Obrázky na stránke
PDF
ePub

tuas litteras meas ; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuæ : aliquid procul dubioimpedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuæ voluntatidet facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime poteris. CAP.II.—2. Etiam hoc,ad me sane perlatum,utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui : hoc autem brevi suggestum esse Charitati tuæ a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversuste scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris ; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbalur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere ; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gravisurus ; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem. 3. 0 si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te iu Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium ! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ae perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent *. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et desideratissime, et honorande in Christo frater. EPISTOLA LXVIII* (a). Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quæ continet quæstionem de menda^io officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine. Domino vere sancto, ac beatissimo papæ AUGiJstiNo, HuehoNYMus, in Christo salutem. 1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei *, Beatitudinis tuæ litteræ supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. IJoc nec ego factum audieram ; sed epistolæ cujusdam, quasi ad me scriptæ, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc eacemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut ταλινωδίαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum,intervituperationes et laudes Helenæ fluctuanantem;ut quidetrahendo oculos perdiderat, laudan

[ocr errors]

do receperit.Ego simpliciter fateor Dignationi tuæ, licet stilus et ἐπιχειρήματa tua mihi viderentur, tamen n0n temere eacemplaribus litterarum credendum putavi ; ne forte, me respondente læsus, juste eaepostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad mo. ram sanctæ et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo temporeassidemus, pene epistolæ tuæ, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi : « Musica in luctu, importuna narratio » (Eccli.xxu, 6). Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte eaeemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuæ attingere audeam. Sufficit enim mihi pro. bare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiæ, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate eæplanationum tuarum me lædi putem: quia nec tu læderis, si nos contraria senseri. mus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram ' non videntes, aliorum juacta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, tecurrente,et longa spatia transmeante, nobis debetur otium : simulque(ut cum venia et honore tuo diacerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli(a), et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes hæc dictavimus. Utinam mereremur compleacus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus !

3. Misit mnihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius * cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. At quae breviter eae parte respondi; et libelli ejus vobis misieremplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo mnissurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam eacistimationem læderem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nee eredam tuum esse quod in attero forte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.

* Lov., nostra opera. Sed castigatius Er., nostram peram. Quippe Hyeronymus alludit ad apologum Æsopi, qui finxit mortalium $u; peram suam, seu manticam propriis vitiis plenam retro pendentem gestare, aliorum vero manticam ante se respicere. Quo spectat illud Persii in satyris :

Ut nemo in sese tentat descendere, nemo ;

Sed præcedenti spectatur mantica tergo ! {*) Virg. Æneid. lib. v. * In Mss. tredecim scribitur, Calpurnius.

[ocr errors]

Alypius et Augustinus Castorio, ip$o hortantes ut ii, episcopatù Vaginensis Ecclesiæ Maaeimiano fratri suò gloriose cedenti succedat. Domino merito dilectissimo, digneque honorabili et suscipiendo filio CASTORIO, ALYPIUS et AUGUsTINUs in Domino salutem. M. Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicæ matri, quæ vos inhæreditatem Christi ab exhæredata præcisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet serenitatem gaudii nostri, quæ nobis de bono vestræ conversionis oborta est, foeda innubilare tristitia. Sed Dominus Deus noster misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos, curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo aumplius lætaremur, quam dolebamus afflictam. Longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiæ vitanda pericula deposuisse,quam propter regenda gubernacula suscepisse. Ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus, etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum,ostendere inimicis Ecclesiæ suæ,essein visceribus* ejus, qui non suaquæ„ant, sed quæ Jesu Christi. Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua sæcularicupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter ejus honorem foedaet periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. Quid enim esset cæcius et omni exsecratione dignius, quam propter Ecclesiæ catholicæ pacem schisma deserere, et ipsam pacem catholicam honoris sui quæstione turbare? Quid enim laudabilius, et christianæ charitati commodatius, quam derelicta Donatistarum vesana snperbia, ita hæreditati Christi cohærere, ut testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? Itaque quantum ad ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in ejus corde divinus sermo ædificavit, nequaquam tempestas hujus tentationis everteret : sic optamus et deprecamur a ut Domino, consequenti vita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene gesturus puisset, quod profecto gereret si hoc opportuisset. Retribuatur ei paxæterna quæ promissa est Ecclesie, qui intellexit sibi non expedire quod paci non expediebat Ecclesiæ. 3. Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. Ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et cætera quibus ornantur mores tui, dona sunt Dei. Cui melius serviunt, quam eia quo tributa sunt, utet custodiantur,

[ocr errors][merged small]

et augeantur, etperficiantur, et remunerentur? Non serviant huic sæculo, ne vanescant cum illo atque dispereant.Non diutecum in hoc agendum novimus, quanta facilitate consideres spesinanium hominum, et insatiabiles cupiditates, et incertam vitam, Abjice igitur ex animo quidquid terrenæ atque falsæ felicitatis exspectatione conceperat: operare in agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa sunt promissa, ut ea quæ restant insanissime desperentur. Obsecramus te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem cœlestis illius civitatis, unde peregrinantes labore temporali æternam requiem comparamus, ut in episcopatu Waginensis * Ecclesiæ fratri tuo, non ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas. Plebs illa cui per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua desidia, sed pro ejus pace fecisse quod fecit. Hæc epistola mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cumtejam tenerentquibus es necessarius. Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. Cur autem etiam corporalem præsentiam non exhibuerimus, postea scies. EPISTOLA LXX * (a). Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti. Domino dilectissimo et honorabili fratri NAUceLioNi *, Alypius et AUGUstinus. {. Cum retulisses nobis quid a patre * nostro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit;hoc dicimus,utad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit.Siinnocens receptusest, innocens damnatus est; si nocens damnatus est,nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt ; et de præsenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam

' Sic in Mss. Vatic. et Gallic. Attamen legendum aliqui putant, Bagaiensis: tum quia sic legitur Κά Milevitanuium concilium anni 402, in canone edito supér hac ipsa Maximiani causa; tum quia hunc esse unum eumdemque volunt cum Maximiano Bagaiensi, quem vulneratum graviter a Donatistis et de excelsa turri præcipitatum fuisse prodit Augustinus in lib. 3 cont. Crescon., c. 43. Porro Mss. hoc et illo loco necnon in Epistt. 88 et 185, ubi de eadem Maximiani cæde agitur, consideratis, plurimam di$po$ reperimus, quam annotavimus suis locis. - codices cb. vc. v. et Lov. recensita est. (a) Alias 207 : quæ autem 70 erat, nunc 220. Scripta forte circa hoc tempus. * Ms. Corb., Naucellioni. * Verlinus et Windingus suspicantur legendum hic, q fratre nostro Clarentio, non autem ut apud Lov., a patre; quippe cum Clarentius fuerit donatista. At Mss. cb. et v. habent, ab episcopo nostro. Forte pro, vestro.

superiores quostraditionis crimineinfamaverunt. Si enim potuitabipsisinnocens damnari, potueruntab ipsis traditores etiam diei qui non erant traditores. 2. Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit; si innocens erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum ? Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem ; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quandoillum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas euin deputaverunt. Quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communieans, baptismum verum dabat an falsum ? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum ? Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiami baptizavit, et nemo eos in parte vestra 1 rebaptizavit ? EPISTOLA LXXI* (a). Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ez hebraeo vertendis, et eachortans. ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variamtem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat. Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HieRoxywo AUGUsTiNUs, in Domino salutem. CAP. PRIMUM. — A. Ex quo coepi ab te scribere ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum ac ministrum fidelissimum, mihique charissimum mea tibi afferretur epistola, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratiain promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis : tantum si aliquo modo merear, adjuvet Dominus, et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla major voluntas impediat. 2. Quia ergo duas jam epistolas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere volui, credens eas non pervenisse. Quæ etsi pervenerunt, ac fortasse tuæ potius ad me pervenire minime potuerunt, ea ipsa scripta quæ jam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt ; sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne graveris, quod jam diu est ut exs

[ocr errors]

pecto. Primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras præparaveram mittendas per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus, jam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui; ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande. CAPUT II. — 3. In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, Job ex hebræo a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem, tuam ejusdem prophetæ ex græco eloquio versam in latinum : ubi tamen asteriscis notasti quæ in hebræo sunt, et in græco desunt ; obeliseis autem quæ in græco inveniuntur, et in hebræo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula, singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in hebræo, in græco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quæ versa est ex hebræo, non eadem verborum fides occurrit, nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus græcis, quæ sunt in hebræis ; vel cur in hac altera quæ ex hebræis est, negligentius hoc curatum sit, ut hæ eadem particulæ locis suis invenirentur. Aliquid inde, exempli gratia, volui ponere ; sed mihi ad horam codex defuit, qui ex hebræo est. Verumtamen quia prævolas ingenio, non solum quid ! dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, satis, ut opinor, intelligis, ut, causa reddita, quod movetedisseras. 4. Ego sane te mallem græcas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quæ Septuaginta interpretum * perhibentur. Perdurum erit enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a græcis ecclesiis latinæ ecclesiæ dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur græco prolato libro, id est linguæ notissimæ. Quisquis autem in eo quod ex hebræo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, vixautnunquam ad hebræa testimonia pervenietur, quibus defendatur objectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot latinas et græcas auctoritates damnari quis ferat ? Huc accedit quia etiam consulti Hebræi possunt aliud respondere : ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere ; sed tamen quo judice mirum si potueris invenire. CAPUT III. — 5. Nam quidam frater noster episcopus,cum lectitariinstituissetin ecclesia cui præest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Jonam prophetam (Jonæ iv, 6), quam erat omnium sensibus memoriæque invetera

[ocr errors]

awctoritate.

tum, et tot ætatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe maxime græcis arguentibus et inclamantibus 1 calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus (0ëa quippe civitas erat) * Judæorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebræis codicibus responderunt, quod et græci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coaetus est homo velut mendositatem corrigere, volens, post magnum pe riculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris quæ non possunt collatio usitatarum linguarum testimoniis emendari. CAPUT IV. — 6. Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex græcointerpretatus es,quia pene in omnibus nulla offensio est,cum Scripturam græcam contulerimus. Unde,si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus,vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quædam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit?Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebræorum codicum auctoritas, aliter græcorum quæ dicitur Septuaginta,vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa quæ sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsaindicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac perhoc plurimum profueris,si eam græcam Scripturam, quam Septuaginta operati sunt, latinæ veritati reddideris: quæ in diversis codicibus ita varia est,ut tolerari vix possit ; et ita suspecta,ne in græco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur.Brevem putabam futuram hanc epistolam ; sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum,nete pigeat ad omnia respondere,et præstare mihi, quantum potueris, præsentiam tuam. EPISTOLA LXXII* (a). Hieronymus Augustino eaepostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taacabatur locus non recte e.vpositus in Epistola ad Galatas. Domino vere sancto et beatissimo papæ Augustino, HiERoNYMUs, in Domino salutem. CAP. PRIMUM.— I. Crebras ad me epistolas dirigis,et sæpe compellis * ut respondeam cuidam epistotuæ, cujus ad me, ut ante jam scripsi per fratrem Sysinnium diaconum eaeemplaria pervenerant,absque subscriptione tua, et quæ primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te misisse significas ; et interim Profuturum retractum de iti mere,et episcopum constitutum,veloci morte subtractum ; illum cujus nomen retices,maris timuisse dis' [.ov., inflammantibus. Aliqui Cdd., inclamantibus. * Mss. mr. et duo Vat., cogeretur episcopus civitatis, Judæorum, etc. ' Ad a. bl. bn. cc. fs. j. mr. r. sb. vc. undecim v. et ad Am. Bad. Er. Lov. cóllata est. 3) Alias 14 : quæ autem 72 erat, nunc 7. Scripta an.

[ocr errors]

crimina,et navigationis mutasse consilium.Quæ cum ita sint,satis mirari nequeo quomodo ipsa epistola et Romæ et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est; præsertim cum idem frater Sysinnius inter cæteros tractatus tuos diacerit eam se non in Africa, non apud te,sed in insula Adriae,ante hoc ferme quinquennium reperisse. 2. De amicitia omnis tollenda suspicio est,et sic cum amico, quasi cum alterose, est loquendum. Nonnulli familiares mei, et vasa Christi,quorum Jerosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut denobis cresceres ; ut multi cognoscerent te provocare, me timere ; te scribere ut doctum,me tacere ut imperitum, et tandem reperisse, qui garrulitati meæ modum imponeret. Ego autem, ut simpliciter fatear, Dignationi tuæ primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam, nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium. Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meæ viderer procaciter respondere, et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere; praesertim cum quædam in illa hæreticaljudicarem. CAPUT II. —3. Adeactremum me tu jure ea postulares et diceres, Quid enim? epistolam meam videras,et notæ tibi manus in subscriptuone signa deprehenderas, ut tam facile amcum loederes,et alterius malitiam in meam verteres contumeliam ? Igitur ut ante jam scripsi, aut mitte eamdem epistolam tua subscriptam manu ; aut semem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel eacercere,vel ostentare doctrinam,quaere juvenes, et disertos, et nobiles, quorum Romæ dicuntur esse quam plurimi,quipossint et audeant tecum congredi,et in disputatione sanctarum Scripturarum, jugum cum episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteramus, et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare; ne, si me frequenter ad rescribendum impuleris, illus recorder historiae, quod Amnibalem juveniliter eacsultantem, Q. Maarimus patientia sua fregerit (Tit. Liv. Decadis3, lib.2). Qmnia lertætas, animum quoque. S;epe ego longos

CantandQ puerum memini mé condere soles : Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

'Jam fugit ipsa.
(Virg. Eccl. 9.)

Et,ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia omnesque delicias juveni delegans filio (II Reg. xix,32-37),ostendit senectutem hæc appetere non debere, nec oblata suscipere.

4. Quod autem juras te adversum me librum non scripsisse,neque Romam misisse quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quæ a meo sensu discrepent, non me a te læsum,sedate scriptum quod tibi rectum videbatur : quaeso ut me patienter audias. Non scripsisti librum; et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet Italia quod tu non scripsisti ? qua ratione poscis ut rescribam ad ea quæ scripsisse te denegas? Nec tam hebes sum ut, si diversa senseris, me a te sum putem. Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum erpetas, et quæ scripserim emendare compellas, et ad ταλινωδίαν provoces, et oculos mihi reddas; in hoc læditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur. Ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi ; haec scribo, quia te pure et christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis.Non enim convenit ut ab adolescentia usque ad hanc ætatem,in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans,aliquid contra episcopum communionis meæ seribere audeam, et eum episcopum quem ante cæpit amare quam nosse, qui me prior ad amicitiam provocavit, quem post me orientem in Scripturarum eruditione lætatus sum. Igitur aut tuum negato librum,si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quæ non scripsisti ; aut si tuus est, ingenue confitere, ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui promocasti, non in me qui respondere compulsus sum. CAPUT III. — 5. Addis praeterea te paratum esse ut, si quid me in tuis scriptis moverit, aut corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum, sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris. Rursum dico quod sentio : provocas senem, tacentem stimulas, videris jactare doctrinam. Non est autem aetatis meæ, putari malevolum erga eum cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maacime in Scripturarum eacpositione, quæ vel obscurissimæ sunt, quaedam a recti linea discrepare videantur? Et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenuda jam censeam. Neque enim lectioni eorum unquam operam dedi: nec horum ezemplariorum apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos; quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. Vale, miamice, charissime, ætate fili, dignitate parens : et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris,ad me primum facias pervenire. EPISTOLA LXXIII * (a). Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustimus. Apologiam illius contra Ruffimum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse. Domino venerando et desideratissimo fratri, compresbytero HiERONYMO, AUGUsTiNUs, in Domino salutem. CAP.PRIMUM.—1.Quamvis existimem,antequam istas sumeres, venisse in manus tuas litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum * In hac emendanda usi sumus a. bl. bn. j. mr. r. s. sb. t. vc. duobus cc. undecim v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 13: quæ autem 73 erat, nunc 245. Scriptaan. 404.

diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cujus exemplaria illuc pervenisse commemorasti;undejam me arbitrorrescriptis tuis, velut Entellinis glandibus atque acribus cæstibus, tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuæ benevolentissimæ charitatis, et rursus quædam nonnullius a me 1 tuæ offensionis indicia. ltaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar;hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente læsus juste expostularem, puod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea jubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullorancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur.Quo pacto enim possumusin hac disputatione sine rancore versari,sime lædere paras ? aut si non paras,quomodo ego,te non lædente, abs telæsus juste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic lædere? Nisi enim rescribendo læsisses, ego juste expostulare non possem. Proinde cum itarescribis, ut lædas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut lædar,si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli,vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse,quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione `lucris meis deputem,sifuero te docente instructus, autemendante correctus. 2. Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares læsum scriptis meis, non me putares lædi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris læsum,si sic tamen rescribis ut lædas. Aut site non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam lædi posse putatus sum, hoc ipso læsisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti.Si enim non immerito vidisti me juste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quæ non essent meæ; quanto justius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quolæderer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto lædi potuisse. CAPUT II. — 3. Restatigitur ut lædere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illus litteras nosceres. Atque ita, qui, non credo quod injuste me lædendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis lit

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »