Obrázky na stránke
PDF
ePub

pastore, illud intelligendum reliquisse in cæteri quæ describit.

que ac inferorum reges, totius orbis judices, et ipsi a nemine judicandi, fidei capita, et cætera, quæ prosequitur concludens: Quibus, inquam, artibus ad tantum fastigium ascenderint, equidem nescio.

3. Solutio. Verumtamen vel hoc ipso intelligere rex posset, si sapere vellet, hoc non esse humana arte factum, sed in virtute illius verbi: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, ut sancte et catholice antiqui Patres intellexerunt. Qua enim arte Sylvester Papa Constantinum imperatorem ita sibi subjecit, ut Christi Vicarium, et Petri successorem, et majori honore se ipso dignum confiteri non erubuerit, eadem reliqui Sancti Pontifices eamdem dignitatem et potestatem conservarunt, et contra portas inferi defenderunt. Artes etenim illæ non fuerunt aliæ præter verbum Dei, magna virtute spiritus libere prædicatum, et interdum divinis virtutibus et illustrationibus pro temporum, juxta divinæ providentiæ dispositionem, opportunitate confirmatum. Errat ergo rex, et verbo Dei contradicit, dum ait, primatum Papæ debile in verbo Dei habere fundamentum. Nam et in verbo Dei scripto Petri primatus perpetuus, et per successionem semper duraturus sufficienter continetur, et per verbum ejusdem Christi non scriptum, sensus verbi scripti cum certitudine traditus est. Et præterea successionem illam Petri in Romana Sede permansisse, evidenter est declaratum. Nec possunt rex vel doctores ejus Protestantes vim hujus verbi effugere, nisi et negando veritatem verbi non scripti, et verbum scriptum sua certa scientia, et privato spiritu interpretando. Utrumque autem esse a catholica veritate alienum, imo hæresum omnium et schismatum fundamentum, in primo libro satis de

monstratum est.

4. Diluitur confirmatio. Ad confirmationem a nobis additam ex loco Ephes. 4, respondere possumus ex doctrina Augustini, libro de Fide et operib., c. 9, ubi, tractans locum Actor. 8, de eunucho, quem baptizavit Philippus, licet nihil plus dixerit quam: Credo filium Dei esse Jesum Christum, unde aliqui argumentabantur non esse necessarium aliquid aliud docere catechumenos, ut baptizentur, ipse vero respondet: Scriptura tacuit atque intelligenda admisit cætera, quæ cum illo spadone baptizando Philippus egit. Sic ergo nos dicimus, licet Paulus tacuerit illo loco de uno Christi Vicario, totius Ecclesiæ

[ocr errors]

5. Instantia. Ex Scriptura primatus Pontificis, non regum colligitur. - Potest autem hæc responsio in nos retorqueri superius enim hoc loco usi sumus ad probandum reges non habere in Ecclesia spiritualem potestatem, quia Paulus nullam, vel in loco, vel in aliis similibus illorum mentionem fecit; quæ illatio eodem prorsus modo eludi potest. Respondeo ex verbis ejusdem Augustini loco citato: Atque in eo quod ait (scilicet Lucas: Baptizavit eum Philippus, intelligi voluit impleta omnia, quæ licet taceantur in Scripturis, gralia brevitatis, tamen serie traditionis scimus implenda, pari modo etiam in eo quod scriptum est, evangelizasse Philippum spadoni Dominum, nullo modo dubitandum est, et illa in catechismo dicta esse, quæ ad vitam moresque pertinent ejus, qui credit in Dominum Jesum Christum. Ita ergo in præsenti dicimus, Paulum sub illa descriptione Ecclesiæ comprehendisse omnia, quæ vel ex traditione, vel ex aliis Scripturæ locis, ad Ecclesiæ ordinem et hierarchiam pertinere perspicuum est. Est autem satis nobis traditum, et in Scriptura, et extra illam, Ecclesiam visibilem esse unum ovile sub uno pastore visibili, vicem Christi gerente; hunc ergo pastorem sub generali nomine pastorum Paulus explicuit, quia non assumpsit ibi provinciam in particulari explicandi gradus omnes, et ministeria ecclesiastici ordinis. Cujus etiam argumentum est, quia tractans idem argumentum, 1 Corinth. 12, omisit Evangelistas, quos sub Prophetis comprehendit, et ibi ponit virtutes, et alia, quæ in loco ad Ephes. omisit; et in neutro loco ponit presbyteros et diaconos, quamvis ad ecclesiasticam hierarchiam pertinere, ex aliis Scripturæ locis manifestum sit. At vero de regibus nulla Scriptura vel traditio docet, in ecclesiastica hierarchia habere peculiarem locum, aut munus ecclesiastici regiminis aut ministerii, ideoque dum illis locis præcipuis tacentur, prorsus excluduntur; præsertim quia nec sub specifica, nec sub generali verborum forma comprehensi sunt.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

in aliis casibus deponuntur Pontifices, vel ali- Et hoc ad summum fecit Constantiense Conter judicantur ab Ecclesia, mediantibus Concilium, deponendo dictos tres Pontifices, et ciliis. Ita enim fieri posse, dictum Concilium Martinum V eligendo. Ex hoc autem facto Constantiense definivit, et Basiliense confir- nihil contra Pontificis dignitatem aut potestamavit, et utrumque id exequi tentavit. Et tem colligi potest, quia cum Pontifices dubii olim Marcellinus Papa depositus fuit a Con- non sint veri Pontifices, potestas Concilii sucilio Sinuessano; et in casu hæresis deponi pra illos nihil derogat veris Pontificibus, nam posse traditur in cap. Si Papa, distinct. 40, electo postea vero Pontifice per tale Conciet communiter ab omnibus Catholicis recep- lium, in illo erit plena pontificia potestas, tum est. ipso Concilio superior, quia non ab illo habet potestatem, sed a Christo. Quia vero dicere quis potest Joannem XXIII fuisse Pontificem satis certum, quidquid de hoc sit, addere possumus ipsum tandem voluntarie renunciasse papatui, ut ex historiis constat, et similiter cessit Gregorius XII. Benedictus autem XIII, alias Petrus de Luna, licet nunquam cedere voluerit, mortuus tamen est paulo post Martini electionem, et Clemens quidam, qui in locum ejus fuerat suffectus, paulo post renuntiavit, et Martinus V tanquam unicus et verus Pontifex ab universa Ecclesia cognitus et receptus est.

7. Respondeo imprimis, objectionem hanc ad quæstionem potius de comparatione Papæ et Concilii generalis, quam ad quæstionem de primatu Pontificis pertinere. Patres enim, qui Conciliis Constantiensi et Basiliensi interfuerunt, et Gersonius, aliique Doctores, qui generale Concilium supra Pontificem esse opinati sunt, nihilominus certa fide credebant Episcopum Romanum esse supremum et universalem Ecclesiæ pastorem, supra omnes Episcopos et Patriarchas, habentem in illos spiritualem jurisdictionem, et in omnes fideles cujuscumque conditionis existant, etiamsi reges vel imperatores sint, et contra hoc objectio facta non procedit, ut per se constat, idque instituto nostro sufficiebat, quidquid de altera quæstione comparata sentiatur. Quia tamen omnino verum esse credimus, in Concilio generali nullam esse jurisdictionem immediate a Christo collatam, ideoque dum legitimus et indubitatus Pontifex vivit, ab illo pendere Concilii generalis jurisdictionem, ac proinde illi subesse (quod alibi tractandum est), ideo breviter dictis objectionibus satisfaciendum est.

8. Solutio objectionis. - Ad objectionem ergo principalem respondemus, tempore Concilii Constantiensis tres fuisse in Ecclesia prætensos Pontifices, Gregorius XII, Benedictus XIII, et Joan. XXIII, nominatos. Cum autem certum sit, et supra probatum, non posse simul esse in Ecclesia plures veros Pontifices, fit consequens ut non omnes illi fuerint Pontifices. Unde etiam fieri potuit ut nullus eorum esset certus Pontifex, atque adeo nec Pontifex, quia nondum erat aliquis eorum sufficienti consensu Ecclesiæ receptus, nec credebatur legitime electus. In tali autem casu jus habet Concilium generale, quamvis acephalum, ad inquirendum de vero et legitimo Pontifice, et, si nullum ex prætensori bus legitimum ac certum Pontificem esse invenerit, omnes deponere, vel potius nullum • eorum verum Pontificem esse declarare, ac subinde de vero Pontifice Ecclesiæ providere.

9. Refellitur instantia quædam. - Quod si quis instet, Basiliense Concilium subsequens depositionis sententiam contra Eugenium IV, unicum et indubitatum Pontificem tulisse, et Amadeum, Felicem appellatum, loco illius creavisse, respondetur in hoc errasse Concilium illud, quod mirandum non est, quia jam tunc non legitime, nec sub obedientia Apostolicæ Sedis procedebat. Unde etiam erravit in approbanda assertione, quod Concilium generale sit supra Papam, in Concilio Constantiensi traditam. Unde consequenter existimavit, Concilium, semel legitime congregatum, sine suo consensu non posse dissolvi a Pontifice; imo posse ipsum Pontificem ad assistendum Concilio cogere. Quod tamen fundamentum omnino falsum est, et in eo Constantiense Concilium errare potuit, quia nec a vero ac certo Pontifice convocatum fuerat, nec illius præsentiam per se vel legatos habebat. Unde solum ad tollendum schisma legitime coactum fuerat, non ad dogmata fidei definienda. Excessit ergo terminos potestatis suæ, et ideo errare potuit, et consequenter etiam in hoc erravit Basiliense illud sequens, quia, ut dixi, jam tunc non legitime procedebat. Atque ita prædicta assertio postea a Pontificibus et Concilio Lateranensi sub Leone X reprobata est. Et Eugenius IV, tam assertionem quam sententiam Basiliensis Concilii pro nihilo habuit, ut in eodem Concilio refertur, sess. 38, et cum Eugenio sensit

universa Ecclesia, quæ, non obstante illa sententia, tam Eugenium, quam successorem ejus Nicolaum V, pro veris Pontificibus habuit, Antipapa Felice repudiato, qui postea Nicolao cessit, et ita semper Pontificia dignitas integra mansit.

10. Responsio ad confirmationem. — Antiquum vero exemplum de Marcellini depositione a rege non objicitur, qui acta illius Concilii non admittit, et contradictionis arguit', quia in eis sæpe dicitur, Pontificem a nemine judicari, et nihilominus Marcellinus inde judicatus exivit; nam sententia anathematis in eum lata est, cui omnes Episcopi subscripserunt, neque enim poterat Marcellinus seipsum excommunicare. Neque desunt etiam ex scriptoribus catholicis, qui de illa historia Marcellini dubitent, ut videre licet in Baronio, tom. 2, ann. 302, numero 95 et seq., et ann. 303, n. 89 et sequentibus. Verumtamen ipsemet admonet, non oportere antiquam historiam communiter in Ecclesia receptam in dubium revocare. Præsertim cum Nicolaus Papa, in epist. ad Michaelem imperatorem, illam ut veram referat, et illa utatur ad Apostolica Sedis auctoritatem confirmandam.

-

11. Ex dicto etiam Concilio Sinuessano primatus Pontificis confirmatur. — Marcelliaus non fuit a Concilio depositus. - Est igitur advertendum, peccatum Marcellini, cujusdam infidelitatis fuisse, et ideo ad Concilium pertinuisse de illo inquirere, tum propter publicum scandalum in materia fidei, tum propter Ecclesiæ securitatem. Quia tamen culpa solum fuerat contra confessionem fidei, et non hæresis, ideo Episcopi congregati sæpe dixerunt: Tu te ore judica, nam prima Sedes a emine judicatur. Ex quibus verbis auctoritas suprema Pontificis confirmatur. Ipse autem Marcellinus videtur in se ipsum sententiam protulisse, dicens: Peccavi coram vobis, et non possum in ordine esse sacerdotum. Per quæ verba visum est aliquibus renunciasse pontificatui, eamque renunciationem Episcopos acceptasse, et propterea de illis dici: Subscripserunt in ejus damnationem, et damnaverunt eum, non vi jurisdictionis quam in ipsum, dum fuit Pontifex, haberent, sed voluntarie consentiendo illi, et renuntiationem acceptando. Atque ita nemo eum, dum esset Pontifex, judicavit, sed, ut statim subjungitur, tre suo damnatus est. Postquam autem desiit esse Pontifex, potuit etiam a Concilio censu

'In Apolog., p. 105.

ris ligari, ut per se constat. Vel fortasse papatui non cessit, ut est probabilius, quia hoc ibi expresse non dicitur, nec verba citata renunciationem præ se ferunt, sed pœnitentiam, nec Damasus, nec Platina, vel Romanum Breviarium id referunt, sed potius fuisse Pontificem, etiam eo tempore quo martyrium passus est, significant, et clare testatur Baronius, anno Christi 304. Hoc autem supposito, dicendum consequenter est, ipsum non fuisse proprie in ecclesiastico foro damnatum, seu punitum, vel censura ligatum, sed voluntarie ad aliorum exemplum, et in sui peccati vindictam se ipsum separasse, et ab officio quasi suspendisse, seu abstinuisse. Quod judicium Concilium illud probavit, et quasi declaratoriam sententiam criminis tulit, ipsomet Marcellino annuente, et in hoc sensu dicitur, Concilium illud damnasse Marcellinum. Et ita nulla est in dictis illius Concilii contradictio.

12. Occurritur exemplo de Papa hæretico.Papa hæreticus a Deo ipso deponitur, ron ab hominibus.— Ante depositionem Pontificis sententia criminis declaratoria præmitti debet.Ad ultimam partem illius objectionis de Papa hæretico respondemus imprimis, non esse certum an Papa, etiam ut persona privata, possit in hæresim pertinaciter labi. Unde si vera est sententia, quæ negat Papam esse posse hæreticum, cessat objectio. Quia vero contrarium videntur canones et Concilia supponere, ut patet ex cap. Si Papa, dist. 40, et ex Concilio Romano, sub Adriano, et ex octava Synodo, admisso illo casu, concedendum est Papam tunc posse judicari, et dignitate privari. Quomodo autem id fiat sine præjudicio dignitatis, varie a Doctoribus explicatur; non est autem in præsenti necessarium singulas sententias referre et examinare. Dico ergo breviter Papam hæreticum non ab hominibus, sed ab ipso Deo deponi, quamvis non sine ministerio Ecclesiæ, seu Concilii ferentis in ipsum sententiam declaratoriam criminis. Sicut enim Papa ab hominibus eligitur, et nihilominus non ab hominibus, sed ab ipso Christo immediate dignitatem recipit, ita etiam licet per sententiam hominum declaretur hæreticus, nihilominus non jure humano, sed divino statim manet dignitate privatus. An vero ad talem privationem seu depositionem necessaria sit talis sententia, vel ipsummet peccatum hæresis sufficiat, saltem, externum, et facto ipso notorium, a Doctoribus controvertitur. Mihi autem rationi et recto regimini magis consentaneum videtur, neces

sariam esse sententiam criminis declaratoriam, datam a Concilio auctoritatem habente, ut omnia ordinate fiant, et schismatum pericula tollantur.

CAPUT XIX.

Joannem, in epist. 1 ad illegitimum Concilium Constantinopolitanum. Et ante hos Pontifices legitur in Concilio Carthaginensi III, cap. 26, et in Concilio Africano tempore Bonifacii, canon, qui sic habet: Prima sedis Episcopus non appelletur Princeps sacerdotum, vel summus sacerdos, aut aliquid hujus

EXPLICANTUR QUÆDAM LOCA GREGORII QUE REX modi, sed tantum primæ sedis Episcopus.

OBJICIT, ET VERI TITULI ROMANI EPISCOPI DE FENDUNTUR.

[ocr errors]

Ter

1. Recensentur testimonia Gregorii. tia objectio principalis sumitur ex Gregorio in variis epistolis, in quibus reprehendit Joannem Constantinopolitanum, eo quod universalem Episcopum seu Patriarcham se ipsum appellaret et nominari vellet, et ad illum magis confundendum, adjungit: Nullus unquam prædecessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit, lib. 4, indict. 3, cap. 80, alias epist. 39 ad Anastasium Antiochenum, ubi etiam ait : Sicut enim veneranda mihi Vestra Sanctitas novit, per sanctam Chalcedonensem Synodum Pontifici Sedis Apostolica, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est, sed nullus, etc. Et similia habet, epist. 32 ad Mauricium, 33 et 34 ad Constantiam, et 38 ad eumdem Joannem, et 36 ad Ananium, et lib. 7, epist. 69 ad Eusebium Thessalonicensem. Et addit lib. 6, epist. 30 ad Mauricium, alias c. 194: Ego fidenter dico, quia quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum præcurrit, quia superbiendo se cæteris præponit. Aliam etiam rationem reddit Gregorius, quia si unus Patriarcha universalis dicitur: Patriarcharum nomen cæteris derogatur. Et ideo, ait, nullus Romanorum Pontificum hoc singularitatis vocabulum assumpsit, nec uti consensit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quæ ratio æque in Summo Pontifice procedit. Unde idem Gregorius, lib. 7, indict. 1, epist. 30 ad Eulogium Alexandrinum, qui ad ipsum scribens, eum universalem Papan vocaverat, ait : Quod peto dulcissima mihi Sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit, præbetur. Et infra: Si enim universalem me Papam Vestra Sanctitas dicit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Ubi significat repugnare unum esse universalem Episcopum, et alios esse veros Episcopos. Et hanc sententiam tradidit ante Gregorium Pelagius II, contra eumdem

2. Hoc argumentum valde urget rex Angliæ in Apologia, pag. 106 et 107, et ex allegatis testimoniis Gregorii multa ex his, quæ pro primatu Romani Pontificis adduximus, vel certe omnia enervari putat Maximeque redarguit Bellarminum, eo quod in favorem primatus Romani Pontificis alio testimonio Gregorii usus fuerit, in quo Apostolicam Sedem, caput fidei vocat, lib. 11, ep. 42. Nam qui nomen (inquit) universalis Episcopi repudiabat, hic caput fidei sese vocari æquo animo laturus erat? Et ideo ipse exponit de capite, seu gubernatore in genere, sive ille sit Papa, sive rex intra ditiones et fines suos. Et quia videbat expositionem hanc esse violentam, ut revera est, veniam petit, ut si illa rejiciatur, dicere possit, Gregorium, vel minus caute locutum esse, vel per excessum. Cum eadem tamen regis venia, ipse simul utrumque committit, quia sine ulla ratione vel fundamento, non solum verbis Gregorii, sed omnium etiam antiquorum Patrum liberam illam censuram adhibet. Imo addere possumus, etiam in verba Christi redundare; non est enim minus esse fundamentum Ecclesiæ, quam esse caput fidei; Christus autem de Petro, id est de Petri sede, ut supra probavi, dixit esse fundamentum Ecclesiæ; excessit ergo, vel incaute locutus est Christus, si excessit vel incaute locutus est Gregorius, Apostolicam Sedem caput fidei appellando.

3. Non enim de sua persona tantum, sed de sede sua loquebatur Gregorius. Sic enim ait: Illud autem admonemus, ut Apostolicæ Sedis reverentia nullius præsumptione turbetur; tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulsetur injuria, et canonum maneat incolumis atque intemerata semper auctoritas. Ex hac enim verborum serie constat, eamdem Apostolicam sedem, cui reverentiam exhiberi monuerat, postea vocare caput fidei, quod a membris nulla est pulsandum injuria, ut eorum status integre perseveret. Quod ego maxime de fidei statu intelligo, quia qui contra reverentiam Apostolicae Sedi debitam omnia perturbant, in vera et integra fide perseverare non possunt. Et ideo fortas

se modum loquendi mutavit, et quam prius vocaverat Apostolicam Sedem, postea vocat caput fidei, ut indicaret magnum periculum imminere, contemnendo obedientiam et reverentiam debitam Apostolicæ Sedi, nam facile transit usque ad periculum amittendi fidem. Et confirmatur, quia non excessit certe neque incaute locutus est Christus, cum dixit Petro Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; hoc autem munus cum illo privilegio: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, non tantum personæ, sed etiam sedi Petri collatum est, ut libro 1 ostendimus; ergo nullus est excessus, neque incauta locutio, si Pontifex, qui tanquam viva regula fidei ad confirmandos fratres positus est, caput fidei appelletur. Unde Patres Concilii Chalcedonensis, in Epistola ad Leonem Papam, firmitatem fidei illum appellant, dicentes: Firwitas tua filiis, quod decet, adimpleat.

4. Eo vel maxime quod recte potest intelligi, vocari caput fidei, quia est caput omnium fidelium, posito abstracto pro concreto, ad denotandum non esse veram fidem, nisi in membris hujus capitis, vel fidem ipsam esse, quæ membra cum capite conjungit. Unde fit, ut tam caput, quam membra, fidei appellentur, quia per fidem in unum corpus coalescunt, quod est Ecclesia. Atque ita nihil aliud est esse caput fidei, quam esse caput Ecclesiæ, in quo capite in suo genere fides Ecclesiæ nititur. Quapropter ridiculum est verba illa ad reges temporales accommodare, aut tantum de gubernatore politico, et solum ordinis externi causa leges ferente, caput illud interpretari, cum Gregorius aperte loquatur de capite totius Ecclesiæ, et in spiritualibus; nam propter hanc etiam causam caput fidei vocat. Et quamvis verum sit, in principio epistolæ Gregorium tractasse de concedendo Panormitano Episcopo usu pallii, qui usus ad quamdam ecclesiasticam cæremoniam pertinet, inde sumpta occasione illum postea monet, ut disciplinam ecclesiasticam circa reverentiam Apostolicæ Sedis, et circa incolumem et intemeratam canonum auctoritatem, et morum integritatem observet et observari faciat, quæ omnia ad ecclesiasticum et spirituale regimen pertinent; igitur de capite hujus regiminis loquebatur Gregorius, cum Sedem Apostolicam caput fidei appellavit.

5. Legitima testimoniorum Gregorii explicatio traditur, et argumentum regis in eum retorquetur. Retorquendo ergo regis argumentum, ex hoc loco legitimus aliorum sen

sus erui facile potest. Nam si Gregorius sedem suam caput fidei vocavit, quia firmitas fidei, et cura ac sollicitudo conservandi ac propagandi illam, et consequenter etiam honestos mores, qui ex illa pendent, illi sedi commissa est, quando nomen universalis Episcopi recusavit, non supremam pastoralem curam suæ sedis negare, sed verbi invidiam, et elationis vel ambitionis speciem cavere voluit. Neque solum ex citato loco, sed ex aliis etiam innumeris, imo ex eisdem, ubi de nomine universalis tractat, manifeste colligitur, Gregorium in se, et in sede sua curam supremi et universalis Pastoris agnovisse. Nam in eadem epist. 32 ad Mauricium, dixit: Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica sancto et omnium Apostolorum Petro Principi Apostolo totius Ecclesiæ cura commissa est. Et infra: Cura ei totius Ecclesiæ, et principatus committitur, tamen universalis Apostolus non vocatur. Ecce ubi et principatum agnoscit, et nomen abnuit. Et in epist. 36 et 38, simul nomen illud contemnit, et universali potestate utitur, dissolvendo et reprobando illegitimum Concilium sine auctoritate suæ sedis congregatum, et comminando censuras Joanni, nisi resipisceret. Imo, in lib. 7, epist. 64, eumdem Joannem propter idem nomen reprehendit, licet ipse non negaret se Apostolicæ sedi subjici, ut idem Gregorius refert, qui etiam addit, se nescire Episcopum, qui eidem sedi subjectus non sit; ergo recusando vocabulum universalis, non intendit suæ sedi universalem jurisdictionem negare. Unde etiam epist. 69, tractaturus eamdem causam, sic incipit: Suscepti regiminis cura constringimur officii nostri sollicitudinem vigilanter extendere, etc. Et infra, eamdem curam ostendit, dicens, acta in Concilio sine Sedis Apostolicæ auctoritate, atque consensu nullas vires habere; et in fine profert generalem censuram contra violantes sua præcepta, ut omittam alia loca supra citata, in quibus' Gregorius primatum Romanæ Ecclesiæ et commendat, et exercet. 6. Nominis universalis Episcopi duplex acceptio.-Nomen universalis Episcopi, si alios particulares Episcopos non excludit, Pontifici congruit. — Cur ergo Gregorius nomen universalis Episcopi tanquam profanum vetuit et repudiavit? Respondetur cum Cardinali Bellarmino, lib. 2 de Clericis, cap. ult., in fine, duobus modis posse nomen universalis Episcopi usurpari. Primo, ad significandum unum Episcopum, qui sit proprius et proximus pastor totius Ecclesiæ universalis, et omnium

« PredošláPokračovať »