Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

16. Confirmatur eadem assertio ex Joan. 21. -Rejicitur quædam hæreticorum expositio. Omnia igitur, quæ de prædicta Christi promissione diximus, ex aliis Christi verbis, Joan. 21, maxime confirmantur, et ex utroque loco simul sumpto, et inter se collato evidentissima fit veritatis testificatio. Nam quod Christus promiserat, ad Patrem ascensurus, implevit, dicens Petro semel et iterum Pasce agnos meos; et tertio: Pasce oces meas, per quæ verba curam et gubernationem totius Ecclesiæ illi commisit, et Vicarium suum illum constituit, et tunc plane claves regni cœlorum et potestatem ligandi atque solvendi, proprio et peculiari modo illi tribuit, sicque super humeros ejus tanquam super firmum fundamentum et saxum immobile Ecclesiæ ædificium imposuit. Quæ omnia facile persuaderi possunt, si totum Christi factum ejusque verba pura intentione et mente considerentur. Prius enim quam Christus Petrum Pontificem Summum crearet, ter illum interrogavit: Simon Joannis, diligis me plus his? et Diligis me? seu amas me? per quod imprimis significare voluit aliquid magnum et excellens, et sibi maxime charum voluisse Petro commendare, suam nimirum Ecclesiam, quam ipse maxime diligebat, pro qua seipsum tradidit, et Patrem ac matrem reliquit, ut ostendit Paulus ad Ephes. 5. Deinde manifestato amore Petri erga ipsum, dixit illi Christus: Pasce oves meas. Per quæ verba contendunt hæretici nullam potestatem esse datam Petro, sed solum præceptum prædicandi verbum Dei, quod est animarum cibus. Sed est vana et ridicula expositio, nam de missione ad prædicandum jam Christus dixerat, Joan. 20: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; et dicturus erat postea in discessu suo: Euntes docete omnes gentes; quid ergo necesse erat pro solo munere prædicationis tam singulariter cum Petro agere, tantumque pondus verborum et interrogationum præmit

[blocks in formation]

Bonus autem pastor, ut ipsemet Christus dixit, Joan. 10, intrat per ostium, et proprias oves rocat nominatim, et educit eas, et ante eas vadit, et eum ores sequuntur, quia sciunt cocem ejus. Et infra: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, et ut ibidem significat, non se gerit sicut mercenarius, qui cum non sit pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; ergo ex Christi sententia, ad munus pastoris intrantis per ostium, id est, per ipsummet Christum, ut ipse explicuit, seu (quod idem est ) ab ipso super gregem suum constituti, pertinent non solum cibum ministrare, sed etiam custodire, et regere, et omnia alia quæ pastoralis cura requirit; non ergo solam verbi prædicationem, sed totam hanc curam gregis sui Christus Petro commendavit. Et sine dubio hæc est maxime usitata significatio illius verbi in ea metaphora usurpati, non solum in communi loquendi modo, sed etiam in Scriptura sacra, ut patet ex illo 1 Petr. 5: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, ubi pascere sine dubio non significat tantum prædicare, nam per solam concionem non solet fieri coactio; sed significat regimen seu gubernationem, quæ interdum nimis violenta esse solet, et ideo subjungit: Non dominantes in cl ris. Similiter, verbum providentes, manifeste ostendit, Petrum esse locutum de providentia et sollicitudine pastoris in regendis et custodiendis ovibus, et non de sola verbi prædidatione. Sic etiam 2 Reg. 5: Tu pasce populum meum Israel, in cujus explicationem additur : Tu eris dux super Israel; et c. 7: Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui præcepi ut pasceret populum meum Israel, quod statim declaratur illa verba: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum Israel. Et de Christo dicitur Isai. 40: Sicut pastor gregem suum pascet; et infinita similia sunt in Prophetis; ergo hoc ipsum significavit Christus Petro, cum illi oves suas pascendas commi

[merged small][ocr errors]

per

18. Potestas Petri ad totam Ecclesiam extenditur. Ac denique cum oves indefinite posuit, omnes absque dubio sine discrimine comprehendit, quia in similibus locutionibus indefinitus sermo æquivalet universali, et quia nulla est major ratio, de his quam de illis ovibus talia verba interpretandi. Imo, quia ibi nominatim distincti sunt agni et oves, Euthymius existimat significatum esse, non so

lum imperfectos, sed etiam perfectos Petri curæ fuisse subjectos. Bernardus autem, lib. 2 de Considerat. ad Eugenium, exponit, non solum communem plebem, sed etiam prælatos et Episcopos usque ad ipsos etiam Apostolos, Petro commendatos et subjectos fuisse. Unde sic ait c. 8: Non modo ovium, sed et Pastorum tu unus omnium Pastor. Unde id probem, quæris. Ex verbo Domini. Cui enim, non dico Episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totæ commissæ sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? illius, vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certi regni? Ores meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed adsignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Et forte præsentes cæteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret, in uno grege et uno pastore, secundum illud: Una est columba mea, furmosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Quibus verbis egregie Bernardus prædictum sensum confirmavit et locupletavit.

19. Tradita expositio verborum Christi ex Patribus confirmatur. Neque nova est aut recens hæc interpretatio, eodem enim modo veteres Patres dicta Christi verba intellexerunt. Nam Leo Papa, sermone 3 Assumptionis suæ, in eamdem sententiam dixit: De toto mundo unum Petrus eligitur, qui et universarum gentium cocationi, et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiæ Patribus præponatur, quamvis in populo Dei, multi Sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus; Chrysostomus, homil. 87 in Joann. Quid tandem, ait, aliis omissis, de his duntaxat Petrum affatur? os erat Apostolorum et princeps, et certex ipsius cœtus, propterea et Paulus eum præter alios visurus ascendit, simul ut ei ostenderet jam sibi fiduciam habendam; tanquam enim negationis oblivisceretur, fratrum curam ei committit. Et infra: Ter autem interrogat, et sæpe idem præcipit, ut demonstret quanti ecium suarum curam faciat, et quod hoc maximum sit amoris argumentum. Cyrillus item, lib. 11, Joan. c. 64: In singulis, inquit, confessionibus, variatis parumper verbis, audivit, rationalium ovium curam sibi esse habendam. Et similiter Augustinus, tract. 123: Nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas oves pasci. Quid autem sit pascere oves Christi, paucis verbis in fine ejusdem tractatus declarat,

dicens, debere eos usque ad sanguinem pro verilate certare, quibus oves ipsas pascendas regendasque committit. Et sermon. 62 de Verb. Domini, explicans eadem verba: Pasce oves meas: Pertineat (inquit) ad nos cura, al vos obedientia; ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis, etc., ubi verbo pascendi, verbum obediendi opponit. Intellexit ergo pastoralem curam non consistere tantum in docendo, sed etiam in regendo et præcipiendo, et hanc esse commissam Petro super totam Ecclesiam. Sicut etiam dicit sermone 49 de Verb. Domini: Dicit Dominus Petro, in quo uno format Ecclesiam Petre, amas me? Respondet: Amo. Pasce omnes meas.

[ocr errors]

20. Et item Ambrosius, sermone 48 de Tempore, in feriam 3 hebdomadæ sanctæ, eumdem locum tractans, ait: Qui ante lachrymas prævaricator extitit, post lachrymas pastor assumptus est, et alios regendos accepit, qui prius seipsum non rexit. Et in dict. sermone primo de Sanctis, seu de cathedra Petri: Tanquam bonus Pastor (inquit) tuendum gregem accepit, ut qui sibi infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum. Ubi ad utrumque testimonium alludit, et alterum cum altero conjungit. Et ad Galat. 1, declarat, per verbum pascend, delegatam esse Petro curam Ecclesiarum, dicens de Paulo: Dignum fuit, ut cuperet videre Petrum, qui primus erat inter Apostolos, cui delegaverat Salvator curam Ecclesiarum. Deinde lib. 10 in Lucam, c. 24, in fine: Dominus (inquit) non dubitabat, qui interrogabat non ut disceret, sed ut doceret, quem elevandus in cœlum amoris sui nobis velut vicarium relinquebat, sic enim habet: Simon Joannis, diligis me? Utique tu scis, Domine, quia amo te. Dicit ei Jesus: Pasce agnos meos. Et infra: Jam non agnos ut primo, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere jubetur perfectiores, ut perfectior gubernaret. Et lib. 5 de Fide, in Prooemio, late eumdem locum in eodem sensu explicat, dicens, Petrum esse servum illum prudentem et fidelem, quem constituit Dominus super familiam suam, Idem fere habet lib. de Dignitate Sacerdotali, c. 2. Utrumque vero testimonium optime connectit Cyprian., lib. de Unit. eccles., circa principium, dicens: Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, etc. Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas. Super illum unum ædificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas, et quamvis Apostolis omnibus post

resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: Sicut misit me Pater, etc., et: Quorum remiseritis peccata, etc.; tamen ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit, et unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Et infra: Pri matus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur. Et infra: Qui cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit?

21. Ex epithetis Petri eadem veritas ostenditur. Denique veritatem hanc confirmant varia epitheta, quæ solent Patres Petro tribuere ad illud munus explicandum, et potestatem quam a Christo in dictis locis recepit. Sic enim vocatur Caput Apostolorum a Hieronymo, libro primo contra Jovinian., et Optat., libro secundo et septimo Cont. Parmeni.; Cyril. Alex., lib. 12 in Joan., c. 64, caput et principem, et lib. 13 Thesaur., c. 2, apicem Apostolorum vocat. Dicitur etiam constitutus Pastor pastorum, ab Eusebio Emisseno, in sermone de S. Joanne Evangelista, et rationem reddit, quia regit subditos et Prælatos. Omnium igitur pastor est, quia præter agnos et oves in Ecclesia nihil est. Unde Isidorus, de Vita et morte Sanctor., c. 69, Petrum vocat Pastorem humani gregis. Item Origenes, lib. 5, in c. 6 ad Roman., circa finem, ait: Petro cum summa rerum de pascendis ovibus traderetur, et super ipsum velut super terram fundaretur Ecclesia, nullius confessio virtutis alterius ab eo, nisi charitas erigitur. Vocatur item Petrus Christi Vicarius in Concilio Nicæno, c. 39, de quo canone plura dicemus inferius. Et Anselm., Matt. 16, illum vocat principalem Vicarium, quia etiam alii Episcopi omnes, qui potestatem ligandi et solvendi accipiunt, sunt modo suo Vicarii Christi, Petrus autem est principalis. Quem ob eamdem rationem ibi vocat principem Apostolorum, quod est frequens in aliis Patribus. Et sic etiam frequenter dicunt accepisse primatum Ecclesiæ, ut est apud Ambros., 2 ad Cor. 12, et ad Galat. 2; et optime Beda ex dictis verbis: Pasce oves meas, in Homil. de Vigilia Apostolor. Petri et Pauli. Idemque voluit Chrysostomus, Hom. 80 ad populum, dicens, ei per totum terrarum orbem Ecclesiæ præsidentiam traditam esse, seu orlis terrarum curam esse demandatam, ut ait hom. 87 in Joan. ; vel totius Ecclesiæ gubernacula suscepisse, ut ait Damascenus, crat. de Transfigurat., ubi ad Petrum ita de Ecclesia loquitur: Hanc Christus suo ipse cruore compara

vit, tibi autem ut fidissimo famulo in fidem tradidit. Et infra: Qui te cœlestis regni clavicularium instituit. Et infra, dicit voluisse Christum Petrum adesse suæ transfigurationi, ut Antistitem qui totius Ecclesia gubernacula suscepisset. Unde tandem dixit Ephrem, sermone de Transfiguratione, sicut unus Moyses Hebræorum princeps fuit, ita Petrum Ecclesiæ Christianorum fuisse principem constitutum. Et plura videri possunt in Gregorio, Hom. 21 in Evangel., et lib. 3 Epistolar., ep. 3, alias cap. 67, et lib. 1, ep. 24.

22. Ratio institutionis primatus Petri. — Tandem si velimus aliquam rationem hujus divini consilii reddere, oportet institutionem regiminis ab electione personæ separare. Electionis enim nullam possumus propriam reddere causam præter divinum beneplacitum. Nam, licet Deus ea fide et charitate Petrum disposuerit, quæ ad tale ministerium suscipiendum dignum illum redderet, ut ex verbis Matthæi et Joannis supra tractatis manifestum est, nihilominus fides Petri non fuit prima ratio electionis ejus, sed voluntas Dei, nam quia illum elegerat, ideo illum ita vocavit, ut cooperando vocationi Vicarius Christi fieri posset dignissime. Institutionis autem primatus propria ratio fuit, quam Cyprianus, Leo Papa, et alii Patres tetigerunt, unitas Ecclesiæ et optimum regimen ejus, quia si in Ecclesia non fuisset unum caput, ad quod diversa Ecclesiæ membra recurrerent, facile per diversa schismata rumperetur, ut etiam Anselmus supra recte dixit.

[ocr errors]

23. Regimen ecclesiasticum, monarchicum esse debet. Ut autem optimum esset regimen, oportuit caput hoc unum esse monarcham, nam monarchia forma regiminis est omnium optima, ut ex Patribus, Theologis, philosophis et historiis erudite ostendit Cardinalis Bellarminus, lib. 1 de Roman. Pontif., c. 2 et sequentibus. Quod si in aliis communitatibus aut regnis humanis hoc verum est, multo certe magis in regimine totius Ecclesiæ fuit necessarium, quia cum respublica ecclesiastica sit amplissima, et pro universo mundo sit instituta, non posset convenienter per unam potestatem supremam gubernari, nisi talis potestas in uno homine resideret. Nam si esset in congregatione multorum, non esset in mundo talis potestas apta ad regendum, nisi quando tales personæ in unum Concilium essent congregatæ. Quomodo ergo posset difficultatibus occurrentibus subveniri, quando talis congregatio deesset, vel a quo possel

cum efficacia cogi, si nullum esset in Ecclesia caput, ad quod hujusmodi generalis providentia, et cura Ecclesiæ perpetuo pertineret? Profecto hæc ratio convincit primatum Petri fuisse moraliter necessarium, eademque convincit, fuisse illum principatum non pro sola persona Petri, sed perpetuum, ut convincunt etiam illa verba : Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, sicut in libro primo late probatum est, et sequentibus amplius confirmabitur.

CAPUT XI.

OBJECTIONIBUS CONTRA SUPERIORIS CAPITIS DOC

TRINAM SATISFIT.

1. Petri primatum nemo novitatis arguere potest.Petrum non posse dici principem Apostolorum nisi ratione suprema potestatis. -Contra primatum Petri intellectum in sensu a nobis superiori capite declarato, nonnulla in transcursu, et quasi obiter attingit rex Jacobus, quibus satisfacere necesse est. Dicit enim ille, in pag. 60 suæ Præfationis, verum quidem esse Petrum, et ætatis, et temporis, quo a Christo vocatus est, ratione, unum ex primariis Apostolis fuisse, principem ordine illorum duodecim, quos primos Christus elegit, et de tribus illis unum, quos ordinis servandi gratia cæteris præposuit. Et p. 39, doctrinam, quam Catholicam esse ostendimus, nuperam, et notitiam vocare veritus non est. Quod apud me argumentum efficax est, Protestantes, vel Sanctos Patres non legisse, vel regem suum turpiter decepisse. Nam ex dictis, luce clarius constat, doctrinam traditam de primatu Petri cum ipsa Ecclesia ortam esse, et in verbis Christi, eo modo intellectis, quo ab antiquissimis Patribus exposita sunt, esse fundatam; nullus ergo, qui non ex industria fallere et falli velit (quod de Serenissimo rege credendum non est), doctrinam hanc nuperam aut novitiam vocare potest. Locutus est ergo ex deceptione et veritatis ignoratione, non tamen probabili, vel quæ illum a gravi lapsu et culpa excuset, cum possit facile ignorantiam et errorem depellere, si velit. Præterquam quod si Petrum fatetur esse principem duodecim Apostolorum, quid, quæso, est quod addit: Principem ordine, aut ordinis servandi gratia? aut quis est iste ordo, vel in qua excellentia aut dignitate personæ fundatus est? Omnis enim ordo, ut juste ac prudenter inter aliquas personas constituatur, fundamentum aliquod ex

cellentiæ, seu excessus, aut inæqualitatis in eis requirit, quod constituendo ordini proportionatum et accommodatum sit.

2. Si ergo Petrus nullam dignitatem vel potestatem habet majorem, quam cæteri Apostoli, nec jurisdictionem in illos, secundum quem ordinem princeps illorum appellatur? Nam excessus ætatis vel antiquitas vocationis apud Deum parvi momenti sunt, apud quem sicut non est personarum acceptio, ita neque est ætatum differentia; imo in conspectu illius sæpe sunt novissimi primi, et primi novissimi. Præsertim, quia non constat Petrum fuisse seniorem cæteris Apostolis, aut ante omnes vocatum, cum saltem Andreas illum præcesserit, ut de vocatione sumitur ex Joannis 1, et de ætate probabile censet Epiphan., hæres. 51. Neque etiam fundari potest ille ordo in gradibus sanctitatis, nam hoc judicium Deo reservatum est, neque hactenus est nobis revelatum, quis Apostolorum in vera sanctitate apud Deum cæteris major fuerit. Neque item satis est quod Christus familiarius cum illo egisset, et in nonnullis actibus, quibusdam aliis eum prætulisse videatur; nam hac ratione etiam Joannes dici poterit princeps ordine; imo et Jacobus, nam fuit unus ex illis tribus, quos in aliquibus negotiis Christus peculiares socios habere voluit. Præsertim quia sola illa peculiaris favoris aut amoris Christi ostensio non erat sufficiens fundamentum alicujus ordinis inter Apostolos permansuri post Christi discessum. Accedit quod rex semper loquitur de ordine politico in hierarchia ecclesiastica, ad quam præteritus ille favor seu benevolentia parum referebat, neque prudens aliquis Paulum reputabit ordine minorem, quia ex illis tribus non erat, vel quia Christo in mortali corpore viventi familiariter non adhæsit.

3. Denique eo modo quo Petrus inter Apostolos princeps censetur, non ab hominibus, sed a Christo, ac proinde jure divino illum principatum habuit; ergo si fuit princeps ordine, necesse est talem ordinem ab ipso Christo creatum et institutum esse. At non legimus Christum in Ecclesia sua instituisse dignitates aliquas, quæ, propter solum ordinem politicum, specialem honorem, aut sedes primas in sedendo aut loquendo sibi vendicent. sed legimus tantum, 1 ad Cor. 12, Christum posuisse in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, alios Pastores et Doctores, ac denique alias gratias vel ministeria distribuisse; in his autem omnibus

non potest dici Petrus princeps inter Apostolos ratione ordinis. Ut ergo quod verum est asseramus, cogitatio talis ordinis politici in Ecclesia Christi, ut ab ipso institutæ, nupera est et novitia, nam ordo ille inter Petrum et alios Apostolos in superiori potestate ad regendum et gubernandum tam illos, quam universam Ecclesiam in perpetuum fundatus est. Et hoc docuit nos Christus, et legimus in antiquis Patribus; reliquæ vero adinventiones et novitates humanæ sunt.

4. Objectio regis contra probationem primatus Petri ex Scripturis.-Sed imprimis invehitur Rex contra duplicem illam probationem primatus Petri ex locis illis: Tu es Petrus, etc., et Pasce oves meas. Et prius quidem quasi Bellarminum irridens, pag. 22 ait: Nec posterius disputationis meæ caput aliis machinis adoritur, quam illis Christi verbis: Pasce oves meas; et: Tibi dabo claves regni cælorum. Postea vero, pag. 24, sic (ait) novum, et egregium, scilicet, sensum his Christi verbis affinxit: Pasce, etc., quasi hoc significarent, tolle, proscribe, abdica christianos principes atque reges. His quoque quodcumque solveris, etc: Ac denique pag. 128, eo progreditur, ut inverecundam ac impudentem vim appellet, illam, quam sensui illorum duorum locorum Cardinalis attulit, ut ex eis supremam in temporalius Pontificis potestatem supra reges ac principes astrueret. In his autem verbis nulla ratio nullumve testimonium objicitur, sed solum convicia et Protestantium calumniæ, quibus rex fidem adhibet, proferuntur, ideoque possemus facile illa præterire; ne autem aliquem, ob rerum confusionem et veritatis ignorationem, moveant, falsa a veris discernere, et rem totam explicare necessarium est.

-

5. Solutio. Ex Scriptura immediate solum primatum Petri in spiritualibus probant Catholici. Bellarminus ergo, et nos omnes qui in hac causa unum sumus, ex illis locis non probamus proxime et immediate primatum Petri in civilibus seu temporalibus, sed in ecclesiasticis, seu spiritualibus; an vero hæc potestas spiritualis ad temporalia extendatur, alia quæstio est tractanda et decidenda, et auctoritate ecclesiasticæ traditionis, et vi rationis, ex priori fundamento supremæ spiritualis potestatis, prædictis testimoniis comprobato. At rex ita refert Bellarmini probationem, ac si testimoniis illis, Pontificem absolutum temporalem dominum regnorum omnium esse, et suo arbitrio posse illa dare vel auferre, probare voluerit, quod a vera il

lius mente longissime distat. Unde in sua responsione modeste prudenterque interrogat: Uli, quæso, expositionem illam tam incivilem et inverecundam in libello meo ridisti? Non igitur ipse affinxit sensum illum Christi verbis, qui nunquam in libris ejus extat, sed qui te decepit (o rex), eum sensum sine ulla specie verisimilitudinis affinxit. Igitur sensus quem Bellarminus illi testimoniis affinxit, idem est cum illo, quo primatum Petri in spiritualibus probavimus, qui vere quidem egregius est, et non novus, sed communi Patrum antiquorum consensu probatus.

6. Quando possit Pontifex principibus tem poralibus regna adimere.-Ex hoc vero sensu, per illationem et necessariam consecutionem recte potuit Bellarminus eisdem testimoniis convincere Petri abdicandorum regum potestatem, non quidem omnium arbitratu suo, ita ut ad libidinem condonare et adimere regna possit, ut rex pag. 23 loquitur, sed hæreticorum et incorrigibilium, vel ad illorum dignum supplicium, vel ad suarum ovium necessariam defensionem, ac proinde non ex dominio absoluto, vel directa (ut vocant) potestate, sed ex indirecta. Non dicat ergo rex Angliæ, verba, Pasce oves meas, ita a nobis exponi ac significarent, tolle, proscribe, abdica christianos principes, hoc enim nullus Catholicus dixit. Si autem, quod verum est, sincere testatum cupit, dicimus, inter alia multa, quæ in illis verbis, et potestate per ea data continentur, etiam illud esse, tolle, proscribe, abdica hæreticos reges, qui emendari nolunt, et subditis suis, in rebus ad fidem catholicam pertinentibus, perniciosi sunt. Hic autem sensus nullam vim verbis Christi affert, sed necessaria consecutione ex eis elicitur; nec est novus, sed perpetua Ecclesiæ traditione comprobatus, neque ex illo directa potestas Petri in temporalibus, sed tantum indirecta colligitur, quam a suprema spirituali potestate separari non posse ostendemus.

7. Secunda o'jectio.-Pergit autem rex ob jiciendo contra expositionem illorum locorum, quatenus ad probandam singularem Petri spiritualem potestatem afferuntur. Et primo argumentari videtur ab auctoritate Doctorum etiam catholicorum, qui variis modis loca illa sunt interpretati, unde Bellarminum allocutus, pag. 58 ait: Sed neque est inscius quam rationem veteres afferant, cur Sanclo Petro potissimum oves pascere Christus maxdaverit. Deinde ipse approbare videtur expositionem dicentium, utrumque, scilicet: Tibi

« PredošláPokračovať »