possent afferri, in quibus exemptio causarum ecclesiasticarum a potestate laicorum præscribitur; in illis enim supponitur, non esse in magistratibus temporalibus spiritualem potestatem, sed illa omnia in librum de immunitate ecclesiastica

reservamus.

8. His testimoniis adjungi possunt aliorum Patrum sententiæ, qui licet Summi Pontifices non fuerint, Episcopi tamen, Archiepiscopi, et Patriarchæ, aut sancti Ecclesiæ doctores, et in prioribus Ecclesiæ sæculis fuerunt. Inter quos egregie Chrysostomus, homil. 4 et 5 de Verbis Isai., inter alia multa dixit: Quanquam admirandus videtur thronus regius, tamen rerum terrenarum administrationem sortitus est, nec præter potestatem hanc præterea quidquam habet auctoritatis. Et homil. 88 in Matth.. ad Diaconum dicit: Majorem illo (id est, sæculari principe) potestatem habes, utique in ecclesiastica administratione. Idem plura in lib. 3 de Sacerdotio. Et Cyrillus Hierosolym.: Nonne (inquit) habet Ecclesia ritulum et leonem simul pascentes, sicut ad hodieraum usque diem cernimus mundanos principes regi et instrui ab ecclesiasticis. Ubi alludit ad locum Isai. 75: Lupus et agnus pascentur si mul; leo et bos comedent paleas; et sub verbo pascendi duo illa includit, regi et instrui. Cyryllus etiam Alexandrinus, in epist. 31 ad Joann. et Synodum Antiochenam, et refertur in Synodo Ephesina, tom. 5, cap. 9, in fine, ubi admonet Episcopos, ut audiant eos, qui

XXIV.

alios de hæresi accusare volunt, ne apud extera tribunalia tumultuentur, et subdit: Est autem multo melius ac justius, ut ecclesiastica questiones in Ecclesiis ag tentur ac formentur, et non apud alios externos, quibus sane hujusmodi causarum tractatio prorsus non convenit.

9. Celebris etiam est sententia Nazianzeni, orat. 17 ad cives gravi timore perculsos, ubi postquam ad subditos concionem habuerat, subjungit: Quid autem ros, principes et præ fecti? ad cos enim nostra se concertit oratio. Et infra: An me libere loquentem aquo animo feretis? Nam ros quoque lex Christi imperio meo ac throno subjicit, imperium enim nos quoque gerimus, addo etiam præstantius ac perfectius, nisi vero æquum est spiritum carni fasces submittere, et cælestia terrenis cedere. In quibus verbis illa præcipue pondero, lex Christi subjicit. Ex quibus constat, juxta sententiam Nazianzeni, institutionem hanc, et potestatum distinctionem divinam esse, et ex lege Christi. Multaque similia ex eodem sumi possunt Orat. 1, quæ est apologia pro absentia sua, et ex Orat. 27, circa finem. Optime etiam Damascenus, Orat. 1 de Imaginibus, circa finem: Neque enim, ait, piorum est regum ecclesiastica statuta convellere. Et infra: His de rebus statuere atque decernere non ad reges pertinet, etc. Et Orat. 2, parum a principio: Regum (inquit) partes non sunt, ut Ecclesiæ leges præscribant, quod confirmat testimoniis Pauli, 2 ad Cor. 12, et ad Hebr. 13, supra tractatis. Et apud Theodoretum, libr. 4 Histor., cap. 16, est egregia sententia Eulogii Presbyteri, qui cum a præfecto imperatoris Valentis hæretici moneretur: Communica cum imperatore, ait Theodoretus: Dissimulanter, sed valde facete, respondit: Numquid cum imperio est etiam sacerdotii dignitatem consecutus? Cumque Præfectus, ironia cognita, in iram provocaretur, ipse iterum respondit, se habere pastorem cujus nutum sequeretur. Simile factum narrat Suidas, verbo, Leontius, Tripolis Lydia Episcopus. Cum enim Constantius in conventu Episcoporum præsideret, et multa præscriberet, aliis annuentibus, ipse tacebat, cumque ab imperatore interrogaretur cur taceret, respondit: Miror qui fiat, ut aliis curandis destinatus, alia tractes, qui cum rei militari et reipublice prasis, episcopis en prescribas, quæ ad solos pertinent Episcopos.

10. Ambrosius præterea in epist. superius allegata ad sororem Marcellinam, 14, alias

16

33, expresse negat, imperatorem in ea, quæ divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Idemque late et constantissime docet in Orat. seu conc. 1 contra Auxentium, ubi inter alia inquit: Scitis et vos ipsi, quod imperatoribus soleam deferre, non cedere, suppliciis me libenter offerre, non metuere quæ parantur. Et infra: Respondi ego quod sacerdotis est, quod imperatoris est faciat imperator. Et infra de Arianis, qui ab imperatore petebant ecclesiam, inquit: Videte quanto pejores Ariani sunt, quam Judæi: illi quærebant, utrum solvendum putaret Casari jus tributi, isti imperatori volunt dari jus Ecclesiæ. Et infra: Imperator bonus intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quærit auxilium Ecclesiæ, non refutat. Hæc ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus. In Actis etiam Concilii Aquiliensis, cum Palladius hæreticus damnationem Episcoporum fugiens ad præsentes laicos provocaret, sic respondit Ambros. Sacerdotes laicos judicare debent, non laici de sacerdotibus. Et infra: Et si in multis impietatibus deprehensus sit, erubesci mus tamen, ut videatur, qui sacerdotium sibi vend cat, a laicis esse damnatus. Ac per hoc quoniam et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum expectat sententiam, cum magis de laicis sacerdotes debeant judicare, eum pronuncio sacerdotio indignum.

11. Confirmat optime veritatem hanc Athanasius referens prius, et commendans verba Hosii ad Constantium, in epist. ad solitariam vitam agentes: Desine, quæso, et memineris te mortalem esse, reformida diem judicii, serca te in illam diem purum, ne te misceas ecclesiasticis, neque nobis in hoc genere præcipe, sed potius ea a nobis disce. Tibi Deus imperium commisit, nobis quæ sunt Ecclesia concredidit; et quemadmodum qui tuum imperium malignis oculis carpit, contradicit ordinationi divinæ, ita el tu cave, ne quæ sunt Ecclesiæ ad te trahens, magno crimini obnoxius fias. Date (scriptum est) quæ sunt Cæsaris Casari, et quæ sunt Dei Deo. Neque igitur fas est nobis in terris imperium tenere, neque tu Thymiamatum, et sacrorum potestatem habes imperator. Et inferius sic ex propria sententia scribit Athanasius: Si istud est judicium Episcoporum, quid commune cum eo habet imperator sin contra ista minis Cæsaris conflantur, quid opus est hominilus titulo Episcopis? quando a condito ævo auditum est? quan do judicium Ecclesie auctoritatem suam ab imperatore accepit? Vocat autem titulo Epis

copos, quos Constantius sua auctoritate creaverat, qui titulo tenus, ut infra dicit, erant Episcopi, non veritate, quod mirum in modum in Episcopos Anglicanos convenit. Denique Augustinus, in epist. 48 et 162, Donatistas reprehendit, quod in causa ecclesiastica ab Episcoporum judicio ad Constantinum imperatorem appellare ausi fuerint: Neque ausus est (inquit) christianus imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio Episcoporum, qui Roma sederant, ipse judicarit. Et infra: Qua in re illos quemadmodum detestetur audistis. Et quoniam Constantinus, tandem hæreticorum importunitate victus, sententiam dixit, eum tacite excusat Augustinus, dicens: Fis ipse cessit, ut de illa causa post Episcopos judicaret, Sanctis Antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi, quod ulterius dicerent, non haberent. Et consonat quod eadem de causa refert Optatus Milevitanus, lib. 1 contra Parmen., circa finem: Donatus (inquit) appellandum esse ab Episcopis credidit, ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia, sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt.

12. Ex imperatoribus eadem veritas stabili tur. tur. His addere possumus ipsorummet imperatorum confessiones seu testimonia. Justinianus enim imperator, in Authent. Quomodo oporteat Episcopos, etc., in principio, sic ait: Maxima quidem in omnibus sunt dona Dei a superna collata clementia, sacerdotium, et imperium illud quidem divinis ministrans, hoc autem humanis præsidens, aut diligentiam exhibens, ex uno eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. Intellexit ergo Justinianus imperator, non habere imperatorem spiritualem potestatem circa res divinas. Idemque sensisse Constantinum Magnum, qui judicium inter Episcopos in Nicæno Concilio recusavit, agnoscens, et ad se non pertinere, dicens: Deus vos constituit sacerdotes, et nobis a Deo dati estis judices, et conveniens non est ut homo judicet De ́s; sed ille solum, de quo scriptum est Deus stelit in synagoga Deorum, in medio autem Deos dijudicat, refert Ruffin., lib. 1 Histor. addita ad Euseb., c. 2. Et Adrian. Papa, in epist. ad Michaelem imperatorem, ubi etiam refert Theodosium, in epist. ad Synodum Ephesinam scribentem: Illicitum est, eum, qui nɛA sit ex ordine sanctissimorum Episcoporum, Ecclesiasticis immisceri tractatibus. Refert

« PredošláPokračovať »