Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam Sozomenus, lib. 6 Histor., c. 7, cum Episcopi quidam legatum ad Valentinianum imperatorem mitterent, potestatem petentes ad conveniendum in Concilio prò rebus fidei, ipsum respondisse, sibi, qui unus e laicorum numero erat, non licere se ejusmodi rebus interponere; quod etiam refert Nicephor., lib. 11, e. 40. Atque de eodem Valentiniano refert Sozomenus, lib. 6 Histor., c. 21, pie admodum in Deum affectum fuisse adeo, ut neque sacerdotibus quidquam imperare, neque novare aliquid in institutis Ecclesiae, quod sibi deterius videretur, ut melius, omnino aggrederetur, nam quamvis esset optimus sane imperator, et ad res agendas valde accommodatus, tamen kee suum judicium longe superare existimavit. Eti Hist. tripartita, lib. 7, c. 8, de eodem Valentiniano refertur, cum Mediolani mortuo Auxentio hæretico, ordinari cuperet Episcopum Catholicum, ad Episcopos dixit: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse Pontificem. Et infra: Talem itaque in Pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capite submittamus, et ejus monita, dum tangram homines deliquerimus, necessario velut curantis medicamenta suscipiamus. Cumque Episcopi peterent ut ipse decerneret tanquam pius et sapiens, respondit ille: Super nos est talis electio. Extat præterea inter epistolas Innocentii I, quædam Honorii Augusti ad Arcadium, in qua scribens in causa Chrysostomi, ait: Cum, si quid de causa religionis inter Antistites ageretur, episcopale oportuerit esse jud cium; ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis spectat obsequium. Et infra Rebus denique ipsis docetur, quid de his senserit divina majestas, etc. Denique inter Acta octava Synodi generalis refertur a Surio oratio Basilii imperatoris, in qua pie admodum et fideliter ad laicos loquitur: De vobis quid amplius dicam, non habeo, quam quod nullo modo cobis licet de ecclesiasticis causis sermonem habere. Hæc enim investigare et quærere, Patriarcharum, Pontificum el sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, ligandi atque solvendi potestatem habent, qui ecclesiasticas et celestes adepti sunt claves, non nostrum, qui pasci debemus, etc.; quæ late, et sapienter ac pie prosequitur.

CAPUT VIII.

EADEM VERITAS RATIONIBUS CONFIRMATUR.

1. Prima ratio. Cum catholica veritas sufficienter auctoritate fundata sit, ratione ex eisdem principiis facile potest demonstrari. Quia potestas regendi in nullo homine inve. niri potest sine justo titulo, ex quo principio supra probavimus, in Pontifice non esse directam temporalem potestatem supremam; ex eodem ergo plane convincitur, in temporali rege non esse potestatem ad spirituale regimen. Unde qui primum libenter audiunt, necesse est ut secundum admittant, nisi velint ad libitum voluntatis suæ sine ratione loqui. Quia multo minus invenitur justus titulus spiritualis potestatis in temporali principe, quam temporalis potestatis in spirituali pastore. Assumptum autem principium probatur breviter, quia vel titulus ille esset juris naturalis, vel positivi divini, vel humani; hæc autem omnia facile ex dictis excluduntur. Nam de jure naturali esse non potest, tum quia potestas ipsa naturalis non est, ut jam est probatum; tum etiam quia nulla potestas dominandi vel regendi alios est in particulari persona immediate ex jure naturali, sed in communitate; hæc autem potestas spiritualis non est in communitate humana tanquam ab illa naturaliter fluens, neque, prout est in particulari persona, proxime fundari potest in voluntate ejusdem communitatis, tanquam conferentis seu transferentis in alium talem potestatem, quia est longe altioris ordinis; ergo non potest esse in rege de jure naturali. Et eadem ratione convincitur non esse ex jure humano, quod in solo naturali fundetur, vel ab illo ducat originem, quale est jus gentium vel civile, quia si jus ipsum naturale non attingit talem potestatem, multo minus. alia inferiora jura, quæ in illo fundantur.

2. De jure autem divino res est manifesta ex dictis, quia tale jus auctoritate divina probandum est: nulla est autem auctoritas, non solum divina, verum nec probabilis humana, quae tale jus regibus datum esse ostendat. Imo, licet interdum possit ratione suaderi aliquid esse de jure divino, oportet ut ex principiis revelatis sufficienter colligatur, vel saltem ut, supposita institutione Ecclesiæ, magis consentaneum divinæ providentiæ ostendatur. Nihil autem horum in præsenti intervenit, quia nullum est revelatum principium,

ex quo talis potestas spiritualis in regibus verisimiliter comprobetur; quin potius omnia principia revelata illi dogmati repugnant, ut ostensum est. Ac denique omnis ratio convenientis providentiæ, et ecclesiastica disciplinæ ostendit, non debuisse cœlestem hanc potestatem temporalibus regibus committi, tum quia temporalibus curis, et negotiis sæcularibus sunt implicatissimi; tum etiam quia litteris Sacris et divinæ scientiæ vacare non possunt, quæ tamen doctrina maxime necessaria est in ecclesiasticis Pastoribus. Propter quod Paulus dicebat Timotheo: Attende tibi et doctrinæ. Ubi etiam indicat aliam rationem, quia cum hæc potestas ad spiritualem finem et salutem animarum conferatur, requirit in eo, cui confertur, statum vitæ spiritualis et perfectæ, ut possit non minus verbo et exemplo, quam potestate, subditis prodesse. Reges autem temporales, moraliter loquendo, et ex vi status, hoc vitæ genus non habent vel profitentur, et ideo ad hoc munus apti non erant. Denique ob hanc causam in Ecclesia Christi cum regno non est per se conjunctum sacerdotium; non enim assumpti sunt reges, ut pro hominibus constituantur in iis, quæ sunt ad Deum; ergo eadem ratione neque regimini spirituali apti erant. Atque hinc consequenter excluditur omnis titulus fundatus in jure canonico, tum quia jus canonicum a jure positivo divino derivatur; tum etiam quia rationes factæ non minus in illo procedunt; tum denique quia ostensum est, jus canonicum tali regum præsumptioni omnino repugnare. Atque hic discursus evidentior fiet ex capite sequenti, in quo quam sint levia, quæ rex sui juris adducit fundamenta, ostendemus.

3. Secunda ratio.- Erasio Protestantium. -Rejicitur. Aliam rationem in hunc modum formare possumus, quia si potestas spiritualis esset in temporalibus regibus, tot es sent in Ecclesia supremi principes spirituales, quot sunt supremi principes temporales, quod et absurdum est, et principiis fidei multum repugnat. Consecutio manifesta est. Primo, quia si potestas regendi Ecclesiam in spiritualibus intrinsece conjuncta est cum potestate regia, ergo non reducitur in superius principium infra Deum, neque ab alia mortali potestate pendet. Secundo, quia non est major ratio, cur unus rex alteri in spiritualibus subdatur, quam e contrario. Sed forte Protestantes Anglicani, non solum hoc concedunt, verum etiam præcipue intendunt. Ne

existimant esse ullum inconveniens, quia

non admittunt plura capita in spiritualibus totius Ecclesiæ universalis, sed plurium particularium Ecclesiarum, quæ sunt in diversis regnis tanquam partes Ecclesiæ universalis, atque ita similiter habere poterunt plura capita partialia. Quam vero hoc sit absurdum, et monstrosum in Ecclesia Christi militante in hoc mundo, facile intelliget, qui ex Scripturis consideraverit, Ecclesiam Christi esse unum corpus mysticum perfectissime institutum. Nam tale corpus requirit unam supremam potestatem, quæ supra omnia membra ejus efficaciam habeat, sive illa potestas sit in una persona vera, sive in una congregatione (quod postea videbimus), quia sine tali potestate non potest esse debita unio et conformitas inter membra talis corporis.

4. Alia evasio præcluditur, et Ecclesiæ supremum caput debere esse unum ostenditur. · Dicent fortasse satis esse, quod omnes Ecclesiæ particulares in uno capite Christo uniantur. Sed contra hoc est, quia Ecclesia militans, ut est in hoc mundo, est unum spirituale regnum, et corpus mysticum perfecte unum in suo genere; ergo requirit etiam in hoc mundo unum supremum tribunal, sub quo gubernetur, alias non potest dici habere unitatem, prout in hoc mundo versatur. Quod declaratur a simili, nam plura regna, quæ sub diversis regibus aut imperatoribus militant, non sunt unum regnum vel imperium, quia non habent unum supremum regimen in terris, quamvis omnia uniantur in uno rege Deo, qui est supremus Rex etiam temporalis omnium regum. Unde ex illa sententia sequitur aperte, plures Ecclesias, quæ sunt in mundo, non magis constituere universalem Ecclesiam, quæ sit proprie una, quam plura temporalia regna sint una respublica temporalis, vel unum imperium aut regnum. declaratur amplius alio exemplo accommodato: nam si in diversis provinciis versentur duo exercitus regis Hispaniæ, sub duobus du cibus supremis, et inter se nullo modo subordinatis, non possunt dici esse unus exercitus, etiamsi in eodem rege remote uniantur, et ab eo alterius rationis influxum recipiant. Ita ergo dicendum esset de diversis regnis quatenus sunt Ecclesiæ distinctæ, si sub supremis capitibus ecclesiasticis militarent.

5. Objectio. Accedit tandem quod unitas Ecclesiæ sine unitate fidei et sacramentorum conservari non potest; hæc autem unitas fidei in diversis regnis et provinciis conservari non posset sine magno miraculo, si partes

Ecclesiæ et capita earum in terris essent inter se omuino divisa, et sine subordinatione ad aliquam supremam potestatem, cui omnes in terris obedire teneantur. Nam hoc satis ostendit experientia, hinc enim orta sunt omnia schismata, et Ecclesiarum divisiones. Et ratio est clara, quia si duo reges temporales sunt supremi in spiritualibus, et unus eligat in suo regno talem modum religionis, et alius alium, unus unam fidem suo judicio ex Scriptura sumat, alius contrariam, quomodo poterunt ad unitatem reduci? Atque hinc tandem con cluditur, moraliter fieri non posse ut duæ Ecclesiæ supremæ, id est, non recognoscentes in spiritualibus superiorem in terris, sint unitæ etiam in Christo, quia non uniuntur Christo nisi per veram fidem, ac subinde per unam et eamdem fidem, quia vera fides non est, nisi una; sed tales Ecclesiæ non possent in una fide conservari, ut ostensum est; ergo neque unionem in Christo retinere possent. 6. Solutio.-Instantia.-Dices, discursum hunc eodem modo procedere de Episcopis, vel Apostolis, etiamsi in eis dicatur esse suprema potestas spiritualis. Respondeo, verum esse, etiam illos reducendos esse ad unum supremum caput, ut possit Ecclesiæ unitas conservari. Quod autem et quale sit hoc caput, infra videbimus; nam ex vi prædicti discursus solum sequitur debere esse unum, sive illud sit unus Episcopus, sive una Episcoporum congregatio. Instabis, similiter ab Anglicanis dici posse, quod licet rex temporalis sit etiam in suo regno supremus in spiritualibus, comparatione facta ad quamcumque aliam singularem personam, nihilominus possit ex omnibus regibus christianis Concilium seu conventus congregari, in quo sit spiritualis pofestas superior singulis regibus, cujus auctoritate possit unitas Ecclesiæ conservari. A qua responsione non videtur alienus rex Angliæ: nam et auctoritatem legitimi Concilii recognoscere videtur, quandoquidem primis quatuor Conciliis fidem adhibet, et quod jam in usu non sint conqueritur, regibusque potestatem illa congregandi, et non Pontifici convenire contendit.

7. Responsio. -Verumtamen evasio hæc non solum rem non expedit, sed potius magis involvit. Nam imprimis si ante illius Concilii vel conventus convocationem nullus rex habet superiorem in spiritualibus, quis habebit potestatem illud congregandi? nam si aliqui repugnent, nemo illos cogere poterit. Quod si etiam Episcopi convocandi sint, nullus rex

poterit Episcopos sibi non subditos ad conveniendum compellere, vel authentice vocare; erit ergo res moraliter impossibilis, et ab auctore Ecclesiæ insufficienter provisa. Sicut in rebus politicis, si ad disponendum ea, quæ ad bonum regimen totius universi sunt necessaria, oporteret reges omnes et principes supremos in temporalibus ad comitia convenire, profecto impossibilis esset talis convocatio, et ab omni prudente providentia aliena. Deinde quis futurus esset præsidens in tali conventu; nullus enim alteri cedere volet, cum sit æque supremus, et præsertim si agendum esset de rebus fidei, nam si in illis inter se dissentirent, unusquisque potius suo spiritui quam aliorum opinionibus credendum putaret. Præsertim si vera esset regis Angliæ regula, qua propriam uniuscujusque scientiam pro fundamento suæ fidei omnibus regibus proponit.

8. Præterquam quod, admisso illo monstroso conventu vel Concilio, si illud esset supra singulos reges, jam nullus temporalis rex esset supremus in spiritualibus, prout rex Angliæ pertinaciter contendit. Et ideo existimo mentem illius non esse admittere potestatem alicujus Concilii tanquam superiorem, sed solum deservire ad quamdam prudentem consultationem, et magis publicam rerum examinationem. Ideo enim de ipsis Conciliis constanter non loquitur, sed quæ vult, approbat, et quæ non placent, rejicit, judicem se illorum constituens. Imo, in quodam loco Præfationis suo arbitrio discernit inter convocandos ad Concilium generale, si nunc congregandum esset.

9. Evasio quædam refellitur.—Tandem, si reges supremi in temporalibus habent etiam in suis regnis spiritualem potestatem supremam respectu aliorum regum, nullum relinquitur fundamentum ad asserendum, congregationem talium regum habere in Ecclesia potestatem supra totam ipsam, et supra omnes principes ejus. Quia ex sola rei natura hoc non sequitur, neque affirmari potest. Sicut in temporalibus, licet congregatio regum fieret, non haberet supremam jurisdictionem supra singulos illorum, nisi sponte unusquisque renunciaret juri suo, mutando prius regimen, et ex pluribus monarchiis unam aristocratiam constituendo, quod voluntarium esset, et cogitatione potius confictum, quam in re subsistens. Idem ergo crit in potestate spirituali, si ex natura rei esset cum temporali conjuncta. Quod si quis fingat, Christum

ex peculiari institutione voluisse singulos reges esse in spiritualibus subjectos ipsorum congregationi, oportet ut vestigium aliquod hujus institutionis ostendat. Eo vel maxime quod omnia, quæ contra potestatem singuloruin regum diximus, æque contra quamcumque multitudinem seu congregationem illorum procedunt. Est ergo commentitia et plane monstrosa hæc spiritualis potestas suprema temporalium principum, quomodocumque fingatur aut cogitetur.

10. Tertia ratio.-Tertiam denique rationem ab incommodis conficere possumus; nam imprimis ex tali positione sequitur, posse reges christianos, si velint, per se ipsos omnes actiones proprias sacerdotum et Episcoporum exercere, quales sunt offerre Deo sacrificium, vel (si hoc non admittunt) ministrare sacramenta, ligare per excommunicationes et censuras, et absolvere ab eis aut a peccatis, et alia, quæ ad publicum Dei cultum pertinent. Hæc autem inaudita sunt in Ecclesia Christi; imo etiam in Judæorum synagoga dictum est regi: Non est officii tui, Ozia, ut adoleas incensum Domino', et quia non cessavit, percussus est lepra. Quod non minus habere locum in rege christiano, recte docuit Chrysostomus, hom. 5, de Verbis Isai. Et præterea 'si rex temporalis, eo ipso quod est rex, potest has actiones per se ipsum legitime administrare, licebit etiam mulieri easdem per se exercere, nam est capax regiæ potestatis, et cum illa, juxta Protestantium opinionem, eamdem supremam potestatem spiritualem habet. At Paulus mulieres in ecclesia nec loqui permittit, nedum actiones sacras exercere, sed jubet tacere et subditas esse.

11. Responsio hæreticorum. Possunt vero adversarii, distinguendo inter actiones quæ potestatem ordinis requirunt, vel solam jurisdictionem, respondere, posse regem omnem actum jurisdictionis ecclesiastica per se exercere, et ad hoc habere supremam potestatem, idque satis esse ut primatum in spiritualibus habeat, etiamsi actiones alias, quæ potestatem ordinis requirunt, per se non valeat exercere. Sed hoc imprimis alienum est ab institutione Christi; nam ipse per illos voluit Ecclesiam regi, quos principales ministros verbi Dei et sacramentorum esse voluit, nimirum per Episcopos, in quibus potestas ordinis per excellentiam existit. Deinde satis

12 Paral. 26. 21 ad Cor. 14.

absurdum est, ut supremus Ecclesiæ gubernator non possit exercere præcipuos actus, tam ad divinum cultum, quam ad sanctificationem fidelium ordinatos. In republica enim civili nihil efficere possunt inferiores magistratus in ordine ad finem suæ potestatis, quod non possit rex aut imperator altiori potestate in ordine ad eumdem finem præstare; ergo multo magis in christiana republica, cum potestas ecclesiastica sive ordinis, sive jurisdictionis ad spiritualem finem, et sanctificationem animarum referatur, ita debuerunt illæ duæ potestates inter se ordinari et institui, ut in supremo principe Ecclesiæ cum omni perfectione et excellentia conjungerentur, ideoque nihil per inferiores fieri, quod non possit a superiori vel supremo perfici, quantum est ex vi potestatis.

[ocr errors]

12. Ex principiis Protestantium peculiariter refellitur prædicta responsio. - Possumus etiam Protestantes ex ipsorum principiis convincere. Nam apud illos potestas ordinis nihil est, nisi deputatio ministrorum a rege vel magistratu temporali facta. Nam si fortasse in Anglia (ut ferunt) aliæ cærimoniæ in constituendis ministris adhibentur, non reputantur necessariæ, nec a Christo institutæ, sed propter quemdam ornatum exteriorem bumano arbitrio excogitatæ aut servatæ. Ergo sine illis posset rex ministros ad easdem actiones instituere; ergo multo magis posset per se ipsum omnes illas actiones exercere. Idemque regina Elisabetha ex vi ejusdem dignitatis potuisset, eademque ratione feminas posset in ministros Ecclesiæ suæ constituere. Quis enim credat feminam posse esse caput Ecclesiæ, et non ministrum? Absit autem ab Ecclesia Christi tam absurda gubernatio et hierarchia.

13. Ab incommodis eadem responsio impugnatur. - Primo. - Quin potius si suprema spiritualis jurisdictio temporalem consequitur, et potestatem ordinis nullo modo postulat, profecto etiam in rege ethnico esse poterit supra omnem Ecclesiam ditionis suæ, quia tam perfectam potestatem jurisdictionis. habet sicut rex christianus, et ex Scriptura non magis probari potest, ad usum talis jurisdictionis esse necessarium baptismum, quam episcopatum, seu clericalem ordinem. Et declaratur hoc amplius: nam in Ecclesia Romana, Constantinus, verbi gratia, priusquam ad fidem converteretur, habebat supremam potestatem temporalem; vel ergo jam etiam habebat spiritualem, et sic admittitur incon

veniens illatum, quo nihil potest esse absurdius; vel si Constantinus illam non habebat, profecto apud Sylvestrum erat; ergo etiam post baptizatum Constantinum eamdem potestatem Sylvester retinuit, non Constantinus. Quis enim illam transmutationem, seu translationem potestatis a Sylvestro in Constantinum effecerit? aut quo verbo Dei factum est, nt Constantinus per solum baptismum ex ove factus sit Pastor, et ex spirituali filio in supremum parentem et gubernatorem transierit? Sunt profecto hæc incredibilia et absurda. Quod si Constantinus baptizatus solam potestatem temporalem retinuit, eamdem profecto solam ad posteros transmisit, eademque in alios reges vel principes, qui nunc extant, divisa est. Vel si qui sunt alii reges postea facti Christiani, inde non trahentes originem, eadem ratio ad illos cum proportione applicari potest. Et simili modo, si post baptismum Constantini Sylvester in suo pontificatu cum eadem spirituali potestate perseveravit, eadem ad successores usque ad hodiernum diem pervenit. Idemque est cum proportione de Anglia, et de quocumque christiano regno.

-

14. Secundo. Aliud etiam absurdum inferre possumus. Nam si cum potestate suprema temporali conjuncta est similis potestas spiritualis, cur non similiter in quolibet inferiori magistratu vel principe temporali, etiam si superiorem recognoscat, non est conjuncta utraque potestas cum debita proportione et subordinatione ad superiorem? Est enim eadem ratio, neque ex vi juris naturalis discrimen constitui potest. Et Scriptura non magis dat spiritualem potestatem supremis principibus quam inferioribus. Ubi autem Scriptura de obedientia principibus temporalibus debita loquitur, generaliter tam de regibus, quam de aliis magistratibus loquitur. Sic enim illud Pauli intelligitur: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; ut magis Petrus exposuit, dicens: Sive regi quasi præcellenti, sire ducibus tanquam ab eo missis 2. Si autem boc absurdum concedatur, totam hierarchiam ecclesiasticam quoad regimen externæ gubernationis everti necesse est. Nam ubi rex temporaliter creditur supremus gubernator in spiritualibus, eo ipso Summus Pontifex inde excluditur; ergo si præfectus regius unius civitatis ibi etiam habet spiritua

'Ad Rom. 13. 2 1 Petr. 2.

lem præfecturam, excludendus consequenter erit Episcopus ab spirituali regimine, quia non possunt esse duo capita ejusdem ordinis; sed a fortiori excludentur omnes alii præfecti, seu ecclesiastici gubernatores, et ita, velit, nolit rex Angliæ, in Puritanorum anarchiam, quod attinet ad regimen ecclesiasticum, incidemus.

15. Erasio. Rejicitur. - Responderi potest non esse eamdem rationem de supremo rege et inferioribus magistratibus, quia rex per se, et quasi ex necessitate habet utramque potestatem conjunctam; inferiores vero a rege habent suam potestatem, et ideo potest rex sua voluntate illas potestates dividere, et temporalem communicare præfecto civili, spiritualem autem Episcopo. Sed imprimis hoc totum non transcendit voluntatem et institutionem humanam, quam rex suo etiam arbitrio poterit mutare, sicut illam constituit; ergo potest totam hierarchiam ecclesiasticam evertere quoad Ecclesiæ regimen. Deinde rex in sua opinione non consequenter loquitur, si hoc concedat; jam enim admittit potestates spiritualem et temporalem esse distinctas, et subjecto separabiles, vel etiam separatas in inferioribus magistratibus; cur ergo non separabuntur in utriusque ordinis capite, aut quo titulo ostendere potest, se utramque potestatem habere?

16. Prædicta evasio ipsi Jacobo regi repugnat. Alia etiam ratione non potest hoc constare cum dictis regis; nam ipse reprehendit Bellarminum, eo quod negaverit, Episcopos immediate a Deo suam potestatem accepisse ; sentit ergo ipse Episcopos immediate a Deo jurisdictionem suam habere'. Quomodo ergo potest nunc dicere, se illis dare jurisdictionem, et in voluntate sua esse positum, illam non ipsis, sed suis magistratibus temporalibus conferre, nisi forte se ipsum faciat jure etiam divino superiorem. Deinde rex Angliæ, in eodem loco, fatetur se a Puritanis dissentire circa jurisdictionem Episcoporum; Puritani autem affirmant jurisdictionem ecclesiasticam conferri a magistratu temporali; ergo, si rex dicit se conferre jurisdictionem Episcopis, non differt a Puritanis in puncto jurisdictionis episcopalis, quidquid de differentia in ordinis dignitate sentiat. Ut ergo gubernatio Ecclesiæ per Episcopos, et non per temporales magistratus, firma et stabilis sit, hanc institutionem esse di

1 In Præfat., p. 54. Lib. 4 de Pontif., c. 25.

« PredošláPokračovať »