Obrázky na stránke
PDF
ePub

tra, quia totus ille effectus poterat fieri sine conversione per duas mutationes tantum concomitanter se habentes, scilicet adductionem corporis Christi, et annihilationem substantiæ panis. Respondent, per alia verba, aut sine verbis potuisse id fieri, tamen per hæc verba simplicia, et unicam enuntiationem continentia, Hoc est corpus meum, non potuisse illas mutationes fieri sine connexione inter se, quia veritas verborum illum requirit, et ideo neque sine conversione fieri potuisse, et hoc totum Angelo esse naturaliter evidens.

16. Refellitur.-Sed hæc responsio imprimis falsam doctrinam de illa conversione supponit, nimirum, quod non sit vera et physica conversio, quæ in re ipsa existat, sed tantum in habitudine ad significationem verborum. Nam illa mutatio juxta illam sententiam non habet, quod sit transsubstantiatio ex eo præcise, quod in re est, seu habet, sed ex eo quod ita significatur, seu quia sub tali verborum significatione fit. Unde etiam sequitur, ut vera transsubstantiatio sine simili verborum significatione fieri non possit, quod certe difficile creditu est. Deinde esto ad veritatem illorum verborum sit necessaria præsentia corporis Chisti, et absentia panis, unde fit evidens esse necessarium, ut illa duo fiant cum connexione inter se, quæ ad conversionem sufficiat, et non satis esse quod de facto verba non proferantur, quin utrumque fiat? quod esse potest per solam concomitantiam, sine alia connexione, nam tunc etiam vera essent verba. Quæ ratio maxime urget contra dictos opinantes, quia supponunt verba consecrationis non efficere, quod significant, sed significare, quod a Deo fit. Nam inde optime sequitur quomodocumque fiat, ut in instanti terminativo verborum, hoc sit corpus tantum Christi, id est, et non panis, vera erunt verba, sive illa duo concomitanter tantum, sive cum alia connexione fiant. Neque dubito, quin de facto fiat mysterium per connexionem, quæ ad conversionem sufficiat, quia id nobis traditum est ex doctrina fidei, sed quod inquiro est, unde possit hoc esse evidens Angelo ex sola verborum significatione. Ac tandem addo, quod supra tetigi, licet hoc totum concederetur, nihilominus illam non esse evidentiam rei in se, sed in auctoritate dicentis verba illa, quia nisi prius supponitur Angelus credens significationem illorum verborum esse veram, non utcumque, sed in sensu valde proprio, et rigoroso, non cognoscet evidenter mutationem realem ibi factam esse veram conversionem, et trans

substantiationem, ergo simpliciter loquendo non cognoscit evidenter transsubstantiationem in se, sed tantum per relationem ad veritatem proferentis illa verba. Propter hæc ergo censeo non posse Angelum evidenter cognoscere naturam, et modum illius transitus substantiæ panis in corpus Christi, aut qua connexione, aut modo ex parte Dei, et verborum Christi fiat.

17. Responsio ad alia exempla indicata etiam ab adversariis in fine illius num. 12.-De aliis vero exemplis non est res tam manifesta: nam conversio aquæ in vinum potuit fieri modo aliquo evidenter noto Angelis, nimirum per solam generationem unius, et corruptionem alterius, mediis dispositionibus naturalibus sufficientibus ad introductionem unius formæ, et expulsionem alterius, subito vel magna velocitate factis, quam velocitatem, etiamsi momentanea esset, facile posset Angelus evidenter cognoscere, quia licet superet virtutem causarum naturalium, quæ ibi forte concurrere poterant, non tamen est absolute supra ordinem naturalem. Potuit tamen Christus alio altiori modo illam conversionem efficere, qui Angelo non esset ita evidens. Idemque est de multiplicatione panum, et formatione Evæ ex costa Adæ, et specialiter posset Angelum latere an illi effectus fierent per adjectionem materiæ de novo creatæ, vel ex adjacentibus sumptæ. Verumtamen etiam hoc non videtur per se occultum Angelo, licet contingere possit, quod illud ignoret, quia cum opus fiebat nou attendit, et postea in opere ipso id non apparet evidenter.

18. Idem de exemplo unius corporis in pluribus locis.-Item in opere constituendi in pluribus locis idem corpus modo extenso, seu quantitativo, non est dubium, quin Angelus evidenter videre possit tale corpus in utroque loco constitutum, quia utrumque ubi est naturale, et ex eo quod simul sint in eodem subjecto, non excedunt naturalem Angeli cognitionem, vel virtutem luminis, aut specierum ejus. Modus item constituendi tale corpus in illis locis, non videtur includere aliquid ordinis supernaturalis, quia potest esse, vel per simultaneam creationem ejusdem corporis in pluribus locis, vel per mutationes successive factas, ita ut jam factus in uno loco, alium acquirat, sine prioris amissione, et in utroque modo includitur eadem actio, vel conservatio substantiæ repetita in pluribus locis, et effectio plurium ubi, quæ simul in eodem corpore fit: hoc autem totum ordinem naturalem non ex

cedit, nisi in hoc, quod illa duo ubi simul in eodem corpore fiant, quod non est supernaturale, nisi secundum modum, et in ordine ad agens. Quapropter si in illo miraculo nihil aliud addatur, non videtur excedere naturalem Angeli cognitionem, post quam factum est. Secus vero erit, si aliquid ultra addatur, ut quod fiat per extraordinariam conversionem, vel per instrumentum natura sua impotens ad id efficiendum : nam secundum ejusmodi respectus, poterit modus affectionis naturalem cognitionem transcendere, sicut de aliis dictum est.

Ultimo

19. Ultima conclusio tripartita. dico de his operibus, seu effectibus supernaturalibus tantum secundum modum, etiam antequam fiant, potest Angelus in generali evidenter cognoscere aliquid hujusmodi posse facere Deum, et in particulari etiam multa potest cognoscere esse possibilia, licet non omnia. Probatur prima pars, quia Angelus cognoscit Deum esse omnipotentem, ergo cognoscit posse præter naturæ leges operari quidquid non repugnat: sed in his multa sunt supernaturalia quoad modum, ergo simpliciter cognoscit posse Deum facere aliquid supernaturale dicto modo. Et confirmatur: nam etiam Angelus evidenter scit Deum extra se libere agere: nam hoc ad perfectionem simpliciter pertinet, et ex natura intellectuali necessario sequitur, ergo scit non omnia fecisse, quæ potest facere, cum potentiam habeat infinitam, scit etiam non arctari legibus naturæ, vel inferiorum agentium, cum ipse sit supra omnes, ergo hinc evidenter cognoscere potest multa supra naturæ ordinem facere posse, quæ supernaturalia secundum modum appellamus. Denique in communi loquendo, potest esse evidens in mutatione talis modi efficiendi non esse implicationem contradictionis, neque repugnantiam, ac proinde posse a Deo fieri. Hoc autem evidentius fiet, ad particularia descendendo.

[blocks in formation]

dere a Deo in agendo, et Deum libere præbere concursum, ergo scit non repugnare, concursum suspendere, ac subinde posse tale miraculum efficere. Secundo hinc evidenter scire potest Deum universalem naturæ ordinem immutare posse, scilicet, facere ut sol quiescat, quod cœlum velocius moveatur, et similia: nam scit hæc omnia pendere ex concursu Dei, et a lege ab ipso constituta. Tertio hinc cognoscet evidenter non repugnare, ut Deus in nihilum redigat res creatas, etiam incorruptibiles, quia ab ipso pendent in fieri, et conservari, et utrumque ab ipso libere fit. Annihilatio autem rerum inter opera supernaturalia computatur, magis quodammodo, quam creatio. Creatio enim cum nihil supponat, vix potest naturalis, aut supernaturalis vocari, quia nec est secundum naturam, quæ nondum est, nec contra illam, magis tamen ad naturalem ordinem pertinet respectu earum rerum, quæ non nisi per creationem fieri possunt, ut sunt substantiæ incorruptibiles, et reliquæ omnes ex parte materiæ: quia omnes istæ res de se postulant istum modum productionis, per quam in ordine naturalium rerum constituantur, et ideo dici potest naturalis, tanquam naturæ institutio, vel inchoatio et tanquam conformis naturæ. Annihilatio vero, licet suo modo ab eadem potentia proveniat, est tamen contra appetitum naturæ jam facta, et consequenter præter naturales leges, et ideo cum fit, miraculosa censetur, Angelus ergo tunc potest naturaliter cognoscere hoc miraculum esse possibile.

21. Quarto videtur etiam evidenter agnoscere, esse possibile, Deum corruptum reparare idem numero, mortuum suscitare, annihilatum recreare, cæcum illuminare, et similia. Quia potest evidenter cognoscere, in his non esse ex parte rerum repugnantiam, nec ex parte Dei impotentiam, quia per priorem productionem, potentia ejus diminuta non fuit, nec res fit incapax existentiæ, eo quod aliquando illam habuerit, nec est difficilius ex nihilo facere, quod prius fuit, et annihilatum est, quam facere ex nihilo quod nunquam fuit. Quinto potest cognoscere, Deum facere posse sine causis secundis, quæ per illas fiunt, cum virtutem causarum eminenter contineat, et cum in principio ita illas fecerit : hoc autem opus efficiendi sine causis secundis effectus earum inter supernaturalia quoad modum computantur. Ex quibus exemplis colligi potest ratio, quia in multis effectibus, qui supernaturali modo fiunt, non repugnantia funda

tur.

Supererat vero hoc loco inquirendum, cum hæc mysteria gratiæ non omnino sint extra objectum intellectus angelici, quibus mediis, ac modis ab ipsis cognosci possint, et quid de facto de illis cognoverint. Verumtamen quia in hoc loco solum agimus de intellectu angelico in sua natura pure spectato, ideo quidquid pertinet ad supernaturalem cognitionem eorum in libro quinto et sexto remittimus, ibi enim de statu gratiæ, et gloriæ illorum, ad quos horum mysteriorum cognitio pertinet, dicturi sumus.

tur, vel in aliqua divina proprietate lumine 23. Difficultas quæ alium in locum remittinaturali Angelis bene nota, ut in libertate conjuncta cum omnipotentia, et independentia in agendo ab omni re creata, vel in ipsis rebus naturalibus, in quibus invenitur talis proportio, aut connexio, vel similitudo, ut per eam non repugnantia evidenter pateat. Et inde etiam solvitur objectio, quo modo id quod supernaturale est, etiam ut possibile sub naturalem cognitionem evidentem cadat : respondetur enim, quod licet id sit supernaturale ad causas creatas comparatum est, naturale respectu Dei, etiam ut cognoscibilis lumine naturæ, id est, secundum proprietates, quæ de illo naturaliter cognoscuntur: et ipsa etiam non repugnantia est aliquo modo naturalis, quatenus in naturalibus principiis continetur.

22. Probatur tertia pars conclusionis. - Denique probatur altera pars. Primo ratione generali supra facta, quod non de omnibus supernaturalibus operibus per se consideratis antequam fiant, est naturaliter evidens, quod non repugnent. Nam licet repugnantia evidenter non cognoscatur, etiam non repugnantia non demonstratur, quia in naturalibus principiis non satis continetur. Sicut etiam nos per materialia spiritualia imperfecte cognoscimus et ex creaturis aliqua de Deo assequimur, et plura ignoramus: ita etiam ex naturalibus potest Angelus cognoscere aliqua supernaturalia non repugnare, de aliis vero id assequi non potest, quia non habent sufficientem connexionem cum naturalibus. Quod etiam potest exemplis manifestari. Nam quod non repugnet idem corpus circumscriptive esse in pluribus locis, forte non est evidens Angelo, sicut nec hominibus, etiam mysterium Eucharistiæ credentibus, visum est evidens. Idem fortasse est de penetratione duorum corporum in eodem loco, nam cum in his sit repugnantia naturalis, et fundamentum ejus semper maneat, non est facile cogitare medium naturale, quo evidenter demonstretur posse vinci illam repugnantiam, et fieri effectum ejus, illa, et fundamento ejus non ablatis, non quædam repugnantia in hoc involvi videtur. Aliud exemplum est de elevatione rei creatæ ad agendum per suammet entitatem ultra sphæram suæ activitatis, et supra suam naturalem virtutem, ut instrumentum Dei. Et idem forte est de existentia accidentium sine subjecto, vel, quod perinde est, de elevatione eorum ad subsistendum item de actione ignis in spiritum et similibus. Nec in hac conclusione nova occurrit difficultas.

CAPUT XXXI.

UTRUM COGNITIO ANGELORUM RESPECTU OMNIUM OBJECTORUM NATURALIUM, QUÆ PER PROPRIAS SPECIES COGNOSCUNT, COMPREHENSIVA SIT.

1. Angelicam intellectionem per humanam explicari debere. — Vide in tractatu de Anima, disp. 5. — Disputavimus hactenus de objecto intellectus angelici, et de speciebus intelligibilibus, quæ vicem objectorum tenent, et rationem medii cognoscendi ex parte objecti habent, et intellectum in actu primo, seu in potentia proxime ad intelligendum constituunt : unde convenienti ordine sequitur, ut de intellectione ipsa, quæ intellectum in actu secundo constituit, eumque cognoscentem facit, disseramus. Imprimisque natura, et essentia intellectionis angelicæ explicanda est: simulque de proprietatibus ejus dicemus, ac tandem necessitatem in usu ejus explicabimus. Non possumus autem melius intellectionem angelicam explicare, quam per comparationem ad nostram, quia nec cognoscimus illam prout in se est, nec per propriam speciem per effectus autem ipsorum Angelorum non potest perfecte cognosci, et ita nullum medium naturale habemus magis accommodatum, quo angelicæ intelligentiæ cognitionem aliquam assequi possimus, quam ex intellectione nostra ad intelligentiarum cognitionem ascendendo, et ad instar nostrorum actuum, removendo imperfectiones puris spiritibus repugnantes, illorum actus concipiendo, et explicando. Unde supponendum est, omnia quæ in nostris actibus perfectionem dicunt creaturæ accommodatam, Angelorum actibus convenire; ut, verbi gratia, esse actum vitæ, esse elicitum a potentia intelligendi cum objecto, esseque spiritualem et immaterialem. Item esse qualitatem seu er titatem distinctam ab intellectu, et specie, ac

denique esse formam repræsentantem formaliter intellectui rem cognoscentem, atque hoc modo informando illum, actu intelligentem ipsum constituere. Quæ omnia de anima sunt a nobis in tractatu tertio disputanda, et ideo tanquam generalia, et essentialia intellectioni creatæ, hic a nobis supponuntur.

2. Triplex humani intellectus operatio recensetur. Solum ergo inquirenda sunt quæ angelicæ naturæ sunt propria, quod non nisi per excessum, quem habent ad nostram, explicare possumus. In nostro autem intellectu tria opera philosophi distinguunt, simplicem apprehensionem, seu cognitionem, compositionem et discursum. Primam vocavit Aristoteles indivisibilium intelligentiam, quia per illam formantur simplices rerum conceptus, unamquamque absolute, et simpliciter apprehendendo, vel quid fit cognoscendo. Secunda fit per attributionem, vel comparationem unius rei simpliciter conceptæ ad aliam, quod fit a nobis, unum conceptum simplicem cum alio componendo, fierique potest vel conjungendo, seu affirmando unam rem conceptam de alia, vel illam removendo, seu negando, et in utroque modo invenitur compositio generatim sumpta, quamvis affirmatio speciali modo soleat dici compositio, et negatio divisio. Tertia operatio fit per aliam majorem compositionem plurium compositionum simpliciorum, unam ex altera inferendo, et per notam illationis eas inter se conjungendo. Et propterea interdum Aristoteles hanc tertiam operationem sub compositione comprehendit, duasque tantum operationes enumerat tamen quia modus compositionis est major, et longe diversus, et ad distinctum finem ordinatus, ideo hæc tertia operatio merito a secunda distinguitur, et proprio nomine, discursus, seu ratiocinatio dicitur. Per has ergo tres operationes discurrendo, et modum intelligendi Angelorum, et actuum illorum essentiam, quoad fieri possit, explicabimus.

3. In Angelis simplex cognitio respondens primæ intellectus nostri operationi. -Quanta sit perfectionis, et proponuntur tres gradus illius. In hoc itaque capite tantum de prima operatione tractamus, ad quam per se pertinet cognoscere, quid unaquæque res sit. Propter quod Aristoteles definitionem rei ad primam operationem intellectus pertinere dixit. Quod ergo in Angelis sit simplex conceptio, seu intelligentia rerum, tanquam per se notum scimus, quia in nobis hæc est prima operatio, et fundamentum aliarum, quia sine illa esse non

possunt. Nam compositio esse non potest nisi simplicia supponantur, ergo in Angelis necessaria est hæc operatio, quia si componunt, simplicibus conceptibus indigent; si vero non componunt, saltem per simplices actus cognoscere debent: sicut Deus etiam sine simplicissimo actu cognoscere non posset. Quia vero in hac simplici cognitione potest esse varietas secundum majorem, vel minorem perfectionem, solum superest explicandum, quantæ perfectionis in Angelis sit hæc simplex cognitio. Tres autem gradus in hoc genere cognitionis distingui possunt. Prima est cognitio simplex imperfecta, qua non cognoscitur res prout in se est, nec per propriam speciem, sed per alienam, qualis est cognitio, quam et nos et Angeli de Deo naturaliter habere possumus. Secunda est cognitio rei prout in se est per propriam speciem, et quidditativa, non tamen adæquata, et comprehensiva, qualis est cognitio, quam habent beati de Deo in patria. Tertia est cognitio perfecta, et comprehensiva, qualem habet Deus de seipso. Posset addi quarta, quæ dicatur supercomprehensiva, et excedens,qualis est cognitio quam Deus habet de creaturis, sed hanc sub comprehensiva comprehendimus, quia non excedit illam ex parte objecti, quia per comprehensionem totum, quod in re est, et totaliter cognoscitur, et supercomprehensio solum addere potest excessum perfectionis ex parte cognoscentis, videlicet quod majori lumine, et claritate cognoscat, quam ad rei comprehensionem necessaria foret. De quo excessu nihil in particulari dicere opus est. Nam supposita comprehensione clarum est fore perfectionem ex parte intelligentis in eo, qui altius, et perfectius lumen intelligendi habuerit.

[ocr errors]

4. Suppositio prima. Angelica cognitio non est comprehensiva, nisi sit per species proprias, aut eminentiores. Ex his ergo tribus gradibus simplicis cognitionis supponimus primo, Angelos non cognoscere comprehensive, imo neque quidditative ea, quæ per propriam speciem, vel superiorem, seu eminentiorem non cognoscunt, et ideo de illis quæstionem non movemus. Id patet in naturali cognitione Dei, de qua satis in superioribus dictum est. Extra Deum vero non videntur Angeli habere aliud naturale objectum, quod isto modo imperfecto simpliciter cognoscant, aut apprehendant, quia omnium objectorum naturalium proprias species habent, et ita illas proprio conceptu, et prout in se sunt cognoscunt. De actibus autem liberis dubitari posset, quia il

los non cognoscunt, nec habent eorum species, prius quam illis manifestentur, ut diximus. Sed in his considerandum est, hos actus solum esse occultos Angelis, quantum ad absolutam existentiam, non tamen quantum ad essentiam cognitam ut possibilem, vel quam habiturus est actus, si circa tale objectum sub tali ratione fiat. Nam licet Gabriel, verbi gratia, non cognoscat de Raphaele, an hic et nunc tali specie utatur, cognoscit nihilominus, quod si illa utitur, actum talis speciei et essentiæ efficiet, et ita nunquam habent de his actibus imperfectam, seu analogam, ut ita dicam, conceptionem, sed tantum abstractivam, vel intuitivam in suo ordine perfectas. Et propterea istorum actuum cognitio ad primum illum gradum non spectat.

5. Magis possent ad eum ordinem pertinere res supernaturales, de quibus etiam diximus non posse ab Angelis cognosci naturaliter. At vero cum hæc sub naturalibus objectis non comprehendantur, ad præsentem etiam suppositionem non pertinent. Quamvis autem hæc naturaliter non cognoscantur, possunt nihilominus cognosci perfecte, et per proprias species, si Deus illas cum lumine proportionato infundere velit, ut est de Angelis beatis valde probabile, ut in libro sexto, dicemus. Et ita poterunt de his rebus habere cognitionem quidditativam, an vero etiam comprehensivam habere possint, ibi videbimus. Item possunt hæc cognosci ab Angelis aliquo genere naturalis cognitionis, supposita aliqua apprehensione talium rerum, ex naturali ratione, seu revelatione, aut prædicatione aliis facta, sicut nunc dæmones cognoscunt, et inviti credunt incarnationem, et hominum justificationem, et gratiam, ac similia quæ per fidei prædicationem apprehendunt, et ex signis coacti credunt. Et quoad hunc modum cognitionis habet etiam in his locum suppositio facta, quia talis cognitio nec quidditativa est, nec per conceptum proprium rei, prout in se est, sed per conceptus analogos, seu universales, per aliquam negationem vel habitudinem aut comparationem ad tales res determinatos, sicut nos ista concipimus. Nam in hac parte possunt Angeli in pura natura spectati nobiscum æquiparari. Quoniam hæc imperfectio non ex corpore, aut phantasmatibus adæquate oritur, sed ex imperfectione cujuscumque intellectus creati comparati ad supernaturalia objecta: et ideo talis imperfectio etiam in Angelis locum - habet, licet in eis propter majus acumen in genii minor fortasse sit.

6. Secunda suppositio.- Angelica cognitio per proprias species est quidditatira.-Secundo suppono, Angelos quidditative cognoscere omnia quæ per proprias species cognoscunt. Hoc est certum de rebus inferioribus ipso cognoscente: verumtamen etiam respectu superioris verissimum est. Quia etiam inferior cognoscit superiorem per propriam speciem ejus, et per lumen satis clarum, et sufficiens ad cognitionem cujuscumque rei finitæ. Nulla enim est ratio cur talis cognitio vires intellectivas Angelorum excedat. Quia licet superior excedat inferiorem in differentia specifica, vel aliqua subalterna, nihilominus in ratione objecti cognoscibilis quilibet Angelus, eo ipso quod finitus est, proportionatum est objectum, ut per propriam speciem, et lumen finitum perfectum in genere intelligibili, quoad ultimam differentiam cognosci posset, quod ad cognitionem quidditative cognoscitur a beato per lumen ejusdem ordinis, etiamsi finitum sit, ergo multo magis poterit Angelus superior ab inferiori per lumen naturale ejusdem ordinis quidditative cognosci.

7. Tertia suppositio.-Angelus comprehendit Angelum inferiorem et cætera minora.—Tertio suppono, Angelum superiorem cognoscere inferiores, et consequenter omnia objecta naturalia minus perfecta, non tantum proprie et prout in se sunt, et quidditative, sed etiam comprehensive. Est communior sententia, ut videbimus. Et probatur, quoniam Angeli habent proprias species talium rerum, et lumen intelligendi in suo ordine perfectum, et ab omni corporeo impedimento expeditum, ergo si supponantur esse perfectiores in natura ipsis rebus cognitis, poterunt illas comprehendere. Quid enim obstare potest? Dicet forte aliquis, contingere posse ut Angelus, verbi gratia, superior comparatus ad inferiorem, vel infimus ad animam rationalem, in genere entis sit perfectior, et nihilominus comparati in genere cognoscentis, et cognoscibilis, seu potentiæ, et objecti, non adæquet virtus potentiæ cognoscibilitatem objecti. Sicut anima rationalis perfectior est sole in genere entis, et nihilominus non potest solem comprehendere, quia ejus virtus intelligendi non adæquat cognoscibilitatem Solis. Respondeo nullum esse in rebus, seu in natura fundamentum ad hoc cogitandum, vel suspicandum, quia unumquodque ens, quatenus tale cognoscibile, seu intelligibile est, et ideo quantum unumquodque habet de entitate, tantum et non plus habet de cognoscibilitate. At simili proportione An

« PredošláPokračovať »