Obrázky na stránke
PDF
ePub

noris atque excellentioris ordinis habens, ut consecutionem expedietur. Tertia vero quæsvariis etiam loquendi modis Patres ostendunt, quos in citatis locis adnotavi.

2. Varia quæstiones quæ ex unius potestatis ad aliam subordinatione oriuntur. - Comparamus ergo has potestates in subordinatione ac dependentia unius ab alia, quæ vel inter ipsas potestates formaliter (ut sic dicam) cogitari potest, vel solum inter personas in quibus tales potestates existunt. Inquiri enim potest an una ex his potestatibus possit alteram ad suos actus applicare, vel ab eis cohibere; vel an persona habens unam potestatem subjiciatur habenti aliam quoad actus ad illam pertinentes, in quo etiam quæri potest an hæc subjectio reciproca, vel tantum ex altera parte sit. Quæ omnia, ut punctum difficultatis attingamus, de illis personis tractanda proponimus, in quibus hæ potestates in supremo excellentiæ gradu inveniuntur, ut sunt imperator et Pontifex Summus. Tres igitur resultant quæstiones. Prima est, an Summus Pontifex personas regum et principum temporalium habeat sibi spiritualiter subjectas. Secunda, an Pontifex habeat sibi subjectam non solum personam regis, sed etiam ejus potestatem temporalem, quantumvis supremam, ita ut possit illius actus præcipiendo dirigere, exigere, supplere vel impedire. Tertia his consequens est, an Pontifex, ratione suæ spiritualis potestatis, possit christianos principes non solum dirigere præcipiendo, sed etiam cogere puniendo, etiam usque ad regni privationem, si opus fuerit, quod est fere punctum et cardo totius controversiæ, et ideo accuratius tractandum est. Possuntque tres similes quæstiones e converso moveri, scilicet, an rex vel imperator personas Papæ vel aliorum Episcoporum habeat sibi in temporalibus et civilibus subjectas. Item, an rex sua temporali potestate possit spirituali dominari, in ordine ad suam gubernationem illam excitando aut cohibendo. Tertio, an possit rex præcipere Pontifici cum potestate coerciva, etiam usque ad depositionem. Ex his autem tribus posterioribus quæstionibus prima ad disputationem de exemptione clericorum a potestate civili pertinet, cui totum librum sequentem dicamus, et ideo ibi copiose tractabitur; hic vero solum de persona Pontificis aliquid attingemus, quantum ad solvendas aliquas objectiones fuerit necessarium. Secunda vero quæstio, supposita resolutione priorum quæstionum, nullam habet difficultatem, et ideo cum illis per quamdam

tio annexa est præcedentibus, et quatenus spectare potest ad Pontificem ut Pontifex est, in sequentibus etiam obiter expedietur; quatenus vero de Pontifice ut est homo vel civis, in sequenti libro simul cum prima resolvetur.

3. Error Protestantium circa regum ad Pontifices subjectionem. In hoc ergo capite prima quæstio proposita tractanda est, in qua, sententia Protestantium est, regem temporalem, et in universum principem in temporalibus supremum nulli homini in spiritualibus esse subjectum, ac subinde nec potestatem regis a potestate alicujus hominis pendere. Qui error a Marsilio Paduano originem duxit, et illi maxime adhæsit Henricus VIII, rex Angliæ, quem nunc serenissimus Jacobus imitatur, ut non solum ejus facta, sed etiam verba, quæ in variis locis suæ Præfationis posuit, ostendunt. Nam in hoc sensu, pagin. 2, de temporalibus regibus ait : Quos Deus in altissimo dignitatis gradu quasi suos vicarios et legatos ad exercenda judicia in suo solio collocavit. Et clarius in pagin. 5: Nam neque me Pontifice ulla ex parte inferiorem esse credam. Et iterum ad reges, pagin. 10: Quos Deus præcipuos in terris vicarios in administratione justitiæ esse jussit. Et in eodem sensu dicit, pagin. 14, controversiam, quam cum suis subditis catholicis habet, non aliunde esse motam, quam ab ambitiosa Pontificum tyrannide, quam illi contra auctoritatem Scripturarum, contra Conciliorum antiquorumque Patrum mentem, sibi in temporalia regum jura injuste usurparunt. Tandemque ibidem concludit, in hac regum auctoritate asserenda (utique in hoc sensu) totam suam Apologiam impendisse. In quibus locis, licet interdum de subjectione in temporalibus loquatur, intelligit tamen de subjectione, tam directa quam indirecta; ut enim utramque a regibus excludat, spiritualem etiam negat, ideoque potestatem etiam spiritualem sibi arrogat, et in hoc fundamento tota ejus machina nititur.

[blocks in formation]

potestatis temporalis ad spiritualem, et consequenter etiam negavit, posse Pontificem in temporalibus rebus, ad jus vel dominium regis pertinentibus, mutationem aliquam facere, vel in illis aliquid disponere. Et quanquam in prædicto libro multa ejus fundamenta referantur, nullum tamen grave vel ab auctoritate, vel ab urgente ratione petitum invenio, et qualiacumque illa sint, illis tam plene et erudite Cardinalis satisfacit, ut nihil addere necesse sit. Summa itaque omnium est, quia reges christiani habent supremam potestatem in temporalibus; repugnat autem esse supremam, et esse alteri subjectam, sive directe, sive indirecte. Ad utrumque autem persuadendum ex Scripturis colligit vulgaria testimonia, quibus obedientia ad temporales principes commendatur, et adjungit potestatem Pontificis quoad temporalia nullum in Scriptura habere fundamentum, neque in usu vel traditione Ecclesiæ. Multa etiam accumulat, in quibus quæstionem hanc de potestate spirituali Pontificis cum quæstione de exemptione clericorum confundit, cum tamen, ut sæpe dixi, distinctæ sint, et ex principiis longe diversis definiendæ ; ideoque omnia, quæ ad exemptionem pertinuerit, in sequentem librum remittimus; aliis vero in capite sequenti satisfaciemus.

5. Assertio de fide. Reges temporales in spiritualibus subjiciuntur Pontifici.-Principio ergo contra regem Angliæ id statuimus, quod Barclaius admittit, Pontificem Romanum esse spiritualem Patrem et Pastorem summum regum et principum temporalium, quantumcumque in suo ordine supremi sint; ac proinde in his, quæ ad animam et spirituale regimen spectant, reges esse Pontifici Romano subjectos. Hæc assertio directe respondet primæ quæstioni propositæ, estque de fide catholica tenenda. Et nova probatione non indiget; sequitur enim evidenter ex principiis capitibus præcedentibus traditis. Ostendimus enim Papam esse pastorem omnium ovium Christi; at reges christiani inter oves Christi computantur, alioqui extra ovile et extra Ecclesiam Catholicam erunt; ergo etiam illorum pastor est Papa; ergo e converso ipsi spirituali Pontificis potestati subjacent nam hæc duo correlativa et inseparabilia sunt. Quapropter Scripturæ, Pontificum, Conciliorum et Patrum testimonia, quæ probant Pontificem Summum succedere Petro in universali potestate regendi Ecclesiam, probant etiam reges subdi eidem potestati Pon

tificis, saltem in spiritualibus: nam potestas data in totum ovile, seu corpus, ad singulas oves seu partes extenditur. Et qua ratione illa potestas cæteros baptizatos cujuscumque inferioris conditionis sub se complectitur, eadem reges etiam et imperatores comprehendit, quia nullo jure exempti sunt, et regia dignitas cum christiana subjectione non repugnat, alias etiam cum Christiana fide et professione pugnaret, cum ipsa Christi fides obedientiam hanc a suis cultoribus requirat.

6. Probatur conclusio, primo, ex Concilio Nicæno et Patribus. His generalibus rationibus et testimoniis addi possunt specialia verba, imprimis Concilii Nicæni, canon. 39, inter octoginta ex Arabico translata, ubi de Pontifice Romano dicit: Ipse est primus sicut Petrus, cui data est potestas in omnes principes christianos, et omnes populos eorum, ut qui sit Vicarius Domini nostri Jesu Christi super cunctos populos, et universam Ecclesiam Christianam. Unde Symmachus Papa, Apolog. ad Anastasium imperatorem, sic ad eum loquitur: Tu si christianus princeps es, qualiscumque Præsulis Apostolici debes vocem patienter audire. Et Anastasius Papa II, in epist. 1 ad Anastasium imperatorem, obedientiam in his quæ illum monebat, ab ipso requirit. Et Gelasius ad eumdem: Licet præsideas humano generi dignitate rerum terrenarum, tamen Præsulibus divinarum devotus colla submittis. Et infra: Subdi te debere cognosce religionis ordine, etc. Ex testimoniis etiam supra allatis, quibus primatum Romanæ Sedis ostendimus, multa expresse declarant, inter oves Petro commissas, etiam reges et imperatorem numerari. Præsertim Nazianzenus, in Oratione ad Populum timor. percul. Suscipe (ait) vocem liberiorem, scito te esse ovem gregis mei. Et Chrysostomus, Homil. 83: Si is, qui diademate coronatur, indigne adeat, cohibe; majorem illo potestatem habes. Et Ambrosius, lib. de Dignitat. Sacerdot., cap. 2, ait, regum colla submitti pedibus Sacerdotum.

7. Ex factis imperatorum probatur secundo assertio.—Multum denique veritas hæc ex factis, exemplis ac testimoniis christianorum imperatorum ac regum manifestatur; nam imprimis de Philippo primo imperatore christiano memoriæ proditum est, obedivisse Fabiano Papæ, præcipienti ut ad communionem non prius accederet, quam inter publicos ponitentes sedens peccata defleret, ut Eusebius

refert, libro sexto Histor., capite vigesimo quinto, alias vigesimo septimo; et Nicephor., lib. 5, c. 25. De Constantino etiam nota est historia, quod in Concilio se ab Episcopis judicandum esse dixerit, non de illis judicaturum, apud Ruffin., lib. 1, c. 2. Satis etiam pie Justinus imperator, in 1. 4, C. de Summ. Trinit. et fide Cathol. : Nos (inquit) reddentes honorem Apostolica Sedi, et Vestræ Sanctilali, quod semper nobis in voto fuit, et ut decet Patrem, honorantes Vestram Sanctitatem, omnia, quæ ad Ecclesiarum statum pertinent, festinavimus ad notitiam deferre Vestræ Sanctilatis, quoniam nobis semper fuit magnum studium unitatem vestræ Apostolice Sedis, et status Sanctarum Ecclesiarum custodire. Et alia, quæ prosequitur, quibus satis se ostendit spiritualiter Apostolicæ Sedi subjectum, ut recte intellexit, et laudavit Joannes Pontifex, in rescripto quod in eadem lege refertur, § Inter claras, ubi inter alia dicit: Romanæ Sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta suljicitis, et ad ejus deducitis unilatem, et cætera quæ supra retulimus.

8. Sunt etiam valde notanda verba Caroli Magni imperatoris: In memoria B. Petri honoremus S. Romanam, et Apostolicam sedem, ut quæ nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat magistra ecclesiasticæ rationis, quare servandi est cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, tamen feramus, et pia derotione toleremus. Quæ verba ex capitulis Caroli refert Gratian., in c. 3, dist. 19; et Nauclerus, volum. 2, generat. 28, dicit esse unum ex viginti tribus legum capitulis, quæ Carolus ad suos subditos misit. Et receptum est a Patribus in Concilio Triburiensi, canon. 30. Unde etiam dixit Symmachus Papa, in sexta Synodo Romana : Non licet imperatori vel cuiquam pietatem custodienti, quidquam, quod apostolicis regulis obviet, agere. Et refert Gratianus, in c. 2, dist. 10, ubi similia verba ex Calixto, Marcellino et Adriano Papa referuntur. Imo idem Adrianus Papa, in ultimo suorum capitulorum: Generali (ait) decreto constituimus, ut execrandum anathema sit, et veluti prævaricator catholicæ fidei semper apud Deum reus existat, quicumque regum vel potentum deinceps Romanorum Pontificum decretorum censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandam, ut est apud Gratianum, in c. Generali, 25, q. 1.

9. Possunt præterea his adjungi plura signa reverentiæ, et obedientiæ sedi Apostoli

XXIV.

cæ data ab imperatoribus et regibus, in omnibus locis ac temporibus. Nam in primis fere omnes vocant spiritualem Patrem, et addunt, Beatissimum, Sanctissimum, aut aliquid æquivalens, ut videre licet in multis epistolis diversorum imperatorum ad Leonem Papam, Hormisdam, Anastasium, et alios, specialiterque notari possunt verba Ladislai regis Ungariæ, in oratione ad Nicolaum V, ubi vocat, Pontificem maximum, unicum Christianorum Principem, et Regum Regem, ac in terris Deum, ut extat apud Cocleum, lib. 11 Historiæ Husitarum. Deinde confitentur sæpe, et recognoscunt cathedram Petri in Pontifice Romano, ejusque universalem jurisdictionem in totam Ecclesiam, ut constat ex Constantino, et aliis supra allegatis, et ex Valentiniano, Epist. ad Theodos., in Act. 1, Concilii Chalcedonensis, et in alia ejusdem ad Leonem, ubi eum ait, habere principatum sacerdotii, fidei præsidentem, et ipso auctore congregandum esse Concilium, et ex aliis quæ ibi videri possunt. Item ex Justiniano, in Legibus et Authenticis in superioribus citatis, et ex litteris ad Bonifacium II, quæ inter gesta Bonifacii, tom. 2 Conciliorum, referuntur, ubi prius de Apostolica Sede intelligit illud: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et subjungit: Hæc, que dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Et infra: Anathematizamus omnes, qui contra S. Romanam et Apostolicam Ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus Apos tolicam Sedem et prædicantes ejus omnia constituta.

10. Et Federicus I, in Epistola ad Emanuelem, Græcum imperatorem, prius dicit, Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum unicam matrem, Dominam, et magistram a Deo esse ordinatam. Unde infert: Summo Pontifici, quem nomine tenus sanctum appellas, debitam obedientiam exhibeas et honorem. Fertur etiam epistola Leonis, Armenorum Regis, ad Innocent. III, quem Dominum et in Christo Patrem et universalem Papam appellat, et Pastorem, quem Deus Ecclesiae sue præesse voluit. Et subjungit : Vestri luminis gratia informati, omne regnum nobis a Deo commissum, et omnes Armenos ad unitatem S. Romanæ Ecclesiæ divina inspirante clementia revocare cupimus et optamus. Similia scripsit. Michael Palæologus ad Gregorium X, sub annum 1274. Et plura Andronicus, imperator

20

Græcus, in epistola quæ extat in Bibliotheca Palatina, ubi Romanam Ecclesiam dicit habere supremum absolutumque principatum super universam catholicam Ecclesiam ab ipso Domino traditum, etc.

11. Nangius, de Gestis sancti Ludovici, et apud Surium. Præterea Carolus rex Franciæ in epistola ad Adrianum II, sic scribit: Sanctissimo Patri Adriano summo, et universali Pontifici, Carolus, Dei gratia rex, et spiritualis filius vester, etc. Et Hugo, rex Franciæ, ad Joannem Papam XV, inter alia dicit: Hoc ex integro affectu dicimus, ut intelligatis et cognoscatis nos et nostros vestra nolie declinare judicia. Et Ludovicus, etiam rex Galliæ, epistola ad Pium II, prius his verbis illum salutat Beatissimo Patri nostro Pio Pape II, obedientiam filialem, et deinde subjungit Te Vicarium Dei viventis ea veneratione prosequimur, ut sacra tua monita, præsertim in ecclesiasticis rebus, velut cocem Pastoris audire, illisque parere prompla mente velimus, te Dominici gregis Pastorem profitemur et scimus, teque jubentem sequimur, etc. Ita S. Ludovicus, Rex Franciæ, inter documenta ad Philippum filium ante mortem scripta, inquit: Sis derotus, et olediens matri Romanæ Ecclesiæ, ejusque Pontifici, tanquam spirituali patri, te morigerum præbeas. Præterea Sigismundus, Rex Poloniæ, in epistola ad Concilium Lateranense, sub Leone X, quæ habetur in ejus act. 7, obedientiam præstat Summo Pontifici, et addit: Juxta consuetudinem majorum meorum.

12. Et in eodem Concilio, sess. 2, in principio, habetur mandatum regis catholici Ferdinandi, in quo inter alia multa illustrissima suæ fidei testimonia hoc ponit: Profitemur nos filium sanctæ Romanæ Ecclesiæ, matris nostræ, deditissimum, proque ejus honore atque statu animam ponere paratissimum. Et infra subdit, se mittere legatum, ut intersit Concilio, ibique (ait) o'edientiam debitam præfato beatissimo Domino nostro Pape, toties, quoties opportunum fuerit, præstandam, etc. Et similia fere verba ex Carolo V habentur in edicto Wormaciensi. Neque plura testimonia Hispaniarum regum referre necesse est, quia res est notissima, et quia rex Alphonsus, in suis Legibus, parte prima, tit. 5, 1. 2, 3, 4 et 5, ex professo non solum profitetur, sed etiam erudite Pontificiam dignitatem et potestatem declarat, dicens, ratione illius esse speciali modo, Vicarium Christi, et successorem Petri, ac propterea

per antonomasiam apostolicum appellari, et nominari etiam Papam, quia Pater Patrum, et caput Episcoporum, et aliorum Pralatorum. Et propterea (inquit) omnes Christiani totius orbis, quando ad ipsum accedunt, pedem ejus osculantur. Addit deinde, in fine legis 4, eum, qui negaverit Pontificem habere hanc potestatem, vel esse caput Ecclesiæ, non solum excommunicatum esse, sed etiam hæreticum. Et in l. 5, generaliter et sine exceptione dicit, omnes Christianos teneri ad obediendum Pontifici in spiritualibus, etc.

13. Plures reges Anglie assertionem positam amplexati fuere. - Venio ad reges Angliæ, qui a principio suæ vocationis ad fidem, usque ad Henricum VIII, Romanum Pontificem tanquam supremum Ecclesiæ pastorem recognoverunt. Primus enim Britanniæ rex, Lucius, statim ac fidem suscepit, ad Eleutherium misit Epistolam, obsecrans (ait Beda) ut per ejus mandatum Christianus efficeretur, et mox effectum pie postulationis consecutus est. Quo facto et exemplo ostendit aperte, recognovisse Pontificem ut Pastorem suum ; quomodo enim sacramentum tam necessarium, ab alio quam a Pastore suo postulasset? Item professus est illum habere claves totius Ecclesiæ, et ad illum principaliter pertinere per januam baptismi reges et principes intra Ecclesiam recipere. Alioqui cur non potius ab aliquo Episcopo Britannico (si fortasse aliquis tune ibi erat ex prædicatione et ordinatione Josephi succedens), vel saltem ab aliquo vicino Episcopo baptismum postulasset? Nam, ut ex Irenæo, lib. 1, c. 8, sumimus, jam eo tempore in Germania, Gallia et Hispania, quæ sunt provinciæ, Britanniæ insulæ, quam Roma viciniores, erant fundatæ ecclesiæ et Episcopi creati; cur ergo ad nullum illorum nuncios misit, sed ad Romanum solum? Non certe alia ratione, nisi quia illum tantum universalem jurisdictionem, et superiorem potestatem in Ecclesiam habere credidit. Supra etiam retulimus ex Beda', regem Osuvi, cum audisset Petro principaliter esse datas claves regni Coelorum, et illius successorem Romanum Pontificem esse crederet, dixisse: Ego vobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo, sed in quantum novi et valeo, hujus cupio in omnibus obedire statutis. Hæc dicente rege ( ait Beda) faverunt assidentes, et ad ea, quæ meliora cognoverant, sese transferre festinabant.

1 Beda, lib. 3, cap. 25.

Multaque alia de recursu regum Angliæ ad Apostolicam Sedem in rebus et negotiis ecclesiasticis Beda refert.

14. Item Joannes Papa X, Eduardum regem tanquam ovem suam admonuit, ut refert Polydorus, lib. 6. Estque optima epistola regis Eduardi ad Nicolaum II, quam sic inscribit: Summo universalis Ecclesia Patri Nicolao, Eduardus, gratia Dei Anglorum rex, debitam subjectionem et obedientiam. Et postea, in epistola confitetur et postulat, ut quod prædecessor Papæ ipsi injunxerat sub nomine obedientiæ et poenitentiæ pro quodam voto, ratum habeat, et ut quædam privilegia confirmet, et postea dicit, se augere et confirmare donationes et consuetudines pecuniarum, quæ habet S. Petrus in Anglia, easque mittere collectas cum regalibus donis, etc. Similes fere inveniuntur epistolæ alterius Eduardi, regis Angliæ, ad Bonifacium VIII, et alterius ad Clementem VI. Et sunt etiam optima verba regis Richardi II ad Clementem III 2: Justiorem exitum facta principum sortiuntur, cum a Sede Apostolica robur et favorem accipiunt, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ colloquio diriguntur. Propterea dignum duximus ad notitiam Beatitudinis Vestræ transmittere, quæ inter nos et dominum Tancredum, illustrem Siciliæ regem publico nuper et necessario sunt celebrata contractu. Et infra: Sanctitatem Vestram et Sanctam Romanam Ecclesiam obnixe rogamus, ut sancta Sedes Apostolica fidejussionem pro nobis suscipiat, et ut confidenter id faciat, testimonio praesentium litterarum vobis liberam concedimus potestatem, nos et hæredes nostros, et terram nostram districtius coercere, si contra præfatam pacem venerimus, etc.

15. Præterea Kenulphus, rex Merciorum in Anglia, epistolam scripsit ad Joannem III, Pontificem, in qua prius gratias Deo agit, quia cum gloriosissimum gregis sui Pastorem Adrianum perpetuo remunerandum super æthera duxisset, suis tamen oribus pia erexit providentia eum, id est, Leonem, qui scit ovile dominicum ad caulas superioris vitæ agitare. Et infra: Quapropter opportunum arbitror tuis sanctis jussionibus aurem obedientiæ nostræ humiliter inclinari 3. Et postea, humiliter benedictione postulata, subjungit: Hanc benedictionem omnes, qui ante me fuerunt Merciorum reges, meruerunt ab antecessoribus tuis

1 Baron., anno 1060, n. 9. Baron., anno 1190.

3 Baron., anno 169.

adipisci, hanc ipse humilis peto, et a vobis, o Sanctissime, impetrare cupio, quatenus imprimis adoptionis sorte me tibi filium suscipias, sicut te mihi patris persona deligo, et totis oled'entiæ viribus semper amplector. Refert etiam Petrus Blesensis epistolam quamdam reginæ Angliæ, quæ apud ipsum est 144, in qua contra tyrannidem cujusdam principis christiani auxilium Cœlestini Papæ implorat: Quem constituit, inquiens, Deus super gentes, et regna in omni plenitudine potestatis. Et infra : Nec ista dissimulare potestis sine criminis et infamiæ nota, cum sitis vicarius crucifixi, sucressor Petri, Deus etiam Pharaonis. Et cum postea tyrannum claves ludibrio habere retulisset, concludit: Etsi vestram non vultis injuriam prosequi, vobis tamen Petri opprobrium, et injuriam Christi dissimulare non licet.

16. Ex Anglorum factis eadem regum subjectio stabilitur.--Potest præterea hoc loco in signum hujus spiritualis subjectionis regum Angliæ adduci consuetudo illa, cujus supra Eduardus meminit, solvendi tributum Romanæ Ecclesiæ in D. Petri reverentiam, quæ consuetudo ab Ina rege initium sumpsit, teste Polydoro, lib. 1, et a successoribus conservata et aucta est, ut in lib. 5 et aliis locis prosequitur. Posteaque lege lata a Guillelmo, Conquæstore Angliæ, confirmata est, et inter ejus leges dicitur esse decima, et de denario Petri inscribitur. Atque ita usque ad tempora Henrici VIII tributum illud Romanæ Ecclesiæ persolutum est. Unde optime colligit Sander., d.1.5, c. 6, verisimile non esse, reges Angliæ, qui in honorem Sancti Petri regnum suum vectigale Romanæ Sedi fecerunt, spiritualem ejusdem regni gubernationem eidem Sedi negasse. Potestque indicium hoc locupletari ex his, quæ Azor congerit in 2 p. suarum Instit., lib. 4, c. 35.

17. Alia eorumdem gesta præsens institutum confirmantia inducuntur.-Tandem confirmari hoc potest ex antiquo usu et praxi antiquorum catholicorum regum Angliæ, qui semper a Pontificibus postulaverunt, tum dispensationes in votis, aut ecclesiasticis legibus, tum Episcoporum confirmationes, tum etiam pallium Archiepiscopis dari solitum, et sæpe ipsos Archiepiscopos pro suscipiendo pallio Romam interdum mittebant, aliquando vero reges a Pontificibus, ut daretur absentibus, postulabant. Interdum etiam Episcopi et reges, in controversiis quas inter se habebant, ad Pontificem appellabant, de quibus et mul

« PredošláPokračovať »