Obrázky na stránke
PDF
ePub

dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio» (Act. xx1, 17-26). O Paule, et in hoc te rursus interrogo; cur caput raseris, cur nudi pedalia exercueris de cerimoniis Judæorum, cur obtuleris sacrificia, et secundum Legem hostiæ pro te fuerint immolate? Utique respondebis: Ne scandalizarentur qui ex Judæis crediderant. Simulasti ergo Judæum ut Judæos lucri faceres; et hanc ipsam simulationem Jacobus et cæteri te docuere presbyteri : sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Cæsaream, sub custodia militum diligenti, ne te Judæi quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent; atque inde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Judæis et Gentibus prædicasti : et sententia tua Neronis gladio confirmata est (Act. xxш, 23, et xxvII, 14, 30).

11. Didicimus quod propter metum Judæorum, et Petrus et Paulus æqualiter finxerint se Legis præcepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum pruden tiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse jactanter quæ vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt ; tu quomodo istum locum edisseres? Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.

[ocr errors]

CAPUT IV.

12. Scribis ad me in epistola tua (a) Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur quod idem Apostolus dicit, Factus sum Judæis tanquam Judæus,ut Judæos lucrifacerem (I Cor. ix, 20), et cœtera quæ ibi dicuntur compassione misericordiæ, non simulatione fallaciæ 1. Fit enim tanquam æger, qui ministrat ægroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse ægrotaret. Nam utique Judæus erat ; Christianus autem factus, non Judæorum sacramenta reliquerat, quæ convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat : ideoque suscepit ea celebranda cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent; non tamen in eis jam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Jesum salus ipsa quæ illis sacramentis significabatur, advenerat. » Totius sermonis lui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est ut Petrus non erraverit in eo quod his qui ex Judæis crediderant, putaverit Legem esse servandam ; sed in eo a recti linea deviarit, quod Gentes coegerit judaizare. Coegerit autem non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contra

Mss. octo Compassione misericordi, non simulatione fallaci.

(a) Epist. 40, n. 4.

ria sit locutus his quæ ipse gesserat; sed quare Petrus eos qui ex Gentibus erant, judaizare compelleret.

13. Hæc ergo summa est quæstionis, imo sententiæ tuæ, ut post Evangelium Christi, bene faciant Judæi credentes, si Legis mandata custodiant; hoc est si sacrificia offerant quæ obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judæi. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis hæresim delabimur, qui credentes in Christum, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod Legis cerimonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant ? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Judæos hæresis est, quæ dicitur Mineorum, et a Pharisæis nunc usque damnatur, quos vulgo Nazaræos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei,natum de virgine Maria; et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Judæi esse et Christiani, nec Judæi sunt nec Christiani. Oró ergo te ut, qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, hujus sententiæ medearis vulneri, quod lancea, et, ut ita dicam, phalaricæ (a) mole percussum est. Neque enim ejusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas majorum sententias ponere, et hæresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem hæc nobis incumbit necessitas, ut Judæos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in ecclesiis Christi quod exercuerunt in synagogis satanæ, dicam quod sentio: non illi Christiani fient, sed nos Judæos facient.

14. Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur : « Judæus erat Paulus ; Christianus autem factus, non Judæorum sacramenta reliquerat, quæ convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat : ideoque suscepit celebranda ea cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire. » Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Judæorum Paulus cerimonias observabat, cum jam Christi esse apostolus, et dicis eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire. » Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntiem, cerimonias Judæorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis ; et quicumque eas observaverit, sive ex Judæis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum. « Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti, Judæo scilicet et Gentili » (Rom. x, 4); neque enim omni credenti erit finis ad justitiam, si Judæus excipitur. El in Evangelio legimus : « Lex et Prophetæ usque ad Joannem Baptistam » (Matth. xi, 13, et Luc. xvi, 16). « Et in alio loco : Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat esse Deum, æqualem se faciens Deo » (Joan. v, 18). Et iterum : « De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et

(a) Phalarica genus teli est, in modum hastæ prægrandi ferro munitum, quod tortilibus nervis,aut machina quadam bellica magno impetu mittebatur.

gratiam pro gratia, quia Lex per Moysen data est; Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est › (Ibid. 1, 16, 17). Pro Legis gratia quæ præteriit, gra tiam Evangelii accepimus permanentem ; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Jesum Christum facta est. Jeremias quoque ex persona Dei vaticinatur: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum ; non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum. ut educerem eos de terra Egypti ▾ (Jer. xxx1, 31, 32). Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, ei qui ante non receperat 1 Testamentum, sed populo Judæorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat; ut nequaquam vivant in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus. Paulus autem, super cujus nomine nunc quæstio ventilatur, crebras hujuscemodi ponit sententias ; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam. « Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest » Et iterum : « Evacuati estis a Christo, qui in Lege justicamini; a gratia excidistis. » Et infra :« Si spiritu ducimini, jam non estis sub Lege » (Gal. v, 2, 4, 18). Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere majores, sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum Sanctum non habere. Qualia sint autem præcepta legalia, Deo docente discamus. « Ego, inquit, dedi eis præcepta non bona, et justificationes in quibus non vivant in eis » (Ezech. xx, 25). Hæc dicimus, non quod Legem juxta Manichæum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritualem juxta Apostolum novimus; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal iv, 4) ; et nequaquam sub pædagogo, sed sub adulto et Domino hærede vivamus.

15. Sequitur in epistola tua : « Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. » Ilerum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Judæorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum maclet ad vesperam ; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegum non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis ; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia ; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprchenditur), inculcas et replicas: « Hoc ergo Judæorum Paulus dimise· rat, quod malum habebant. Quod est malum Judæorum,quod Paulus dimiserat ?Utique illud quod sequitur:

Mss.undecim: Cum quo ante non fecerat Testamentum. Edd., natum ex muliere. At Mss. decem, factum ex muliere:sic alibi passim Hieronymus juxta græcum textum.

quod ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3) ; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifesto Sacramento gratiæ, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutatis esse celebranda; quæ tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose alque inaniter pro eis Machabæi martyres fierent: postremo illud, quod prædicatores gratiæ Christianos Judæi, lanquam hostes Legis, persequerentur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. ш, 8). »

16. Didicimus per te, quæ apostolus Paulus mala reliquerit Judæorum ; rursum te docente discamus quæ bona eorum tenuerit.« Observationes,» inquies, « Legis, quas more patrio celebrant,sicut ab ipso Paulo celebratæ sunt, sine ulla salutis necessitate. » Idquid velis dicere, « sine ulla salutis necessitate, » non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur ? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quæ observata martyres faciunt. Non enim observarentur,nisi salutem afferrent. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia,malum est luxuria ; inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta projicere, sputis rheumata jacere : hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam. Observare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens ; sed aut malum est, aut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum; et malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Judaico populo crediderunt. In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Judæis, observandam Legem esse decernens. Et qui periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris : « Sine ulla salutis necessitate, sicut Judæi celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus. »

iste au

17. Petrus igitur simulavit Legis custodiam ; tem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua : « Nam si propterea illa sacramenta celebravit,quia simulavit se Judæum, ut il. los lucrifaceret,cur non etiam sacrificavil cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (I Cor. 1x, 21); nisi quia el illud fecit, ut natura Judæus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingerel esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac siipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu. Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Judæorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Judæorum dissimularet 2; sed tota libertate Judæum se esse diceret. Novam clementiam

[blocks in formation]

vel

Apostoli I dum Judæos Christianos vult facere, ipse Judæus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret, I ere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitæ, apostolum Christi facere Judæum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum, timore fidelium Judæorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clementer, a non mentientis aslu, sed compatientis affectu : » dummodo illud constet, metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. Illud autem argumentum, quo adversus non uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Judæis Judæus factus est, magis pro nobis facit : sicut enim non fuit vere Judæus sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Judæus erat. In eo autem imitator Gentilium est, quia præputium recipit in file Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Judæi ; non cultu, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Jesu nec circumcisio est aliquid, nec præputium, sed observatio mandatorum Dei (Gal. v, 6, et vi, 15).

18. Quæso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculæ meæ ; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem,et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem : • Ego sum via, veritas et vita » (Joan. xiv, 6). Nec potest fieriut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdolii honore suscipiunt; me autem, ætatis ultimæ, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt ; et quæras tibi, quos doceas sive reprehendas. Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocistuæ sonus pervenit. Et si forsilan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendæ sunt, deferantur.

CAPUT V.-19.Quod autem in aliis quæris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas prænotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim;pace tua dixerim,videris mihi non intelligere quod quæsisti. Illa enim inter pretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulæ, id est obeli sunt,significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebræo : ubi autem asterisci, id est stellæ prælucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est ; et ibi græca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes. Et miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos 1 per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; præsertim cum ea quæ addita sunt, ex hominis Judæi atque blasphemi, post passionem Christi, editione trans.

1

1 Lov., correctos. Verius plerique Cd d. Edd. et Mss., corruptos.

tulerit. Vis amator esse verus1 Septuaginta interpretum? Non legas ea quæ sub asteriscis sunt; imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.

CAPUT VI.-20. Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres,et novo uteris syllogismo: « Aut obscura fuerunt quæ interpretali sunt Septuaginta, tua manifesta. Si obscura,te quoque in eis falli potuisse,credendum est:simanifesta,illos in eis falli non potuisse,perspicum est:» tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino præcesserunt, et qui Scripturas sanctas intrepretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potue runt ? si manifesta,superfluum est te voluisse disserere quod illos latere non potuit, maxime in explanatione Psalmorum quos apud Græcos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Cæsariensis,tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus,quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus.Feruntur et diversorum in paucos psalmos opuscula ; sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis et Eusebius Vercellensis episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt:quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris ? Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse, credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua; et hac lege, post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit, alius de eo scribendi non habebit licentiam. Quin potius humanitatis tuæ est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et cæteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quæ lingume hominibæus emendata de græco in latinum transtuli, quam ea testimonia quæ a Judæis prætermissa sunt vel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri quid habræa veritas contineret.Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnal, дих in explanatione priorum edita sunt, ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestoria fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes præfatiunculæ divinorum voluminum, quas editioni nostræ præposuimus, explicant ; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias ; quia plurimi linguæ græcæ habentes scientiam, de meo possint opere judicare: eamdem integritatem debueras etiam in Veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus, sed ut apud Hebræos invenimus, divina transtulimus.Sicubi dubitas, Hebræos interroga. 21. Sed forte dices: Quid si Hebræi aut respondere noluerint,aut mentiri voluerint? Tota frequentia Judæo1 Lov., veterum. At plures Cdd., verus,

[ocr errors]

rum in mea interpretatione reticebit,nullusque invenire poterit, qui hebrææ linguæ habeat notionem; aut omnes imitabuntur illos Judæos, quos dicis in Africæ repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam? Hujuscemodi enim in epistola tua (a) texis fabulam : « Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui præest, intrepretationem tuam,movit quiddam longe aliter a te positum apud Jonam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriæque inveteratum, et tot ætatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Græcis arguentibus, et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus, (Oëa quippe civitas erat), Judæorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebræis codicibus responderunt, quod et græci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. » CAPUT VII. 22. Dicis me in Jona propheta male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam,episcopum pene sacerdotium perdidisse. Et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meæ ; ne quidquid dixeris, me respondente solvatur : nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione (b),me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in commentario Jonæ prophetæ plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi Septuaginta interpretes cucurbitam, et Aquilam cum reliquis hederam transtulerunt, id est xogo, in hebræo volumine ciceion scriptum habetur,quam vulgo Syriciceiam vocant. Est autem genus virgulti lata habens folia, in modum pampini: cumque plantatum fuerit, cito concurgit in arbusculam, absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitæ et hederæ indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si ciceion transferre voluissem,nullus intelligeret; si cucurbitam, id dicerem quod in hebraico non habetur: hederam posui, ut cæteris interpretibus consentirem. Sin autem Judæi vestri, ut ipse asseris, malitia, vel imperitia hoc dixerunt esse in voluminibus Hebræorum, quod in græcis et latinis codicibus continetur; manifestum est eos aut hebræas ignorare litteras, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistolæ, ut quiescentem senem, olimque veteranum, militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui juvenis es, et in pontificali culmine constitutus, doceto populos; et novis Africæ frugibus Romana tecla locupleta. Mihi sufficit, cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

[blocks in formation]

EPISTOLA LXXVI* (a).

Sub persona Ecclesiæ catholicæ cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem.

1. Vobis, Donatistæ, catholica Ecclesia dicit: Filit hominum, usquequo graves corde? Utquid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? (Psal. iv, 3.) Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis? Attenditis falsa que vobis dicuntur ab hominibus,aut mentientibus,aut errantibus,de traditione Codicum divinorum, ut in hæretica separatione moriamini; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis.Quare aperitis aures ad sermonem hominum dicentium quod nunquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te postula a meet dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ ? (Psal. 11, 7.) Abrahæ dictæ sunt promissiones el semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno; Et semini tuo,quod est Christus (Gal. 11, 16). In semine,inquit, tuo benedicentur omnes gentes(Gen. xx, 18). Erigite oculos cordis, et considerate totum orbem terrarum, quomodo in semine Abrahæ benedicuntur omnes gentes. Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; jam vos videtis, et adhuc invidetis. Passio Domini pretium est orbis terrarum; ille totum orbem redemit: et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnum vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis.Audite in Psalmo,quo pretio redempti: Foderunt,inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. xx1,18, 19). Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores ejus diviserunt,tenere cum toto orbe non vultis? In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium,quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ib., 28. 29). Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est,et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum ;ex Sion species decoris ejus (Psal XLIX, 1, 2). Si hoc non vultis intelligere, audite Evangelium, jam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quæ de illo scripta sunt in Legeet Prophetis et Psalmis, et prædicari in nomine ejus panitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Jerusalem (Luc.xxiv,44,47). Quod in Psalmo dixit, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris ejus; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Jerusalem.

2. Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta * Emendata est subsidio a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. s. sb. vc. duorum r. duorum t. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 171: quæ autem 76 erat, nunc 60. Scripta exeunte an. 403, aut paulo post.

zizania, quia vos estis sola zizania. Nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis, et a segete Christi non vos divideretis. De zizaniis quidem dictum est, Quoniam abundabit iniquitatis,refrigescet charitas multorum: sed et de tritico dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 12, 13). Quare creditis crevisse zizania et mundum replevisse, triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. Ipse dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem, non dixit, Crescantzizania, decrescant frumenta. Ipse dixit, Ager est hic mundus; non dixit, Agerest Africa. Ipse dixit, Messis est finis sæculi; non dixit, messis est tempus Donati.Ipse dixit, Messores Angeli sunt (Matth. XII, 30, 38, 39); non dixit, Messores principes Circumcellionum sunt. Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius,ante tempus vos a tritico separastis. Majores enim vestri in quorum sacrilega præcisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus (a) Codices sanctos et instrumenta Ecclesiæ persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsiinter sejam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini judicarent, miserunt; datis judicibus quos postulaverant et Romæ judicantibus non obtemperaverunt,episcopos apud Imperatorem tan. quam male judicaverint arguerunt. Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. Hæc vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus.

3.Ille communicat malis,qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem, vel paleam usque ad ultimam ventilationem. Si malos odistis, vos ipsi mutamini ab scelere schismatis. Si malorum permixtionem timeretis, Optatum (b) inter vos in apertissima iniquitate viventem per tot annos non teneretis. Quem cum modo martyrem dicitis, superest ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. Postremo quid vos offendit orbis Christianus, a quo vos nefaria furore præcidistis ? et quid vos promeruerunt Maximianistæ quos a vobis damnatos et per judicia publica de basilicis proturbatos,in suo rursus honore recepistis?Quid vos offendit pax Christi,contra quam vos dividitis ab eis quos infamatis? et quid vos promeruit pax Donati, pro qua suscipitis quos damnatis ? FelicianusMustitanus modo vobiscum est. Legimus eum prius in vestro concilio damnatum, et a vobis postea in judicio proconsulis accusatum, et in Mustitana civitate Gestis municipalibus oppugnatum. Edd., pars. At octodecim Mss., tempus. (a) Confectis apud Munatium Felicem.

(b) Opatus Thamugadensis propter Gildonem in carcere PATROL. XXXIII.

4. Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Jeremiæ librum incendit, morte bellica 1 vindicavit (Jer.xxxvi, 23, 30), quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cujus auctores,quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit (Num. XVI, 31-33)! Quomodo ergo crimen traditionis nobis objicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis? Si propterea justi estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, justiores vobis sunt ipsi Maximianistæ, quos per judices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis. Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus? Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant ?

EPISTOLA LXXVII * (a).

Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut ejus nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei judicium transmiserit. Dominis dilectissimis meritoque honorandis fratribus FELICI et HILARINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus et sperantibus, et in ejus charitate usque in finem perseverantibus polliceri præmia æterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura prædixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subjecit, Qui autem perseveraverit usque in finem,hic salvus erit (Matth. xxiv, 12, 13). Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem justo et occulto judicio facit? Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scriptu. ram Dei, quæ nobis hæc omnia futura prænuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere præmonuit,contra hominum maledica vaniloquia suspicio. nesque temerarias corde christianissimo cogitetis. 2. Breviter itaque dico Charitati vestræ, Bonifacium exstinctus est, ex lib. 2 cont. litt. Petil., c. 92, n. 209. 1 Sic Mss. undecim. Edd. vero habent,publica. Collata cum a. bg. c. cc. tf. gv. j. n. r. s. sb. t. vc. quatuor v. et cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alius 136 quæ autem 77 erat, nunc 41. Scripta paulo ante epistolam sequentem.

Mss. quinque, Hilario. Alii quinque, Hilariano. 3 Sic Mss. [yai].

(Neuf.)

« PredošláPokračovať »