Obrázky na stránke
PDF
ePub

prædicandi, sed præbendo auxilium catholicis Prælatis et prædicatoribus, et sacrarum litterarum studia fundando, suaque potestate seminatores male doctrinæ coercendo. Et hunc sensum declararunt Patres Concilii Turonensis, sub Carolo M., in principio: postquam enim commendarunt pietatem et sapientiam imperatoris, subjungunt: His igitur intentus, pios ac religiosos Dei sacerdotes Ecclesiæ gulernacula in regno sibi dirina largitate collato tenentes saluberrimis exhortationibus admonuit, ut operam darent, et actibus eminerent, quibus et se bene operando, et sibi commissos verbis et exemplis instruendo regerent. Et idem supra indicat Alcuinus dicens: Mulla est omnibus fidelibus in vestra pietate gloriandi facultas, dum ciementiæ vestræ sollicitudo sacerdetalem, ut decet, habet in prædicatione verbi Dei vigorem.

16. Germana Concilii Arelatensis expositio. -Reliqua vero, quæ retulimus, laudis sunt et honoris verba, nam etiam imperator christianus esse potest doctus, et bene instructus in doctrina sacra, et privatim juxta occurentes occasiones potest veritatem docere. Simili etiam modo verba Patrum Concilii Arelatensis eo tendunt, ut protectionem et adjutorium ad executionem suorum decretorum ab imperatore petant, ut ex ultima clausula verborum constat; reliqua autem sunt verba modestiæ et urbanitatis, ex quibus nullum judicium vel subjectionis in spiritualibus ex parte Concilii, vel spiritualis potestatis in imperatore, sumi potest. Ad aliam etiam partem objectionis, uno verbo dicimus, illos actus proprie non esse imperatoriæ potestatis; posse tamen, vel aliquando potuisse aliquam cooperationem, seu præparatoriam dispositionem, aut conditionem, quæ spiritualem potestatem non requirit, in eis exercere, ut in sequentibus latius declarabimus.

CAPUT X.

UTRUM CHRISTUS DOMINUS SUPREMAM ECCLESIÆ SPIRITUALEM POTESTATEM PETRO CONTULERIT?

1. Priusquam spiritualem potestatem cum temporali conferamus, ex qua præsens controversia maxime pendet, inquirere oportet an hæc potestas sit in Pontifice Romano, cum quo lis et contentio tota regis Angliæ versatur. Quia vero Romanus Pontifex non potest habere hanc potestatem, nisi per legitimam successionem, et successio ab origine et ins

titutione pendet, quæ a solo Christo fieri potuit, ideo de hac institutione prius videndum est. In quo puncto duæ quæstiones distingui possent, una abstracta (ut sic dicam) seu generalis, an Christus in sua universali Ecclesia monarchicum regimen in aliqua persona, quæ vices ejus gereret, reliquerit. Altera quæstio est contracta, seu particularis, an tali personæ, scilicet, Petro, Christus vices suas et potestatem supra omnes fideles commiscrit ; simul tamen illas tractabimus, quia quod ad fidem et auctoritatem attinet, non possumus melius ostendere institutionem, quam ex singulari Christi facto, et rationem illius ex generali causa institutionis postea investigabimus.

2. Neque oportet in recensendis erroribus, qui in hac materia fuerunt, et nunc a Lutheranis et Calvinistis, cæterisque Protestantibus pertinaciter defenduntur, immorari, quia et notissimi sunt, et nunc solum de Anglicana secta tractamus, cujus caput, et defensor, ejusdem Angliæ rex sæpe in sua Præfatione contendit, Christum non dedisse Petro majorem quam cæteris Apostolis potestatem, et p. 22 et 24, et præsertim 58, in alios sensus verba Scripturæ detorquere conatur. Sed illius fundamenta postea expendemus; nunc prius catholica veritas stabilienda est. Et quoniam quamplurimi Catholici et eruditissimi viri in hac veritate confirmanda diligentissime laborarunt, operæ pretium non erit omnia, quæ illi dixerunt, transcribere, et in hunc locum congerere, sed pauca quædam, quæ judicio nostro selectiora et efficaciora videbuntur, ex illis mutuabimur, et qua poterimus brevitate et perspicuitate proponemus.

3. Conclusio de fide. Probatur conclusio ex promissione Christi.-Dicimus ergo Christum Dominum, instituendo Ecclesiam suam militantem, priusquam quoad visibilem præsentiam corporalem eam relinqueret, illam Petro tanquam vicario suo, ac supremo pastori commendasse, ac subinde supremam spiritualem potestatem ad gubernandam illam ei contulisse. Conclusio est certa de fide, quam præcipue probabimus gemino illo testimonio, quo non solus Bellarminus, quem in hoc rex Angliæ reprehendere ausus est, sed omnes Pontifices et Patres eamdem veritatem confirmarunt. Primum est illud Matthæi. 16, ubi Christo quærenti: Quem dicunt homines esse filium hominis? cum Petrus respondisset: Tu es Christus filius Dei vivi, Christus dixit illi: Beatus es Simon Bar Jo

na, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est; et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni cælorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Hæc fuit Christi promissio, qui fallere non potest in promissis, et ideo dubitari non potest quin postea impleverit quod tunc promisit. Videamus autem cui promiserit et quid promiserit; nam si hæc duo plene et fideliter intelligantur, hoc solum testimonium ad assertionem confirmandam sufficit.

4. Prædicta promissio Petro in propria persona facta est. - Primo ergo evidens est ex tenore verborum, promissionem esse factam Petro in sua propria persona; tot enim circumstantiis designata est, ut de hoc dubitari non possit. Primo enim Evangelista retulit Simonem Petrum confessionem divinitatis Christi fecisse. Neque existimo vacare mysterio, quod Evangelista utrumque nomen conjunxit Simon Petrus. Nam prius Petrus vocabatur Simon, ut constat Joan. 1. Unde quia hoc erat quasi proprium et primævum nomen Petri, in negotio tam gravi omitti non debuit; nomen autem Petri a Christo fuit illi impositum Joan. 1, et hic adjunctum est, tum propter tollendam omnem ambiguitatem, quia alius etiam Apostolus Simon vocabatur, tum propter mysterium quod statim Christus declaravit. Deinde addit Evangelista, Christum ad eumdem esse locutum. Et ut hoc magis esset testatum, Christus iterum eodem nomine illum appellat, dicens: Beatus es Simon, et quia nomen Petri ad mysterium explicandum reservabat, ne nomen Simonis videretur ambiguum, addidit aliam circumstantiam propriam illius persona, dicens: Bar Jona, id est filius Jonæ, seu Joannis, sicut idem dixerat Joan. 1: Tu es Simon filius Jona. Nominavit autem Christus Simonem in dicto loco, simul laudando illum, ut inde etiam intelligi posset qualis esset promissio, et cui fieret; erat enim remunerativa, et illi facienda erat, qui laudem in confessione meruerat. Sicut Hilarius ibi, canon. 26, dixit Et dignum plane confessio Petri præmium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset; et Hieronymus ibid. Testimonio de se Apostoli reddit ricem; Petrus dixerat: Tu es Christus filius Dei vivi; mercedem recepit vera confessio: Beatus es Simon

Bar Jona. Volens ergo Christus non sola laude, sed etiam mirabili promissione Petrum remunerare, subjungit: Et ego dico tibi, ubi recte Hieronymus : Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus, etc., et ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed dico tibi, quia meum dixisse, fecisse est. Illa ergo particula tibi, eamdem personam Simonis designat; ad illam ergo verba Christi diriguntur; illi ergo fit promissio. Maxim., Homil. 1, in Natali Petri et Pauli, et Prosp., lib. 2 de Vocat. gent., c. 28.

5. In verbis autem Christi considero, quædam esse tantum affirmativa per modum indicativi Tu es Petrus, alia prædictionem et promissionem continentia, scilicet Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo, etc. Prima ergo affirmatio eo etiam tendere potuit, ut magis exprimeretur persona, de qua futura erat prædictio, et cui fiebat promissio. Commemorare ergo voluit Christus hunc Simonem esse illum, cui multo antea dixerat: Tu es Simon filius Jona, tu vocaberis Cephus, quod interpretatur Petrus. Simulque (ut existimo) indicare voluit Christus, quam ob causam nomen Petri Simoni imposuerit, nimirum, propter firmissimam et immobilem fidem quam recepturus erat, cujus primam et insignem confessionem tune effecit, et ideo audire meruit: Tu es Petrus. Unde recte Ambrosius, serm. 6 de Variis actionibus: Cum vocaretur (inquit) Simon, per hanc devotionem vocatus est Petrus. Imo addit, quia Christus est petra, cum fideli Simone nomen suum communicasse. Quod etiam attigit Chrysostomus, Hom. 10 in Marcum. Optime vero Cyrillus, lib. 2 in Joan., c. 12, adnotat, prævidisse Christum futuram Petri fidem, et ideo illi dixisse: Vocaberis Cephas, id est, Petrus, vocabulo ipso commode significans, quod in eo tanquam petra, lapideque firmissimo suam esset ædificaturus Ecclesia. Denique addit Chrysostomus, Hom. in Psalm. 50, in prima ejus parte, paulo post principium, propterea Petrum a Christo appellatum, quia saxea fide præditus erat. Ubi etiam bis illum appellat basim fidei; et Hom. 3, de Poenit. Cum Petrum dico, Petram nomino indebilem, crepidinem immobilem, etc., significans Christum vocasse Simonem Petrum propter immobilitatem, non quam in se, aut ex se haberet, sed quam in fide accepturus erat, et ideo alibi, fidei petram firmam et solidam, illum appellat. Quæ omnia cleganter complexus est Leo Papa, sermone de

Transfigur., c. 1, dicens de Petro: Tantumque in hac fidei sublimitate complacuit, ut beatitudinis felicitate donalus, sacram inviolabilis petræ acciperet firmitatem, super quam fundata Ecclesia portis inferi et mortis legibus prævaleret.

6. Unde ulterius clare intelligitur quid designaverit Christus, cum dixit: Et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Nam sine dubio eumdem Fetrum designavit, ut frequentius antiqui et gravissimi Patres intellexerunt, et ex contextu aperte constat. Ideo enim Christus prius illi dixit: Tu es Petrus, ut ad eumdem statim diceret, super ipsum se ædificaturum Ecclesiam, et ad hoc munus illum per suam gratiam petram effecisse. Deinde ostensum est illa verba, cum sequentibus, continere promissionem remunerativam; ergo eidem fit qui propter bonam confessionem beatificatus est, et nomen Petri meruit; ergo idem per vocem, hanc petram, designatur. Quod fiet evidentius si consideretur, Christum non esse usum voce Petri, vel petre, tanquam diversi generis. Unde si Christi verba hoc modo Evangelista retulisset: Tu es petra, super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, nemo dubitaret quin illæ particulæ, Tu et hanc, eamdem petram, atque adeo eamdem personam designarent; at Christus ita locutus est, et Matthæus etiam hebraice vel syriace ita scripsit, nam in illis linguis vox feminina et masculina Petri aut Petræ non distinguuntur, et ita utroque loco habet petra syriaca versio; græcus autem et latinus interpres personæ Petri, quia vir erat, masculinum nomen accommodarunt, fundamentum autem ædificii feminino nomine petram appellarunt, quia in his linguis ita solet cum proprietate vocari.

7. Præterea per illud signum hoc vel hanc, designari solet res singularis præsens; ibi autem non erat alia res nomine petræ significata, et cui jam nomen petræ tanquam proprium, et sine metaphora, esset impositum, nisi persona Petri; ergo illum sine dubio designavit Christus, dicens: Super hanc petram. Nam, ut omnis occasio errandi, imo et dubitandi tolleretur, præmisit: Tu es Petrus, quasi præe oculis ponens eum, quem designare volebat. Præterea, cum Christus proxime subjunxit: Et tibi dabo claves regni cælorum, quis dubitet, per pronomen tibi, Petrum designasse, et ad illum esse locutum, cum ad illum a principio sermonem suum direxerit, et eodem tenore semper cum eodem fuerit

locutus? ergo etiam cum dixit: Et super hanc petram, de eadem persona locutus est. Denique quia non est credibile, in tam claro et continuo contextu Christum nunc ad Petrum loqui, deinde rem aliam per pronomen hanc, designare, et statim ad Petrum redire. Sic enim incerta et ambigua esset tota sententia et promissio, et supervacanea fuisset diligentia tot modis et circumstantiis determinandi personam, cui promissio fiebat.

8. Eadem veritas ex Summis Pontificibus confirmatur. — Atque ita intellexerunt hunc locum quoad hanc partem de persona, cui fit promissio, imprimis omnes Pontifices Romani, qui hoc punctum attigerunt, præsertim Clemens, ep. 1 ad Jacobum, et Anacletus, ep. 2 et 3; Leo supra, et scr. 2 et 3, in die Assumptionis suæ, et epist. 89, cujus alia verba in sequentibus referemus; et multa ex Gregorio adduximus, libro primo, cap. 6, et plura congerit Gratianus in suo decreto, dist. 12, 21 et 22, et in sequentibus plura referemus, in quibus Pontifices suum primatum non in humano, sed in divino jure fundant, ob successionem Petri, ad quem Dominus promittendo in hoc testimonio locutus est.

9. Idem ex Patribus ostenditur.-Et eodem modo hæc verba intellexerunt alii Sancti Episcopi, et antiquissimi Doctores Ecclesiæ: Cyprianus, epist. 55 ad Cornelium, dicens, in Petro fundatam esse Ecclesiam ; et eodem modo loquitur epist. 69, 71 et 73, et aliis locis, quæ supra lib. 1, cap. 5 et 6, adnotavimus. Item Hilarius, canon. 16 in Matth., ubi post verba supra citata : Dignum plane confessio Petri præmium consecuta est, subjungit: O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiæ fundamentum, etc. Idem habet libr. 6 de Trinit., et Psalm. 131; Ambros., lib. 4 de Fide, cap. 3: Habes (inquit) in Evangelio quod Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; eidem autem supra dicenti: Tu es Christus filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., et subjungit verba valde notanda : Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat? quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiæ indicavit. Idem optime Psal. 40, circa finem Ipse (inquit) est Petrus, cui dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc.; et addit: Ubi Petrus, ibi Ecclesia. Idem late sermone 9 supra citato, et serm. in Cathedram S. Petri, et sermone 11 de Sanctis. Late etiam Augustinus, sermone 29 de Sanctis, qui est quintus S. Petri et Pauli: Solus

inter Apostolos meruit audire: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Dignus certe qui ædificandis in domo Dei populis lapis esset ad fundamentum, columna ad sustentaculum, claris ad regnum; et multa similia habet in serm. 16, qui est de Cathedra Petri. et ser. 49 de Verb. Dom., c. 3; et lib. 2 de Baptism., c. 1, refereus hæc verba Cypriani: Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem ædificavit Ecclesiam suam, adjungit: Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, Apostolum Petrum, in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeminet, a posteriori Apostolo Paulo esse correctum, etc.

10. Optime etiam Pacianus, epist. 3 ad Sympronianum, circa medium: Ipso (inquit) referente Mattheo ad Petrum locutus est Dominus, ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno; et statim refert verba: Super hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam. Supra etiam retuli Cyrillum Alexandrinum, et Chrysostomum, quibus addi potest Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 48, dicens: Ordinarit Salcator nostram sanctam Ecclesiam Christianam, de qua dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Et Nazianz., orat. 26: Vide (inquit) quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic petra vocetur, atque Ecclesiæ fundamenta in fidem suam accipiat. Item Basilius, in c. 2 Isai., cum dixisset Ecclesiam fuisse ædificatam in Prophetis et Apostolis, subdit: Quorum unus erat Petrus, super quam petram pollicitus fuerat suam se ædificaturum Ecclesiam; et lib. 2 contra Eunomium, circa principium, de Petro ait: Qui quoniam fide præstabat, Ecclesiæ commissam sibi ædificationem suscepit; et Hom. 29, quæ est de Pœnitentia: Petrus tertio abnegavit, et collocatus est in fundamento. Et infra: Petrus dixerat jam antea, et beatus pronuntiatus fuerat; dixerat: Tu es filius Dei excelsi, et vicissim audierat se esse petram, ita laudatus a Domino; licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus; ut Petrus petra erat. Nam Christus vere est immobilis petra, Petrus vero propter petram. Axiomata namque sua Jesus largitur aliis; largitur autem ea non evacuatus, sed nihilominus habens. Lux est. Vos estis lux mundi, inquit; sacerdos est, et facit sacerdotes. Oris est, et dicit: Ecce ego mittos vos si ut ores in medio luporum. Petra est, et petram facit. Qua

sua sunt, largitur servis suis. Similiter Epiph., in Anchorato, non longe a principio, de Petro loquens sub nomine principis Apostolorum, subjungit: Ipse autem Dominus constituit eum primum Apostolorum, petram firmam, super quam Ecclesia Dei ædificata est, etc.

11. His Patribus accedunt alii exponentes Matthæum, Theophylact. et Euthymius, sequentes Chrysostomum, sed præcipue Hieronymus, dicens: Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitum est nomen, ac secundum metaphoram petræ recte dicitur ei : Edificabo Ecclesiam meam super te. Non potuit sane litteralis sensus verius aut clarius explicari. Unde aliis locis sæpe dicit, Ecclesiam Christi super Petrum fuisse fundatam, dialog. 1 contra Pelagian., aliquantulum a princ., et ep. 54 et 57; et lib. 1 contra Jovinian., prius Petrum petram Christi appellat, postea vero tacitæ occurrens objectioni, et rationem declarans, inquit: Super Petrum fundatur Ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti claves cælorum accipiant, et ex æquo super eas Ecclesiæ fortitudo solidetur; tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. Ubi est attente considerandum, inter Apostolos et æqualitatem quamdam et caput nihilominus. constituere. Æqualitas enim est in apostolatu, in certitudine doctrinæ, super quam fortitudo Ecclesiæ solidatur, et in universali clavium potestate; caput autem unum, quod propter tollenda schismata positum est, auctoritatem et jurisdictionem Petri in alios etiam Apostolos indicat, et perpetuitatem potestatis, sine qua concordia, schismatibus contraria, perpetua in Ecclesia esse non posset.

12. Similemque sententiam habet Leo Papa, ep. 89, c. 1, dicens: Hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in Beatiss:mo Petro, Apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quoda capite dona sua velut in corpus omne diffuaderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate vecedere. Hunc enim, in consortio individuæ unitalis assumptum, id quod ipse erat, coluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hand petram ædificabo Ecclesiam meam, ut aterni templi ædificatio, mirabili munere gratiæ Dei, in Petri soliditate consisteret. Denique apud alios Patres frequens est, ut Petrum hac atione vocent Ecclesia Catholicæ fundamen

tum, petram Ecclesiæ, Pontificem Ecclesiæ primum, ut videri potest in Isidoro, lib. 2 de Offic. eccles., c. 5, et lib. de Vit. et mor. Sanctor., c. 69, et aliis locis, quæ lib. 1, c. 6, indicavimus. Et Petr. Chrysolog., sermone 107; Laurent. Justinian., lib. de Obed., c. 12; Tertull. supe, antequam in hæresim incidisset, eisdem modis de Petro locutus est, ut in lib. de Præscrip., c. 22, et lib. de Monogamia, c. 8. A qua sententia etiam factus hæreticus non discessit, quamvis illam aliquo modo corruperit, lib. de Pudicitia, c. 25, ut c. 17 commodius animadvertemus.

13. Petrus, Mat. 16, in Ecclesiæ fundamentum designatus fuit. - Probatur ex Patribus. Nemo igitur dubitare potest quin Petro facta sit illa promissio; superest jam explicandum quid illi promiserit. Duplex enim in verbis videtur esse promissio: una de fundamento Ecclesiæ, alia de potestate ligandi et solvendi : existimo tamen esse eamdem, prius per metaphoram, et postea per verba magis propria explicatam. Cum ergo Christus dixit fundaturum Ecclesiam super Petrum, promisit Petro, effecturum ipsum Ecclesiæ fundamentum adeo firmum et immobile, ut et totam Ecclesiæ molem sustinere posset, et cum tanta firmitate, ut cadere nunquam aut ruere posset. Hinc Ambrosius, in dicto lib. 4 de Fide, c. 3, dicens in verbis supra allegatis, cui propria auctoritate regnum dabat, significat Christum ibi promisisse Petro regnum Ecclesiæ; et quia hoc regnum et fide constituitur, et perpetuum esse debet, ideo addit Ambrosius, potuisse etiam Christum firmare fidem Petri, et illum firmamentum Ecclesiæ constituere, indicans hoc totum in illis verbis fuisse Petro promissum. Quod etiam declaravit serm. 2, ex variis, qui est de Cathedra Petri, dicens, Petro esse promissum, ut tanquam saxum immobile totius orbis christiani compagem molemque contineat. Et similia fere habet Augustinus, dicto serm. 16 de Sanctis. Hieronymus vero, dicto lib. 1 contra Jovinianum, sentit ibi esse promissum Petro, futurum fuisse caput Apostolorum; Cyprianus autem cum Augustino, dicto lib. 2 de Baptism., c. 1, primatum Ecclesiæ sentiunt ibi esse Petro promissum. Chrysostomus etiam, Homil. 55 in Matthæ., dicit promissum esse Petro, fore Ecclesiæ Pastorem. Hæcque omnia in idem recidunt.

[ocr errors][merged small][merged small]

ram significata est, quæ non potest in alio consistere, nisi quia danda erat Petro singularis potestas ad instruendam et regendam Ecclesiam in fide et moribus, a qua tam ædificatio quam conservatio Ecclesiæ perpetuo penderet. Ut si navis dicatur fundata in aliqua. persona, statim per metaphoram intelligitur pendere ab illa tanquam a gubernatore et nauclero, et sic etiam regnum dicitur in rege fundari, et e converso rex dicitur fundamentum regni. Quocirca licet metaphora fundamenti vel petræ alios etiam possit habere usus et significationes, tamen accommodata ad hunc locum et has circumstantias, nulla præter hanc potest esse accommodata, et ideo Patres et Ecclesia ita illam intellexerunt.

15. Christus per claves supremam spiritualem potestatem Petro contulit. Ut vero rem apertius explicaret Christus, addidit aliam metaphoram, et explicationem ejus, dicens: Tibi dabo claves regni cælorum; solet enim nomine clavis potestas regia seu regendi significari, ut patet Isai. 22: Dabo clavem domus David super humerum ejus, id est, principatum, vel potestatem, de qua paulo antea dixerat: Potestatem tuam dabo in manu ejus. Christus ergo promittens claves regni cœlorum Petro, nihil aliud promisit, quam potestatem regendi Ecclesiam, quæ in terra est regnum spirituale tendens ad regnum cœlorum consequendum, et ideo per potestatem quamdam cœlestem gubernanda est. Quam potestatem per verba satis propria statim explicavit Christus, dicens: Et quodcumque ligaveris super terram, etc.; his enim verbis expresse promisit Petro singularem potestatem ligandi atque solvendi, quæ potestas non est alia, nisi potestas leges ferendi, quæ homines ligent, seu obligent, vel etiam puniendi, aut censuras ferendi, aut similia onera imponendi, vel auferendi, ut patet, tum ex communi usu talium verborum, tum ex similibus verbis Matth. 18: Quæcumque ligaveritis, etc., et ex aliis Joan. 20: Quorum remiseritis peccata, etc. Ergo claves illæ non aliud per metaphoram significant, nisi potestatem spiritualem ad regendam Christi Ecclesiam in ordine ad regnum cœlorum consequendum. Ex hoc ergo loco manifeste probatur primatus Petri, quamvis hæretici variis objectionibus et evasionibus illum obscurare nitantur, quibus in sequenti capite respondebimus, ne veritatis positæ confirmationem intermittamus.

17

« PredošláPokračovať »