Obrázky na stránke
PDF
ePub

Unde ipsa etiam bruta animalia ducem unum sequi solent, ut late Hieronymus, epist. 4. Denique si alii Apostoli non habuerunt cum Petro similem æqualitatem, qui fingi potest aliquem postea fuisse Episcopum, successori Petri in jurisdictione æqualem? aut quæ fingi potest institutio vel necessitas plurium simul in unius potestatis adæquate et in solidum successione? Est ergo certum Petri successorem unam tantum personam, seu unum Episcopum esse posse. Quo semel legitime creato, ut recte dixit Cyprianus, epist. 52: Quisquis jam Episcopus fieri voluerit, foras fiat necesse est, neque habet ecclesiasticam ordinationem, qui Ecclesiæ non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, et sibi plurimum vindicans, profanus est, alieaus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debeat, factus est, non jam secundus ille, sed nullus est. Sit igitur constans in una sede episcopali, seu in una Episcoporum serie, successionem hanc constituendam esse. 5. Secunda assertio de fide. Hinc ergo concludimus solum Romanum Episcopum esse verum successorem Petri, et potestatem Petro datam ad oves Christi pascendas, in illo perseverare. Hæc assertio certa et catholica fide tenenda est, nam, licet expresse et in propriis terminis in sacra Scriptura non legatur, in principiis in illa revelatis virtute continetur, quod per Ecclesiam sufficienter declaratum est; imo, quadam rerum evidentia, et experimento constat. Declaratur imprimis, nam ex Scriptura habemus, Petro datum esse primatum Ecclesiæ ut perpetuo in illa duraturum, ut satis probatum est. Hæc autem duratio, cum non esset futura in una et eadem persona, necessario futura erat per plurium personarum in eadem dignitate successionem, et hoc etiam sufficienter in Scriptura continetur, non per additionem aliquam, sed per legitimam ejusdem Scripturæ interpretationem. In qua autem sede vel episcopatu relicta fuerit hæc successio, et personarum series in hac dignitate succedentium, Scriptura non retulit, quia historia canonica novi Testamenti usque ad mortem Petri non pervenit. Ideoque ut Ecclesiæ certo constet in tali sede impletam esse, et hactenus impleri institutionem a Christo factam, et in Scriptura revelatam, satis est ut applicatio (ut sic dicam) illius institutionis et dignitatis ad talem episcopatum per evidentem traditionem, et continuum ac notissimum usum

XXIV.

eidem Ecclesiæ sufficientissime proponatur. 6. Vicarium Christi visibilem et in determinata sede esse debere. Nam sicut in primo libro ex ratione, institutione et fine Ecclesiæ Christi, necessarium esse ostendimus, illam in individuo et in particulari esse visibilem, ita ex institutione et fine muneris Vicarii Christi, necessarium est illum esse visibilem Ecclesiæ in particulari ac determinata sede et successione. Quid enim prodesset Ecclesiæ confuse credere, esse in terris aliquem Episcopum, seu episcopatum cum potestate et munere vicarii Christi, si in particulari non agnosceret, ac certo crederet quisnam talis episcopatus esset? Aut quomodo possent oves suum pastorem sequi, vel ad illum recurrere, vel vocem ejus audire et recognoscere, nisi in particulari talem Episcopum in tali sede vel episcopatu sedere crederent? Sicut ergo Ecclesia visibilis non tantum fide humana, sed etiam divina creditur esse Ecclesia, quia sensibilia signa, per quæ videtur, non sunt ratio credendi, sed proponunt, ut evidenter credibile, illam esse veram Ecclesiam, quam Deus semper in mundo esse futuram revelavit, ita non solum fide humana, sed etiam divina credendum est, Romanum Pontificem esse caput visibile hujus Ecclesiæ vice Christi, quia signa illa, quibus hoc caput ostendimus, faciunt credibile evidenter, illum esse quem Christus ex vi suæ institutionis Vicarium suum constituit. Hoc ergo modo dicimus, assertionem positam esse de fide, et in Scriptura, Ecclesiæ traditione adjuncta, sufficienter contineri.

7. Probatur conclusio. Superest ut signa et testimonia hujus evidentis credibilitatis afferamus. Primumque et quasi fundamentale sit, D. Petrum in episcopatu Romano ultimo tempore vitæ suæ sedisse, ibique mortuum fuisse; nam hinc fit consequens ut successores ejus in eadem sede permanserint. Ut antecedens melius intelligatur, tria tempora seu status in Petro post Christi ascensionem distinguere possumus. In primo, præsedit universali Ecclesiæ Christi sine determinatione ad propriam et specialem curam alicujus particularis episcopatus, nimirum per quinque vel sex annos priusquam Antiochiæ sedem figeret, ut ex Eusebio in Chronico, et ex aliis antiquis historiis constat. In secundo, sedit Petrus Antiochiæ ab ultimo Tiberii anno per septem annos; quibus finitis secundo, vel, ut alii volunt, tertio Claudi anno, et 44 vel 45 adventus Christi, Eccle

18

siam Romanam fundavit, ac sedem suam in eam transtulit, ibique usque ad mortem sedit, quam in eadem urbe Roma per martyrium passus est.

8. Solum in Romana Sede potuisse Petrum habere primatus successorem. Hinc ergo fit, successionem in cathedra Petri non potuisse in Hierosolymitana vel Antiochena Ecclesia contingere. Quia in priori nunquam sedit, sed in ea Jacobum primum omnium sedere fecit, cui Simeon successit, ut diximus, et est in historiis notum. In posteriori autem non permansit, sed ad tempus tamen in ea sedit, et consequenter adhuc vivens, ibi successorem habuit, quem ipse sua auctoritate constituit, vel Evodium, vel Ignatium, de quo videri potest Turrianus, in Constitutiones Clementis, lib. 7, c. 46; et Baronius, in Martyrolog., die 1 februarii. Successit autem Evodius Petro in particulari episcopatu Antiocheno, non vero in primatu seu episcopatu universali. Nam Antiochenam sedem, non a Christo immediate, seu divino jure, sed arbitrio suo, et humano jure Petrus sibi assumpserat, et ideo facile potuit illam relinquere, et alteri tradere. Pontificiam autem dignitatem immediate a Christo et divino jure habuit, ideoque quamdiu vixit, illam non reliquit, neque, ut existimo, relinquere potuit, quia ex immediata electione, et collatione ac præcepto ipsiusmet Christi Ecclesiam universalem habuit sibi commendatam. Relinquitur ergo, ut in Romana sede Petrus habuerit sui pontificatus successorem, tum quia in nulla alia potest esse vestigium, vel ratio hujus successionis, etiamsi sit Alexandrina, quia nunquam Petrus in ea sedit; vel Constantinopolitana, quæ vivente Petro fundata non fuit; tum etiam quia Petrus in morte habere debuit successorem; ergo in episcopatu, in quo mortuus est, scilicet, Romano, illum habuit.

rum.

9. Refellitur evasio quorumdam hæreticoNon defuerunt nihilominus hæretici, qui ut vim hujus argumenti fugerent, Petrum Romæ sedisse, aut in ea mortuum esse, negaverint. Sed supervacaneum duco, contra eos disputationem longiorem texere, tum quia neque rex Angliæ hoc insinuat, neque, ut opinor, Protestantes Anglicani in hac sententia permanent, licet fortasse aliquando illam tentaverint; tum etiam quia evasio illa nullum habet veritatis vestigium, neque probationem cui respondere necesse sit. Aliunde vero Petrum Romæ fuisse, ipsiusmet verba indicant epist. 1, c. 5: Salutat cos Eccle

sia, quæ est in Babylone collecta; ibi enim nomine Babylonis Romam significari, omnes catholici interpretes et Doctores interpretati sunt, quos moderni ibi congerunt, et ideo eos referre non est necesse; nam inferius etiam tractando de Antichristo aliquid de hoc puncto attingemus. Ac denique in eadem Roma Petrum usque ad mortem pontificatum gessisse, et ibi mortuum esse, omnes Patres antiqui, tam Græci quam Latini, communi consensu tradiderunt, quos late refert Sander., lib. 6 de Visibili monarchia, cap. 10; et Bellarmin., lib. 2 de Romano Pontifice, a principio, per plura capita. Nunc sufficit nobis auctoritas Hieronymi, lib. de Scriptoribus ecclesiast., et ad Galat. 2; et Eusebii, in Chronico, cujus fere verba Hieronymus mutuatus est; et cum eis alii tam latini quam græci historici consentiunt; præter testimonia ipsorummet Pontificum successorum Petri, quæ statim referemus.

10. Addunt denique nonnulli Catholici', licet hæreticis daremus Petrum non fuisse Romæ, nihilominus potuisse Pontificem Romanum esse successorem Petri; nam potuit Petrus alibi existens aut sedens, vel Romæ, vel alibi successorem sibi deligere. Quod quidem vere dictum est, et ex abundantia, ad confusionem hæreticorum, procedit tamen solum de possibili, seu de potestate. Ut autem de facto constet, multum refert quod Petrus Episcopus Romanus fuerit usque ad mortem. Nam si Petrus alibi sedem habuisset usque ad mortem, ut Romanus Episcopus in pontificia sede illi succederet, oporteret illam institutionem ostendere ex peculiari Petri ordinatione, quæ revera non existit, quia non alibi, sed in Romana sede et urbe mortuus est. Quo posito, non fuit necessaria nova institutio aut voluntas Petri, nam ex natura rei, supposita priori institutione divina, qui in Romana sede Petro successit, primatum etiam ejus consecutus est, et ita per successionem ad reliquos Romanos Pontifices derivatus est.

11. Alia evasio hæreticorum. - Aliter vero fugere possunt adversarii, etiamsi, vel inviti, fateri cogantur Petrum fuisse Episcopum Romanum usque ad mortem, videlicet, inde solum sequi, successorem Petri fuisse Episcopum Romanum, non tamen recte inde colligi, eumdem successorem fuisse etiam totias Ecclesiæ Catholicæ Episcopum et pas

Sander., lib. 3 de Clave David., c. 6.

torem. Quia hæ duæ dignitates seu episcopatus distincti sunt et separabiles: nam potest esse Pontifex Ecclesiæ universalis, licet non sit Episcopus alicujus dioecesis particularis, sicut in Petro in initio sui pontificatus vidimus. Potest præterea universalis illa dignitas prius conjungi cum particulari episcopatu, et postea ab illo separari, sicut factum vidimus in sede Antiochiæ, ubi Petrus habuit successorem in Antiocheno episcopatu, qui non successit in papatu; ergo potuit idem contingere in morte Petri, et Romano episcopatu; quia in ipso etiam Petro conjunctio talis episcopatus cum primatu non erat de jure divino, sed humano, utique ex voluntate Petri, et ita posuit facile per mortem cessare. Imo, eo ipso quod successor Petri a Romana tantum, et non ab universali Ecclesia electus est, videtur consequens, ut in particulari episcopatu, non in universali, successerit.

12. Refellitur ecasio. Successor Petri in Romano episcopatu, in primatu etiam necessario successit. Respondemus, non minus certum esse, primum successorem Petri, et consequenter reliquos, in episcopatu Ecclesiæ Catholicæ, quam in episcopatu Romanæ Ecclesiæ successisse. Hoc probamus, quia una tantum persona semper Petro successit, ut ex historiis constat, et ex Patribus, quos capite sequenti referemus; ergo vel illa persona simul cum episcopatu Romano primatum Ecclesiæ habuit, quod intendimus, vel primatus sine successione relictus est, et periit; hoc autem posterius est impossibile, quia est contra jus divinum, et contra promissionem

non potest inferior potestas mutare quod per superiorem constitutum est, et quia sicut Petro soli datus est primatus, pro ipso et successoribus ejus, ita ad solum illum, seu ad Summum Pontificem spectat determinare sedem pontificalem, et modum electionis et successionis ejus præscribere. Sic ergo cum Petrus suam sedem Romæ collocaverit, et in illam totum suum primatum et potestatem contulerit, illamque institutionem vivens non mutaverit, non potuit postea Ecclesia acephala per mortem Petri illam institutionem mutare, ideoque successor Petri in episcopatu Romano ex necessitate simul in primatu successit.

43. Neque obstat quod illius successoris electio a clero Romano, et non ab universa Ecclesia facta fuerit, nam (ut dixi) determinare modum successionis, non ad corpus Ecclesiæ, sed ad ipsum Petrum pertinebat, ideoque sicut voluit Petrus pontificatum in sede Romana stabiliter collocare, ita etiam statuit electionem successoris a clero Romano fieri. Vel certe Petrus ipse Clementem sibi successorem designavit, ut auctor est ipse Clemens, epist. 1 ad Jacobum, fratrem Domini, et lib. 7 Constitut., c. 45, licet (ut probabilior sententia fert) ipse Lino et Cleto prius cesserit, et postea illis successerit. Atque ita omnes illi in pontificatu, simul cum episcopatu Romano successerunt, eodemque modo successio ad omnes sequentes Episcopos Romanos derivata est.

CAPUT XIV.

TESTIMONIIS SANCTORUM PATRUM OSTENDITUR.

Christi; ergo prius est omnino certum. Quo- ROMANUM PONTIFICEM SUCCESSOREM ESSE PETRI, circa ex quo Petrus sedem suam Romæ collocavit, et pontificalem dignitatem illi episcopatui conjunxit (sive illa conjunctio fuerit ex divina institutione, per speciale præceptum ae revelationem, ut aliqui volunt, sive fuerit ex humana voluntate Petri, licet divinitus inspirata), eo ipso quod a Petro vivente mutata non est, rata mansit, ideoque qui Petro in episcopatu suffectus est, illi in utraque dignitate necessario successit. Et quidquid sit de illa quæstione, quæ a Theologis disputatur, an possit Summus Pontifex separare primatum a Romana sede, et illum, vel in alio episcopatu collocare, vel ab omni particulari episcopatu separatum relinquere, certum esse existimo, dum aliquis Summus Pontifex id non fecerit, non posse universam Ecclesiam, vacante papatu, id efficere, quia

1. Cum ad confirmanda omnia fidei dogmata, magnam vim habeat ecclesiastica traditio, maximam profecto in præsenti articulo habere debet, quia veluti in quodam facto et rerum concursu, continuaque successione consistit. Ideoque necessarium duximus, omni testimoniorum genere veritatem hanc confirmare. Et primo utemur testimoniis antiquorum Patrum, qui non solum affirmant Episcopos Romanos Petro in pontificatu successisse, sed etiam inter præcipua fundamenta et signa veræ et Catholicæ Ecclesiæ hanc enumerant successionem, ut in libro primo sæpe insinuatum est, et nunc breviter recensebimus. Primo enim Irenæus, lib. 3, c. 3, sic inquit: Quoniam valde longum est omniam

Ecclesiarum enumerare successiones, maximæ, et antiquissimæ, et omnibus cognita, a gloriosissimis Apostolis Petro et Paulo Romæ fundatæ et constitute Ecclesiæ indicantes, etc. Et infra Fundantes igitur et instruentes Beati Apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandæ Ecclesiæ tradiderunt. Et postea enumerat successores usque ad Eleuterium. Et in illis verbis adverto simpliciter dicere: Episcopatum administrandæ Ecclesiæ tradiderunt, et sine restrictione ad Romanam Ecclesiam, quia non poterat una ab altera separari, et ideo de Romana Ecclesia præmisit Ad hanc Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea quæ est ab Apostolis traditio.

2. Secundo, Augustinus contra epist. Fundamenti, cap. 4, inter certa indicia Catholicæ Ecclesiæ hoc ponit: Ab ipsa Sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad præsentem episcopalum successio sacerdotum. Et in Psal. contra partem Donati: Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede. Et in ordine illo Patrum, quis cui successit videte. Ipsa est petra, quam non vincunt superbæ inferorum porta; ubi clarissime ostendit, successionem esse in ipsa pontificali dignitate, quæ per Petram significatur. Et ita lib. 2 contra Litter. Petilian., c. 51, eamdem dicit esse cathedram Ecclesiæ Romanæ, et cathedram in qua tunc Anastasius sedebat. Ac denique, ep. 165, successionem omnium Pontificum a Petro usque ad Anastasium enumerat. Simili modo Optatus, lib. 2 contra Parmenian. : Videndum est (ait) qui, et ubi prior cathedra sederit. Et infra Negare non potes scire le, in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnibus sercaretur. Ubi clare loquitur de cathedra episcopali supra totam Ecclesiam. Unde addit inferius: Ergo cathedra unita, quæ est prima de dotibus (scilicet Ecclesiæ Catholica), sedit pricr Petrus, cui successit Linus, etc., usque

:

ad Siricium.

3. Eamdem successionem accurate refert Epiphan., hæres. 27, circa finem, et post illam subjungit: Et ne quis miretur, quod singula ita exacte recenseamus, per hæc enim semper claritas ostenditur; sentiens, ad claritatem veræ et Catholicæ doctrinæ, necessa

riam esse hujusmodi successionem, ejusque notitiam, quia, ut de Petro ipse dixit in Ancorato, circa principium: Hæc est petra firma, super quam Ecclesia ædificata est, et portæ inferorum, quæ sunt hæreses et hæresiarchæ, non valebunt adversus illam. Juxta enim omnem modum in ipso firmata est fides, qui accepit claves cælorum, et solvit in terra, et ligat in cœlo. Quam petram et potestatem usque ad sua tempora per successionem deducit, ut ostendat in ea esse firmatam fidem, contra quam hæreses non prævalent. Eamdem Pontificum seriem descripsit versibus Tertullianus, libro 5, contra Marcionem, cap. ultim., ubi loquens de Apostolorum discipulis, qui successere per orbem, subjungit :

Ex quibus electum magnum, plebique probatum, Hac cathedra, Petrus qua sederat ipse, locatum. Maxima Roma Linum primum considere jussit, etc.

quæ prosequitur usque ad Thelesph., de cujus tempore dicit:

Constabat pietate vigens Ecclesia Romæ, Composita a Petro cujus successor et ipse. Namque loco nono cathedram suscepit Higinus.

Et postea Pium et Anicetum recenset. Et lib. de Præscript., c. 30, mentionem facit Eleuterii, qui post Anicetum, imo, et post Soterum sedit. Sic enim ait: Constat catholicam primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam Romanensem, donec (supple, relegatus est Marcion) sub episcopatu Eleuterii Benedicti; et cap. 36: Habes Romam, unde nobis quoque auctoritas præsto est. Stat felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi per totam doctrinam intelligo etiam firmitatem et doctrinæ incorruptionem.

4. Denique D. etiam Hieronymus breviter successionem hanc declarat lib. de Scriptor. Eccles., in Clemente. Et sæpe Cyprianus, agens de electione et ordinatione Cornelii, præsertim epistol. 45 ad Cornelium, ubi prius Ecclesiam Romanam vocat, Ecclesia Catholi cæ radicem et matricem. Postea vero dicit: Nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce, et manifestissima, el firmissima comprobatione fundata est. Ut te (sicut prius dixerat) universi college nostri, et communicationem tuam, id est, Catholicæ Ec clesiæ unitatem, pariter ac charitatem probarent firmiter ac tenerent, ubi clare docet Episcopum Romanum rite electum ita esse Petri successorem, ut in illo universalis fundetur

et uniatur Ecclesia, sicut in Petro fundata et unita fuit. Unde loquens de eodem Cornelio, epist. 52 ad Antonianum: Factus est (inquit) Cornelius Episcopus, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri, et gradus cathedræ sacerdotalis vacaret. Atque hi quidem Patres de ipsa successione Pontificum in sede et dignitate Petri expressius loquuntur; sunt vero alii plurimi, qui dignitatem ipsam in episcopo Romano recognoscunt et exaggerant, quos infra capite decimo septimo referemus.

CAPUT XV.

PONTIFICEM ROMANUM IN DIGNITATE ET POTESTA

TE, AC PRIMATU ECCLESIÆ SUCCESSOREM ESSE PETRI, EORUMDEM PONTIFICUM AUCTORITATE

COMPROBATUR.

1. Quamvis hoc probationis genus Protestantes parum moveat, ut infra dicam, nihilominus illud omittendum non censui, tum quia revera est gravissimum, et pro Catholicis utilissimum, multaque argumentorum genera in se complectitur; tum etiam quia rex Jacobus, in sua Præfatione, pag. 60, cum dixisset Petrum esse primum vel principem Apostolorom ætate, vocatione, vel ad summum ordine, non potestate, subjungit: Nec aliquid sibi amplius trecentis post Christum annis Romanæ sedis Episcopus arrogavit. Ut igitur testimonium hoc per errorem et deceptionem a rege datum esse convincam, non solum per trecentos, sed etiam per sexcentos, vel plures Christi annos discurram, et evidenter ostendam Romanos Pontifices a principio nascenfis Ecclesiæ, primatum Ecclesiæ non tantum quoad ordinem politicum, sed multo magis quoad superioris auctoritatem et potestatem, et Petro, et sibi arrogasse.

2. Ut autem verborum et testimoniorum vis percipiatur, oportet advertere varios esse modos, quibus Pontifices suam dignitatem astruunt. Unus est expresse in Petro declarando excellentiam potestatis, seque appellando successores Petri, et verba de Petro dieta sibi applicando. Alius est, eos dignitatis titulos assumendo, qui non nisi ratione talis primatus eis convenire possunt. Alius est, sibi attribuendo vel reservando actus supremæ jurisdictionis et spiritualis potestatis supra totam Ecclesiam. Cum enim existimari non possit, injuste jurisdictionem usurpare voluisse, supponunt in illa sede successionem in

hac suprema dignitate conservari. Ultimus denique est, ex professo pro hac veritate pugnando, et contra errores illi repugnantes disputando. Ex quibus loquendi et probandi modis, et ex variis actibus suprema potestatis, quos Romani Pontifices semper exercuerunt, varia genera argumentorum ad confirmandam veritatem sumi possunt. Ut tamen perpetua Ecclesiæ traditio evidentius pateat, commodius visum est, servato temporum ordine, quid singuli Pontifices in omnibus sæculis de suo primatu docuerint proponere.

3. Primo ergo Anacletus Papa, epist. 1, Apostolicam Sedem esse dicit, super quam Christus fundavit Ecclesiam, et ideo majores causas ad ipsam pertinere; epist. 2: Ecclesiæ (inquit) gubernacula tenemus; et epist. 3, ex professo hanc veritatem confirmat et declarat, dicens, Romanam et Apostolicam Ecclesiam ab ipso Salvatore primatum obtinuisse, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias. Secundo, Evaristus, epist. 1, Romanum Episcopum caput vocat, ad quod in dubiis recurrendum est. Alexander I, epist. 1, vocat apicem et caput. Tertio, Sixtus I, Epist. 1, omnium ecclesiarum caput. Quarto, Anicetus, epistola unica, ad se pertinere, ait, terminare omnia Episcoporum judicia. Quinto, idem habet Eleutherius in sua epistola, c. 2. Sexto, Victor, epist. 1 ad Theophilum, dicens, contrarium agere, nihil aliud esse, quam Apostolorum successorumque ipsorum terminos transgredi, ac decreta riolare.

4. Zephirinus, epist. 1, ex loco Matth. 16, ubi caput totius Ecclesiæ vocat Romanam Ecclesiam, et ad eam cæteras Apostolica auctoritate instruere, pertinere dicit, et in fine: Memor enin sum, me sub illius nomine Ecclesie præsidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes semper destruit errores. Octavo, idem supponit Anterus ad Episcopos per Bæticam et Toletanam provinciam constitutos, respondens ad eorum consultationem de mutatione Episcoporum, et prius per occasionem dixit, Petrum, quem sanctum magistrum nostrum, et principem Apostolorum vocat, de Antiochia utilitatis causa translatum esse Romam. Idemque fieri posse declarat in aliis episcopatibus apostolica auctoritate; subjungit: Hæc ut petistis, licet vobis incognita non sunt, tenenda mandamus. Et in fine: State itaque, fratres, et tenete traditiones Apostolorum et Apostolicæ Sedis. Nono, Fabianus, in epist. 1. pontificiam auctoritatem statim ostendit, tum in ti

« PredošláPokračovať »