Obrázky na stránke
PDF
ePub

(scilicet, de fide definire), canonibus jubentibus, absque Romano nos de majoribus causis nihil debere decernere Pontifice. Et infra: Ob id vos, prædecessoresque vestros, Apostolicos, videlicet, Præsules in summitatis arce constituit, omniumque Ecclesiarum curam eis habere præcepit. Et infra: Cui omne Episcoporum judicium est commissum. Et infra, de hoc primatu exponit locum Matt. 16, et auctoritate Concilii Nicæn. omnia confirmat. Huic concordat Basilius, epist. 52, quæ est ad eumdem Athanas., dicens: Visum est mihi consentaneum, ut scribatur Episcopo Romæ, ut quæ hic geruntur, consideret, etc.

4. Gregorius etiam Nazianzenus, orat. 23, in laudem Heronis, commemorat Petrum Alexandrinum, Athanasii successorem, a sede sua pulsum a Lucio Ariano, ad Romanum Pontificem confugisse Ac per tacitam (inquit) accusationem omnibus lachrymas movit, ut calamitatis magnitudinem in oculis, et aspectu defigerent, et auxiliun nancisceretur, quemadmodum et nactum esse scimus. In quibus verbis Nazianzenus, simul cum Petro Alexandrino, Pontificis auctoritatem ad judicandas etiam Orientis causas recognoscit. Quod etiam ex eodem Nazianzeno colligitur, orat. 52, quæ est secunda ad Cledonium, ubi commemorat Vitalium, Apollinaris sectatorem, quemdam fidei libellum fraudulenter edidisse, hæresim occulte profitendo; Damasum autem, fraude cognita, eum ab Ecclesiæ cœtu abdicasse; denique libellum cum anathematismo delevisse. Eodem modo Pontificiam potestatem testatus est Chrysostomus, in epistolis ad Innocentium I, petens ab illo auxilium contra eos qui injuste illum deposuerant, tum declarando depositionem fuisse irritam, tum puniendo malefactores, pro quibus tamen pie intercedit ut, si resipiscant, non excommunicentur, in hoc ipso potestatem Pontificis recognoscens.

5. Simili modo Cyrillus, in epistola ad Colestinum in causa Nestorii, rem totam ad ipsum sicut ad caput retulit, et subjungit: At quamvis res ita habeat, non prius tamen illius communionem deserere ausi sumus, quam hæc ipsa pietati tua indicaremus, etc.; cui Cœlestinus respondit 2: Nostræ sedis auctoritate ascita, nostraque vice et loco cum po

1 Quæ est 18 inter epist. Cyrilli, et habetur in Concilio Ephesino, tom. 1, c. 29.

2 Ep. 12, inter epist. Cyrilli et dicto tom. 1,

c. 16.

testate usus, ejusmodi non absque exquisita sedulitate sententiam exequeris, nempe ut nisi decem dierum intervallo, ab hujus nostræ numerationis die numerandorum, nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematizet. Et infra Illico Sanctitas Tua illi Ecclesiæ prospiciat, is vero modis omnibus se a nostro corpore segregatum esse intelligat. Cui epistolæ Cyrillus obedivit, ut constat ex ejus epistola ad Nestorium', quæ est de excommunicatione, dicens : Quod nisi juxta tempus in litteris Caelestini, sacratissimi Reverendissimique Romanorum Episcopi, expressum præstiteris, certo scias nullam tibi deinceps cum Episcopis et sacerdotibus Dei consuetudinem, nullum sermonem, nullum denique inter eos locum futurum esse. Et similia habet in sequenti epistola ad clerum populumque Constantinopolitanum. Refert præterea D. Thomas, opusc. 1, contra errores Græcorum, c. 32, § Habetur, eumdem Cyrillum in libro Thesaurorum dicentem: Sicut Christus accepit a Patre plenissimam potestatem, sic et Petro, et ejus successoribus plenissime commisil. Item, nulli alii quam Petro, quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit. Ubi particula soli non excludit successores, sed alios Apostolos; nam paulo post dicit dedisse Petro potestatem et Ecclesiæ. Et inferius ait D. Thomas Ostenditur etiam quod subesse Roman) Pontifici sit de necessitate salutis; dicit enim Cyrillus in libro Thesaurorum: Itaque, fra tres, si Christum imitamur, ut ipsius oves vocem ejus audiamus, manentes in Ecclesia Petri, etc. Nec dubitandum est de his testimoniis, etiamsi nunc in Thesauro non inveniantur, tum propter D. Thomæ auctoritatem ; tum etiam quia plures libros Thesauri periisse scimus.

6. Ex consuetudine graviores causas ad Pontificem deferendi, idem primatus colligitur. -Denique ex ecclesiasticis historis a Gracis etiam conscriptis constat, antiquissimam Ecclesiæ praxim fuisse, ut in causis gravioribus ex tota Ecclesia etiam Orientali ad cathedram Petri fieret recursus, ad petendam vel fidei declarationem, vel alicujus hæresis damnationem, vel Synodi congregationem aut confirmationem, vel ad petendum judicium per modum appellationis, aut justæ defensionis, ex quibus manifeste constat polestatem supremam Romani Episcopi omnibus Græcis a principio Ecclesiæ agnitam et credi

[blocks in formation]

tam fuisse. Hujus autem praxis, præter testimonia adducta, optimum argumentum sumitur ex historia Eusebii, lib. 7, c. 24, ubi de Paulo Samosateno ait: Ubi simul cum orthodoxa fide episcopatum amisisset, et ex Episcopi domo ejus Ecclesiæ propria exire nollet, imperator Aurelianus de ea re rogatus sententiam, sanctissime quid esset agendum decrevit. Præcepit enim ut domus Ecclesia illis tribueretur, quibus Christiani Italiæ et urbis Romæ Episcopi per litteras tribuendam præscriberent. Tanta enim erat fama publica primatus Romani inter Christianos Græcos, ut etiam gentiles non lateret, et ideo imperator, licet infidelis, eam sententiam protulit, sanctissime, ut ait Eusebius approbans septentiam illam, et consequenter etiam primatum, quia fidei conformis fuit, licet ab infideli lata fue

rit.

7. Eadem traditio sumitur ex Theodoreto, lib. 2 Hist., c. 22, ubi de Conciliabulo Ariminensi ait: Præjudicii vim habere non debet, præsertim cum formula illa composita sit, neque Episcopo Romano, cujus sententia præ cateris omnibus expectanda erat, consentiente, etc.; et lib. 5, c. 10, refert, Damasum, post exortam sectam Apollinaris, illum et discipulum ejus Timotheum abdicasse, et per litteras Orientalibus significasse, quas ibi refert, earumque initium est: Quod vestra charitas debitam Sedi Apostolicæ reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis quoque ipsis mazimo sane honori est. Nam, licet in sancta Ecclesia, in qua S. Apostolus sedens nos docuit, quo pacto illius gubernacula, quæ suscepimus, tractanda sint, nobis primæ partes deferuntur, tamen confitemur nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse. Et infra significat idem Pontifex, Orientales Catholicos ad ipsum recurrisse, dicens: Quid est cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic judicio Sedis Apostolicæ, Petro quoque Episcopo Alexandrino præsente, abdicatus est una cum magistro Apollinario. Quibus omnibus Theodoretus assentitur. Imo ipse etiam cum aliquando in fidei suspicionem venisset, ad Leonem Papam per epistolam confugit, dicens: Ad Apostolicam vestram sedem currimus, ut Ecclesiarum ulceribus medicinam a vobis accipiamus; vobis enim per omnia primos esse convenit. Multis enim, quibus superiores estis, ornatur cestra sedes. Alias enim urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, etc. Vestræ autem redundantem bonorum copiam dedit is, qui est omnium largitor, ea est enim

XXIV.

omnium maxima, et præclarissima, et quæ præest orbi terrarum; et cætera, quæ late prosequitur.

8. Huic denique traditioni adstipulatur Socrates, lib. 2 Histor., cap. 5, ubi Concilium Antiochenum illegitimum fuisse significat, quia Julii Pontificis Romani auctoritatem non habuit: Cum canon (ait) ecclesiasticus jubeat non oportere absque sententia Episcopi Romani decreta Ecclesiæ sancire. Et c. 11, referens Athanasium, et plures alios Orientales Episcopos ab Ecclesiis suis electos, Romam pervenisse, ut Julium Episcopum Romanum de suo statu certiorem facerent, inquit: Quoniam Ecclesia Romana privilegium præter cæteras obtinebat; et lib. 4, c. 3, similia referens de Petro Alexandrino, de illo adjungit: Cum litteris Damasi, Episcopi Romani, reversus esset, populus illis confisus expellit Lucium, Petrum autem in locum illius introducit. Et Sozomenus, libro tertio Histor., capite octavo, referens fugam Athanasii et aliorum ad Julium Romanum Episcopum, addit: Quorum criminationes cum Episcopus Romanus intellexisset, in communionem recepit. Et cum propter sedis dignitatem cura omnium ad ipsum spectaret, singulis suas Ecclesias restituit, scripsitque ad Episcopos Orientis, eosque incusavit, etc. Deditque mandatum, ut quidam illorum omnium nomine ad diem constitutum accederent. Et c. 9, alias litteras ejusdem Julii refert, in quibus præter alia illud continebatur, legem esse ad sacerdotii dignitatem spectantem, quæ pronunciat acta illa irrita esse, quæ præter sententiam Episcopi Romani constituuntur. Additque (quod notandum est) cum suis litteris apud rebelles Orientis Episcopos nihil proficeret, a Constante imperatore quasi a sæculari brachio adjutorium postulasse, atque ita tandem Orientales Episcopos Romam venire coegisse; et lib. 6, c. 22, orta controversia de Spiritus Sancti dignitate, inquit: Episcopus Romanus de ea certior factus, scripsit ad Episcopos Orientis litteras, ut una cum Episcopis et sacerdotilus Occidentis Trinitatem consubstantialem esse, et gloria æqualem crederent. Quo facto singuli rebus ab Ecclesia Romana semel judicatis acquieverunt, sicque illa controversia finem habere visa est. Et hæc de Patribus Græcis sufficiunt.

9. Patres Latini in eamdem veritatem conspirantes. Ex Latinis multa in superioribus capitibus et in primo libro adducta sunt, hic non sunt repetenda, sed breviter in

quæ

19

Cathedram Apostolicam vocat, idem de primatu ejus sentiens quod de primatu Petri, de quo ejus sententiam supra retulimus. Idem copiosius in epist. 57 ad Damasum, cujus verba jam in superioribus adducta sunt, ubi etiam docet, habere illam Sedem privilegium Petri non errandi in fide. Quod etiam sentit Apolog. 2, seu lib. 3 Apolog. contra Ruffinum, ubi habet illa verba: Attamen scito Romanam fidem Apostolica voce laudatam hujusmodi præstigias non recipere, etiam si Angelus aliter annunciet, quam semel prædicatum est. Et infra: Et tamen miror quomodo probaverit Italia quod Roma contempsit, Episcopi susceperint quod Sedes Apostolica condemnavit, tacite negans id fieri potuisse, aut se illud credere.

sinuanda, et aliqua ex parte locupletanda. metriadem, circa finem, Sedem Romanam Primo ergo Tertullianus, lib. de Præscript., c. 36 Habes Romam, unde (inquit) auctoritas præsto est. Et lib. de Pudicit., c. 1, Episcopum Romanum vocat Pontificem maximum, et Episcopum Episcoporum, ubi Pamelius plura ejusdem auctoris loca designat, quæ omitto, quia hic auctor cum ab Ecclesia Romana defecerit, non recte de primatu illius sensit, quamvis non omnino illum ignoraverit. Magnus igitur et fidelis hujus veritatis assertor fuit Cyprianus, qui in suis epistolis sæpissime ad unitatem Ecclesiæ requirit unum supremum caput, illudque esse dicit in Ecclesia Romana, ut videri potest epist. 40, 45, 52 et 55, et 76, cujus verba sæpe retulimus. Item Ambrosius, Orat. de Satyro fratre, et 1 ad Timot. 3, et lib. 1 Epist., in 7, ad Siricium Papam, cum aliis Episcopis sic inquit: Recognovimus litteras Sanctitatis Tue boni Pastoris excubias, qui fideliter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi orile custodias, dignus quem oves Domini audiant et sequantur. Et epist. 4 ad imperatores Gratianum, etc., agens de vitandis Arianis: Quomodo (inquit) fieri potest ut eum, quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiæ judicemus? Quid etiam si defuisset? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem ne turbari sineret, obsecranda foret clementia vestra; inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant, etc. Et ep. 9 ad Theophylact. Alexandrinum Referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanæ sacerdotem Ecclesiæ, quoniam præsumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere nequeant. Et infra: Ut nos quoque accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, lati fructum hujus examinis adipiscamur. Quibus verbis ad Orientalem Episcopum scriptis, de consuetudine Romani Episcopi gubernandi etiam Orientales satis testatur Ambrosius.

10. Ejusdem usus et potestatis testis est Hieronymus, epist. 11, ad Ageruchiam, dicens (ut supra retuli) se aliquando juvisse Damasum in respondendo ad Orientis et Occidentis synodales constitutiones. Et epist. 16 ad Principiam, referens quod supra tactum est de Athanasio et Petro Alexandrino, qui persecationem Arianæ hæreseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suæ portum Romam confugerant. In epist. etiam 8 ad De

11. Ex Augustino etiam recurrente ad Romanum Pontificem tanquam ad Christi Vicarium, multa supra diximus ex epist. 90, 92 et 95 ejusdem Augustini. Quibus concordat idem Augustinus, lib. 2 Retract., cap. 50, dicens, Pelagianam hæresim ab Episcopis Ecclesia Romance, Innocentio et Zosimo, cooperantibus Conciliorum Africanorum litteris, damnatam esse. Et in epist. 157, in principio, se subditum Romani Pontificis aperte profitetur, dum ait: Me apud Cæsaream præsente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili Papa Zosimo, Apostolica Sedis Episcopo, ecclesiastica necessitas traxerat. Et infra, relatis verbis ejusdem Zosimi, ad probandam necessitatem baptismi in remissionem peccatorum, subjungit: In his verbis Apostolicæ Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut de illa nefas sit dubitare Christiano. Et epist. 102, de Romana Ecclesia inquit: In qua semper Apostolicæ cathedræ vi guit principatus; et ibi etiam refert, in causa Donatistarum judicium Apostolicæ Sedis expectatum fuisse. Idemque repetit lib. 1 contra epist. Parmen., c. 5, et epist. 16, ubi ait, ad cognoscendam Ecclesiam Catholicam, maxime spectandam esse successionem in sede Petri, sentiens illam esse petram super quam fundata est Ecclesia. Quod expressius decla ravit in Psalmo contra partem Donati, tom. 7, dicens: Numerate sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede; ipsa est Petra, quam non vincunt superbæ inferorum porta.

12. Præterea ex eodem fundamento dicit libro 1 contra Julianum, e. 4: Puto tibi cam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus glorio

sissimo martyrio coronari. Cui Ecclesiæ præsidentem Beatum Innocentium si audire voluisses, jam tunc periculosam juventutem tuam pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit vir ille sanctus Africanis respondere Conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum cæteris tenet perseveranter Ecclesia. Qui locus est valde notandus: nam in eo plane docet Augustinus, definitionem Pontificis facere certam fidem, etiam sine generali Concilio. Unde in libro 2 de Peccato origin., c. 7, etiam de Cœlestio, Pelagii socio, refert, non fuisse ausum beati Papæ Innocentii litteris obsistere, imo se omnia, quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisisse. Denique libro 1 ad Bonifacium, in principio, inter alia dicit: Non dedignaris qui non alta sapis, quamvis altius præsideas, esse amicus humilium, et amorem rependere impensum. Et infra Cum communis sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio, quamtis ipse in eo præemineas celsiore fastigio specula pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris, etc.

[ocr errors]

13. Concordat cum Augustino Prosper contra Collatorem, cap. 10, ubi definitiones Innocentii et Zosimi contra Pelagium infallibiles reputans, tanquam absurdum infert contra Collatorem Secundum tuam censuram errarit Papa Innocentius, Petri sede dignissiwas. Et infra Erravit sacrosancta Beati Petri Sedes, que ad universum orbem Pape Zosimi ore loquitur. Et cap. 41, iterum inquit: Beata memoria Innocentius nefandi erroris capita apostolico mucrone percussit. Et infra: Africanorum Conciliorum decretis beatæ recordationis Papa Zosimus sententiæ suæ robur adneruit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit Antistitum. Ubi addit etiam Bonifacium, de quo ait: Contra inimicos gratiæ Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Et de Coelestino adjungit Prædecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat. Et de eodem subdit: Nec segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, etc. Et infra dicit, eadem cura Scotiam fecisse Christianam. Et in libro de Ingratis, cap. 2, sic ait:

Sedes Roma Petri, quæ pastoralis honoris,
Facta caput mundi, quicquid non possidet armis,
Religione tenet.

tatus Leonem, ait: Roma per Apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis. Quomodo etiam dixit Fulgentius, lib. de Incarnat. et Gratia, cap. 11, Romanam Ecclesiam Petri et Pauli verbis, tanquam splendentibus radiis illustratam, eorumque decoratam corporibus, mundi cacumen esse. Ex Optato etiam Milevitano, contra Parmenian. mulța relata sunt; specialiter vero libro secundo: Negare (inquit) non potes scire te in urle Romana Petro primo episcopalem cathedram esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret.

14. Similiter Isidorus, in epistola ad Eugenium, Toletanum Episcopum, eum polestatem Petro datam modo a nobis supra traJito explicasset, subjungit : Cujus dignitas potestatis, etsi ad omnes Ecclesiarum Episcopos est transfusa, specialius tamen Romano Antistiti, singulari quodam privilegio, velut capiti, cæteris membris celsior permanet in æternum. Et in Præfatione ad canonum collectionem, quæ habetur primo tomo Conciliorum, ait, cum Conciliis collegisse decreta et epistolas synodicas Pontificum, quia in eis pro culmine Sedis Apostolicæ non impar Conciliorum extat auctoritas. Et in fine: Synodorum (inquit) congregandarum auctoritas Apostolica Sedi privala commissa est potestate, nec ullam Synodum ratam esse legimus, quæ ejus auctoritate non fuerit congregata vel fulta: hæc canonica testatur auctoritas, hæc historia ecclesiastica roborat, huc Sancti Patres confirmant. Hoc etiam confirmat Beda, in Homil. D. Benedicti Angli, tom. 7, de quo ait: Ad Beatorum Apostolorum limina peregrinaturus advolavit, ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides, et Ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret, ubi per summos Christi Apostolos totius Ecclesiæ caput eminet eximium. Et lib. 2 Histor. Anglor., cap. 1, de Gregorio ait : Cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conversis jamdudum ad fidem veritatis esset Prælatus Ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit Ecclesiam, etc. Et lib. 3, cap. 25, refert regem Angliæ, et alios illo jam tempore credidisse, claves Petro da

Et similiter libro de Vocat. gentium', imi- tas in Ecclesia Romana permanere. Et in lib.

'Cap. 16, alia 56.

4, c. 1, et sæpe in illa historia, ostendit quanta fuerit semper Romani Pontificis circa An

glos providentia, et eorumdem ad eumdem esse debeat ecclesiastica magistra rationis. Pontificem obedientia. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ferendum ab illa sancta Sede imponatur jugum, tamen feramus, et pia devotione toleremus. Præter auctoritatem autem non est hic specialis ratio postulanda. Sufficiunt enim adducta de perfecto regimine Ecclesiæ, et de necessitate unius capitis in uno corpore ad unitatem ejus et fidei conservandam. Nam quod hoc caput in tali Sede sit constitutum, licet plures habeat morales congruentias, quæ et a Patribus insinuantur, et facile cogitari possunt, propria ratio est voluntas Christi et Petri, quæ ex adductis testimoniis nobis satis innotuit.

16. Denique omnes etiam posteriores Patres eamdem veritatem constantissime docuerunt, ex quibus duos tantum numerabimus, Anselmum et Bernardum, qui gravissime de pontificia dignitate locuti sunt. Anselmus enim, libro de Incarnatione Verbi, sic incipit: Domino, et Patri universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis, Summo Pontifici Urbano, Frater Anselmus. Et infra: Quoniam divina providentia Vestram elegit Sanctitatem, cui vitam et fidem christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur, nec ulli alii tutius, si quid contra errorem respondetur, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur. Et in Præfatione ad epistolam ad Romanos, dicit illam epistolam primo loco poni, quamvis prima omnium scripta non fuerit, quia et in illo tempore Roma caput totius orbis extitit, et usque hodie Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum obtinet principatum.

17. D. autem Bernardus multo copiosius hoc ipsum docet, epist. 125 ad Gaufridum, ubi inter alia dicit: Alemania, Francia, Anglie, Scotia, Hispaniarum et Hierosolymorum reges cum universo clero et populis favent et adhærent domino Innocentio, tanquam filii Patri, tanquam capiti membra, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Item epist. 141, fere de eodem argumento ad Mediolanenses; et epist. 183 ad Conradum, regem Romanorum: Legi (inquit): Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quam sententiam cupio vos, et omnimodis moneo custodire in exhibenda reverentia summæ et Apostolicæ Sedi, et Beati Petri Vicario, sicut ipsam robis vultis ab universo servari imperio. Et de sublimitate illius Sedis egregie loquitur epist. 137 ad Eugenium, et latius lib. 3 de Considerat., ad eumdem, cap. 8, ex quo plura verba in superioribus relata sunt, et ideo illa prætermittimus. Addi etiam hic possent temporalium regum et imperatorum testimonia et exempla, sed ex illis aliqua in superioribus tacta sunt, et pluria in sequentibus afferemus, spiritualem potestatem tem porali comparando. Nunc sufficiant notanda verba Constantini imperatoris, in cap. In memoriam, dist. 19, ubi sic inquit: Honoremus Sanctam Romanam et Apostolicam Sedem, ut quæ nobis sacerdotalis mater est dignitatis,

CAPUT XVIII.

DUABUS OBJECTIONIBUS CONTRA PRIMATUM PONTI-
FICIS, EX SCRIPTURA ET CONCILIIS DESUMPTIS,
SATISFIT.

1. Contra Pontificis Romani dignitatem et primatum multa sparsim in suo libello objicit rex Angliæ, præter ea quæ contra primatum Petri supra retulimus, ex quibus multa comparationem inter Pontificem et reges temporales attingunt, quæ melius post dictam comparationem factam in sequentibus examinabimus, ubi etiam de potestate Pontificis supra reges in temporalibus dicendum est. Nunc solum his, quæ contra supremam spiritualem Pontificis potestatem absolute objici videntur, respondebimus. Hæc autem, tam in Præfatione quam in Apologia regis, ad tria capita reduci videntur, his exceptis, quæ ex factis regum vel imperatorum desumuntur, de quibus, ut dixi, postea videbimus.

2. Prima objectio. Confirmatio. Primum caput est, quia hoc dogma nullum vel debile fundamentum habet in verbo Dei, ut dicit in Apolog., pag. 18, et in Præfatione, pag. 22, 28, 60, et aliis quamplurimis locis. Possumusque in hujus objectionis confirmationem ponderare, quod Paulus, ad Ephes. 4, ministeria Ecclesiastica et ordinem Ecclesiæ describens, nullam de Vicario Christi mentionem facit, cum tamen ille aptissimus locus videretur ad illum proponendum, si ad hierarchiam Ecclesiæ pertineret. Unde valde miratur rex, dicta pag. 60, et ignorare se dicit, quibus artibus Pontifices Romani facti sint Vicarii Christi, imo vero Dii in terra, triplici corona insigniti, cœli nimirum, terra

« PredošláPokračovať »