Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et
per hæc etiam responsum est ad Pelagium
Papam, nam eadem ratione, qua Gregorius,
motus est, ut ex verbis epistolæ primæ est
manifestum, et simul in eadem epistola Ro-
manum Episcopum vocat caput omnium Ec-
clesiarum.

8. De nomine autem Summi Pontificis nunquam dubitatum est, ut testatur Justinianus imperator, in Authentico de Ecclesia Roman., collat. 1, dicens: Ut legum originem anterior Roma sortita est, ita et summi pontificatus apicem apud eam esse, nemo est qui dubitet; imo Concilium Chalcedonense Leoni, in epistola ad eum, dicit: Summitas tua, etc.; et Gregorius, lib. 1 Dialog., c. 4, referens historiam de Equitio, ait: Equitius cœpit immensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per Summum Pontificem visitasset, cum nuncius a Pontifice missus ei dixisset, quia pater ejus apostolicus Pontifex eum videre vellet. Hieronymus vero, in Præfatione ad Evangelia, Damasum vocat summum sacerdotem, quod perinde est. Canon ergo ille Concilii Carthaginensis et Africani non intelligitur de Romano Pontifice, sed de Primate Africano, ut recte Glossa exposuit in cap. 3, distinct. 99. Neque enim provincialia seu nationalia Concilia, quomodo Papa vocandus esset, statuere poterant; imo fortasse, ne Papæ fieret injuria, primatem suum Summum Pontificem appellari Patres illorum Conciliorum vetuerunt.

Ecclesiarum ac diœcesum particularium, eo utique modo quo, verbi gratia, Conimbricensis est unicus Episcopus totius dioecesis suæ, in qua potest habere vicarium unum, vel plures, non tamen alium Episcopum. Hoc igitur modo fingere universalem Episcopum totius Ecclesiæ, contra jus divinum est, et ideo vox illa universalis Episcopi, in hac significatione usurpata, profana est et sacrilega. Alio modo potest dici universalis Episcopus, qui per modum causæ universalis jurisdictionem habet in totam Ecclesiam, non excludit autem particulares Episcopos, qui et veri Episcopi sint, et quasi causæ proximæ habentes ordinariam jurisdictionem sub Pontifice Summo. Et in hac significatione sumpta vox illa in se quidem non est profana, quia rem veram, et maxime sacram, et Ecclesiæ necessariam significat, tamen ut usurpata a Patriarcha Constantinopolitana profana erat, et plena superbiæ et præsumptionis, quia per eam sibi tribuebat quod non habebat. Et ob contrariam rationem, attributa in eo sensu Pontifici Romano non est profana, sed veritatem significat, et ideo in Concilio Chalcedonensi Leoni Papæ attributa est, ut Gregorius Papa in dictis epistolis sæpe testatur. Et in eodem sensu æquivalentia nomina a Conciliis et Patribus Episcopo Romano sunt attributa, ut esse caput universalis Ecclesia, in Concilio Chalcedonensi, act. 16; habere curam universalis Ecclesiæ, Leo, epist. 82; Euseb., epist. 3; Dionys., epist. 2; Rectorem domus Dei, Ambros., 1 ad Timoth. 3; denique Episcopum universalis Ecclesiæ, ut sæpe vocatur in epistolis Pontificiis supra allegatis, et in Concilio ALIIS OBJECTIONIBUS EX FACTIS IMPERATORUM, ET Chalcedonensi, act. 3, et in multis aliis epistolis Episcoporum vel principum scribentium ad Pontifices Romanos, quæ in Actis Conciliorum, et inter epistolas Pontificias referuntur, et specialiter videri possunt quæ in Concilio Chalcedonensi, act. 3, leguntur.

7. Cur Gregorius nomen universalis Episcopi devitarit. Nihilominus tamen Gregorius nomen universalis Episcopi repudiavit, tum propter humilitatis excessum; nam in hoc melius dicere potuisset rex Angliæ excessisse Gregorium, non per ambitionem, sed propter humilitatis exemplum; tum etiam ut efficacius superbiam Constantinopolitani Episcopi cohiberet; tum denique quia propter vocis ambiguitatem posset alios Episcopos offendere, et hac ratione sæpius utitur Gregorius, et quia hoc periculum in usu aliarum vocum non invenitur, ideo alias detestatus non est.

CAPUT XX.

CONJECTURIS DESUMPTIS RESPONDETUR.

1. Quarta regis objectio, et hujus capitis prima.-Quarta objectio insinuatur a rege in Præfatione, pagin. 60, Phocæ memoriam faciente, affirmanteque usque ad Phocæ tempora Pontifices Romanos imperatoribus paruisse. Unde indicat, quod alii Protestantes asserere solent, Phocam statuisse ut Romanus Episcopus primatum inter alios obtineret. Quibus aliqui ex historicis favere videntur, nam Beda, de Temporib, in Phoca, sic inquit: Hic, rogante Papa Bonifacio, statuit sedem Romance et Apostolicæ Ecclesia caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constan tinopolitana primam se omnium scribebat. Et eodem fere modo id narrant Paulus diaconus, in lib. 4 de Gestis Longobardorum, c. 11; et Anastasius Bibliothecarius, in sua historia; et

Antonius Sabellicus, Eneade 8, lib. 6; et Pomponius Lætus, in compendio Historiarum Romanarum, in Phoca, et plures alii eodem modo historiam referunt. Et propter illa sola verba persuadere volunt Protestantes, eo anno (qui fuit sexcentesimus septimus, ut Genebrardus cum aliis, vel sexcentesimus sextus, ut vult Baronius) incoepisse Romanum Pontificem habere primatum in universam Ecclesiam, præsertim in Orientalem. Quanquam neque in hoc sibi constent, nam Magdeburgenses, centur. 6, dixerunt Romanum Pontificem a Justino imperatore, anno 520 factum esse Patriarcham, nisi forte isti locuti sint de patriarchatu occidentali, illi vero de primatu, qui ad Orientalem etiam Ecclesiam extenderetur.

2. Alii dixerunt Romanam Ecclesiam a Constantino IV habuisse primatum, quia Platina, in Benedicto II, dicit, Constantinum, Benedicti sanctitate permotum, ad illum sanctionem misisse, ut ille, quem clerus, populus, exercitusque Romanus Pontificem delegisset, eundem statim verum Christi Vicarium esse, omues crederent, nulla rel Constantinopolitani principis, vel exarchi Italiæ expectata auctoritate, ut ante fieri consueverat. Alii in Constantinum I hanc Romani Episcopi referunt dignitatem, quia in edicto Constantini, in capit. penult., d. 96, sic dicitur : Constantinus imperator, quarta die sui baptismi, privilegium Romana Ecclesiæ Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut judices regem. Et postea ponuntur late verba privilegii, quæ etiam referuntur in 1 tom. Concil., et approbantur a Gelasio, cum Concilio 70 Episcoporum. Et eisdem fere verbis utitur Leo IX contra Michael., c. 10. Atque hinc alii dixerunt a Concilio Nicæno datum esse privilegium Ecclesiæ Romanæ; nam Leo IX supra dicit Pontificem a nemine judicari posse, Beatissimo et Apostolico Pontifice Sylvestro decernente, et Constantino Augusto spirituali ejus filio, cum universa Synodo NiCena approbante. Similesque locutiones inveniuntur in Concilio IV sub Symmacho, et in aliis

supra allegatis. Alii denique ad tempora quidem Apostolorum hanc referunt institutionem, dicunt tamen apostolicam esse, non divinam, quia interdum dicunt antiqui Pontifices Petrum, volentibus aliis Apostolis, in principem eorum constitutum fuisse. De quibus et aliis erroribus videri possunt Turre crem., lib. 2 de Eccl., c. 39 et seq.; et Bellar., lib. 2 de Pontif., c. 17.

3. Primatum Pontificis ab imperatoribus esse non potuisse convincitur. - Verumtamen hæc omnia neque fundamentum habent, neque verisimilitudinem ullam, quia primatus Ecclesiæ Romanæ antiquior est omnibus imperatoribus christianis, ut ex traditione antiquissima supra demonstratum est. Præterquam quod etiam probavimus temporales reges nullam habere spiritualem potestatem vel jurisdictionem, qua de rebus ecclesiasticis possint disponere. Primatus autem ecclesiasticus spiritualis et supernaturalis est, ut probavimus; quomodo ergo poterant imperatores illum instituere, aut conferre? Denique probavimus dignitatem hanc esse ex Christi institutione, et ex vi illius durare per continuam successionem, semperque ex eodem divino jure transire ad Romanum Pontificem, supposita determinatione ad talem sedem a Petro facta; ergo vanum est quærere institutionem hujus dignitatis ab imperatoribus. Quin potius neque a Conciliis vel Patribus, neque ab Apostolis, sed ab ipso Domino initium habuit, ut Anacletus et alii Pontifices supra relati testantur, et ex Evangelio ita a Patribus intellecto probavimus. Unde ubicumque scriptum inveniatur ab aliquo ex Patribus, vel scriptoribus catholicis, Romanam Sedem ab aliquo Concilio, vel a Patribus habere Primatum, sensus est, habuisse non tanquam ab instituente vel donante, sed ut a declarante, vel defendente seu conservante talem dignitatem; sic enim Concilium Nicænum declaravit Romanum Episcopum habere primatum in omnes, et addit semper etiam habuisse. Optime vero Nicolaus I, in epist. ad Michaelem imperatorem, dixit: Privilegia huic sanctæ Ecclesiæ a Christo sunt donata, a Synodis non donata, sed celebrata et honorata. Sic dixit Justinianus imperator in Authentic. de Ecclesiast. tit., cap. 1: Sancimus secundum definitionem Synodorum, sanctissimum senioris Roma Papam primum esse omnium sacerdotum.

[blocks in formation]

lentia Protestantium introductum. Est enim ex dictis in præcedenti puncto recolendum, inter Gregorium et Joannem Constantinopolitanum fuisse contentionem de vocabulo universalis, quæ non tam fuit de re, seu de potestate ipsa (nam Joannes ipse, ut vidimus, subditum se esse Gregorio fatebatur), quam de titulo, qui propter aliorum offensionem, superbiam et periculum transeundi in schisma, Romanis Episcopis maxime displicuit. Cum ergo Pelagius et Gregorius, neque suis monitis, neque interventu imperatorum, Joannem Constantinopolitanum ad suam sententiam, et saniorem mentem trahere potuissent, et Cyriacus, Joannis successor, in eadem dementia perseveraret, Bonifacius III, qui post Sabinianum unius tantum anni Pontificem Gregorio successit, apud Phocam obtinuit, ut Cyriacum compelleret illum titulum non usurpare, declarando soli Ecclesiæ Romanæ posse competere, ut recte Platina, in Bonifacio III; Blondus, lib. 9, Decad. 1; Genebrar., in Chronico ann. 607; et Baronius, in Annalib. ann. 606, declararunt. Estque per se evidens, quia multo ante Phocam in Concilis Nicæno et aliis declaratus fuerat Sedis Apostolicæ primatus, et specialiter in Concilio Chalcedonensi proclamatus fuerat Romanus Pontifex universalis Episcopus, quamvis Pontificum modestia ac moderatio nomen illud acceptare noluerit. Advertit etiam Baronius Cyriacum non negasse subjectionem et obedientiam Romano Pontifici, quia statim post electionem suam responsales suos simul cum Epistola synodali ad Gregorium Papam misit, ut ex eodem Gregorio habetur, lib. 6, epist. 31. Ex quo etiam constat, Gregorium nunquam fuisse conquestum de usurpata jurisdictione, sed de ambitioso titulo, aliis Episcopis, et maxime Sedi Romanæ injurioso. Igitur Phocas auctoritate sua Romanam Sedem defendit, et superbiam Cyriaci compressit, nihil vero novum Bonifacio contulit.

[ocr errors][merged small]

mere potuerunt? Præsertim quia ex actis in Concilio Chalcedonensi et multis aliis supra adductis, evidenter ostensum est primatum Ecclesiæ Romanæ ante Justinum in universo orbe fuisse notissimum. Atque eodem modo facile confutatur, quod de Constantino IV dicebatur, nam hic plus quam ducentis annis post Justinum imperavit ; sed primatus Ecclesiæ Romanæ antiquior fuit Justino, et ideo ab illo esse non potuit; ergo multo minus a Constantino noviore oriri potuit. Neque verba Platinæ hoc indicant, sed solum imperatorem Constantinum cessisse consuetudini, qua solebat consensus imperatoris vel hexarchi ad consummatam Pontificis creationem expectari; de potestate autem summi Pontificis nihil Constantinus locutus est, imo ex verbis ejus aperte colligitur, ipsum sensisse Pontificem rite electum statim esse Vicarium Christi.

6. Ad Constantinum Magnum. - Eadem responsio locum habet in Constantino Magno, nam ante illius conversionem Pontifex Romanus ecclesiasticam jurisdictionem in universa Ecclesia exercebat non solum in Occidente, sed etiam in Oriente, ut satis in superioribus ostensum est. Nihil ergo ad hanc potestatem pertinens Constantinus Ecclesiæ Romanæ contulit, sed quod invenit, id probavit et credidit; imo etiam sua obedientia et subjectione recognovit, et in reverentiam et honorem tantæ dignitatis temporalia etiam bona Ecclesiæ Romanæ concessit, ut majorem honorem et splendorem illi conciliaret. Quod ex verbis ejusdem edicti constare potest. Nam in principio confitetur, Deum per Apostolos Pe trum et Paulum mirabilia erga se operatum esse, interveniente (ait) Patre nostro Sylvestro, et universali Papa. Et infra sic inquit: Quantam potestatem idem Salvator noster suo Apostolo B. Petro contulit in cœlo ac terra, lucidissime nobis idem venerabilis Pater edixit. Et infra subjungit: Judicavimus ut, sicut in terris S. Petrus Vicarius filii Dei videtur esse constitutus, etiam et Pontifices, qui successores sunt ipsius principis Apostolorum, principatus potestatem, amplius quam terrena imperialis amplitudo habere videtur, obtineant. Interponit autem hæc verba, concessam a nobis, et a nostro imperio, quod intelligendum est de concessione per consensum et recognitionem, non per propriam donationem, ne verba hæc repugnent præcedentibus, in quibus Petrum fuisse Christi Vicarium et Romanum Pontificem esse successorem ejus, confessus est, et

ideo ejus principatum præfert imperiali; non poterat autem imperator dare potestatem imperiali majorem. Vel etiam intelligitur concessisse sedi Petri splendorem et principatum temporalem in spiritualis honorem, ut ita in majori esset honore, quam ipsum imperium. Quod significant verba sequentia, in quibus valde notandum est, appellare imperium terrenam potentiam, et terrenum thronum, pontificatum vero sacrosanctum, et sedem sacratissimam B. Petri, etc.

7. Ad Concilium Nicænum. Ad ultimam partem de Concilio Nicæno et aliis, patet etiam responsio ex dictis, et ex verbis Leonis IX, ibidem citatis; prius enim dicit, Pontificem a nemine judicari, Sancto Sylvestro divinitus decernente, hoc est, non a se statuente, sed jus divinum declarante; hoc enim verba in rigore indicant, et materia postulat; non enim poterat ipse auctoritate sua se ipsum eximere; declaravit ergo se divinitus exemptum. Et addit Leo, Constantino Augusto, et Nicæna Synodo approbante et subscribente, utique definiendo, declarando et promulgando tale esse divinum privilegium Apostolicæ Sedis. Et nihilominus addit Leo, Constantinum contulisse hoc privilegium, quod necessario intelligendum est juxta superius dicta, contulisse, scilicet, approbando, et ut observaretur statuendo. Et sic etiam dixit Joannes II, in epistola ad Justinianum imperatorem Romance Sedis reverentiam conservalis, et ei cuncta subjicitis, et ad ejus deducitis unitatem, ad cujus auctorem, hoc est, Apostolorum primum, Domino loquente, preceptum est: Pasce oves meas, quam esse omnium vere Ecclesiarum caput, et Patrum regulæ, et principum statuta declarant, et pietatis vestræ reverendissimi testantur affectus. Quibus verbis complectitur, quid Christus, quidve Patres et principes huic dignitati contulerint, nam a Christo est institutio et collatio potestatis cum præcepto pascendi, a Patribus vero est declaratio ac definitio, imperatoribus vero proprie competit recognitio et defensio. Denique idem cum proportione dicendum est de Apostolis respectu Petri; non enim alii Apostoli contulerunt Fetro potestatem, ut ex Evangelio constat, sed datam a Christo libentissime acceptarunt.

8. Alia objectio ex conjecturis. - Præter has objectiones, solent a Protestantibus aliæ fieri ex rationibus seu conjecturis petitæ, ut quod unus homo non possit Ecclesiam per universum orbem diffusam commode guber

nare. Unde ad hoc persuadendum solent exaggerare, vel etiam fingere defectus, aut vitia quæ in aliquibus Pontificibus notata sunt, et Rex Angliæ non prætermittit insimulare quædam, quæ in electionibus Pontificum committi affirmat. Denique alii addunt vulgarem, et in multis rebus communem eorum objectionem, quia fit magna injuria Christo, si præter ipsum aliud constituatur totius Ecclesiæ caput.

[ocr errors]

9. Solutio. Plures ex Pontificibus regimini totius Ecclesia perfectissime satisfecerunt. Sed hæc parvi momenti sunt, nam si hoc Ecclesiæ regimen mere humanum esset, et solis humanis viribus, prudentiave morali, aut solo naturali arbitrio peragendum esset, non immerito unius hominis capacitatem excedere judicaretur; quin potius fatemur neque ordinaria gratiæ auxilia ad id sufficere, nisi Deus longe majora et specialia offerret. Cum autem Christus Dominus et singularem providentiæ suæ præsentiam, et Spiritus Sancti assistentiam suo Vicario promiserit, et pro illius fide peculiariter rogaverit, quamvis humanæ fragilitati difficile sit onus spiritualiter gubernandi totum universum, non est tamen impossibile, nec ita moraliter difficile, quin plures Pontifices, et majori ex parte, egregie illud sustinuerint, et perfecte ac sancte impleverint. Eo vel maxime quod, licet unus sit supremus Pontifex, non tamen solus ubique et immediate gubernat, sed alios etiam Episcopos et Pastores in partem sollicitudinis ex divina institutione vocat, eisque, quantum expedit, partem suæ jurisdictionis communicat, sibique majora et graviora, omnemque recursum ad conservandam unitatem et concordiam necessarium reservat. Atque hoc modo unius regimen non solum fit possibile, sed etiam ad unitatem Ecclesiæ conservandam fuit necessarium, ut ostendimus; imo etiam esset suo modo facile, nisi per errores et schismata perturbaretur.

10. Criminationes hæreticorum refelluntur. – Ad ea vero de quibus personas Pontificum eorum hostes criminantur, dicere imprimis possumus cum Augustino, epist. 165: In illum ordinem Episcoporum, qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium (nos dicamus usque ad Paulum V), qui nunc eamdem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil præjudicaret Ecclesie, neque innocentibus christianis, quibus Dominus prævidens de præpositis malis ait: Quæ dicunt facite, quæ autem faciunt facere nolite,

dicunt enim et non faciunt, ut certa sit spes fidelibus, quæ non in homine, sed in Domino colLocatur. Deinde addere possumus quod idem Augustinus Donatistis respondit, lib. de Unico baptismo, contra Petilian., c. 16: Quid opus est ut Episcoporum Romanæ Ecclesiæ, quos incredibilibus calumniis insectatus est, objecta ab eo crimina diluamus? Nam, licet de criminikus arguantur, numquid etiam convincuntur, aut convicti aliqua instrumentorum firmitate monstrantur? et cætera, quæ eleganter prosequitur. Non negamus tamen aliqua peccata et scandala de aliquibus Pontificibus in historiis referri, sed hi et pauci sunt comparatione multitudinis tot illustrium et Sanctorum Pontificum, et mirum esse non debet quod in tanta multitudine pauci mali inventi sint, cum inter duodecim Apostolos unus traditor fuerit. Unde sicut isté apostolicam dignitatem non fædavit, ita neque ullus Pontifex pravus Apostolicam Sedem maculavit, quia nullus in eis fuit hæreticus, saltem qui hæresim publice docuerit, et vita mala sanctitatem sedis non diminuit. Et quod de personis Pontificum dicimus, de eorumdem electione dictum intelligatur. Nam quod rex Angliæ obmurmurat, nostra ætate accidisse ignoramus, et licet fortasse interdum commissum sit, immerito notatur ac reprehenditur, ac si frequens vel perpetuum esset, ideoque merito Bellarminus respondit: Solemne est adversariis, id, in quo unus aliquando peccavit, ad omnes transferre. Ac denique licet in tali electione homines ut homines interdum delinquant, non inde necessario fit, ut electio non sit ab Spiritu Sancto, qui novit malis bene uti, etiam ad dignam personam eligendam; et licet interdum propter sua occulta judicia, permittat ut in electione personæ erretur, nihilominus propter Ecclesiæ bonum et firmam institutionem Spiritus Sanctus assistit, ut rite electo, quicumque ille sit, suam conferat potestatem, et ita peccata hominum non obstant quominus uno vel alio modo electio ab Spiritu Sancto sit.

11. Pontificis primatus non injuriam Christi, sed ejus singularem erga Ecclesiam providentiam præ se fert. Denique ad ultimam partem negamus, in injuriam cedere Christi, quod unum habeat in terris Vicarium, qui suo modo caput visibile militantis et visibilis Ecclesiæ sit, quia hoc est caput ministeriale; ipse autem Christus solus semper est caput principale. Sicut etiam supra de petra dicebamus, vel sicut Christus etiam in Scriptura dicitur, Pastor animarum nostra

rum, 1 Petr. 2, quod non obstat quominus aliis hominibus dicatur: Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei, Act. 20. Nam, licet Christus sit Princeps Pastorum, supremus et principalis, ut dicitur 1 Petr. 5, nihilominus alii etiam sunt pastores tanquam ministri illius principis ; imo isti etiam interdum principes appellantur, juxta illud: Constitues eos principes super omnem terram; omnes tamen sunt sub illo supremo principe. Ita ergo Papa et est Pastor, et Episcopus, et Princeps Pastorum et Episcoporum, utique mortalium, seu ministeralium, sub immortali et absoluto principe. Atque, eodem modo est ministeriale et mortale caput sub principali et immortali. Et ideo hoc non solum non derogat dignitati Christi, sed etiam charitatem et potentiam ejus, et singularem erga Ecclesiam suam providentiam commendat.

CAPUT XXI.

UTRUM PERSONE PRINCIPUM SEU REGUM TEMPORALIUM SPIRITUALI POTESTATI SUMMI PONTIFICIS SUBJECTÆ SINT.

1. Potestas spiritualis et temporalis dupliciter inter se conferuntur.-Quamvis in præsenti præcipue agendum sit de subordinatione, seu comparatione spiritualis et temporalis potestatis, nam ad illarum perfectam cognitionem hoc præcipue declarandum superest, nihilominus ab ipsis personis, in quibus tales potestates insunt, initium sumimus, quia fundamentum prædictæ subordinationis inde maxime pendet. Quod ut declarem, adverto, prædictas potestates, spiritualem et temporalem, posse comparari vel in nobilitate et excellentia, vel in subordinatione et subjectione unius ad alteram ; hæc enim duo adeo diversa sunt, ut possint separari, ad eum modum quo in physicis facultatibus potest una esse excellentior alia (ut visus auditu), etiamsi una alteri in actione sua non subjiciatur vel subor dinetur. Nunc ergo non comparamus has potestates in absoluta perfectione et excellentia; nam explicando distinctionem spiritualis potestatis a temporali, satis ostendimus illam esse excellentiorem ista, quod etiam ex professo docui in opere de legibus, et supposita distinctione utriusque potestatis, vix potest habere dubitationem. Quia spiritualis potestas est altior quædam participatio divinæ potestatis, perfectiores effectus, altiorem finem, nobiliorem originem, et quoddam esse divi

« PredošláPokračovať »