Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, ei qui ante non receperat 1 Testamentum, sed populo Judæorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum nocum Evangelii repromillat; ut nequaquam vivant in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus. Paulus autem, super cujus nomine nunc quæstio ventilatur, crebras hujuscemodi ponit sententias ; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam. ‹ Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. › Et ilerum: Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis. › Et infra : ‹ Si spiritu ducimini, jam non estis sub Lege › (Gal. v, 2, 4, 18). Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere majores, sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum sanctum non habere. Qualia sint autem præcepta legalia, Deo docente discamus. Ego, inquit, dedi eis præcepta non bona, et justificationes in quibus non vivant in eis › (Ezech. xx, 25). Hæc dicimus, non quod Legem juxta Manichæum et Marcionem destruamus, quam et sanctam el spiritualem juxta Apostolum novimus; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum2 ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimerel, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. iv, 4); et nequaquam sub pædagogo, sed sub adulto et Domino harede vivamus.

15. Sequitur in epistola tua : Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. › Iterum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Judæorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarvm actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum macet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus carel intelligentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas el replicas: Hoc ergo Judæorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Judæorum, quod Paulus dimiserat ? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3); deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiæ, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quæ tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabai martires fierent : postremo illud, quod prædicatores gratiæ Christianos Judæi, tanquam hostes Legis, perse

1 Mss. undecima : Cum quo ante non f cerat Testamentum. Edd., nutum ex muliere. At Mss. decem, factum ex muliere sic alibi passim Hieronymus juxta græcum textum.

querentur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et ul stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceres (Philipp. în, 8). ›

1

16. Didicimus per te, quæ apostolus Paulus mala reliquerit 1 Judæorum; rursum te docente discamus quæ bona corum tenuerit. ‹ Observationes, › inquies, ‹ Legis, quas more patrio celebrant, sicut ab ipso Paulo celebratæ sunt, sine ulla salutis necessitate. › Id quid velis dicere,

sine ulla salutis necessitate, non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quæ observata martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi salutem afferrent. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indisserens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta projicere, sputis rheumata jacere : hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam. Obscrvare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens; sed aut malum est, aut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum; el malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Judaico populo crediderunt. In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Ilebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Judæis, observandam Legem esse decernens. Et qui periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris : « Sine ulla salutis necessitate, sicut Judæi celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus. ›

17. Petrus igitur simulavit Legis custodiam; iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua : ‹ Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Judæum, ut il-los lucrifaceret, cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege jactus est, ut eos quoque lucrifaceret (1 Cor. 1x, 2); nisi quia et illud fecit, ut natura Judæus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu. Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Judæorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Judæorum dissimularet '; sed tota libertate Judæum se esse diceret. Novam clementiam Apostoli ! dum Judæos Christianos vult facere, ipse Judæus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ul ipse dicis, subvenire miseris, nisi se mixerum ipse sentiret. Vere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitæ, apostolum Christi fecere Judæum. Nec multum intercst inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum el Paulum, timore fidelium Judæorum, Legis exercuisse, imo simu

Sic leg. cum Mss. quindecim, [reliquerat.]

* Vaticani duo Mss., ut quod non erat metu sudæorum simularet.

iasse mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clemen.er, ‹ non mentientis astu, sed compatientis affectu : › aummodo iliud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. Illud autem argumentum, quo adversus nos uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Judæis Judæus fuctus est, magis pro nobis facit: sicut enim non fuit vere Judæus, sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec være Judæus erat. In eo autem imitator Gentilium est, quia præputium recipit in fide Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Judæi; non cultu, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Jesu nec circumcisio est aliquid, nec præputium, sed observatio mandatorum Dei (Gal. v, 6, el vi, 15).

18. Quæso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculæ meæ ; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem : ‹ Ego sum via, veritas et vita › (Joan. xiv, 6). Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, ætatis ultimæ, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta seclantem, parvipendunt; et quæras tibi, quos doceas sive reprehendas. Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuæ sonus pervenit. Et si forsitan lilleras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendæ sunt, deferantur.

CAPUT V.-19. Quod autem in aliis quæris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas prænotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim; pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quæsisti. Illa enim interpretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulæ, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebræo: ubi autem asterisci, id est stella prælucentes, cx Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi græca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes. El miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos 1 per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; præsertim cum ea quæ addita sunt, ex hominis Judæi atque blasphemi, post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta interpretum? Non legas ea quæ sub asteriscis sunt; imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.

CAPUT VI.-20. Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: ‹ Aut

1 Lov., correctos. Verius plerique Cdd. Edd. et Viss., corruptos.

Lov, veterum. At ¡lures Cdd., verus.

obscura fuerunt quæ interpretati sunt Septuaginta,aut manifesta. Si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est : si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est: › tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino præcesserunt, et qui Scripturas sanclas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est le voluisse dissererc quod illos latere non potuit, maxime in explanatione Psalmorum quos apud Græcos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Cæsariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos psalmos opuscula; sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis et Eusebius Vercellensis episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt : quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris? Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse, credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua; el hac lege, post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit, alius de eo scribendi non habebit licentiam. Quin potius humanitatis tuæ est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et cæteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quæ linguæ meæ hominibus emendata de græco in latinum transtuli, quam ea testimonia quæ a Judæis prætermissa sunt vel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri quid hebræa veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavilate, et nostra musta contemnal, quæ in explanatione priorum edita sunt, ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretalionis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes præsatiunculæ divinorum voluminum, quas editioni nostræ præposuimus, explicant; ad illusque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguæ græcæ habentes scientiam, de meo possint opere judicare: eamdem integritatem debueras etiam in Veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus, sed ut apud Hebræos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Hebræos interroga. 21. Sed forte dices: Quid si Hebræi aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Judæorum in mea interpretatione relicebit, nullusque invenire poterit, qui hebrææ linguæ habeat notionem; aut omncs imitabuntur illos Judæos, quos dicis in Africæ repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam? Hujuscemodi enim in epistola tua (a) texis fabulam : « Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui præest, interpretationem tuam, movit quiddam longe (a) Ep. 71, n. 5.

aliter a te positum apud Jonam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriæque inveteratum, et tot ætatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Græcis arguentibus, et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus, (Oëa quippe civitas erat), Judæorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebræis codicibus responderunt, quod et græci et latini nabebant atque dicebant. Quid plura ? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. › CAPUT VII. 22. Dicis me in Jona propheta male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam, episcopum pene sacerdotium perdidisse. Et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meæ; ne quidquid dixeris, me respondente solvatur : nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione (a), me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in commentario Jonæ prophetæ plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi Septuaginta interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est xɩsod», in hebræo volumine ciceion scriptum habetur, quam vulgo Syri cicciam vocant. Est autem genus virgulti lata habens folia, in modum pampini: cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam, absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitæ et hederæ indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si ciceion transferre voluissem, nullus intelligeret; si cucurbitam, id dicerem quod in hebraico non habetur : hederam posui, ut cæteris interpretibus consentirem. Sin autem Judæi vestri, ut ipse asseris, malitia, vel imperitia hoc dixerunt esse in voluminibus Hebræorum, quod in græcis et latinis codicibus continetur; manifestum est eos aut hebræas ignorare litteras, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Pelo in fine epistolæ, ut quiescentem senem, olimque veteranum, militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui juvenis es, el in pontificali culmine constitutus, doceto populos; et novis Africa frugibus Romana tecta locupleta. Mihi sufficit, cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasteri

susurrare.

EPISTOLA LXXVI * (6).

Sub persona Ecclesiæ catholicæ cohortatur omnes Donalistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem.

[ocr errors]

1. Vobis, Donatistæ, catholica Ecclesia dicit: Filii

Emendata est subsidio a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. s. sb. vc. duorum r. duorum t. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Censorem illum ex nomine indicat et lepide suggillat Hieronymus in Jon. cap. 4, 6, his verbis: «In hoc loco quidam Canthelius de antiquíssimo genere Corneliorum, sive, ut ipse jactat, de stirpe Asinii rollionis, dudum Romæ dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro cucurbita hederam transtulerim : timuit videlicet me ei pro cucurbitis «hederæ nascerentur, unde occulte et tenebrose biberet non haberct. »

(b) Alias 171: quæ autem 76 erat, nunc 60. Scripta exeunte an. 403, aut paulo post.

hominum, usquequo graves corde? Utquid diligitis vanjtatem et quæritis mendacium? (Psal. iv, 3.) Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis? Attenditis falsa quæ vobis dicuntur ab hominibus, aut mentientibus, aut errantibus, de traditione Codicum divinorum, ut in hæretica separatione noriamini ; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis. Quare aperitis sines ad sermonem hominum dicentium quod nunquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, el possessionem tuam terminos terræ? (Psal. n, 7.) Abrahæ dicta sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno; Et semini tuo, quod est Christus (Gal. ш, 16) In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes ( Gen. XXII, 18). Erigite oculos cordis, et considerate totu:n orbem terrarum, quomodo in semine Abrahæ benedicuntur omnes gentes. Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; jam vos videtis, et adhuc invidetis. Passio Domini pretium est orbis terrarum ; ille totum orbem redemit : et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnun vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. Audite in Psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas el pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. xxi, 18, 19). Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores ejus diviserunt, tenere cum toto orbe non vultis ? In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium, quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ib., 28, 29). Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est, el vocavit terram a solis ortu usque ad occasum ; ex Sion specics decoris ejus (Psal. XLIX, 1,2). Si hoc non vultis intelligere, audite Evangelium, jam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quæ de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Quod in Psalmo dixit, vocavit ter ram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris ejus; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Jerusalem.

2. Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia vos estis sola zizania. Nam si frumenta essetis, permixta zizania tolerarctis, et a segele Christi non vos divideretis. De zizaniis quidem dictum est, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: sed et de tritico dictum est, Qui persevera, verit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 12, 13). Quare creditis crevisse zizania et mundum reple

visse, triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. Ipse dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; non dixit, Crescant zizania, decrescant frumenta. Ipse dixit, Ager est hic mundus; non dixit, Ager est Africa. Ipse dixit, Messis est finis sæculi; non dixit, messis est tempus Donati. Ipse dixit, Messores Angeli sunt (Matth. xm, 30, 38, 39); non dixit, Messores principes Circumcellionum sunt. Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius, ante tempus vos a tritico separastis. Majores enim vestri in quorum sacrilega præcisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus (a) Codices sanctos et instrumenta Ecclesiæ persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsi inter se jam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini judicarent, miserunt; datis judicibus quos postulaverant et Romæ judicantibus non obtemperaverunt, episcopes apud Imperatorem tanquam male judicaverint arguerunt. Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. Hæc vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus.

3. le communicat malis, qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem, vel paleam usque ad ultimam ventilationem. Si malos odistis, vos ipsi mutamini ab scelere schismatis. Si malorum permixtionem timeretis, Optatum (b) inter vos in apertissima iniquitate viventem per tot annos non teneretis. Quem cum modo martyrem dicitis, superest ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. Postremo quid vos offendit orbis christianus, a quo vos nefario furore præcidistis? et quid vos promeruerunt Maximianistæ, quos a vobis damnatos et per judicia publica de basilicis proturba10s, in suo rursus honore recepistis? Quid vos offendit pax Christi, contra quam vos dividitis ab eis quos infamatis? et quid vos promeruit pax Donati, pro qua suscipitis quos damnatis? Felicianus Mustitanus modo vobiscum est. Legimus eum prius in vestro concilio damnatum, et a vobis postea in judicio proconsulis accusatum, et in Mustitana civitate Gestis municipalibus oppugnatum.

4 Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Jeremiæ librum incendit, morte bellica vindicavit (Jer. xxxvi, 23, 30), quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cujus auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit (Num.

Edd., pars. At octodecim Mss., tempus.
Sic Mss. undecim. Edd. vero habent, publica.
(a) Confectis apud Munatium Felicem.

(b) Optatus Thamuga densis propter Gildonem in carcere exstinctus est, ex lib. 2-cont. litt. Petil., c. 92, n. 209. SANCT. AUGUST. II.

XVI, 31-33)! Quomodo ergo crimen traditionis nobis objicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis? Si propterea justi estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, justiores vobis sunt ipsi Maximianistæ, quos per judices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis. Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus? Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?

EPISTOLA LXXVII * (a).

Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut ejus nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei judicium transmiserit.

Dominis dilectissimis meritoque honorandis fratribus FELICI et HILARINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Non miror satanam fidelium animos perturban tem cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in ejus charitate usque in finem perseverantibus polliceri præmia æterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura prædixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundabit iniquilas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subjecit, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia corum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem justo et occulto judicio facit? Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scripturam Dei, quæ nobis hæc omnia futura prænuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere præmonuit, contra ho minum maledica vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.

2. Breviter itaque dico Charitati vestræ, Bonifacium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo juberem de numero presbytero rum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini (Id. vii, 2)? Cum enim causa quæ inter 1 Mss. quinque, Hilario. Alii quinque, Hilariano. Sic Mss. [qui].

[ocr errors][merged small][merged small]

ilium et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei prævenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide judicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis sæcularibus, quando ad majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente judicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.

EPISTOLA LXXVIII * (a).

Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigere:ur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus : verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permutil interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, ve de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit.

Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et universæ plebi Ecclesia Hipponensis, cui servio in dilectione Christi, AUGUSTINUS, in Domino' salutem.

1. Utinam Scripturæ Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos qui non solum bona, quæ sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante prædixit, ante conscribenda curavit, ut bona post sæculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala similiter prænuntiata ante sæculi finem præcedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit : Quæcumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. xv, 4). Quid autem opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. xi, 45), quod post sæculi finem futurum est; verum etiam exclamaret, Væ mundo ab scandalis (Id. xvш, 7): nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis æternæ, nisi temporalibus malis exerciti 1 Mss. cb. et t., in Domino æternam salutem. *Hanc contulimus cum a. a. bg. bl. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. j. n. r. s. t. duobus sb. duobus vc. quatuor v. et cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) lias 157: quæ autem 78 erat, nunc 197. Scripta forte n. 404, circ. 26 ju

non defecerimus? Quid opus fuit ut dicerct, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nist ut illi de quibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. xxiv, 12, 13), cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quæ futura prædicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quæ non habet finem. 2. Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis : qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione judicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam maia, apud quosdam dubia, etiamsi

non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester', quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repræsentet : si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluit alterius existimationem lædere, cum ejus pudicitiam con'aminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur.

3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mibi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa e' manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commnendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere cœpit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suæ vitæ dubitatione scandalum fieri, paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscien tiam, usque ad Ecclesiæ perturbationers inaniter pro

1 Lov., noster. Alii Cdd., vester. Edd., clericu, Mss., clericatum

« PredošláPokračovať »