Obrázky na stránke
PDF
ePub

vinam, et jurisdictionem etiam Episcoporum a Christo descendere oportet, sive mediante Papa, ut Bellarminus probabilius sentit, sive immediate, ut alii etiam Catholici probabiliter volunt. Ad præsentem enim causam non refert; nam quomodocumque sit a Christo per positivam institutionem, non potest esse a temporali rege, neque ab illo per se dependere, et consequenter non potest regia potestas esse directe ac per se supra episcopalem, ac subinde neque suprema in latitudine ecclesiastica jurisdictionis. Quam repugnantiam in dictis et opinionibus suis, ductus fortasse spiritu contradicendi Bellarmino, rex non consideravit, cum tamen satis clara sit, ut in sequenti capite iterum declarabimus.

CAPUT IX.

tici, qui ex vi propriæ et innata potestatis, actum jurisdictionis spiritualis usurpare, nedum supremam jurisdictionem et primatum spiritualis potestatis sibi arrogare tentaverit. Et ideo, his exemplis omissis, breviter alios titulos expendemus, quibus rex jus suum firmare, aut apparenter defendere tentat.

2. Prima objectio. -Primus est, quia jure naturæ hæ duæ potestates conjunctæ sunt, regia et sacerdotalis; ergo hoc jus naturæ manet integrum in lege gratiæ, quia gratia non destruit naturam, neque lex Christi data est ad tollendam legem naturæ, sed perficiendam. Assumptum probatur, quia ante legem Christi et Moysi, jus tantum naturale observatum est; nam ideo tempus illud naturalis legis vocatur. In illo autem tempore iidem erant reges et sacerdotes, ut constat de Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, et

SOLVUNTUR ALIQUÆ OBJECTIONES CONTRA VERI- generaliter ex recepta regula, quod eo tem

TATEM IN SUPERIORIBUS CAPITIBUS PROBATAM.

1. Multa sunt quibus rex Angliæ suadere conatur, justo titulo spiritualem potestatem, et supremi capitis seu gubernatoris spiritualis nomen in regno suo sibi arrogare ; et omnia, quæ adducit, objectiones sunt contra veritatem a nobis probatam, quas, licet difficiles non sint, prætermittere non possumus, ut omnibus satisfaciamus. Quia vero plures illarum ex factis regum vel imperatorum sumuntur, et ad præsens punctum non pertinent, ut clarius singulæ suis locis propositæ percipiantur, oportet hic tres quæstiones distinguere. Una est, quam nunc tractamus, an spiritualis potestas sit in principe necessario conjuncta cum potestate temporali. Altera est, supponendo has potestates esse in diversis personis, an sit una altera superior, et quæ illa sit; de quo puncto a capite vigesimo primo dicturi sumus. Tertia est generalis quæstio de exemptione clericorum a potestate temporali, etiam in causis civilibus, criminalibus, et tributis, quæ sine dubio est longe diversa ab aliis duabus, et ex aliis principiis in libro sequenti tractanda. Igitur si quæ sunt exempla aut facta catholicorum principum, quæ contra jurisdictionem ecclesiasticam objici aliquo modo possint, ad quæstionem tertiam de immunitate clericorum maxime pertinent, ut ibi videbimus, et pauca etiam circa secundam quaestionem attingemus. In præsenti vero puncto vix, credo, invenietur ante Henricum VIII exemplum principis vel solo nomine christiani, licet hære

pore primogeniti et regni hæredes, erant simul sacerdotes, ut sumitur ex Hieronymo, epist. 126 ad Evagr. ; et Ruperto, lib. 5 in Genes., c. 12. Unde Paulus, ad Hebr. 12, Esau profanum vocat, eo quod primogenituram vendiderit, quæ sacra erat ratione sacerdotii.

3. Hunc titulum non invenio a rege expresse propositum; propter complementum autem doctrinæ, et quia rex, allegando in favorem suum quædam testimonia novi Testamenti, illum supponere videtur, omittendum non duxi, quamvis revera frivolus sit. Nam imprimis, admissa illa antiqua consuetudine, quæ non solum inter fideles, sed eliam inter Gentiles viguisse videtur, negamus illam esse de jure naturali, id est, lege naturali præceptam, licet, mediante ratione et voluntate humana, a generalibus principiis juris naturalis originem duxerit. Quia licet sacrificium sit aliquo modo de jure naturali, et consequenter etiam sacerdotium, quod autem tali modo sit institutum, et his vel illis personis attributum, non est jure naturæ præscriptum, sed jure aliquo positivo definiri necesse est. Et hoc modo ante legem Moysi, vel jure gentium, vel moribus populorum introductum est, ut dignitas sacerdotalis præcipua cum regali esset conjuncta. Qui mos sicut in lege veteri mutatus fuit, etiam in lege nova mutari potuit. Imo ita factum esse, et ad perfectionem legis gratiæ hoc pertinere, docuit Nicolaus Papa, ad Nicolaum imperatorem, dicens: Fuerunt hæc ante adrentum Christi, ut quidam typice reges simul

[ocr errors]

nitate, sed ab ipsomet Christo manare debuit, sicut de facto manavit, ut supra osten

et sacerdotes existerent, quod sanctum Melchisedech fuisse, sacra prodit historia, etc. Et infra: Sed cum ad verum centum est, eumdem regem atque Pontificem ultra nec imperator, nee Pontifex usurpavit.

sum est. 5. Objectio. Solutio. - Dices, illud esse verum de hominibus tantum ut homines 4. In lege naturæ nulla fuit potestas super- sunt consideratis; sic enim manifestum est, naturalis ordinis. In lege naturæ nulla ju- in eis esse non posse nisi potestatem naturisdictio spiritualis extitit. - Deinde si ser- ralem; secus vero esse de hominibus chrismo sit de sacerdotio quoad potestatem ordi- tianis ut Christiani sunt, et ut componunt cinis, manifesta est differentia, nam in lege vitatem, non tantum politicam, sed etiam naturæ non erat propria et supernaturalis christianam. Nam sicut talis communitas funpotestas ordinis, sed erat solum ministerium datur in fide, et religione supernaturali, ita sacrificandi, et intercedendi pro populo, ad ex ea habet potestatem altioris ordinis conquod poterat aliquis sua sponte, vel per con- naturalem ipsi gratiæ ad disponendum ea, sensum populi deputari, quia Deus eo tem- quæ spectant ad divinum cultum, consentapore nihil in particulari de sacerdotio vel sa- nee ad veram fidem, et amicitiam Dei; ergo crificio præscripserat; et sic Anacletus Papa, talis censenda nunc est potestas ecclesiastica, epist. 2, negat Melchisedech, vel Abraham, et consequenter potuit a tota communitate vel alios illius temporis viros, sacrificium ob- regi suo temporali conferri. Respondeo, antulisse sacerdotali auctoritate, utique a Deo tecedens potuisse habere locum, si Christus peculiariter instituta. In lege autem veteri Dominus Ecclesiam suam et regimen ejus sicut determinavit Deus sacrificia, ita et sa- non instituisset peculiari modo, et longe excerdotium seu pontificatum, absque inter cellentiori quam ex sola rei natura possit esse ventu populi, vel consensu ejus. Quod etiam in communitate hominum, etiam ut Christiaaltiori et excellentiori modo in nova lege ni sunt. Nunc autem Christus sua peculiari Christus instituit. Si autem sit sermo de sa institutione prævenit (ut sic dicam) et sublicerdotio quoad potestatem jurisdictionis, mavit spirituale regimen Ecclesiæ. Primum, supponit imprimis illa objectio vel falsum, instituendo illam per modum unius corporis vel valde incertum, nimirum, sacerdotem, mystici per totum orbem diffusi, in quo univel Pontificem in lege naturæ habuisse juris- tas fidei et concordia in substantiali ritu relidictionem spiritualem, quod vel falsum, vel gionis, ad Dei cultum et sanctificationem hoincertum est. Quia talis potestas neque a Deo minum ordinato, conservari posset; hoc auspecialiter data est in illo statu, ut per se no- tem sine suprema spirituali potestate fieri tum est, nec ex jure naturali potest homini- non posset, ut supra ostendi. Universalis aubus convenire, quia potestas gubernativa hu- tem potestas supra universum mundum non mana non transcendit ordinem humanum, et potuit ab ipsis hominibus ubique etiam disprincipaliter instituitur ad ordinandum ho- persis procedere; debuit ergo esse a Christo. mines ad invicem, ita ut, licet curam etiam Item instituit Christus quamdam Ecclesiam, habere possit divini cultus, semper in modo quæ in fide esset columna veritatis, et in moac determinatione illius respiciat commune ribus semper esset sancta, ideoque talem ei bonum reipublicæ humanæ, ut in simili dixit dedit potestatem spiritualem, ut per illam ad D. Thomas 1. 2, quæst. 99, art. 3. Quapropter utrumque finem recte et sine defectu subnon recte fit comparatio inter legem naturæ stantiali posset dirigi; talis ergo potestas neet gratiæ, quia in lege naturæ omnis potes- cessario esse debet plus quam humana. De tas gubernativa sub temporali sufficienter nique ex sola rei natura, etiam si homines comprehendebatur, nam illa eadem posset Ecclesiæ spectentur ut Christiani sunt, non disponere de iis quæ pertinent ad cultum Dei, esset necessarium regi per Episcopos, vel prout expediret communi bono humanæ rei alios similes pastores, quibus specialis cura publicæ; secus vero est in lege gratiæ, quæ animarum incumbat; nunc autem Ecclesia est lex divina, quæ principaliter ordinat ho- necessario regi debet per Episcopos et samines ad Deum, et bonum ipsius reipublicæ cerdotes, quorum institutio et distinctio ex refert ad amicitiam hominum cum Deo. Ideo- divino jure sine dubitatione descendit; ergo que sacerdotalis potestas in hac lege spiri- potestas gubernativa Ecclesia Christi in spitualis est, et altioris ordinis, et non potest ritualibus non est a populo christiano, etiam esse ab ipsis hominibus, vel eorum commu- fide illuminato, sed est ab ipso Christo, vel

immediate, vel per participationem ab illo, cui Christus ipse immediate illam communicavit. 6. Secunda objectio.-Secunda objectio sumitur ex aliquibus locis veteris Testamenti, in quibus significatur, Pontifices legis veteris fuisse inferiores et subjectos regibus. Sed hanc objectionem nunc omitto, quia quod ad præsentem locum spectat, manifestum est ex veteri Testamento, pontificiam dignitatem et potestatem regiam in diversis fuisse personis, quod nunc tantum tractamus. De comparatione autem harum potestatum infra dicendum est, et ibi melius videbimus an sit necessarium eamdem habitudinem, seu relationem inferioris et superioris habere, seu habuisse in utraque lege, veteri scilicet, et

nova.

7. Tertia objectio ex novo Testamento petita. -Est ergo tertia objectio sumpta ex testimoniis novi Testamenti, in quibus præcipitur Christianis omnibus, regibus temporalibus obedire, ut sunt in superioribus allegata, et a rege accumulata in Apol., pag. 129, scilicet, Roman. 13, 1 Petri 2, ubi etiam adjungit illud 1 ad Tim. 2, ubi Paulus præcipit orari pro omnibus, sed præcipue pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt; et illud Matth. 22 Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, etc.; et illud Joan. 18: Regnum meum non est de hoc mundo; et illud Luc. 12: Quis me constituit judicem inter ros? et illud Luc. 22: Reges gentium dominantur corum, etc.

--

8. Solutio ad prima duo testimonia. Sed nullum ex his testimoniis ad causam facit, et nonnulla illorum contra regis intentionem probare possunt. Nam imprimis in nullo illorum est sermo in particulari de spirituali potestate, neque in eis insinuatur fuisse regibus temporalibus concessam, aut quod illis in materia talis potestatis præcipientibus obediendum sit. Cum ergo Faulus inquit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, generatim loquitur de omnibus superioribus, ut ex tenore verborum constat. Unde recte intelligi possunt cum partitione accommoda, scilicet, unicuique in eo, in quo superior est, obediendum esse ab iis qui ei sunt subjecti. Nam ita etiam inferius dicit: Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui honorem, honorem, etc. Est ergo generalis distributio singulis accommodanda juxta mensuram potestatis ; quæ autem hæc sit in singulis potestatibus, ibi non explicatur. Demus autem ibi loqui Paulum in particulari de potestate temporali, de qua paulo post dicit: Non sine

causa gladium portat. Quid aliud ex illo loco sic intellecto colligi potest, nisi obediendum esse principibus temporalibus in his quæ juste et recte præcipiunt? quis autem hoc negat? aut quomodo inde colligi potest etiam in spiritualibus et ecclesiasticis esse illis parendum? Certe Paulus non tantum de principibus christianis, sed etiam eo maxime tempore de regibus ethnicis loquebatur, quibus tanquam dominis temporalibus Christiani etiam obedire tenebantur, nec propterea prudens aliquis dicet, fuisse tunc illos capita Ecclesiarum in regnis suis. Omnia ergo, quæ ibi Paulus, et Petrus in sua epistola, dicunt, ad eumdem sensum referuntur; nam vel intelliguntur respective, ut unicuique reddatur jus suum, vel obedientia debita, juxta gradum potestatis suæ, vel, si definite de dominis temporalibus intelligantur, etiam sunt in eorum foro et materia intelligenda, prout ratio ipsa justitiæ postulat; ibi enim Apostoli non condunt novum jus, sed jus ipsum naturale observari præcipiunt. Simili enim modo servos monent subditos esse dominis, et mulieres subditas esse viris, etc.

9. Ex tertio testimonio ad Tim. 2, nihil contra statutam veritatem colligi. Ad tertium autem testimonium fatemur, Paulum obsecrare, fieri orationes pro omnibus hominibus, et deinde in speciali addere, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Quid vero hoc pertinet ad primatum spiritualem regis temporalis? Numquid quia reges in primo loco posuit, ideo dixit illos esse capita Ecclesiarum in spiritualibus? Vana profecto est collectio, et longe aliam rationem reddit Chrysostomus ibi, Homil. €, videlicet, ideo addidisse pro regibus, quia neque tunc reges Deum colebant, et multis postea temporibus in infidelitate, quam per seriem successionis acceperant, perstiterunt. Et infra: Quoniam vero consequens esse cernebat, ut Christiani ad ista torpescerent, neque hujusmodi admitterent monita, siquidem pro gentili, et sacramentorum tempore preces oporteret offerre, vide, quid secutus adjunxit, ut ex consideratione lucri admonitionem facilius libentiusque reciperent: Ut quietam (inquit) et tranquillam vitam agamus. Ergo ex mente Chrysostomi non ideo designavit reges, quia ipsi sint spiritualia capita Ecclesiarum (quod maxime tunc esse non poterant, cum essent gentiles), sed potius ne propter hanc causam fideles putarent non esse pro eis publice orandum. Neque Paulus dixit, præcipue

pro regibus, illam enim particulam præcipue, rex de suo addidit, sed simpliciter locutus est, ac si diceret, etiam reges ethnicos sub omnibus comprehendi; nam licet essent gentiles, orandum pro eis erat, ut ad fidem converterentur. Et hoc magis significavit Paulus, in ratione quam subjunxit: Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ac denique quamvis Paulus addidisset particulam præcipue, nihil referret, nam quia conversioregum et difficilior erat, et ad commune bonum Ecclesiæ magis est necessaria, ideo etiam potuit specialiter ac præcipue commendari.

10. Testimonium Matt. 22 oppositum concludit.-Testimonia etiam Joan. 18, Luc. 12 et 22, doctrinam traditam confirmare ostenditur. De verbis autem Christi, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, jam supra, ex mente Chrysostomi, Ambrosii et Athanasii, ostensum est potius probare contrarium, scilicet, Casari, id est, regi temporali, reddenda esse que sunt Casaris, id est, temporalis potestatis, quæ præcisa responsio vim habet exclusivæ, ut significavit Theophyl. dicens: Jesus autem, per hoc quod figuratum erat numisma imagine Cæsaris, persuadet illis deberi Cæsari, quæ ejus sunt, hoc est, quæ habent ejus imaginem, ram in corporalibus et externis obediendum est regi; in internis autem, et spiritualibus, Deo, utique vel immediate præcipienti, vel per pas tores suos, juxta verbum Pauli: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis, ad Hebr. 13. De aliis etiam Christi verbis: Regnum meum non est de hoc mundo, dicimus etiam probare contrarium, quod ex dictis non difficile colligitur. Tria enim ex doctrina Augustini et aliorum Patrum ex illis verbis adnotavimus, scilicet, Christum habere regnum, etiam in hoc mundo, licet non de hoc mundo; unde merito colligimus, reges hujus mundi, ex eo quod tales sint, non habere potestatem in regno Christi, quatenus altioris originis est; et pari consecutione, inferimus hoc regnum Christi non carere suis gubernatoribus, qui, licet non sint reges hujus mundi, id est temporales, sunt spirituales pastores et regale sacerdotium. Eademque ratio est de aliis verbis Christi: Quis me constituit judicem et divisorem inter vos? probant enim temporales causas per se non pertinere ad Christi regnum, seu Vicarium ejus, unde potius a contrario, seu a commutata proportione inferendum erat, causas spirituales ad temporalem

regem non pertinere. Denique idem dicimus de ultimis verbis: Reges gentium dominantur eorum. Nam Christus non addidit: Vos autem non gubernetis, vel, Non præcipiatis aut corrigatis subditos, sed potius supponit illos futuros fuisse rectores seu pastores, et ideo dixit: Vos autem non sic, quasi præsupponendo regimen, et distinguendo illud a regno temporali, et modum diversum in illo postulando, quem pluribus verbis declaravit Petrus, priori epist., c. 5, ut in superioribus adnotatum est.

11. Quarta objectio.- Quarta objectio sumi potest ex nomine vicarii Dei, quem rex Angliæ cuivis regi temporali attribuit. Et ne videatur novus loquendi modus, ante Jacobum illo usus est Eduardus rex Angliæ, ut ex suis legibus, c. 19, relatum invenio, qui tamen in numero Sanctorum ponitur. Possumusque idem confirmare auctoritate Augustini, lib. Quæstionum veteris et novi Testamenti, p. 2, q. 91, ubi de rege dicit: Adoratur in terris quasi vicarius Dei. Eleutherius etiam, in quadam epistola ad Lucium, Britanniæ regem, sic scripsisse fertur: Suscepistis nuper miseratione divina in regno Britanniæ legem et fidem Christi, habetis vos in regno vestro utramque paginam, ex illis Dei gratia per consilium regni vestri sumite legem, vos enim in regno vestro vicarius Dei estis. Ergo præter hunc vicarium non est alius necessarius, qui immediate sub Deo sit, ac subinde in rege est tota potestas vicaria divinæ potestatis, sive illa spiritualis sit, sive temporalis. Augereque possumus hanc objectionem ex Isidoro, lib. 3 Sentent., seu de Summo bono, cap. 49, dicente: Dedit Deus principibus præsulatum pro regimine populorum. Præsulatus autem nomen est spiritualis potestatis; nam præsul non dicitur, nisi qui spiritualibus præest.

12. Solutio ad quartam.—Augustinus immerito pro contrario errore citatur.-Supra dictam epistolam falso Eleutherio tribui.-Respondeo breviter, consecutionem esse nullius momenti, quidquid de modo loquendi in antecedente sumpto sentiatur, de quo non est contendendum, quamvis ea, quæ pro illo allegantur, apocrypha sint. Nam, liber ille Quæstionum novi et veteris Testamenti, judicio omnium doctiorum, non est Augustini, quia nec stylus est, nec doctrina in multis locis est Augustiniana. Quanquam illa sententia bene explicata vera sit, regem, nimirum, adorari, id est coli et venerari propter dignitatem, in

qua Deum quodammodo repræsentat, cujus vicem gerit. Epistola etiam illa, quæ ex Eleutherio citatur, commentitia est, quia neque inter epistolas pontificias, neque in tomis Conciliorum, neque apud catholicos auctores mentio illius invenitur, sed ab aliquo hæretico conficta est, ut notavit Sander., lib. 5 de Clave David, cap. 6. Et illamet verba, quæ ex illa referuntur, id satis ostendunt; est enim phrasis propria Novatorum, et a Pontificibus Romanis prorsus aliena.

13. Ad verba Isidori respondetur. Non negamus autem posse regem in bono et sano sensu vicarium Dei appellari; nam Paulus, ad Rom. 13, reges vocat ministros Dei, quod perinde fere est. Unde Ambrosius ibi ait, principem vicem Dei agere, et ideo subjectionem esse illi servandam. Idem autem est vicem agere, quod vicarium esse. Hinc autem non recte infertur, reges esse vicarios Dei in spiritualibus; nam Deus primarius rex est tam in regno temporali quam in spirituali Ecclesiæ, et in utroque suos vicarios posuit, in temporali reges, in spirituali Episcopos, et præsertim Sunimum Pontificem. Unde ex eo quod rex in uno regno vicarius sit, male infertur esse in utroque. Nam etiam reges gentiles, de quibus etiam Paulus loquebatur, sunt ministri Dei, ac subinde vicarii, non tamen in spiritualibus, sed in temporalibus tantum. Idem ergo dicendum est de regibus christianis, quamvis illi possint etiam dici peculiari titulo vicarii Dei, ad defendendam Ecclesiam, et protegendum Prælatos, ut possint in pace et cum fructu spiritualia ministrare. Et in hoc sensu S. Eduardus locutus est. Isidorus autem lato quodam modo præsulatum vocavit præfecturam, seu quamcumque regendi potestatem, sicut etiam c. 49 antecedente, sub titulo de Prælatis ponit reges, et quascumque seculi potestates, non solum fideles, sed etiam infideles. Unde clarum est non loqui de Prælatis in eo rigore, quo jam communi usu vox illa pro ecclesiastico antistite sumitur, sed prout generaliter a verbo præfero derivatur, et quemcumque superiorem, vel primarium gubernatorem significare potest.

14. Quinta objectio ex Patribus. - Quinto, objici possunt nonnulla Patrum testimonia, qui regi vel imperatori primatum tribuere solent. Sed ex his quædam pertinent ad comparationem utriusque jurisdictionis, quæ in fra, ut dixi, tractabuntur. Alia vero sunt hujus loci propria, quia in eis videntur proprios

actus spiritualis potestatis regibus tribuere. Tales enim actus sunt, veritatem docere, errores depellere, et similes; et tamen Epiphanius, hæres. 40, dicit, reges datos esse ut omnia ex Deo bene disponantur et administrentur, et ad bonam (inquit) ordinationem terræ, ubi cædes, et pugnæ, ignorantiæque, ac doctrinæ bonæ, etc., significans hæc omnia cadere sub regis curam. Et sic etiam Alcuinus, in Præfat. ad lib. de Trinit., ad Carolum dicit, sapientiam illi datam esse, ut regat et doceat pia sollicitudine subjectos. Et infra, ad illum pertinere ait, justa decernere, rata præcipere, sancta admonere, ut quisque lætus cum perpetuæ salutis præcepto domum redeat. Et infra subdit: Principem populi christiani cuncta scire, et prædicare quæ Deo placent, necesse esse, notissimum est. Neque enim quemquam magis decet, vel meliora nosse, vel plura, quan imperatorem, cujus doctrina omnibus prodesse debet subjectis, etc. Quin potius Concilium Arelatense, sub eodem Carolo M., capite ultimo, post decreta omnia subjungit: Hec domino imperatori præsentanda decrevimus, poscentes ejus clementiam, ut si quid hic miaus est, ejus prudentia suppleatur; si quid secus quam se ratio habet, ejus judicio emendetur; si quid rationabiliter taxatum est, ejus adjutorio, divina opitulante clementia, perficiatur. Addi etiam hic possent objectiones ex actibus congregandi generalia Concilia, vel præsidendi in illis, item creandi, vel deponendi Pontifices; hi enim actus et similes proprii sunt ecclesiasticæ jurisdictionis; et tamen illos sæpius exercuisse imperatores, rex Angliæ in sua Præfat. contendit.

15. Solutio.- Verus sensus Patrum aperitur.— Ad priorem partem respondeo, Patres nunquam tribuere regibus proprios actus jurisdictionis spiritualis, sed interdum per modum exhortationis, vel laudis, aut honoris, illos excitare ad exercendos actus aliquos, qui sine juridictione exerceri possunt, vel ad procurandum ut alii in Ecclesia cum fructu fiant per Pastores, a quibus legitime exerceri possunt. Unus ex illis actibus esse potest, curare ut ignorantia ab Ecclesia tollatur, et ut bona et sana doctrina conservetur et augeatur, de quo loquitur Epiphanius. Habetque locum etiam in politica republica intra limites suos, ut per se notum est, et sic pertinet ad regem ex vi propriæ potestatis. Respectu vero Ecclesiæ, et quoad doctrinam fidei, pertinere potest ad regem, non quidem prædicando publice per se ipsum, neque dando auctoritatem

« PredošláPokračovať »