Obrázky na stránke
PDF
ePub

Socrates quoquè philosophus dicitur suasisse discipulis, ut qui inspecto speculo formosus sibi videretur, caveret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret; qui verò deformis, daret operam ut virtutis, splendore vultûs turpitudinem tegeret. Apul. Apol. Soc.

2. Natura facultatem nobis dedit nosmetipsos videndi. Fons cuique perlucidus imaginem suam reddic. Qualem fuisse putas cultum hominum ad hoc speculum se comentium? Etas illa simplicior beneficium atque inventum naturæ non vertebat in libidinem et luxum. Statis nitidi sibi videbantur, si squalorem opere collectum fluminis aquâ eluerent. Crinem sine arte formosi quatiebant, non aliter quàm jubam generosa animalia. Deinde cùm insitus mortalibus sui amor cœpit iis dulcem aspectum formæ suæ facere, et è terrâ metalla effossa sunt; hic in poculo, ille in vase ad alios usus comparato speciem suam inspexit curiosiùs? mox propria huic ministerio specula præparata sunt; et tandem immodestiùs crescente luxuriâ, totis paria corporibus ex auro argentoque facta sunt, et gemmis adornata: ita ut unum ex his pluris fœminæ constiterit, quàm antiquorum fuit dos illa, quæ publicè dabatur imperatorum pauperum filiabus. Seneca, 1 Quast. c. 17.

CAPUT XIX.

In vestitu mediocritas optima.

1. Adhibenda est munditia non exquisita nimis: sicut fugienda agrestis negligentia. Eadem ratio est habenda vestitûs: in quo sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. Cicer. 1 Offic. n. 130.

Alter se justo plùs colit, alter se justo plùs negligit. Senec Ep. 114.

Demosthenem,Attica eloquentiæ principem, tradunt vestitu nimis accurato fuisse. Hinc illi elegans vestis et molles tuniculæ ab æmulis adversariisque probro datæ sunt, nec ab indignis in eum verbis est tempera

tum.

Hortensius quoquè omnium oratorum ætatis suæ, si M. Tullium excipias, clarissimus, propterea exagitatus est: multaque in ipsis causis et judiciis sunt in illum

dicta, quòd munditiâ nimiùm studiosus, compositè amictus esset, manusque ejus inter dicendum forent argutæ admodum et gestuose. A. Gell. l. i. c. 5.

Hæc ad deridendam Hortensii mollitiem addit Macrobius. Ut aptè circumamictus incederet Hortensius in speculum intuens, togam corpori sic applicabat, ut rugæ non fortè, sed de industriâ locarentur. Cùm aliquando procederet veste ad speculum ita compositâ; collegæ diem dixit, quòd sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togæ destruxerat. Macrob. 2 Sat. c. 9.

2. Julia, quum Augustum patrem venisset salutatum, senserat ocules ejus licentiore cultu suo offensos, licèt ille tacuisset. Itaque postero die mutato habitu patrem complexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et: Quantò magis, inquit, hic in filiâ Augusti cultus prohabitur! Verùm frustrà Juliæ sæpè præcepit Angustus temperato inter indulgentiam severitatemque sermone, ut molliorem profusioremque cultum moderaretur. Nam cùm ei amicus, vir gravis, diceret, illam meliùs esse facturam, si se composuisset ad exemplar paternæ modestiæ; superbè respondit: Ille obliviscitur se Cæsarem esse: ego memini me Casaris filiam. Augustus quippe rarò veste aliâ est usus, quàm confectâ ab uxore, et sorore, et filiâ neptibusque. Quod et ab Alexandro magno factitatum accipimus, antequam Persicos mores et vestes induisset. Nam cùm Sisygambi captive matri Darii multam purpuram misisset, admonerique jussisset, ut neptes suas assuefaceret vestes conficere, et dono dare; ubi reginam aspernari id munus audivit, et injuriam sibi factam putare, ipse ad eam venit, et: Mater, inquit, hanc vestem, quâ indutus sum, sororum non solùm donum sed etiam opus vides. Nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam accipias ignorationem meam. Idem, 2 Sat. c. 5. Sueton. in Aug. c. 73. Q. Curt. 1. v. c. 2.

3. Lycurgus juvenibus nen ampliùs unâ veste uti toto anno permisit, nec quemquam cultiùs ornatum, quàm alterum, progredi, nec epulari opulentiùs: ne imitatio in luxuriam verteretur. Justin. l. iii. c. 3.

Ipse Lacedæmoniorum rex Argesilaus, quatuor anni tempestatibus, unâ tantum veste induebatur; et cùm in castris inter milites ageret, lectum non habebat molliorem quàm alii: hocque sæpè in ore ei erat: Principem decere,

non mollitie et deliciis, sed temperantiâ et fortitudine privatis hominibus præstare. Eodem vitæ instituto etiam senex factus utebatur; et percontanti cuidam cur per acrem hiemem solo pallio tectus obambularet sine tunicâ illâ ætate? Ut, inquit, juvenes hanc vita rationem imitentur, cùm exemplum habeant extrema senectutis viros et principes. Apoph.

Quàm dissimilis Agesilao fuit apud Romanos Nero cùm multis aliis in rebus, tum in vestitu! Nam nullam vestem bis induit. Sueton. in Ner. c. 30.

Cùm in regali solio sederet Croesus pretiosissimis vestibus indutus, Solonem interrogavit, an quid unquam vidisset pulchrius? Gallos, inquit ille, et phasianos et pa vones: naturali enim et inimitabili colore et pulchritudine fulgent. Diog. Laërt. in Sol.

CAPUT XX.

Nihil olere satiùs est quàm bene olere.

1. Luxuriam juvit multos odores miscere, et è cunctis unum facere: ita reperta sunt unguenta. Ab Asiatiçis videtur venisse unguenti usus; illi madent eo, et accersito odore natum ex ingluvie fotorem oris extinguunt. Plin. l. xxiii. init.

Unguentarios Lacedæmonii urbe expulerunt, et properè cedere finibus suis jusserunt; quòd oleum dispergerent, et mollitiem ac luxum viderentur invecturi. neca, Quæst. vi. c. 13. Clemens Alex. 1 strom.

Se

Cuidam adolescenti unguentis delibutum caput habenti, Vide, inquit Diogenes, ne bonus capitis odor malum vite tue ac forma odorem afferat. Diog. Laërt. in Diog.

Cùm adolescens fragrans unguento acessisset ad Vespasianum, ut pro impetrato magistratu gratias ageret, hic, ne quam occasionem corrigendi disciplinam prætermitteret, adolescentem vultu aspernatus, voce etiam gravissimâ increpuit: Maluissem allium oboluisses: Manusque concessum revocavit. Sueton. in Vesp. c. 7.

2. In omnem vitam unguento abstinemus (ait ipse de se Seneca) quoniam optimus odor in corpore est nulSenec. Ep. 108.

lus.

Hoc mihi suspectum est quòd oles bene, Postume,

semper.

Postume, non bene olet, qui bene, semper olet.

Martial l. ii. Ep. 12.

Rides nos, Coracine, nil olentes:

Malo, quàm bene olere, nil olere. 1. vi. Eh. 55.

3. Qui in solem venit, colorabitur. Qui in unguentariâ tabernâ resederunt, et paulò diutiùs commorari sunt, odorem secum loci ferunt. Sic qui apud philosophum aut virum probum fuerunt, traxerint aliquid necesse est quod prosit. Senec. Ep. 108.

CAPUT XXI.

Dormi quantum satis est.

1. Naturâ appetit animus aliquid agere semper, neque ullâ conditione quietam sempiternam possit pati Somnum, nisi requiem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, nobis contra naturam datum putaremus: aufert enim sensus, actionemque tollit omnem. Endymionis somnum nobis profectò nolimus dari: idque si accidat, mortis instar putemus. Nam ut quisque optimè natus institutusque est, esse omnino nolit in vitâ, si gerendis negotiis aut doctrinæ studiis orbatus, possit paratissimis frui voluptatibus, et semper inerti quieti indulgere. Cicer. 5 de Fin. n. 54, &c.

Propter nocturnam quietem dimidio tantùm quisque spatio vitæ suæ vivit. Extendamus vitam agendo, nam vitæ argumentum et officium actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illâ in diem transferatur. Plin. l. vii. c. 50. Senec. Ep. 122.

Mycerinus Egypti rex ab oraculo monitus sex tantùm vitæ annos sibi superesse, hoc excogitavit, ut oraculum, quantùm liceret, convinceret mendacii, et duodecim pro sex anni fierent: Quàm minimè potuit, somno indulsit, et accensis, cùm nox appeteret, per multis lucernis, aut domi se continebat, aut agros et nemora pervagabatur. Herodot. l. ii.

2. Julianus Imperator noctes ad officia dividebat tripartita, quietis, publicæ rei, et musarum. Quod et Alexandrum magnum fecisse legimus. Nocte verò mediâ

semper exsurgebat Julianus, non è plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et pelle. Ammian. l. xvi.

Laudare solebat Attalus philosophus culcitram quæ resisteret corpori. Tali utor, inquit Seneca, etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Brevissimo quoquè somno utor. Senec. Ep. 108. et 83.

S. Vir bonus, qualem ex præceptis Pythagoræ describit Ausonius, Idyllio viii.

Non priùs in dulcem declinat lumina somnum,
Omnia quàm longi reputaverit acta diei:
Ut pravis doleat, capiat vel gaudia justis.

Pythag. ver. 40. Hunc morem secutus Cato Censorius quid quoquè die dixerat, audierat, egerat, commemorabat vesperi. Cicer. de Senec. n. 38.

Quotidie ad rationem reddendam vocandus est animus. Faciebat hoc Sextius, ut, consummato die, cùm se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: Quod hodie malum tuum sanásti? cui vitio obstitisti? quá parte melior es? Quid pulchrius hâc consuetudine excutiendi totum diem? Utor, inquit Seneca, hâc consuetudine, et quotidie apud me causam dico. Cùm sublatum è conspectu lumen est, et conticuit uxor moris mei conscia, totum diem meum scrutor, facta ac dicta mea remetior, nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Hoc quoque Horatius à se factitari solitum narrat ipse. Senec. 1. iii. de Irâ, c. 36. Hor. l. i. Sat. 4.

Hoc nos pessimos facit, quòd nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus, cogitamus, et id raro: quid fecerimus, non cogitamus. Atqui consilium futuri ex præterito venit. Seneca, Ep. 83.

4. Turpis est, qui alto sole in lecto dormiens jacet, qui vigilare medio die incipit, qui officia lucis noctisque pervertit. Quanta illa in animo pravitas est aversari diem, et magnam vitæ partem in noctem transferre! Istis, lucifugis causa est ita vivendi, communis vitæ fastidium, et gravis mala conscientiæ lux. Quomodo vestitu se à cæteris distinguunt, elegantiâ cœnarum, munditiis vehiculorum, sic volunt etiam temporum dispositione distingui. Omnes isti, ut ita dicam, retrò vivunt. Omnia vitia contra naturam pugnant. Tenenda nobis via

« PredošláPokračovať »