Obrázky na stránke
PDF
ePub

lum probari, non posse cognosci illam unionem comprehensive, et prout terminatur ad talem personam, posse tamen cognosci, ut terminatur ad divinam personam, non cognoscendo qualis sit illa persona, sed abstracte prout esse posset, etiamsi persona Dei esset una, et absoluta. Sed licet hoc modo probabile sit, posse illam unionem per aliquam scientiam cognosci, non cognito Verbo, ut Verbum est, et consequenter non cognito Trinitatis mysterio, ut de scientia per se infusa animæ Christi suo loco dixi, disp. 27, sect. 5, de Incarnatione, nihilominus probabile non est, posse ita cognosci scientia naturali, etiam angelica, quia in se est res maxime supernaturalis et altioris ordinis quam sit ipsa visio Dei, et alia dona gratiæ et gloriæ, ut D. Thomas optime docuit, 3 p., q. 7, art. 13, ad 3, nos notavimus in illo tomo, disp. 9, sect. 2. Denique hoc etiam probant rationes prioris conclusionis, quia Angeli secundum pura naturalia spectati, non habuerunt species innatas alicujus compositi substantialis ex Deo et natura creata, nec unionis, ex qua illud consurgit, nec talis species potest esse naturaliter debita Angelo, ergo lumen naturale intellectus ejus non se extendit ad cognitionem talis objecti in seipso. Quod autem nec per effectus possit naturaliter cognosci, constat, quia cum nullo effectu, qui evidenter cognosci valeat, habet necessariam connexionem. Loquor autem de ipso composito Deo homine, et de positivo modo unionis, quia de carentia subsistentiæ in humanitate, potest esse speciale dubium, de quo dicam in conclusione quarta.

etiam Richardus et Bonaventura idem sentiunt. Nam licet hic de intellectu humano expressius loquatur, tamen idem intelligit de omni intellectu creato, ut naturalis, ut in quæstione ultima magis indicat. Et sumitur ex Alense quem Bonaventura aperte imitatur, in 4 p., q. 40, m. 3, art. 4, et in q. 10, m. 7, art. 3, § 8, ubi loquitur de intellectu, et in solutione, ad 1, ait, illud mysterium esse supra posse intellectus, in quantum est humanus sive naturalis. Et idem sentit Durandus, d. dist. 10, q. 4, art. 6, ait enim non posse Angelum naturaliter cognoscere, quod non existente ibi substantia panis sit corpus Christi.

46. Nec etiam mysterium Eucharistie potest cognosci naturaliter. — Præterea de mysterio Eucharistiæ sunt multi contradicentes, et quia in illo mysterio multa continentur, 'non loquimur de his, quæ communiora sunt, ut est unio hypostatica, quæ ad illud mysterium supponitur, licet in illo contineatur et efficientia, seu effectus sacramenti, cujus ratio communis est. Est ergo sermo de his, quæ sunt propria, inter quæ aliqua sunt negativa, de quibus in tertia, et quarta conclusione dicemus, alia vero sunt positiva, inter quæ præcipuus est modus positivus existendi corporis Domini sub speciebus. Et de hoc disputavi late in 3 t., 3 p., disp. 53, sect. 5, circa medium, ubi retuli plures scholasticos asserentes, posse Angelum naturali virtute illum modum intueri, et quidditative cognoscere. Contrarium vero ibi docui, cum D. Thoma ibi q. 76, art. 7, et Thomistis omnibus ibi, et in 4, dist. 10, ubi

17. Rejicitur contraria sententia Vasquez.Nihilominus Vasquez, 1. p, disp. 2, art. 22 et sequentibus, contrariam sententiam sequitur nihil vero affert circa quod immorari oporteat, quia omnia in citato loco tetigimus, et ad omnia respondimus. Neque ipse nobis explicat per quam speciem Angelus naturaliter illum modum cognoscat. Nam vel per propriam speciem illius modi, et hoc ipse non dicit, nec est probabile, quia sicut ille modus non est debitus rebus naturalibus, ita nec species ejus: vel per speciem quantitatis corporis Christi, et hoc non, quia illa species potius repræsentat modum naturalem quantitatis. Respondet, eo ipso quod per illam speciem non videtur proprius modus quantitatis, videri modum illum positivum corporis Christi, quia ex carentia modi naturalis, statim sequitur ille modus positivus. Sed hoc non satisfacit, tum quia proprie non sequitur supernaturalis modus ex carentia modi naturalis, sed potius modus supernaturalis additus quantitati corporis Christi naturalem modum impedit: nec posset aliter impediri, licet dictus auctor contrarium sine probatione dicat.

18. Refellitur adhuc eadem sententia.- Confundit autem ibi duo, quæ sunt valde diversa, scilicet, ablationem totius quantitatis, et formalis effectus ejus primarii, cum ablatione solius modi existendi in ordine ad locum servata quantitate. Nam de primo verum est incipiendum esse ab ablatione quantitatis, ut effectus ejus formalis impediatur, vel potius auferatur, et tunc sine novo modo supernaturali positivo maneret substantia indivisibiliter in loco, id est, non replens spatium modo corporeo, quamvis non necessario maneret tota in toto, et in tota qualibet parte ut alibi dixi, in præsenti vero hoc non refert, quia non ita factum est in corpore Christi. In secundo autem modo non aufertur quantitas, sed impedi

et ideo ab una ad aliam est fallax argumentatio, ut recte Cajetanus dixit respondens Scoto, et supra tactum est. Unde corporales proprietates, si nulli corpori sint naturales, sed alterius ordinis, erunt supernaturales simpliciter respectu corporum, ac subinde respectu omnium subjectorum, quæ afficere possunt, etiamsi sint minus perfectæ in gradu entis, quam spirituales proprietates. Sicut lumen corporis gloriosi materiale est, et minus perfectum simpliciter, quam naturale lumen intellectus, et nihilominus fortasse est supernaturale in entitate, id est, super omne lumen naturale, quod corporibus connaturale esse potest. Quod satis est ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit, ita ergo de modo existendi corporis Christi Domini sub speciebus Eucharistiæ judicamus. 20. Modus item quantitatis, si positivus est.

tur quidam modus ejus, quod fit per alterius supranaturalitatis sunt diversarum rationum, modi supernaturalis positionem. Præterea quidquid sit de isto ordine causalitatis, (nam potest mutuus ordo inter illa duo in diversis generibus causarum considerari) ex cognitione negationis unius modi, non sequitur cognitio modi contrarii positivi. Potest enim de aliqua re cognosci non esse frigidam, et ignorari an sit calida. Quod si dicatur, illos duos modos esse immediatos, respondeo hoc ipsum posse ignorari ab Angelo. Deinde dico, quod licet abstractive sciatur ablato uno modo, alium loco illius substitui, non sequitur posse cognosci modum illum in se, et intuitive, quia primum potest cognosci per speciem alienam, secundum autem requirit propriam. Maxime quia negatio non cognoscitur directe, et in se per proprium actum, et ideo cognoscitur per speciem alienam, imo ita cognoscitur, ut tali cognitioni possit subsistere falsum, ut statim dicam. At vero ad cognitionem positivam realis modi, prout in se est, requiritur actus, qui in ipsum directe tendat, et per propriam speciem fiat.

19. Modus existentiæ Christi in Eucharistia est supernaturalis in entitate. -Præterea non satisfit illi rationi, quod talis modus est supernaturalis quoad substantiam suam, ut Cajetanus docet, 3 p., q. 76, art. 3, dicens existentiam Christi ibi esse penitus supernaturalem, seu esse in sua entitate supernaturalem, in sententia D. Thomæ ibi. Et probatur, quia ille modus essendi nulli creaturæ potest esse connaturalis, quia non corpori, ut per se notum est, nec etiam Angelo, quia ille modus est corporeus, Angelus autem est spiritualis. Neque referri quod naturale est Angelo esse totum in toto, et totum in qualibet parte loci, sicut corpus etiam Christi est totum sub speciebus, et sub qualibet earum parte. Hoc, inquam, nihil obstat, quia nihilominus duo illi modi specie, ac substantia differunt, et ideo unus potest esse connaturalis creaturæ, et non alter, quanquam inter se communem aliquam, seu genericam convenientiam habeant. Nam etiam amor Dei est connaturalis Angelo, et nihilominus amor charitatis est in substantia supernaturalis, quia est alterius speciei altioris, quamvis in genere conveniant. Urgebis, hoc habere locum, quando species, quæ dicitur quoad substantiam supernaturalis, est etiam perfectior, hunc autem modum esse minus perfectum, eo ipso quod materialis est. Respondeo hoc esse impertinens, nam comparationes in perfectione, vel in ordine, seu gradu

Eodem modo sentio de modo existendi quantitatis sine subjecto in eodem Sacramento, si ille positivus est. Nam de hoc est controversia inter auctores. Multi enim existimant modum illum solum esse privationem inhærentiæ in subjecto, de qua facile admittimus cognosci naturaliter ab Angelo modo infra explicando. At vero si ultra carentiam illam, habet quantita consecrata peculiarem modum subsistendi, dico illum non cognosci ab Angelo naturaliter, directe; ac proprio, et quidditativo conceptu, propter idem fundamentum, quod Angelus non habet speciem innatam illius modi, et quod ille modus nulli rei potest esse connaturalis, quia non accidenti, nec etiam substantiæ, quia licet substantia habeat propriam subsistentiam, quam Angelus naturaliter cognoscit, est alterius rationis, et speciei, licet generalem quamdam convenientiam habeant. Nec potest ille modus accidentis, et accidentalis, per speciem modi substantialis naturæ subsistentis cognosci, nisi per quamdam proportionem, non tamen proprio conceptu, quia semper est species aliena. Sed objicitur, quia ille modus subsistendi accidentium, necessario sequitur, et quasi fluit ab ipsa entitate quantitatis, eo ipso quod illa privatur subjecto, inhærentia in illo: ergo non potest modus ille esse supernaturalis in sua qualicumque entitate. Nam ex naturali entitate quantitatis non potest supernaturalis modus resultare. Respondeo negando antecedens, quia ille modus positivus subsistendi accidentium, non potest ab entitate quantitatis resultare, aut fieri ullo modo, quia nec per se, et per propriam actionem: nam quantitas non est isto modo activa, nec

per naturalem dimanationem, quia accidens non est talis entitas, a qua naturaliter possit resultare subsistendi modus, cum naturaliter solum petat esse in alio.

21. Prædictus modus quo pacto fieri intelligatur. Oportet ergo intelligere, illum modum per se fieri in quantitate supernaturaliter a Deo, vel solo, vel per verba consecrationis, tanquam per instrumentum. Quod quidem nemo negare potest, cum ad minimum sit certum, illum modum esse supernaturalem ex parte efficientis, quod satis est, ut non possit fieri, nisi a Deo supernaturali virtute fiat. Ergo non fit a quantitate quasi naturali emanatione, nam hoc repugnat cum supernaturali efficientia. Deus ergo volens conservare quantitatem ablata substantia, tribuit illi positivum subsistendi modum, quia sine illo esse non posset. Unde non recte dicitur hic modus necessario sequi ex ipsa entitate accidentis. Multoque magis improprie, ac falso dicitur, necessario sequi ex negatione substantiæ, seu subjecti, seu inhærentiæ in illo. Nam ex illis negationibus potius ex natura rei sequeretur non esse accidentis. Tum quia ex negatione non sequitur positivum per se loquendo, nisi fortasse tanquam ex termino a quo, vel tanquam ex dispositione materiali in suo genere priori natura, tunc autem necesse est, ut et positivum agens, et forma etiam positiva interveniant, et in suis generibus natura præcedant. Tum etiam quia multo minus ex negatione ordinis naturalis, qualis est negatio substantiæ, sequi potest positivum aliquid supernaturale. Igitur ex natura rei potius ex tali negatione seu destructione substantiæ, desito accidentium sequi deberet. Ut autem hæc non sequatur,Deus sua virtute facit supernaturalem modum, qui inhærentiam accidentis expellit, potius quam ad illius negationem sequatur.

22. Ostenditur adhuc modum quantitatis non nisi supernaturaliter fieri. Unde ut modus ille sit supernaturalis, nihil refert altera disputatio, quæ hic sine causa miscetur, an illis accidentibus detur positivus subsistendi modus, quia subjectum eorum expellitur; vel e contrario, an accidentia fiant subsistentia, quia a substantia separantur, et inde sequatur substantiæ expulsio. Quidquid enim de hoc puncto sentiatur, semper necessarium est, ut modus positivus subsistendi speciali actione a Deo fit supernaturaliter, et hoc ad solutionem argumenti satis est. Quia licet demus desitionem substantiæ ordine naturæ præcedere: modus subsistendi accidentis non sequitur ex

natura rei ex tali negatione, sed sequitur ex omnipotentia Dei, supposita voluntate, quam habuit, conservandi illa accidentia separata, non obstante desitione subjecti, quod sine tali modo (ut supponitur) facere non potuit, aut noluit. Et quamvis hinc immediate solum sequatur, illum modum esse supernaturalem in ordine ad causam efficientem, hoc quidem defendimus, quia verum et necessarium est, et addimus, talem esse possit, illum modum, ut nulli creaturæ connaturalis esse possit, ut probatum est. Et ita etiam assertio inductione probata relinquitur, in his modis ordinis supernaturalibus, quos Deus fecisse novimus.

23. Tertia conclusio. ·Duobus modis cognoscitur aliquid, ut possibile. — Dico tertio omnia hæc entia in sua substantia supernaturalia, ita superant intellectum Angeli, ut non possit solo naturali lumine evidenter cognoscere illa esse possibilia, etiam per media extrinseca, seu per alienos conceptus, et discursum formalem, vel virtualem. Duobus enim modis cognosci potest aliquam rem non existentem esse possibilem. Primo per propriam speciem abstractive, et essentialiter cognoscendo rem habentem veram essentiam, et naturam possibilem : et hunc modum in præcedentibus assertionibus exclusimus. Secundo potest id cognosci per signa, vel media extrinseca, ut ex uno effectu inferendo alium esse possibilem, vel ex non repugnantia inventa in aliquo opere juxta omnipotentiam Dei, eamdem possibilitatem colligendo, et de hoc modo loquimur in hac assertione, negamusque cadere sub naturalem cognitionem Angeli respectu rerum in substantia sua supernaturalium. Loquimur autem de cognitione evidenti, nam per conjecturam probabilem, non est inconveniens, ut naturaliter Angelus conjectare possit aliquid supernaturale esse possibile, ut si ex eo quod scit Deum esse omnipotentem et repugnantiam quam in aliquo opere non videt, conjectet illud opus esse virtute divina possibile, idque magis ex dicendis probabitur, secus vero est de cognitione evidenti, quia nulla sunt naturalia principia evidentia, ex quibus possibilitas hujusmodi rerum evidenter inferatur. Et in hoc sensu est assertio frequentius accepta a theologis, vel in dicto art. 5, q. 57, 1. p. D. Thomæ, vel de particularibus mysteriis disputantibus. Et ita potest imprimis fieri quædam inductio. Nam de mysterio incarnationis, in 1 tom., 3 p., disp. 3, sect. 1, ostendimus, a nullo intellectu creato, posse naturaliter cognosci, quod sit possibile. Idem

de visione beatifica ostendi in præc. tom., lib. 2, de Attributis Dei, c. 7, ubi licet non expresse de Angelis locutus fuerim, tamen rationes de omni creatura intellectuali procedunt. Et ex illo principio idem concluditur de omnibus donis gratiæ per se infusis, quin omnium est eadem ratio. Nam omnia sunt vel actus quoad substantiam supernaturales, vel habitus, qui ad illos ordinantur. Denique de mysterio Eucharistiæ, in 3, tom. p., disp. 46, sect. 7, dixi, non posse ratione naturali demonstrari esse possibile, quoad tria, nimirum, quoad existentiam accidentium sine subjecto, quoad modum existendi corporis magnæ quantitatis sub parvis speciebus panis, et præsertim totum in totis, et totum in qualibet parte specierum, et quoad actualem existentiam simul in cœlo, et in plurimis orbis partibus sub diversis hostiis consecratis, et ratio ibi facta de intellectu etiam angelico procedit. In his autem continentur omnia mysteria in suo esse supernaturalia, vel si alia latent in thesauris divinæ sapientiæ, eadem est de illis ratio, ergo.

[ocr errors]

24. Prima objectio circa exemplum allatum de Eucharistia. Ut autem universalis ratio magis explicetur, et nova argumenta solvantur: objicitur primo de mysterio Eucharistiæ, quia Angeli cognoscunt naturaliter Deum esse omnipotentem, ergo cognoscunt posse omne id, quod fieri non repugnat. Sed possunt etiam evidenter cognoscere ea, quæ in hoc mysterio fiunt, non repugnare, ergo ex terminis ipsis creatis cognoscere possunt hoc mysterium esse possibile negative, id est, non repugnare, vel non esse impossibile, ergo ex omnipotentia Dei cognoscent illud esse positive possibile nam possibile hoc modo non est nisi denominatio a potentia agentis. Primum antecedens in superioribus a nobis probatum est. Prima vero consequentia est evidens, quia ratio omnipotentiæ in hoc consistit, quod ad omnem effectum non repugnantem extendatur. Minor autem subsumpta cum altera consequentia, ita sunt accipiendæ, ut mysterium incarnationis, quod in Eucharistia quodammodo involvitur, et continetur, non comprehendant, quia in illo intrinsece includitur Deus, seu filius Dei, quem Angeli, neque comprehendunt, nec vident virtute naturali, et ideo naturaliter scire non possunt, an repugnet perfectioni ejus uniri substantialiter naturæ creatæ, nec an hoc possit fieri sine mutatione verbi. De aliis vero quæ pure creata sunt, probatur illa minor cum consequentia. Quia Angeli comprehendunt, verbi gratia, essen

tiam accidentis, et consequenter cognoscunt non pendere essentialiter ab actuali inhæsione ad subjectum vident etiam accidens esse rem distinctam a subjecto, ergo vident clare in ipsis terminis, seu rebus cognitis, non repugnare, accidens sine subjecto conservari, ac subinde per divinam omnipotentiam id esse possibile. Idem argumentum fieri potest de quantitate, et modo existendi ejus in loco extenso, quia etiam illa duo in re distinguuntur, et modus non est de essentia quantitatis, quæ omnia evidenter cognoscit Angelus, ergo in illis evidenter cognoscit, non repugnare unum sine alio a Deo conservari, atque adeo mysterium Eucharistia esse possibile.

25. Secunda objectio circa exemplum visionis beatifica. Secundo principaliter objicitur de visione beata, quæ in sua entitate supernaturalis est, et nihilominus aliqui theologi sentiunt, ratione naturali posse demonstrari esse possibilem, nimirum Scotus, in 4, dist. 49, q. 8, quem sequitur Vasquez, 1, 2, disp. 21, c. 2, ubi utitur duabus rationibus, quas ego solvi sufficienter loco supra citato, et ideo illas omitto. Addit vero tertiam, quam ego loco eodem prætermisi, etiamsi a Scoto supra indicata fuerit, quia ejus difficultatem non sensit. Est autem ratio,quia Deus comprehenditur sub adæquato objecto intellectus angelici, ergo non repugnat ab eo intuitive videri. Antecedens supra probatum est a nobis, consequentia vero probatur primo, quia si Deus est objectum angelici intellectus, non repugnabit operari circa illud perfecte, aliter non satiabitur capacitas, et inclinatio illius intellectus, ergo poterit intuitive circa Deum operari, quia sola illa est cognitio perfecta. Secundo probatur eadem consequentia, quia non repugnat posse intellectum adjuvari, ut intra limites sui objecti adæquati ita perfecte operetur circa unum objectum, sicut circa alia. Ergo evidens est non esse impossibile, hominem ad Dei visionem elevari : et ita Angelum posse cognoscere illam visionem esse possibilem. Tertio aliter conficitur argumentum, quia Deus ut clare visibilis est objectum intellectus, esto intellectus non possit in illud tendere solis suis viribus, sed ut adjutus divino auxilio, ergo non implicat sic elevari. Antecedens probatur, tum quia alias non posset intellectus ad tale objectum elevari, quia non potest extra objectum illud est de se maxime intelligibile, et sub ente, quod est adæquatum objectum intellectus continetur. Probatur etiam prior consequentia, tum quia totum impedimentum,

propter quod intellectus non potest naturaliter videre Deum, non est ex parte objecti, sed ex defectu virium potentiæ: sed Deus potest elevare potentiam, ut operetur, quoties nec extra suum objectum operatur, nec excedit modum, quo circa alia objecta operari potest, scilicet intuitive. Tum quia si intellectus noster nec propriis viribus, nec divina virtute posset videre Deum, Deus ut clare visibilis non esset objectum nostri intellectus, cujus oppositum probatum est.

26. Tertia objectio. Tertia quoque principalis objectio est, quia Angeli cognoscunt potentiam Dei esse infinitam, ergo sciunt evidenter Deum posse facere plura, et perfectiora, quam fecit, ergo sciunt posse facere alium ordinem rerum superiorem his omnibus, quos fecit, ergo revera cognoscunt naturaliter Deum posse facere entia pertinentia ad ordinem gratiæ, ac subinde alia supernaturalia esse possibilia, quamvis distincte non cognoscant qualia sint. Et hoc confirmant adducta in præcedenti objectione, tum quia visio clara Dei est supernaturalis in sua entitate, unde si illam esse possibilem Angelus naturaliter cognoscit, non est cur de aliis omnibus hoc cognoscere non possit: tum etiam quia illa visio est finis omnium aliorum donorum supernaturalis ordinis si ergo finis cognoscitur possibilis, non poterunt latere media etiam, vel proxime ordinata ad illum finem, vel etiam possibilia. Confirmatur secundo, quia remissio peccatorum est opus gratiæ et supernaturale, et tamen videtur evidens possibile esse per divinam potentiam, ergo idem erit de cæteris.

:

27. Ad has objectiones concedimus id, quod in omnibus assumitur, Angelum evidenter cognoscere, potentiam Dei esse infinitam simpliciter, ac proinde esse Deum omnipotentem, ut ex parte sua non sit impotens ad agendum, quidquid ex se fieri non repugnat. Negamus autem Angelum evidenter cognoscere, quidquid non repugnat, supra rerum naturas fieri. In quo sunt attente duo distinguenda, videlicet, non esse evidens aliquid repugnare, et esse evidens illud non repugnare, manifestum est enim ex terminis hæc duo esse diversa, tanquam affirmativum et negativum, et unum non sequi ex alio, nam plus requiritur ad positivam evidentiam non repugnantiæ, quam ad carentiam evidentiæ, de ipsa repugnantia. Nobis enim non est evidens materiam repugnare esse sine forma, aut substantiam animæ sine intellectu, imo probabilius esse credimus hæc, et similia non repugnare, nihilo

minus tamen non est nobis evidens, ibi non latere aliquam repugnantiam. Et simili modo nos non possumus evidenter probare, mysteria nostræ fidei non esse impossibilia, convincimus tamen evidenter, non demonstrari impossibilia, ac subinde in eis evidentem repugnantiam non inveniri.

28. Objectiones factæ quid vero assumant.Ad objectionem primam in numero quarto. Sic ergo ad exempla in prima objectione adducta respondeo, solum probare, Angelum non cognoscere evidentem repugnantiam in illis, non tamen ostendunt evidenter cognoscere, quod non repugnent. Unde in exemplo de accidentibus, Angeli quidem evidenter vident quantitatem reipsa distingui a substantia, si revera ita distinguitur, et fortasse etiam vident modum inhærentiæ actualis esse in re distinctum ab entitate quantitatis, ac subinde non esse genus, vel differentiam ejus specificam, et in hoc sensu non esse de essentia ejus. Ex quo etiam non vident claram repugnantiam in hoc, quod quantitas sine substantia conservetur. Non tamen propterea vident evidenter id non repugnare, quia non est ipsis evidens quantitatem esse capacem aliter existendi, seu per se subsistendi : nec etiam est illis evidens, an possit utroque modo carere, et fortasse magis apparet hoc repugnare. Unde tandem non vident evidenter illam dependentiam a subjecto, quæ est in genere causæ materialis, non esse ita essentialem accidenti ad existendum, ut possit aliter suppleri, seu ut non repugnet quantitati sina illa existere. Idem cum proportione et in altero exemplo de separatione inter quantitatem, et modum ejus existendi in loco eum extensione, quia licet illa duo in se sint aliquo modo distincta, non statim fit evidens, non repugnare, quod in re separentur, quia separatio illa forte fieri non potest, vel sine alio modo positivo superioris ordinis, quem Angelus non agnoscit saltem evidenter, esse possibilem, vel sine penetratione partium quantitatis, de qua etiam non est evidens non repugnare. Unde sicut fieri potest, ut Angelus cognoscat aliqua duo extrema, verbi gratia, humanitatem, et Deum, et non videat repugnantiam claram in hoc, quod substantialiter uniantur, et nihilominus non evidenter videat in eo non esse contradictionem, seu repugnantiam: ita etiam fieri potest, ut videns duo unita, in quorum separatione claram repugnantiam non agnoscat, non videat evidenter, non implicare unum sine alio conservari, aut rem sic existentem alio etiam

« PredošláPokračovať »