Obrázky na stránke
PDF
ePub

mus.

kominibus semper ad nova fortunæ munera erectis et attentis, Senec. 7 Benef. c. 10. Cic. I parad. Senec. Ep. 71.

3. Assuescamus à nobis removere pompam, servis paucioribus serviri, vestes parare ad id cujus causâ inventæ sunt, habitare contractius. Discamus membris nostris inniti, naturæ voluntati parentes, quæ pedes dedit, ut per nos ambularemus, sicut oculos, ut per nos videre. mus. Discamus victum cultumque non ad nova exempla componere, sed ut majorum suadent mores. Discamus continentiam augere, luxuriam coërcere, gulam temperare, paupertatem zquis oculis aspicere, frugalitatem colere, desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrænatas velut sub vinculis habere : denique id agere ut divitias à nobis potiùs, quàm à fortunâ, peta

Facit autem animus sibi divitias, nihil concupiscendo. Senec. de Trang. c. 9. Etist. 55. Eh. 87.

4. Si quis hoc sæculo, inquit Valerius, vir illustris, pellibus hædinis pro stragulâ veste utatur, quingentorum tantùm assium sumptu in transmarinam provinciam eat, eodem vino eodemque cibo, quo nautæ, uti contentus sit, tribus servis comitatus Hispaniam regat: nonne mirabilis existimetur? Atqui hæc libenter facit, ac toleravit Cato superior, propter frugalitatis consuetudinem. Assueverat enim ab adolescentiâ aquam in bellicis expeditionibus potare; si nimio æstu torqueretur, acetum; si vires deficerent, paululum vilis vini. Ipse scriptum reliquit, se nunquam vestem induisse, quæ majoris pretii, quàm centum denariorum esset: cùm consulatum gereret, idem vinum bibisse quod opifices, et opsonium ad cænam è foro comparâsse triginta sestertiis :idque reipublicæ causâ fecisse. Unde Seneca ait M. Catonem censorium tam reipublicæ Romanæ profuit nasci, quàm Scipionem:alter enim cùm hostibus nostris bellum, alter cùm moribu3, gessit. Canterio vehebatur, et hippoperis quidem impositis, ut se. cum utilia portaret. O quantum erat sæculi decus imperatorem triumphalem, censorium, et, quod super omnia hæc est, Catonem, uno caballo fuisse contentum, et ne toto quidem ! partem enim occupabant sarcinæ ab utroque latere dependentes. Valer. l. iv. c. 3. Plut. in Caton. Senec. Ep. 87.

3. Scipio Æmilianus, post duos inclytos consulatus, et totidem triumphos, septem- servis sequentibus officio legationis functus est : è Carthaginis et Numantiæ, quas deleverat, spoliis comparare certè plures potuerat: sed

[ocr errors]

H

operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluit. Itaque cùm per populi Romani socios et exteras nationes iter faceret; non mancipia ejus, sed victoriæ numerabantur: nec quantum auri et argenti, sed quantum dignitatis atque gloriæ, secum ferret, æstimabatur. Valer. l. iv. c. 3.

6. Cùm Ætolorum gens vasa argentea magni ponderis et xquisitæ artis Q. Ælio Tuberoni consulatum gerenti misisset per legatos, qui se in priore legatione fictilia in ejus mensâ vasa vidisse retulerant: eos cum suis muneribus abire jussit, monitos ne voluntariæ pau. pertati, quæ à continentiâ oriretur, succurrendum putarent. Utinam, exclamabat Valerius, hujus frugalitatis exemplum posterior ætas sequi voluisset. At nunc quò ventum est ? A servis vix impetrari potest, ne eam supellectilem fastidiant, quâ tunc consul uti non erubuit. Valcr. l. iv. c. 3, 4.

Sexdecim eodem tempore - Ælii fuerant, quibus una Romæ domuncula erat, et unus in agro Veiente fundus, cultores multo pauciores desiderans, quàm dominos habebat. Princeps civitatis Æmilius Paulus Ælio Tuberoni, cujus tam pauperes Penates videbat, nuptuin dedit filiam: quæ viri paupertate adeò non offensa est, ut illam, propter quam pauper erat, virtutem maximè admiraretur. Plut. in Æmil.

7. Qualis P. Scipionis Africani villa fuerit, quale balneum, scribit ad amicum Seneca. In ipsâ Scipionis Africani villà jacens hæc tibi scribo. Video villam structam lapide quadrato, murum circumdatum sylvæ, turres in propugnaculum villæ erectas, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiquâ. Magna ergo me voluptas, simul et pudor, subit, contemplantem Scipionis mores ac nostros. In hoc angulo ille Carthaginis horror abluebat corpus laboribus rusticis fessum : exercebat enim opere se, terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc pavimentum tam vile illuin sustinuit. At nunc quis est qui sic lavari sustineat? Sibi quisque pauper videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis speculis, marmore, ebore, variisque coloribus refulgeant. In huc Scipionis balneo minimæ sunt rimæ magis quàm fenestiæ, ut sine injuriâ muri lumen admitteret. At nunc balnea nolunt, nisi quæ totius diei solem fenestris amplissimis recipiant;

nisi, dum lavantur, agros et maria prospiciant. Sic quæ in usum reperta fuerant, oblectamenta facta sunta Senec. Ep. 86.

[ocr errors][merged small]

Nihil est agricultură melius, nihil dulcius,

nihil homine libero dignius.

Cic. 1 Offic. n. 151,

1. In urbe luxuries creatur: ex luxuriâ existat avaritia necesse est : ex avaritiâ erumpit audacia. Inde omnia scelera ac maleficia gignuntur. Vita verò rustica, parsimoniæ, diligentiæs justitiæ magistra est. Pro Rosc. Amer. 75.

Vita rustica sine dubitatione proxima et quasi con, sanguinea sapientiæ. Columel. I. i.

2. Haud scio an ulta beatior esse vita possit, quàm eorum qui agris colendis dant operam : non solùm quòd hominum generi universo cultura agrorum est salutaris i sed etiam quòd delectationem affert, et copiam omnium rerum, quæ ad victum hominum et ad cultum etiam Deorum pertinent. Apud veteres Romanos summi viri, clarissimique homines, qui omni tempore ad gubernacula reipublicæ sedere debebant, tamen in agris quoquè colendis aliquantum operæ temporisque consumpserunt. In agris plerumque vivebant senatores et senes, et à villâ in senatum arcessebantur. Sic. M. Attilium suâ manu serentem agrum invenerunt, qui eum jussu senatùs evocârunt ad imperium populi Romani suscipiendum : unde illi cognomen Serranus fuit. Sed illæ rustico opere attritæ manus salutem publicam stabiliêrunt, îngentes hostium capias pessumdederunt; et quæ modo arantium boum jugum rexerant, triumphalis carrűs habenas moderatæ sunt : nec fuit deinde jis rubori, eburneo scipione deposito, agrestem stivam aratri repetere. Potest pauperes consolari Attilius : sed multò magis docere locupletes, quàm non sit necessaria solidam laudem cupiénti nimis anxia divitiarum comparatio. Cic. de Senec. Pro Rosc. Amor. n. 51. Valer. l. iv. c. 4 Plinius, l. xviii. c. 3.

3. Ducentis ante Attilii ætatem annis, cùm Romam nunciatum esset Minucium consulem atque exercitum

men

ejus ab Æquis circumsessos teneri ; tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta, si urbem, non castra, hostes obsiderent. Cùm autem in altero consule Nautio parùm esse præsidii videretur, dictatoremque dici placeret, quirem perculsam restitueret ; L. Quintius Cincinnatus omnium consensu dictator est dictus. Ille, spes unica imperii Romani, quatuor tantùm jugerum colebat agrum; nam ex septem, quæ priùs possidebat, tria amiserat volens, solutå pro amico mulctå. Sicque ejus rurą minus patebant, quàm nunc, inquit Valerius, multorum domus. Hic à legatis' senatûs sive fossam fodiens, sive arans, operi certè agresti intentus, inventus est. Salute datâ invicem, redditâ. que, rogatus ut senatûs mandata togatus audiret; togam praperè è tugurio proferre uxorem Raciliam jussit. Quâ pos, quam indutus est, et, absterso pulvere ac sudore, se dictatorem à legatis consalutari audivit; Romam venit, et, Minucio obsidione liberato, victos hostes pecudum in modum sub jugum misit, ne à rustici operis imitatione cessaret. Quæ quidem tantâ velocitate gessit, ut dictaturâ in sex ses acceptâ, sexto decimo die se abdicaverit: prorsus ut festinâsse ad repetendum opus relictum videretur. Expeditione quippe finitâ, rediit ad boves triumphalis agricola. Livius, l. iii. c. 26, &C. Valer. I. iv, c. 4. Florus, l. i. C. ll.

4. P. Scipio Nasica, cùm ædilitatem curulem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam more candidatorum tenaciùs apprehendisset : joci gratiâ interrogavit eum: Num manibus solitus esset ambulare ? Quod dictum à circumstantibus exceptum, ad populum manavit, causamque repulsæ Scipioni attulit. Omnes namque rusticæ tribes communem sibi ab eo factam injuriam judicantes, iram suam adversùs contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Valer. l. vii. c. 5.

5. Cultura agrorum operâ, non impensâ, constat. C. Furius Cresinus, cùm in parvo admodum agello largiores fructus perciperet quam ex amplissimis agris vicinitas ; in invidiâ inagnâ erat, quasi fruges alienas in agellum suum pelliceret veneficiis. Quapropter die ei dictâ ad populum Romanum, damnationem metuens, instrumentum omne rusticum in forum attulit, et duxit filiam validam atque bene curatam et vestitam, ferramenta egregiè facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: Veneficia mca, Quirites, hæc sunt : nec possum,

vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas, vigiliasque et sudores. Omnium sententiis obsolutus est. Plin. l. xviii. c. 6.

CAPUT XVI.

Omnes corporis motus decorum teneant.

1. Status, incessus, sessio, accubitio, vultus, oculi, manuum motus, teneant decorum, præsertim naturâ ipsa duce et magistrâ. Quibus in rebus duo maximè fugienda sunt, ne quid effeininatum aut molle, et ne quid durum aut rusticum sit. Cic. 1 Offic. n. 1. 8.

2. Cùm pudorem pueris innasci vehementer cuperet Lycurgus; jussit eos in vicis manum utramque intra pallium continere, tacitosque incedere, nusquam circumspic cientes; at ea tantùm intuentes, quæ ante pedes essent. Xenoph, in Lacon..

Xenocrates Platonis discipulus dicebat: Nihil inter88e pedesne, an oculos, in alienam domum aliquis defigat : tam enim peccare eum, qui oculos vertat quò non convenit, quàm illum, qui ingrediatur quò non licet. Ælian. l. xiv.

C. 42.

Sic cùm prætereunte formoso puero exclamâsset Sophocles, o puerum fulchrum! dixit ei Pericles: At enim non solum manus, sed etiam oculos, habere abstinentes decet. Cic. 1 Offic. n. 144.

3. Cavendum est ne aut tarditatibus utamur in gressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut tam celeres festinationes nostræ sint, ut anhelitus moveantur, vultus mutentur, ora torqueantur. Hinc Tigellium ridet Horatius, qui interdum currebat, quasi hostem fugeret; aliàs lentus incedebat, tanquam Junonis sacra ferret. Cic. 1 Ofic, n. 131. Horat. l. i. Sat. 3.

CAPUT XVII.

A forma removeatur ornatus non dignus viro.

1. Cùm pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas ; venustatem mulie

« PredošláPokračovať »