Obrázky na stránke
PDF
ePub

C. 2.

Anacharsis cùm concioni populi Atheniensis interfuisset : Mirari se, dixit, quòd apud Græcos verba facerent sapientes, stulti verò judicarent. Plut. in Solon. Valer. l. vii.

Plut. ibid.

Interrogatus Solon, quomodo optimus fieri posset civitatum status ? Si, inquit, cives magistratibus obediant, magistratus autem legibus. Stob. serm. xli.

4. Archidamus cuidam quærenti, quinam Spartæ imperarent ? Leges, inquit, ac secundum leges Magistratus. Plut. Apoph.

Cùm Agesilaus, Lacedæmoniorum rex, subactâ Asiæ parte, adversus regem Persarum pergeret, maximamque haberet fiduciam regni ejus potiundi; ab Ephoris revocatus, eorum absentium jussis tam obediens fuit, quàm si privatus in comitio esset Spartæ ; opulentissimo regno præposuit bonam existimationem, multòque gloriosius sibi futurum duxit, si patriæ institutis paruisset, quàm si bello Asiam superâsset. Rediit itaque confestim, dicens: Bonum imfieratorem oportere legibus parere. Plut Apoph. Cor. Nep.in Agesil c. 4.

Antiochus tertius omnibus regni sui civitatibus scripserat : Si quid fortè per literas jussisset facere quod esset contra leges, ne sibi parerent. Plut, ibid.

5. Charondas populi conciones ad vim et cruorem usque seditiosas pacaverat, lege cavendo, ut, si quis eas cum ferro intrâsset, continuo interficeretur. Interjecto deinde tempore, ipse ex longinquo rure, gladio accinctus, domum repetens, subitò indictâ concione, sicut erat armatus, in eam processit. Ubi cùm ab eo, qui proximè constiterat, solutæ à se legis suæ admonitus fuisset ; Idem ego, inquit, illam sanguine meo sanciam.

Ac protimus ferro, quod habebat, districto incubuit. De Zaleuco, vide lib. iii. c. 49. Valer, 1. vi. c. 5.

Idem Charondas, ne leges suæ temerè abrogarentur ad arbitrium et libidinem eorum quibus graves essent, hâc ratiorie præcaverat. Si quis quampiam è sancitis legibus abrogari vellet, et in ejus locum aliam novam inferri; is, collo in laqueum immisso, verba faciebat ad populum de utrâque lege. Ubi, latis suffragiis, visum erat veterem legem abrogandam esse, et novam accipiendam ; ille discedebat nihil mali passus, Contrà verò si prior lex retinenda, et nova rejicienda videretur : temerario novæ legis

[ocr errors][ocr errors]

suasori guttur perfringebatur eo, quo vinctus accesserat, laqueo. Diod. Sic. l. xii. Stob. serm. 42.

6. Jus civile neque inflecti gratiâ, neque perfringi potentia, neque adulterari pecuniâ debet. Si non modò oppressum, sed etiam desertum aut negligentiùs adservatum fuerit : nihil est quod quisquam sese habere cer. tum, aut à patre accepturum, aut relicturum liberis, arbitretur. : Cicer. pro Cæcin. n. 73.

Non ea olim erat, quæ nunc sæculum tenet, legum negligentia: nec interpretando sibi quisque eas aptas faciebat, sed suos potiùs mores ad illas accommodabat. Livius, l. iii. c. 20.

7. Dictum est ab eruditissimis viris, nisi sapientem, liberum esse neminem. Quid est enim libertas ? potèstas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio ; qui legibus non propter metum parét, sed eas sequitur atque colit, quia id rectum et salutare maximè esse judicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac liberè:: apud quem nulla res est, quæ plus polleat, quàm ipsius voluntas ac judicium? Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.. Cicer. Parad. 5.

Non minus apud viros bonos honestas, quàm apud alios necessitas, valet. Plin. l. iv. Ep. 10.

Interrogatus Aristippus, quid præ cæteris hominibus eximium haberent philosophi ? Hoc, inquit, quòd si leges omnes tollantur, æquabiliter tamen victuri simus, Diog. Laërt. in Artist.

Legem nocens veretur, fortunam innocens. P. Syrus.

Quam angusta innocentia sit, ad legem bonum esse? quantò latiùs officiorum patet, quàm juris regula ? quàm multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides, exigunt, quæ omnia publicæ leges non jubeant? Senec. ii. de irá, c. 27.

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor. . Senec... Troas, ver. 332.

C c 2

CAPUT XLIII.

Vitiosi principes plùs exemplo, quàm peccato

nocent.

esse.

1. Ut cupiditatibus et vitiis principum infici solet tota civitas, sic emendari. et corrigi continentiâ.

Nam licet videre, si temporum memoriam repetas, qualescunque summi civitatis viri fuerunt, talem civitatem fuisse : et quæcumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam

Cicer. 3 de Leg. n. 30. 32.

Cùm L. Lucullo magno viro magnificentia villæ Tus"culanæ objiceretur, respondebat: Duos se hubere vicinos, alterum equitem Romanum, alterum libertinum : quorum cùm essent magnificæ villæ, id sibi concedi oportere, quod iis, qui tenuioris ordinis essent, liceret. At non videbat ab ipso natum esse, ut illi talia cuperent. Nam Lucullus, summus alioquì vir, profusæ id ædificiis, conviviis, et apparatibus luxuriæ primus auctor fuit: eumque ob injectas moles mari, et suffossos montes, haud infacetè magnus Pompeius Xerxem togatum vocare assueverat. Pauci autem, atque admodum pauci, honore et gloriâ amplificati, vel corrumpere mores civitatis, vel corrigere pos. sunt. Itaque eo perniciosiùs de republicâ merentur vitiosi principes, quòd non solùm vitia concipiunt ipsi, sed etiam ea infundunt in civitatem, plùsque exemplo, quàm peccato, nocent. Paterc. l. ii. C. 33.

2. Princeps optimus faciendo docet: et licèt sit imperio maximus, exemplo major est. Paterc. l. ii.c. 126.

Non tam imperio nobis opus est, quàm exemplo: quippe malus recti magister est metus. Meliùs homines exemplis docentur. Plinius Paneg. Rex velit honesta : nemo non eadem volet.

Senec. in Thyest. ver. 213.
-Componitur orbis
Regis ad exemplum ; nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Claud. de 4. Cons. Honor. ver. 296.

Vespasianus legibus æquissimis, quodque vehementius est, vitæ specie, vitiorum plura Romæ abolevit. 1. Vict. Epit. C. 17.

Theodosio imperatori, quòd lapsos mores exemplo suo restituerit, his verbis gratulatur Latinus Pacatus : Ubi primum imperium accepisti, non contentus ipse vitiis carere, alienis vitiis corrigendis curam adhibuisti, idque moderatè, ut suadere potiùs honesta, quàm cogere, videreris. Et quia vel longo Orientis usu, vel principum remissione, tantus multos luxus infecerat, ut adulta consuetudo non facilè mutari posse videretur: ne quis se pati injuriam putaret, à te voluisti incipere censuram : impendia imperatoriæ domûs minuisti, et ad mensam vix necessarium adhibendo sumptum, quod naturâ difficilli. mum est, emendâsti volentes. An quis ferret molestè se ad principis modum coërceri? aut subtractum sibi aliquid doleret de privatâ luxuriâ, cùm videret imperatorem rerum potentem, terrarum hominumque dominum, parcè viventem, modico et castrensi cibo contentum ? ad hoc aulam omnem laboris, patientiæ, frugalitatis exemplis abundantem? Tuæ, imperator, epulæ mensis communibus sunt parciores. Hinc in omnes, quiescentibus legum minis, luxuriæ pudor et parsimoniæ studium venit. Sic est enim, sic est : Exasperat homines imperata correctio, blandissimè jubetur exemplo. Latin. Pacat. c. 1S.

3. Cavendum est viro honorato et principi, si ipse domum ædificet, ne extra modum sumptu et magnificentiâ prodeat. Quo in genere multum mali etiam in exemplo est : studiosè enim plerique, præsertim in hanc par.. tem, facta principum imitantur. At L. Luculli virtutem quis ? Multi tantummodò villarum magnificentiam imitati sunt, quaruin quidem certus adhibendus modus, et ad mediocritatem revocandus. Cicer. 1 Offic. n. 138. 140.

In Agesilao Lacedæmoniorum rege illud in primis admirabile fuit, quòd, cùm maxima ei munera à regibus, et dynastis, et civitatibus mitterentur, nihil unquam in domum suam contulerit, nihil de victu, nibil de vestitu Laconum mutaverit. Domo eâdem fuit contentus, quà Eurysthenes progenitor majorum suorum fuerat usus : quam qui intrârat, nullum signum libidinis, nullum luxuriæ videre poterat; contrà plurima patientiæ atque abstinentiæ : sic eniin erat instructa, ut nullâ in re differret à

cujusvis inopis atque privati domo. Cor. Nep. in Agesil. 6. 7.

M. Cato consularis et censorius villas suas ne tectorio quidem perlitas fuisse scribit ad annum usque ætatis suz septuagesimum; atque postea addit: Neque mihi edificatio, neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosun, neque pretiosus servus, neque ancilla. Si quid est quo uti prossim, utor : si non est, egeo (id est, facilè careo.) Suo quemque uti et frui per me licet. Mihi vitio quidam vertunt, quia multis egeo; at ego illis, quia nequeunt egere. A. Gell. l. xiii. c. 23.

Crassus ille dives nullam, præter eam, in quâ habitabat, domum ædificavit; dicebatque, homines ædificandi cupidos omnibus everti fortunis solere. Plut. in Crassa.

Cùm esset pecuniosus Atticus, nemo illo minùs ædificator fuit. Domum habuit Romæ in Colle Quirinali ab avunculo hæreditate relictam, cujus amenitas non ædificio, sed sylvâ constabat. Ipsum tectum antiquitùs ædificatum, magìs venustum erat quàm sumptuosum : in quo pihil commutavit, nisi quod vetustate coactus est. Corno Nep, in Attico, c. 13.

Habitavit Augustus in ædibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis : ubi sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia: ac per annos ampliùs quadraginta in eodem cubiculo hieme et æstate mansit. Instrumentum quoquè ejus et supellex vix privatæ elegentiæ erant. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satis ornatam invenerat, adoo excoluit, ut jure sit gloriatus, marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisslet. Sueton. in Aug. 6. 72, 73. c. 91.

Anno urbis conditæ 628, Censores Cassius et Longinius Lepidum Æmilium augurem, virum consularem, co'ram se adesse jusserunt, quòd sex millibus æris ædes conduxisset. At nune, inquit Velleius, qui centum et quinquaginta post annis scribebat, si quis tantas habitet, vix ut senator agnoscitur. Aded maturè d rectis in prava, firdvis in firecifritia pervenitur. Paterc. b. ii. c. 10.

« PredošláPokračovať »