Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatem. Nam quilibet pastor habet potestatem ad coercendas oves, non secundum determinatum modum, sed prout fuerit conveniens et expediens ovibus.

11. Deinde hoc etiam colligimus ex aliis Christi verbis: Quodcumque ligaveris, nam illa etiam generalia, et indifferentia sunt. Quod si quis dixerit Matth. 18 fuisse declarata et determinata ad ligamen censuræ, respondemus, declaratum ibi esse, in illa generali potestate ligandi, includi excommunicationis vinculum, non tamen ad illam solam pœnam imponendam potestatem illam limitari. Tum quia nulla talis limitatio ex illo contextu colligitur; tum etiam quia, licet ibi solius excommunicationis facta sit mentio, nihilominus aliæ censuræ sub illam potestatem cadunt, ut interdictum, suspensio, et aliæ item ecclesiasticæ pœnæ. Imo etiam vinculum præcepti et legis sub illa potestate inciuditur; et ex vi talium verborum potestas illa, ut directiva est, non determinatur ad hunc modum directionis per personale præceptum, vel per stabilem legem hoc vel illo modo obligantem, sed omnem convenientem di- . rectionem indefinite complectitur. Idem ergo est de coactione. Et ita ex illo loco colligit hanc potestatem Innocentius IV, cum Concilio Lugdunensi, in cap. Ad Apostolicæ, de Sent. et re jud., in 6.

12. Ex facto Sancti Petri idem colligitur. Præterea potestatem hanc adumbratam esse in facto Petri, ad cujus increpationem Ananias ejusque uxor mortui sunt, indicat Beda, lib. 3 in Luc., c. 4, dicens, verbis Apostoli Ananiam, et uxorem ejus cecidisse, quia expediebat in novo etiam Testamento fieri interdum, licet rarius, tales vindictas ad aliorum correctionem. Et in lib. 3 de Mirabilib. Sacræ Script., c. ult., dicitur nomine Augustini, id factum esse, ut Apostolica auctoritas quanta esset ostenderetur, et quam magnum fuisset peccatum, et ut cæteri illo exemplo castigarentur. Clarius Gregorius, lib. 1, ep. 24, tractans de munere pastoris, et de benignitate et severitate, ac zelo justitiæ quem requirit, Petrum in exemplum adducit, dicens: Hinc est namque quod Petrus, auctore Deo, S. Ecclesiæ principatum tenens, a bene agente Cornelio immoderatius se venerari recusavit, et cum Anania et Saphire culpam reperit, mox quanta potentia super cæteros excrevisset, ostendit. Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu scrutante deprehendit, et summum se in Ecclesia contra pec

cata recoluit. Itaque licet factum illud extraordinarium fuerit, et speciali Spiritus Sancti instinctu ac virtute factum, nihilominus, ut infra ait Gregorius: Zelus ultionis vim aperuit potestatis.

[ocr errors]

13. Et eamdem ostendit Paulus, 1 ad Corint. 5, quando fornicarium illum non solum excommunicavit, sed etiam tradidit Satanæ in interitum carnis, ut spiritus saltus sit in die Domini; quod enim ait: In interitum carnis, clare indicat, præter spiritualem censuram, etiam per corporalem vexationem fuisse punitum, et ad pœnitentiam agendam coactum, ut spiritus ejus salvus fieret. Sicque exponit locum illum Chrysostomus ibi, Orat. 15, dicens, ita fuisse illum traditum dæmoni ad interitum carnis, sicut Job, licet non pro eadem causa, ut eum flagellet, ait, malo ulcere, aut morbo alio; Theophyl. Ut morbo eum maceret, et tahescere faciat. Anselmus etiam licet aliam expositionem adjungat, in hac magis persistit. Nam in fine c. 24, explicans actus virge, id est, apostolicæ potestatis ad coercendum, ait: Alios excommunicando alios dure increpando, alios corporaliter (ut decet patrem) flagellando. Et postea, c. 5, interitum carnis significare dicit, validam corporis afflictionem per diabolum factam. Refertque habuisse Apostolum potestatem, si quem excommunicasset, statim ille corriperetur a diabolo, et vexaretur, quamdiu et quantum Apostolus vellet. Qui modus vexationis singularem virtutem quasi executivam, vel dæmoni imperativam requirebat, quæ communiter aliis non datur; sed nihilominus supponit jurisdictionem ad cogendum non sola excommunicatione, sed etiam modis aliis. Eamdemque expositionem significat Pacian., in Parænesi de Poenit., dum ex illo loco colligit, necessariam esse interdum corporis pœnam et afflictionem ; et similiter Ambros., lib. 1 de Pœnit., c. 12, quatenus cum afflictionibus Job illum interitum carnis comparat, sicut fecit Chrysostomus. Igitur juxta hane Patrum expositionem, ex illo loco habemus, ecclesiasticam correctionem et vindictam non in sola spirituali censura sistere, sed etiam interdum in corporis afflictione, ac proinde pastores Ecclesiæ temporali punitione in ordine ad spirituale bonum uti posse.

ut

14. Usus Pontificum eamdem veritatem confirmat. Secundo, possumus veritatem hanc auctoritate et praxi Ecclesiæ ostendere. Nam ex his Pontificibus, quos imperatores et re

ges excommunicasse diximus, Gregorius II Romam cum tota Italia a Leonis imperio recedere fecit, ut ex Theophane refert Baron., anno 730, n. 3 et 4'. Idemque tribuit Gregorio III Sigebertus, in Chronic. ann. 731, dicens: Leonem imperatorem erroris redarguit, et populum Romanum, et vectigalia Hesperia ab eo avertit. Gregorius autem VII Henricum IV et imperio et regno privavit, ut constat ex sententia supra citata, cujus hæc sunt verba Beate Petre Apostolorum Princeps, inclina, quæso, aures tuas nobis. Et infra: Hac itaque fiducia fretus pro Ecclesiæ honore et defensione ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti per tuam potestatem, et auctoritatem, Henrico regi, filio Henrici imperatoris, qui contra tuam Ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italie gubernacula contradico, et omnes Christianos a vinculo juramenti, quod sibi fecere vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat, interdico. Similiter Innocentius III Othonem, quem excommunicavit, imperii titulis privacit, ut ait Platina. Item Innocentius IV in Concilio Lugdunensi, Fridericum II imperatorem, a Gregorio IX jam excommunicatum, imperio privavit, non solum subditos a juramento fidelitatis absolvens, sed etiam auctoritate apostolica firmiter inhibendo, ne quisquam de cætero sibi tanquam imperatori vel regi pareat, et intendat. Et excommunicationis censura ipso facto ligando eos, qui deinceps illi tanquam imperatori, vel regi consilium vel auxilium præstiterint, seu favorem. Tandem Clemens VI Ludovicum Bavarum, qui inique imperium occupaverat, jam a prædecessoribus suis excommunicatum, imperio dejecit, aliumque legitimum imperatorem, nimirum, Carolum IV, eligi fe

chrum, Galliæ regem, regno privatum declaravit, et illa occasione Extravagant. Unam Sanctam, de Majorit. et obedient., edidit; et refert Æmilius, in vita ejusdem Philippi; Gregorius item VII, quando Poloniam propter Stanislai interfectionem interdixit, regem Bonislaum regno privavit, teste Cromero, 1. 4 Rerum Poloniæ. Insigne vero exemplum. in ipsamet Anglia habemus in Joanne rege, quem, cum ingentia crimina contra religionem, sacerdotes, et alios innocentes committeret, et ab Innocentio III sæpius admonitus, ut inobediens ac pertinax resipere nollet, sed potius quotidie deterior fieret, idem Innocentius post magnam cum Patribus consultationem (ut Polydorus ait) regia dignitate abdicavit, populosque illi subjectos jurejurando absolvit, et christianos principes de ea re certiores factos, ut Joannem tanquam Ecclesiæ hostem persequerentur, admonuit. Qua sententia deterritus Joannes, et imminentis periculi timore perculsus, tandem juravit se Pontificis arbitrio staturum, et diadema capiti ademptum Pandulpho, Pontificis legato, tradidit, nunquam id ipse aut hæredes accepturi, nisi a Pontifice Romano. Hæc Polydorus, libro decimo quinto.

cit.

15. Præter hæc autem, quæ ad imperium spectant, in regno Galliæ, Zacharias Papa, in simili casu, titulum regni a Childerico rege in Pipinum transtulit, ut est apud Gregorium VII, 1. 8 Registri, ep. 24, c. Alius, 14, q. 9; Baron., ann. 751, in prin., et ann. 841, n. 3. Ubi etiam refert mutationem factam in regno Galliæ tempore Lotharii imperatoris, et Ludovici ac Caroli fratrum, qui auctoritate freti Episcoporum, regnum inter se diviserunt, et Lotharium ob scelera sua illo privarunt. Bonifacius etiam VIII Philippum Pul

16. At vero hæc omnia et similia non temere, nec in angulo, sed aliqua ex illis in Conciliis frequentissimis, et aliquando in generali, ut in Lugdunensi, acta sunt, et in conspectu totius orbis christiani, a quo approbata et executioni mandata fuerunt; ergo incredibile est fuisse actus usurpatæ, et non veræ potestatis. Accedit, Concilium Lateranense sub Innocentio III, cap. 3, eamdem potestatem supponere, dicens: Si dominus temporalis monitus ab Ecclesia terram suam purgare neglexerit ab hæretica fœditate, per metropolitanum excommunicetur. Et si satisfacere neglexerit intra annum, significetur hoc Summo Pontifici, ut ex tunc ipse rasallos ab ejus fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat Catholicis occupandam, etc. Ex quibus omnibus tale concluditur argumentum. Universalis Ecclesia errare non potest in his quæ ad fidem et mores pertinent; sed universalis Ecclesia consensit in hujusmodi factis, et illa probavit tanquam consentanea divino et naturali juri, et similiter approbat leges canonicas imponentes hujusmodi pœnas principibus temporalibus propter gravissima scelera et contumaciam in illis, maxi

1 Vide Sigon., lib. 3, de Regn. Italiæ, meque in hæresi; ergo tam est certum posse Pontificem coercere vel punire principes

an. 726.

temporales his pœnarum generibus, quam temporales vel corporales, secundum modum est certum non posse Ecclesiam in fide et accommodatum ecclesiastico judici et pasmoribus errare.

17. Ratione id convincitur. Tertio, declaratur ratione hæc veritas, nam duplici titulo erat necessaria hæc potestas in supremo capite et pastore Ecclesiæ, scilicet, et propter ipsos imperatores seu reges, ac quosvis temporales principes, et propter populos illis subjectos. Priori titulo necessaria est hæc potestas, ut possit Pontifex vel rebellem principem corrigere et emendare, vel etiam digne punire; utrumque enim ad Pastorem pertinet; sæpe autem contingit ut solæ censuræ ad illos effectus non sufficiant, ut diuturna experientia satis ostendit; ergo necessario dicendum est Christum Vicario suo hanc potestatem contulisse, cum non minus illum constituerit pastorem christianorum principum, quam cæteræ christianæ plebis. Quocirca, quod ad priorem titulum attinet, quando vel solum, vel principaliter agitur de emendatione principis, qui peccavit, solent maxime Pontifices censura uti, quia illa est propria medicinalis pœna, de qua locutus est Christus, Matth. 18. Quod si contingat principem per censuram corrigi et emendari, non solet Ecclesia ad rigorosam vindictam per graves et publicas pœnas contra eos procedere; potest tamen et solet pœnas aliquas injungere, tum ad resarcienda damna, si quæ forte ab eis illata fuerunt; tum etiam ut tam Deo, quam universæ Ecclesiæ aliquam satisfactionem tribuant. Nam resarcire damna, et illatas injurias recompensare, non tam est pœna, quam restitutio quædam, et debiti solutio, quamvis coactio ad illam faciendam potestatem superiorem requirat. Præter hanc vero recompensationem ex justitia commutativa debitam, ratio communis boni et justitiæ legalis postulat, ut aliqua pœna in vindictam delicti ad Ecclesiæ satisfactionem, et aliorum exemplum et timorem adhibeatur. Quando vero, non obstante censura, rex contumax est, et incorrigibilis in delicto, tunc graviores pœnæ adhiberi debent, et hujusmodi sunt fere omnes casus supra enumerati, ut notavit D. Thomas, tertio libro de Regimine Princip., cap. 10.

[blocks in formation]

tori; ergo eamdem potestatem habent legitimi Ecclesiæ Prælati, et maxime Summus Pontifex, in principes temporales, etiam supremos. Assumptum ex perpetuo usu Ecclesiæ manifestum est solent enim canones imponere pecuniarias pœnas, interdum usque ad bonorum confiscationem. Interdum etiam imponunt pœnas corporales citra vitæ aut membrorum periculum, ut est flagellationis porna, interdum etiam usque ad damnationem ad triremes, et quando necessaria est pona sanguinis, licet ecclesiastici judices illam ferre non soleant propter status decentiam, possunt reum committere judici sæculari, ei præcipiendo ut secundum legum æquitatem illum puniat. Quæ omnia maxime possunt in crimine hæresis considerari. Haretici enim non solum ab Ecclesia excommunicantur, et aliis spiritualibus afficiuntur prnis, sed etiam bonis omnibus temporalibus privantur, non solum per leges imperatorum, sed etiam virtute canonum. Ac denique si vel contumax fuerit, vel relapsus, per leges imperatorum capite punitur, per canones autem sæcularis judicis arbitrio relinquitur, recepturus pro qualitate facinoris ultionem, juxta cap. Ad abolendam, de Hæret., cum similibus.

19. Potestas temporalibus pœnis pun endi est Ecclesiæ necessaria. Tacita evasio præcluditur. Has autem pœnas esse justissimas, Ecclesiæ usus satis convincit, et defendit optime Augustinus, ep. 48 et 50, et lib. 3 contra ep. Parmen., c. 1. Esse autem necessariam in Ecclesia Christi, ut ab illo est instituta, hanc potestatem, ratio convincit, quia si Ecclesiæ subditi non possent per hujusmodi ponas coerceri, facile spirituales contemnerent, et plurimum sibi ac aliis nocerent. Nam ut dicitur Prov. 29: Puer, qui re· linquitur voluntati sue, confundit matrem suam. Unde non esset res christiana convenienter instituta, nec illi esset sufficienter provisum, si non haberet potestatem cogendi rebelles, qui censuris obtemperare nollent. Nec satisfaciet, qui dixerit, satis esse quod in Christianis principibus temporalibus sit hæc potestas, tum quia etiam ipsi principes possunt delinquere, et correctione indigere, ut jam dicam. Tum etiam quia vindicta malefactorum per se solum pertinet ad civiles magistratus, quatenus politico fini, et paci reipublicæ et justitiæ humanæ contraria sunt;

coercere autem illa, ut sunt religioni et saluti animæ contraria, per se spectat ad spiritualem potestatem, et ideo ad illam maxime pertinere debuit facultas utendi temporalibus pœnis ad talem correctionem, vel per sese illas inferendo, vel temporalis brachii ministerio utendo, ut omnia decenter, ordinate et efficaciter fiant.

[ocr errors]

ne extra ovile trahantur et pereant: sed iniquus rex, præsertim schismaticus et hæreticus, subditos constituit in magno periculo perditionis, ut ex proxime dictis notum factum est, et ideo Claudianus dixit:

Regis ad exemplum totus componitur orbis,
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Ergo ad Pontificis munus spectat, subditos hæretici vel perversi principis defendere, et ab illo evidenti periculo liberare; ergo Christus, qui bene et optime omnia fecit et instituit, hanc potestatem Petro contulit, eamque sub verbo Pasce, et sub potestate ligandi et solvendi comprehendit. Ergo per illam potest et talem principem dominio suo privare et arcere, ne noceat subditis, et hos a juramento fidelitatis solvere, vel solutos declarare, quia illa conditio in tali juramento semper intelligitur inclusa.

20. Non magis eximuntur reges a prædicta potestate coerciva Pontificis, quam cæteri. Superest ut priorem illationem probemus, nimirum, si in cæteros fideles inferioris ordinis potestatem istam habet Ecclesia, etiam in supremos temporales principes, in Petro maxime, et successoribus ejus, cam accepisse. Probatur ergo consecutio ex principio supra posito, quod hi principes tam sunt oves Petri, quam reliqui omnes, neque temporalis dignitas vel potentia eos reddit immunes, seu a tali potestate vel poena exemptos, quia neque ex Christi verbis, neque ex alio principio vel ratione colligi potest talis libertas, seu potius peccandi licentia. Quin potius multo magis necessaria est in Ecclesia potestas hæc ad coercendos hujusmodi principes, quam eorum subditos. Primo quidem quia ipsi liberiores sunt, et ita facilius labuntur, et semel lapsi difficilius corriguntur. Deinde quia principum peccata, præsertim contraria fidei et religioni, perniciosiora sunt, facile enim subditos ad sui imitationem pertrahunt, vel exemplo, vel beneficiis, ac promissionibus, vel etiam minis ac terroribus. Propter quod merito dixit Sapiens, Ecclesiastici cap. 10 Rex insipiens perdet populum suum. Nam qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Quod etiam ducti ratione et experientia philosophi docuerunt, ut Cicero ex Platone, lib. 1 Epist. Unde idem Cicero, lib. 3 de Legibus, recte etiam dixit: Vitiosi prin cipes non solum vitia concipiunt ipsi, sed etiam ea infundunt in civitatem. Denique quia principes gravius quam cæteri delinquunt, et ideo etiam per pastores suos gravius puniri debent, ut de ipsismet pastoribus dixit Gregorius, in Pastor., p. 3, cap. 5, et refertur a Nicolao Papa contra Lotharium, regem Galliæ, in ep. ad eumdem, et refertur in c. Præcipue, q. 3.

11,

21. Atque hinc tandem facile ostendi potest alius titulus hujus potestatis in reges, nimirum, propter defensionem subditorum, nam ad pastorem non solum spectat oves errantes corrigere, vel ad ovile revocare, sed etiam lupos arcere, et ab hostibus defendere,

XXIV.

22. Etiamsi Pontifex regem ethnicum punire nequeat, potest fideles subditos ab ejus dominio liberare. Qui titulus D. Thomæ, et probatis Theologis, tam gravis et efficax visus est, ut per se solus sufficiat ad privandum regem infidelem dominio et potestate supra fideles, etiam si prior ratio vindictæ et justæ punitionis cesset. Nam juxta Pauli doctrinam, de his qui foris sunt Ecclesia non judicat. Unde colligunt iidem Theologi, non posse Pontificem punire regem ethnicum non baptizatum propter infidelitatem, vel alia peccata. Et nihilominus si habeat subditos fideles, potest eos a subjectione illius eripere, propter morale et evidens eversionis periculum, ut docet D. Thom. 2. 2, q. 10, art. 10, et colligitur ex Paulo, 1 ad Cor. 6; reprehendit enim fideles, quod apud infideles judices litigarent, supponitque posse Ecclesiam creare judices, qui inter fideles etiam in temporalibus judicent, ne ad infideles ire cogantur, et ad suadendum ait: Nescitis quia et Angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? Quæ verba allegat Gregorius, lib. 7, ep. 21, et ex illis infert: Cui ergo aperiendi, claudendique cæli data est potestas, de terra judicare non licet? Absit. Hinc etiam conjux fidelis separari potest a conjuge infideli, si cum illo non possit sine injuria Creatoris habitare, juxta doctrinam Pauli, 1 ad Corint. 7. Et ex eadem radice filii baptizati a patrum infidelium potestate et consortio liberantur, ne illorum iterum involvantur erroribus, ut dicitur in Concilio Toletano IV, c. 59. Ergo simili vel majori ratione privatur rex christianus, seu

21

subditus Ecclesiæ ratione baptismi, potestate et dominio in vassallos suos; ergo titulus est per se sufficiens, ut possit Pontifex in hos principes animadvertere, eosque regnis jure privare, et ad hoc uti gladio aliorum principum, ut ita gladius sit sub gladio, ut ad propugnandam et defendendam Ecclesiam mutuo juventur.

23. Possem hoc loco alios titulos explicare, confirmare ac defendere, quibus potest Romanus Pontifex circa temporalia justis ex causis disponere, ut fecit in translatione imperii, et in instituendo modo electionis imperatoris, et in ejus administratione, cum vacat, et in aliis etiam casibus in temporalibus causis jus dicendo; verumtamen nec hujusmodi operis brevitas hæc omnia prosequi permittit, nec intentioni nostræ ac instituto necessaria sunt, et ideo ad alios auctores, qui hæc eruditissime disputarunt, lectorem remitto.

CAPUT XXIV.

OBJECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORUM CAPITUM EX SCRIPTURA PETITIS OCCURRITUR.

1. Ut catholica doctrina, quam tribus præcedentibus capitibus ostendimus, magis confirmetur, necessarium duximus, in fine hujus libri, nonnullis objectionibus,' quibus potestas Pontificis in temporales principes impugnari ab adversariis solet, satisfacere. Et quoniam copiose hoc præstat Cardinalis Bellarminus in ultimo opere contra Barclaium, ideo illas tantum objectiones proponam, quæ vel a rege Angliæ insinuantur, vel nonnullam difficultatem habent, vel quarum resolutio utilitatem aliquam ad majorem veritatis manifestationem afferre possit. Adverto autem (quod in superioribus etiam monui) sæpe in his objectionibus confundi causam de primatu et potestate Pontificis in laicos, cum causa de exemptione clericorum a jurisdictione et potestate laicorum, quæ controversiæ sicut diversæ sunt, ita a nobis (sicut ab aliis catholicis auctoribus) disputatione separantur, et ideo omnia, quæ ad exemptionem pertinent in sequentem librum reservamus, et ibi objectionibus peculiariter ad rem illam pertinentibus satisfaciemus. Quia vero exemptio personæ ipsiusmet Pontificis Summi cum ejus dignitate divino et naturali jure conjuncta est, omnisque subjectio ad imperatores, vel alios reges, illius dignitatem obscurare et

minuere videri potest, ideo prætermittere aliqua non possumus ex his, quæ contra Pontificis immunitatem summamque ab omni humano judicio exemptionem objici solent. Et quamvis superior potestas Pontificis in reges et principes, tam in spiritualibus quam in temporalibus, distinctis assertionibus quasi per partes seu gradus a nobis declarata fucrit, quia tamen rex indistincte contra primatum loquitur, idcirco eodem fere modo objectiones ejus proponemus; respondendo autem quid per unamquamque directe oppugnetur, distincte declarabimus, atque ita singula, quæ a nobis dicta sunt, clarius et facilius defendemus.

2. Prima objectio. Prima ergo objectio ex Scriptura sumitur, duasque habet partes: unam scholastico more vocare possumus positivam, alteram negativam. Priorem indicat rex in Præfatione, pag. 14, dum in generali ait, auctoritatem et potestatem, quam Pontifices sibi in temporalia regum jura usurparunt, nihil aliud esse quam ambitiosam tyrannidem contra auctoritatem Scripturarum; et de eadem dicit, pag. 22, potestatem a Pontificibus inique usurpatam cum Scripturis pugnare. Quæ autem sint hæ Scripturæ in illis locis non declarat, sed ad Apologiam remittit, quam totam in auctoritate regum asserenda impendisse dicit. In Apologia vero solum invenio, in pag. 25 et 129, quædam Scripturæ testimonia, in quibus obedientia ad sæculares principes, etiam propter conscientiam, commendatur, Romanorum 43, cum aliis, quæ ex novo Testamento in principio hujus libri satis a nobis tractata sunt. Quibus ibi adjungit multa ex veteri Testamento, quæ duplicis ordinis esse adverto. Quædam enim sunt, in quibus obedientia principum etiam iniquorum et infidelium vel permittitur, vel laudatur aut præcipitur, vel alio simili modo stabilitur, ut est illud Josue 1: Quemadmodum Moysi obedivimus in omnibus, ita et tibi obediemus; et illud Jerem. 17: Submittite corda vestra subter jugum regis Babylonis, eique et populo ejus servite, ut viratis. Item illud adjungit, quod, Exodi 5, filii Israel veniam abeundi a Pharaone supplicarunt, et quod 1 Esdræ 1, similem veniam a Cyro, rege Persarum, impetrarunt. Et in hoc ordine annumerari debent alia testimonia Scripturæ, quæ postea ipse congerit, in quibus variis honoris titulis regis dignitas in veteri Testamento declaratur, nam reges vocantur filii Altissimi, di, uncti Domini, in Dei solio se

« PredošláPokračovať »